|
1. Post narrationem rei gestae, in qua Thomas discipulus oblatis
sibi tangendis in Christi carne vulnerum locis, vidit quod credere
nolebat et credidit; interponit haec evangelista Joannes, et dicit:
|
“Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum
suorum, quae non sunt scripta in libro hoc. Haec autem scripta sunt,
ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei; et ut credentes,
vitam habeatis in nomine ejus.”
|
|
Hoc capitulum velut libri hujus
indicat finem: sed narratur hic deinde quemadmodum se manifestaverit
Dominus ad mare Tiberiadis, et in captura piscium commendaverit
Ecclesiae sacramentum, qualis futura est ultima resurrectione
mortuorum . Ad hoc itaque commendandum valere arbitror, quod tanquam
finis interpositus est libri, quod esset etiam secuturae narrationis
quasi prooemium, quod ei quodammodo faceret eminentiorem locum, quae
narratio incipit ita:
|
“Postea manifestavit se iterum Jesus ad mare
Tiberiadis; manifestavit autem sic Erant simul Simon Petrus et
Thomas qui dicitur Didymus, et Nathanael qui erat a Cana
Galilaeae, et filii Zebedaei, et alii ex discipulis ejus duo.
Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos
tecum.”
|
|
2. Quaeri solet de hac piscatione discipulorum, cur redierint
Petrus et filii Zebedaei ad id quod fuerunt priusquam a Domino
vocarentur: erant enim piscatores quando eis dixit, Venite post me,
et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Tunc eum
quippe illi secuti sunt, ut magisterio ejus relictis omnibus
adhaererent: in tantum ut cum ab eo dives ille tristis abscederet, cui
dixerat, Vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis
thesauram in coelo; et veni, sequere me, diceret ei Petrus, Ecce
nos dimisimus omnia, et secuti sumus te (Id. XIX, 21, 22,
27). Quid est ergo quod nunc quasi Apostolatu relicto fiunt quod
fuerunt, et quod dimiserant repetunt, tanquam obliti quod audierant,
Nemo ponens manum super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno
coelorum (Luc. IX, 62)? Quod si fecissent defuncto Jesu,
priusquam resurrexisset a mortuis: quod quidem non poterant, quoniam
dies quo crucifixus est, totos eos tenebat attentos, usque ad ejus
sepulturam, quae ante vesperam facta est; sequens autem dies erat
sabbati, quando eis morem patrium servantibus, operari utique non
licebat; tertio vero die Dominus resurrexit, eosque revocavit ad spem
quam de illo non habere jam coeperant: tamen si tunc fecissent,
putaremus eos illa quae animos eorum occupaverat, desperatione
fecisse. Nunc vero post eum sibi de sepulcro redditum vivum, post
oblatam suis oculis et manibus, non solum videndam, verum etiam
tangendam atque palpandam redivivae carnis evidentissimam veritatem;
post inspecta vulnerum loca, usque ad apostoli Thomae confessionem,
qui se aliter crediturum non esse praedixerat; post acceptum ejus
insufflatione Spiritum sanctum, post verba in suas aures ejus ore
prolata, Sicut misit me Pater, et ego mitto vos: quorum remiseritis
peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt
(Joan. XX, 21-23): subito fiunt sicut fuerant, non
hominum, sed piscium piscatores.
3. His ergo quos hoc movet respondendum est, non eos fuisse
prohibitos arte sua, licita scilicet atque concessa, victum
necessarium quaerere, sui Apostolatus integritate servata, si quando
unde viverent aliud non haberent. Nisi forte quispiam putare audebit
aut dicere, apostolum Paulum non pertinuisse ad eorum perfectionem qui
relictis omnibus Christum secuti sunt, quoniam ne quemquam eorum
gravaret quibus Evangelium praedicabat, suum victum suis manibus
transigebat (II Thess. III, 8): ubi magis impletum est quod
ait, Plus omnibus illis laboravi; et adjunxit, Non autem ego, sed
gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10): ut hoc quoque appareat
Dei gratiae deputandum, quod et animo et corpore poterat usque adeo
plus illis omnibus laborare, ut neque cessaret ab Evangelio
praedicando, neque tamen ex Evangelio, sicut illi, sustentaret hanc
vitam; cum id per tot gentes in quibus Christi nomen non fuerat
prophetatum , multo latius atque fertilius seminaret. Ubi ostendit ex
Evangelio vivendi, hoc est victum habendi, non necessitatem
Apostolis impositam, sed potestatem datam. Quam potestatem
commemorat idem apostolus dicens:
|
“Si nos vobis spiritualia
seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus? Si alii
potestatis vestrae participant, non magis nos? Sed non sumus,”
|
|
inquit,
Et paulo post:
inquit,
|
“altari compartiuntur; sic et Dominus ordinavit
his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: ego autem nullo
horum usus sum.”
