|
1. Sublatum esse Dominum de monumento, discipulis ejus Petro et
Joanni nuntiaverat Maria Magdalene: quo illi venientes, invenerunt
sola linteamina, quibus corpus fuerat involutum; et quid aliud credere
potuerunt, nisi quod dixerat, quod etiam ipsa crediderat? Abierunt
ergo iterum ad semetipsos discipuli: id est, ubi habitabant, et unde
ad monumentum cucurrerant. Maria autem stabat ad monumentum foris
plorans. Viris enim redeuntibus, infirmiorem sexum in eodem loco
fortior figebat affectus. Et oculi qui Dominum quaesierant et non
invenerant, lacrymis jam vacabant, amplius dolentes quod fuerat de
monumento ablatus, quam quod fuerat in ligno occisus; quoniam magistri
tanti, cujus eis vita subtracta fuerat, nec memoria remanebat.
Tenebat itaque ad monumentum jam dolor iste mulierem. Cum ergo
fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum. Cur hoc fecerit
nescio. Non enim nesciebat non ibi esse jam quem quaerebat;
quandoquidem inde sublatum et discipulis ipsa nuntiaverat; et illi ad
monumentum venerant, et non solum intuendo, sed etiam intrando corpus
Domini quaesierant, nec invenerant. Quid sibi ergo vult quod ista
cum fleret, rursum in monumentum inclinata prospexit? Utrum quod
nimium dolebat, nec suis nec illorum oculis facile putabat esse
credendum? An potius divino instinctu in animo ejus effectum est ut
prospiceret? Prospexit enim, Et vidit duos angelos in albis,
sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus
Jesu. Quid est quod unus ad caput, et ad pedes alter sedebat? An,
quoniam qui graece Angeli dicuntur, latine sunt nuntii, isto modo
Christi Evangelium velut a capite usque ad pedes, ab initio usque in
finem significabant esse nuntiandum? Dicunt ei illi: Mulier, quid
ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi
posueruut eum. Angeli lacrymas prohibebant: ubi quid aliud quam
futurum quodammodo gaudium nuntiabant? Ita enim dixerunt, Quid
ploras? ac si dicerent, Noli plorare. At illa eos putans
interrogasse nescientes, causas prodit lacrymarum. Quia tulerunt,
inquit, Dominum meum: Dominum suum vocans corpus exanime Domini
sui, a toto partem significans; sicut omnes confitemur Jesum
Christum Filium Dei unicum Dominum nostrum, quod utique simul est
et Verbum et anima et caro, crucifixum tamen et sepultum, cum sola
ejus sepulta sit caro. Et nescio, inquit, ubi posuerunt eum. Haec
erat causa major doloris, quia nesciebat quo iret ad consolandum
dolorem. Sed hora jam venerat qua id quod nuntiatum quodammodo fuerat
ab angelis flere prohibentibus, gaudium succederet fletibus.
2. Denique
|
“haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit
Jesum stantem, et non sciebat quia Jesus est. Dicit ei Jesus:
Mulier, quid ploras? Quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus
esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi
posuisti eum, et ego eum tollam. Dicit ei Jesus: Maria. Conversa
illa dicit ei, Rabboni; quod dicitur Magister.”
|
|
Nemo calumnietur
mulieri quod hortulanum dixerit dominum, et Jesum Magistrum. Ibi
enim rogabat, hic agnoscebat: ibi honorabat hominem a quo beneficium
postulabat; hic recolebat doctorem a quo discernere humana et divina
discebat. Appellabat dominum cujus ancilla non erat, ut per eum
perveniret ad Dominum cujus erat. Aliter ergo Dominum dixit,
Sustulerunt Dominum meum; aliter autem, Domine, si tu sustulisti
eum. Nam et Prophetae appellaverunt dominos eos qui homines erant;
sed aliter illum de quo scriptum est, Dominus nomen ei (Psal.
LXVII, 5). Sed ista mulier quae jam fuerat conversa retrorsum
ut videret Jesum, quando eum putavit esse hortulanum, et cum illo
utique loquebatur, quomodo rursus conversa dicitur, ut ei diceret,
Rabboni; nisi quia tunc conversa corpore, quod non erat, putavit,
nunc corde conversa, quod erat agnovit?
3.
|
“Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad
Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis, Ascendo ad
Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum.”
|
|
Est
in his verbis quod breviter quidem, sed tamen attentius pertractare
debemus. Jesus quippe mulierem quae illum magistrum agnovit et
appellavit, cum haec ei responderet, fidem docebat: et hortulanus
ille in ejus corde, tanquam in horto suo granum sinapis seminabat.
Quid est ergo, Noli me tangere? Et tanquam hujus prohibitionis
causa quaereretur, adjunxit, nondum enim ascendi ad Patrem meum.
Quid est hoc? Si stans in terra non tangitur, sedens in coelo
quomodo ab hominibus tangeretur? Qui certe antequam ascenderet,
discipulis se tangendum obtulit dicens, sicut Lucas evangelista
testatur, Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non
habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39): vel quando
dixit discipulo Thomae, Infer digitum tuum huc, et vide manus meas,
et affer manum tuam, et mitte in latus meum. Quis autem tam sit
absurdus, ut dicat eum a discipulis quidem antequam ad Patrem
ascendisset, voluisse se tangi; a mulieribus autem noluisse, nisi cum
ascendisset ad Patrem? Sed nec sic, qui vellet, desipere
sineretur. Leguntur enim etiam feminae post resurrectionem antequam ad
Patrem ascenderet, tetigisse Jesum, in quibus erat etiam ipsa Maria
Magdalene, narrante Matthaeo quod occurrerit illis Jesus dicens,
Avete. Illae autem accesserunt, inquit, et tenuerunt pedes ejus et
adoraverunt eum (Matth. XXVIII, 9). Hoc a Joanne
praetermissum est, sed a Matthaeo verum dictum. Restat ergo ut
aliquod in his verbis lateat sacramentum; quod sive inveniamus, sive
invenire minime valeamus, inesse tamen nullo modo dubitare debemus.