|
|
Satis igitur apertum est, non imperatum, sed in
potestate Apostolis positum, ut aliunde non viverent nisi ex
Evangelio, et ab eis quibus Evangelium praedicando spiritualia
seminabant, carnalia meterent; hoc est, carnis hujus sustentaculum
sumerent, et tanquam milites Christi stipendium debitum acciperent,
sicut a provincialibus Christi . Unde idem ipse miles egregius paulo
superius de hac re dixerat, Quis militat suis stipendiis unquam (I
Cor. IX, 11-15, 7)? Quod tamen ipse faciebat, quia plus
illis omnibus laborabat. Si ergo beatus Paulus ut ea potestate, quam
profecto cum caeteris Evangelii praedicatoribus habebat, non cum
caeteris uteretur, sed suo stipendio militaret, ne gentes a nomine
Christi penitus alienas doctrina ejus quasi venalis offenderet, aliter
educatus, artem quam non noverat didicit, ut dum suis manibus
transigitur doctor, nullus gravaretur auditor; quanto magis beatus
Petrus, qui jam piscator fuerat, quod noverat fecit, si ad praesens
illud tempus, aliud unde viveret, non invenit?
4. Sed respondebit quispiam: Et cur non invenit, cum Dominus
promiserit dicens, Quaerite primum regnum et justitiam Dei, et haec
omnia apponentur vobis (Matth. VI, 33)? Prorsus etiam sic
Dominus quod promisit implevit. Nam quis alius pisces qui caperentur
apposuit? qui non ob aliud credendus est eis ingessisse penuriam qua
compellerentur ire piscatum, nisi dispositum volens exhibere
miraculum: ut simul et praedicatores Evangelii sui pasceret, et ipsum
Evangelium tanto sacramento quod erat de numero piscium commendaturus
augeret. De qua re etiam nos quod ipse apposuerit, dicere jam
debemus.
5. Dicit ergo Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei qui cum
illo erant: Venimus et nos tecum. Et exierunt et ascenderunt in
navem: et illa nocte nihil apprehenderunt. Mane autem jam facto
stetit Jesus in littore; non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus
est. Dicit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis?
Responderunt ei: Non. Dicit eis: Mittite in dexteram navigii
rete, et invenietis. Miserunt ergo, et jam non valebant illud
trahere a multitudine piscium. Dicit ergo discipulus ille quem
diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset
quia Dominus est, tunica succinxit se, erat enim nudus, et misit se
in mare. Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant
a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium. Ut
ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem
superpositum, et panem. Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus quos
apprehendistis nunc. Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in
terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti
essent, non est scissum rete.
6. Hoc est magnum sacramentum in magno Joannis Evangelio; et ut
vehementius commendaretur, loco ultimo scriptum. Quod ergo septem
discipuli fuerunt in ista piscatione, Petrus, et Thomas, et
Nathanael, et duo filii Zebedaei, et alii duo quorum nomina
tacentur, isti suo septenario numero finem significant temporis.
Universum quippe septem diebus volvitur tempus. Ad hoc pertinet quod
mane facto Jesus stetit in littore; quia etiam littus finis est
maris, et ideo finem significat saeculi. Eumdem finem saeculi
ostendit et quod Petrus rete extraxit in terram, hoc est in littus.
Quod ipse Dominus aperuit, ubi alio quodam loco de sagena in mare
missa similitudinem dedit: Et eam trahunt, inquit, ad littus. Quod
littus quid esset exponens, ait: Sic erit in consummatione saeculi
(Matth. XIII, 48, 49).