Aut ergo sic dictum est, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad
Patrem meum, ut in illa femina figuraretur Ecclesia de Gentibus,
quae in Christum non credidit, nisi cum ascendisset ad Patrem: aut
sic in se credi voluit Jesus, hoc est, sic se spiritualiter tangi,
quod ipse et Pater unum sint. Ejus quippe intimis sensibus quodammodo
ascendit ad Patrem, qui sic in eo profecerit ut Patri agnoscat
aequalem: aliter non recte tangitur, id est, aliter non recte in eum
creditur. Poterat autem sic credere Maria, ut eum putaret imparem
Patri, quod utique prohibetur cum ei dicitur, Noli me tangere: id
est, Noli in me sic credere, quemadmodum adhuc sapis; noli tuum
sensum huc usque pertendere quod pro te factus sum, nec transire ad
illud per quod facta es. Quomodo enim non carnaliter adhuc in eum
credebat, quem sicut hominem flebat? Nondum enim ascendi, inquit,
ad Patrem meum: ibi me tanges, quando me credideris Patri non
imparem Deum. Vade autem ad fratres meos, et dic eis, Ascendo ad
Patrem meum et Patrem vestrum. Non ait, Patrem nostrum: aliter
ergo meum, aliter vestrum; natura meum, gratia vestrum. Et Deum
meum, et Deum vestrum. Neque hic dixit, Deum nostrum: ergo et hic
aliter meum, aliter vestrum; Deum meum sub quo et ego homo sum,
Deum vestrum inter quos et ipsum mediator sum.
4.
|
“Venit Maria Magdalene annuntians discipulis, Quia vidi
Dominum, et haec dixit mihi. Cum esset ergo sero die illa una
sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati
propter metum Judaeorum, venit Jesus, et stetit in medio, et dicit
eis: Pax vobis. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et
latus.”
|
|
Clavi enim manus fixerant, lancea latus ejus aperuerat: ubi
ad dubitantium corda sananda, vulnerum sunt servata vestigia. Moli
autem corporis ubi divinitas erat, ostia clausa non obstiterunt. Ille
quippe non eis apertis intrare potuit, quo nascente virginitas matris
inviolata permansit. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.
Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Iteratio confirmatio est; ipse
quippe dat per prophetam promissam pacem super pacem (Isai.
XXVI, 3). Sicut misit me Pater, inquit, et ego mitto vos.
Aequalem Patri Filium novimus, sed hic verba Mediatoris
agnoscimus. Medium quippe se ostendit dicendo, Ille me, et ego
vos. Hoc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite
Spiritum sanctum. Insufflando significavit Spiritum sanctum non
Patris solius esse Spiritum, sed et suum. Quorum remiseritis,
inquit, peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, relenta
sunt. Ecclesiae charitas quae per Spiritum sanctum diffunditur in
cordibus nostris, participum suorum peccata dimittit: eorum autem qui
non sunt ejus participes, tenet. Ideo posteaquam dixit, Accipite
Spiritum sanctum; hoc continuo de peccatorum remissione ac detentione
subjecit.
5.
|
“Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat
cum eis quando venit Jesus: Dixerunt ergo ei alii discipuli:
Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus
fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam
manum meam in latus ejus, non credam. Et post dies octo iterum erant
discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis
clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. Deinde dicit
Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum
tuam, et mitte in latus meum; et noli esse incredulus, sed fidelis.
Respondit Thomas et dixit ei: Dominus meus et Deus meus.”
|
|
Videbat tangebatque hominem, et confitebatur Deum quem non videbat
neque tangebat; sed per hoc quod videbat atque tangebat, illud jam
remota dubitatione credebat. Dicit ei Jesus: Quia vidisti me,
credidisti. Non ait, tetigisti me; sed, vidisti me: quoniam
generalis quodammodo sensus est visus. Nam et per alios quatuor sensus
nominari solet: velut cum dicimus, Audi et vide quam bene sonet,
olfac et vide quam bene oleat, gusta et vide quam bene sapiat, tange
et vide quam bene caleat. Ubique sonuit, Vide, cum visus proprie
non negetur ad oculos pertinere. Unde et hic ipse Dominus, Infer,
inquit, digitum tuum huc, et vide manus meas: quid aliud ait quam,
Tange et vide? Nec tamen oculos ille habebat in digito. Ergo sive
intuendo, sive etiam tangendo, Quia vidisti me, inquit,
credidisti. Quamvis dici possit non ausum fuisse discipulum tangere,
cum se offerret ille tangendum: non enim scriptum est, Et tetigit
Thomas. Sed sive aspiciendo tantum, sive etiam tangendo viderit et
crediderit, illud quod sequitur, magis gentium fidem praedicat atque
commendat, Beati qui non viderunt, et crediderunt. Praeteriti
temporis usus est verbis, tanquam ille qui quod erat futurum, in sua
noverat praedestinatione jam factum. Sed jam sermo iste a prolixitate
cohibendus est: donabit Dominus ut de his quae restant alias
disputemus.
|
|