7. Sed illa verbi est, non rei gestae parabola: re autem gesta,
sicut hoc loco qualiter in saeculi fine futura sit, ita Dominus alia
piscatione significavit Ecclesiam qualiter nunc sit. Quod autem illud
fecit in initio praedicationis suae, hoc vero post resurrectionem
suam, hinc ostendit illam capturam piscium, bonos et malos
significare, quos nunc habet Ecclesia; istam vero tantummodo bonos,
quos habebit in aeternum, completa in fine hujus saeculi resurrectione
mortuorum. Denique ibi Jesus non sicut hic in littore stabat, quando
jussit pisces capi; sed ascendens in unam navim quae erat Simonis,
rogavit eum ut a terra reduceret pusillum; et in ea sedens docebat
turbas. Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum,
et laxate retia vestra in capturam. Et illic quod captum est piscium
in naviculis fuit, non sicut hic rete extraxerunt in terram. His
signis et si qua alia potuerint reperiri, ibi Ecclesia in hoc
saeculo, hic vero in fine saeculi figurata est: ideo illud ante, hoc
autem post resurrectionem Domini factum est; quia ibi nos Christus
significavit vocatos, hic resuscitatos. Ibi retia non mittuntur in
dexteram, ne solos significent bonos, nec in sinistram, ne solos
malos; sed indifferenter, Laxate, inquit, retia vestra in
capturam, ut permixtos intelligamus bonos et malos: hic autem,
inquit, Mittite in dexteram navigii rete, ut significaret eos qui
stabant ad dexteram, solos bonos. Ibi rete propter significanda
schismata rumpebatur: hic vero quoniam tunc jam in illa summa pace
sanctorum nulla erunt schismata, pertinuit ad Evangelistam dicere,
Et cum tanti essent, id est, tam magni, non est scissum rete;
tanquam illud respiceret ubi scissum est, et in illius mali
comparatione commendaret hoc bonum. Ibi capta est multitudo piscium
tanta, ut impleta duo navigia mergerentur (Luc. V, 3-7), id
est, in submersionem premerentur: non enim mersa sunt, sed tamen
periclitata. Unde enim existunt in Ecclesia, tanta quae gemimus;
nisi cum tantae multitudini obsisti non potest, quae ad submergendam
propemodum disciplinam intrat cum moribus suis a sanctorum itinere
penitus alienis? Hic autem miserunt rete in dexteram partem, et jam
non valebant illud trahere a multitudine piscium. Quid est, jam non
valebant illud trahere, nisi quia illi qui pertinent ad resurrectionem
vitae, id est ad dexteram, et intra christiani nominis retia
defunguntur, nonnisi in littore, id est in fine saeculi cum
resurrexerint, apparebunt? Ideo non valuerunt sic trahere retia, ut
in navem refunderent quos ceperant pisces; sicut de illis omnibus
factum est, quibus rete disruptum, et naviculae pressae sunt. Habet
autem istos dextros Ecclesia post finem vitae hujus in somne pacis,
velut in profundo latentes, donec ad littus rete perveniat quo
trahebatur, quasi a cubitis ducentis. Quod autem illic duabus
naviculis, propter circumcisionem et praeputium; hoc isto loco
ducentis cubitis existimo figuratum, propter utriusque generis
electos, et circumcisionis et praeputii, tanquam centum et centum;
quia in summa centenarii numerus ad dexteram transit. Postremo in illa
piscatione numerus piscium non exprimitur, tanquam illud ibi fiat quod
praedictum est per prophetam, Annuntiavi et locutus sum; multiplicati
sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6): hic vero non sunt
aliqui super numerum, sed certus est numerus centum quinquaginta tres;
cujus numeri ratio Domino adjuvante reddenda est.
8. Si enim numerum constituamus qui Legem significet, quid erunt
nisi decem? Decalogum quippe Legis, id est, decem notissima illa
praecepta digito Dei duabus lapideis tabulis primum fuisse conscripta
certissimum nobis est (Deut. IX, 10). Sed Lex quando non
adjuvat gratia, praevaricatores facit, et tantummodo in littera est:
propter hoc enim maxime ait Apostolus, Littera occidit, spiritus
autem vivificat (II Cor. III, 6). Accedat ergo ad litteram
spiritus, ne occidat littera quem non vivificat spiritus; sed ut
operemur praecepta Legis, non viribus nostris, sed munere
Salvatoris. Cum autem accedit ad Legem gratia, id est, ad litteram
spiritus, quodammodo denario numero additur septenarius. Isto quippe
numero, id est septenario, significari Spiritum sanctum, advertenda
Litterarum sacrarum documenta testantur. Nempe enim sanctitas vel
sanctificatio ad sanctum proprie pertinet Spiritum: unde cum et Pater
spiritus sit, et Filius spiritus sit, quoniam Deus spiritus est
(Joan. IV, 24); et Pater sanctus, et Filius sanctus sit:
proprio tamen nomine amborum Spiritus vocatur Spiritus sanctus. Ubi
ergo primum in Lege sonuit sanctificatio, nisi in die septimo? Non
enim sanctificavit Deus diem primum, in quo fecit lucem; aut
secundum, in quo firmamentum; aut tertium, in quo discrevit mare a
terra, et terra herbam lignumque produxit; aut quartum, in quo sidera
sunt creata; aut quintum, in quo animalia quae in aquis vivunt et in
aere volitant; aut sextum, in quo terrestris anima viva et ipse homo:
sed sanctificavit diem septimum, in quo requievit ab operibus suis
(Gen. I, et II, 3). Convenienter igitur septenario numero
significatur Spiritus sanctus. Isaias etiam propheta, Requiescet,
inquit, in eo Spiritus Dei: eumque deinceps commendans opere vel
munere septenario, Spiritus, inquit, sapientiae et intellectus,
spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et
implebit illum spiritus timoris Dei (Isai. XI, 2, 3). Quid
in Apocalypsi? nonne septem spiritus Dei dicuntur (Apoc. III,
1), cum sit unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique
prout vult (I Cor. XII, 11)? Sed operatio septenaria unius
Spiritus sic appellata est ab eodem Spiritu, qui scribenti adfuit,
ut septem spiritus dicerentur. Cum itaque Legis denario Spiritus
sanctus per septenarium numerum accedit, fiunt decem et septem: qui
numerus ab uno usque ad seipsum computatis omnibus crescens, ad centum
quinquaginta tres pervenit. Ad unum enim si adjicias duo, fiunt
utique tres; his si adjicias tres et quatuor, fiunt omnes decem;
deinde si adjicias omnes numeros qui sequuntur usque ad decem et
septem, ad supradictum numerum summa perducitur; id est, si ad
decem, quo ab uno usque ad quatuor perveneras, addas quinque, fiunt
quindecim: his addas sex, et fiunt viginti unum; his addas septem,
et fiunt viginti octo; his addas octo et novem et decem, et fiunt
quinquaginta quinque; his addas undecim et duodecim et tredecim, et
fiunt nonaginta unum; his rursum quatuordecim et quindecim et
sexdecim, et fiunt centum triginta sex: huic numero adde illum qui
restat de quo agitur, id est decem et septem, et piscium numerus ille
complebitur. Non ergo tantummodo centum quinquaginta tres sancti ad
vitam resurrecturi significantur aeternam, sed millia sanctorum ad
gratiam Spiritus pertinentium: qua gratia cum Lege Dei tanquam cum
adversario concordatur; ut vivificante Spiritu littera non occidat,
sed quod per litteram jubetur, Spiritu adjuvante compleatur, et si
quid minus fit, remittatur. Omnes ergo ad istam gratiam pertinentes,
hoc numero figurantur, hoc est figurate significantur. Qui numerus
ter habet etiam quinquagenarium numerum, et insuper ipsa tria propter
mysterium Trinitatis: quinquagenarius autem multiplicatis septem per
septem, et unius adjectione completur; nam septies septem fiunt
quadraginta novem. Unus autem additur, ut eo significetur unum esse
qui per septem propter operationem septenariam demonstratur: et novimus
Spiritum sanctum post ascensionem Domini quinquagesimo die missum,
quem discipuli jussi sunt exspectare promissum (Act. II, 2-4;
I, 4).
9. Non igitur frustra dicti sunt hi pisces et tot et tanti, id est
et centum quinquaginta tres et magni. Sic enim scriptum est: Et
traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta
tribus. Cum enim dixisset Dominus, Non veni solvere Legem, sed
implere, daturus utique Spiritum per quem Lex posset impleri,
tanquam septem additurus ad decem; paucissimis verbis interpositis
ait, Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit
sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum: qui autem fecerit et
docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. Iste ergo poterit
pertinere ad numerum piscium magnorum. Minimus autem ille qui solvit
factis quod docet verbis, in tali Ecclesia potest esse, qualem
significat piscium prima illa captura, habentem bonos et malos, quia
et ipsa dicitur regnum coelorum: propter quod ait, Simile est regnum
coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere congreganti
(Matth. XIII, 47). Ubi vult intelligi etiam bonos, et
malos; quos dicit in littore, id est, in fine saeculi separandos.
Denique ut ostenderet istos minimos reprobos esse, qui docent bona
loquendo, quae solvunt male vivendo, nec quasi minimos in vita aeterna
futuros, sed omnino ibi non futuros; cum dixisset, Minimus vocabitur
in regno coelorum, continuo subjecit, Dico enim vobis, quia nisi
abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non
intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 17-20). Illi sunt
certe, Scribae et Pharisaei, qui cathedram Moysi sedent, et de
quibus ait, Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite:
dicunt enim et non faciunt (Id. XXIII, 2, 3): docent
sermonibus, quod solvunt moribus. Consequens est ergo, ut qui
minimus est in regno coelorum, qualis nunc est Ecclesia, non intret
in regnum coelorum, qualis tunc erit Ecclesia; quoniam docendo quod
solvit, ad eorum societatem qui faciunt quod docent, non pertinebit:
et ideo non erit in numero piscium magnorum; quoniam qui fecerit et
docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. Et quia hic magnus
erit, ideo ibi erit, ubi minimus ille non erit. Usque adeo quippe
ibi magni erunt, ut qui minor ibi est, major sit eo quo hic nemo major
est (Id. XI, 11). Sed tamen qui hic magni sunt, id est, qui
in regno coelorum, ubi sagena congregat bonos et malos, faciunt bona
quae docent, ipsi erunt in illa regni coelorum aeternitate majores,
quos isti ad dexteram et resurrectionem vitae pertinentes indicant
pisces. Sequitur de prandio Domini cum istis septem discipulis, et
de his quae post prandium locutus est, ac de ipsius Evangelii
termino, ut Deus quod donaverit disseramus: sed hoc non est isto
sermone coarctandum.
|
|