|
1. In eo quod tertio Dominus post resurrectionem manifestavit se
discipulis suis, beati Joannis apostoli Evangelium terminatur: in
quo jam pertractavimus, ut valuimus, partem priorem, usque ad eum
locum ubi narratum est captos fuisse pisces centum quinquaginta tres a
discipulis quibus se demonstravit, et cum magni essent, retia non esse
disrupta. Deinde quae sequuntur consideranda sunt, et quantum adjuvat
Dominus, sicut res postulare videbitur, disserenda. Peracta quippe
illa piscatione, Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo
audebat discumbentium interrogare eum, Tu quis es? scientes quia
Dominus est. Si ergo sciebant, quid opus erat ut interrogarent? si
autem non opus erat, quare dictum est, non audebant; quasi opus
esset, sed timore aliquo non auderent? Sensus ergo hic est: tanta
erat evidentia veritatis, qua Jesus illis discipulis apparebat, ut
eorum non solum negare, sed nec dubitare quidem ullus auderet; quoniam
si quisquam dubitaret, utique interrogare deberet. Sic ergo dictum
est, Nemo audebat eum interrogare, Tu quis es? ac si diceretur,
Nemo audebat dubitare quod ipse esset.
2. Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem
similiter. Ecce dictum est etiam quid pranderent: de quo prandio
aliquid suave ac salubre dicemus et nos, si pascat et nos. Superius
narratum est quod isti discipuli, quando descenderunt in terram,
viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. Ubi non
est intelligendum etiam superpositum panem fuisse prunis, sed tantum
subaudiendum, Viderunt. Quod verbum si repetamus eo loco ubi
subaudiendum est, ita totum dici potest: Viderunt prunas positas, et
piscem superpositum, et panem viderunt. Vel ita potius: Viderunt
prunas positas, et piscem superpositum, viderunt et panem. Jubente
etiam Domino attulerunt et de piscibus quos ipsi ceperant; quod eos
fecisse quamvis a narrante non esset expressum, tamen Dominum jussisse
non tacitum est. Ait enim: Afferte de piscibus quos apprehendistis
nunc (Joan. XXI, 9, 10). Et utique jubente illo eos non
fecisse quis credat? Hinc ergo fecit prandium Dominus illis septem
discipulis suis, de pisce scilicet quem prunis superpositum viderant,
huic adjungens ex illis quos ceperant, et de pane quem nihilominus eos
vidisse narratum est. Piscis assus, Christus est passus. Ipse est
et panis qui de coelo descendit (Id. VI, 41). Huic
incorporatur Ecclesia ad participandam beatitudinem sempiternam.
Propter quod dictum est, Afferte de piscibus quos apprehendistis
nunc; ut omnes qui hanc spem gerimus, per illum septenarium numerum
discipulorum, per quem potest hoc loco nostra universitas intelligi
figurata, tanto Sacramento nos communicare nossemus, et eidem
beatitudini sociari. Hoc Domini prandium est cum discipulis suis, ad
quod Joannes Evangelium suum, cum haberet de Christo alia multa quae
diceret, magna, ut existimo, et rerum magnarum contemplatione
concludit. Hic enim Ecclesia qualis in solis bonis futura est,
significatur per capturam centum quinquaginta trium piscium; et eis qui
haec credunt, sperant, diligunt, participatio tantae beatitudinis per
hoc prandium demonstratur.
3. Hoc jam tertio, inquit, manifestatus est Jesus discipulis
suis, cum resurrexisset a mortuis. Quod non ad ipsas
demonstrationes, sed ad dies referre debemus (id est primo die, cum
surrexit; et post dies octo, quando discipulus Thomas vidit et
credidit, et hodie quando hoc de piscibus fecit; post quot autem dies
id fecerit, dictum non est): nam ipso primo die non semel visus est,
sicut Evangelistarum omnium testimonia collata demonstrant: sed,
sicut dictum est, secundum dies numerandae sunt manifestationes ejus,
ut ista sit tertia; prima quippe habenda sit , eademque una propter
unum diem, quotiescumque se et quibuscumque, die illo quo resurrexit,
ostendit; secunda post dies octo, et haec tertia, et deinde quoties
voluit usque ad diem quadragesimum, quo ascendit in coelum, quamvis
non scripta sint omnia.
4.
|
“Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro: Simon Joannis,
diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te.
Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei iterum: Simon Joannis,
diligis me? Ait illi: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit
ei: Pasce agnos meos. Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me?
Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio, Amas me; et dicit
ei: Domine, tu omnia scis, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce
oves meas. Amen, amen dico tibi; cum esses junior, cingebas te, et
ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et
alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Hoc autem dixit,
significans qua morte clarificaturus esset Deum.”
|
|
Hunc invenit
exitum ille negator, et amator; praesumendo elatus, negando
prostratus, flendo purgatus, confitendo probatus, patiendo
coronatus: hunc invenit exitum, ut pro ejus nomine perfecta dilectione
moreretur, cum quo se moriturum perversa festinatione promiserat.
Faciat ejus resurrectione firmatus, quod immature pollicebatur
infirmus. Hoc enim oportebat, ut prius Christus pro Petri salute,
deinde Petrus pro Christi praedicatione moreretur. Praeposterum fuit
quod audere coeperat humana temeritas, cum istum disposuisset ordinem
veritas. Animam suam se positurum pro Christo Petrus putabat
(Joan. XIII, 37), pro liberatore liberandus; cum Christus
venisset animam suam positurus pro suis omnibus , in quibus erat et
Petrus; quod ecce jam factum est. Nunc jam firmitas cordis ad
suscipiendam mortem pro nomine Domini vera ipso donante sumatur, non
falsa nobis errantibus praesumatur. Nunc est ut vitae hujus non
metuamus interitum; quia resurgente Domino vitae alterius praecessit
exemplum. Nunc est, Petre, ut mortem non timeas; quia vivit quem
mortuum dolebas, et quem pro nobis mori carnali amore prohibebas
(Matth. XVI, 21, 22). Ausus es praevenire ductorem,
formidasti ejus persecutorem: jam pretio pro te fuso, nunc est ut
sequaris emptorem, et sequaris omnino usque ad mortem crucis. Verba
ejus audisti, quem jam veracem probasti; passurum te ipse praedixit,
qui te praedixerat negaturum.
5. Sed prius Dominus quod sciebat interrogat, nec semel, sed
iterum ac tertio, utrum Petrus eum diligat; nec aliud toties audit a
Petro, quam se diligi; nec aliud toties commendat Petro, quam suas
oves pasci. Redditur negationi trinae trina confessio, ne minus amori
lingua serviat quam timori, et plus vocis elicuisse videatur mors
imminens, quam vita praesens. Sit amoris officium, pascere dominicum
gregem; si fuit timoris indicium, negare pastorem. Qui hoc animo
pascunt oves Christi, ut suas velint esse non Christi, se
convincuntur amare, non Christum; vel gloriandi, vel dominandi, vel
acquirendi cupiditate, non obediendi et subveniendi et Deo placendi
charitate. Contra hos ergo vigilat toties inculcata ista vox
Christi, quos Apostolus gemit sua quaerere, non quae Jesu Christi
(Philipp. II, 21). Nam quid est aliud, Diligis me? pasce
oves meas, quam si diceretur, Si me diligis, non te pascere cogita:
sed oves meas, sicut meas pasce, non sicut tuas; gloriam meam in eis
quaere, non tuam; dominium meum, non tuum; lucra mea, non tua; ne
sis in eorum societate qui pertinent ad tempora periculosa, seipsos
amantes, et caetera quae huic malorum initio connectuntur? Cum enim
dixisset Apostolus,
|
“Erunt enim homines seipsos amantes;”
|
|
secutus
adjunxit,
|
“Amatores pecuniae, elati, superbi, blasphemi,
parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, irreligiosi, sine
affectione, detractores, incontinentes, immites, sine benignitate,
proditores, procaces, caecati, voluptatum amatores magis quam Dei;
habentes speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes”
|
|
(II
Tim. III, 1-5). Haec omnia mala ab eo velut fonte manant,
quod primum posuit, seipsos amantes. Merito dicitur Petro, Diligis
me? et respondet, Amo te; eique refertur, Pasce agnos meos: et
hoc iterum, hoc tertio. Ubi etiam demonstratur unum atque idem esse
amorem et dilectionem: nam etiam Dominus novissime non ait, Diligis
me; sed, Amas me? Non ergo nos, sed ipsum amemus; et in pascendis
ovibus ejus ea quae sunt ejus, non ea quae sunt nostra quaeramus.
Nescio quo enim inexplicabili modo, quisquis seipsum, non Deum
amat, non se amat; et quisquis Deum, non seipsum amat, ipse se
amat. Qui enim non potest vivere de se, moritur utique amando se:
non ergo se amat, qui ne vivat se amat. Cum vero ille diligitur de
quo vivitur, non se diligendo magis diligit, qui propterea non se
diligit, ut eum diligat de quo vivit. Non sint ergo seipsos amantes
qui pascunt oves Christi, ne tanquam suas, sed tanquam ipsius eas
pascant; et velint ex illis sua lucra conquirere, sicut amatores
pecuniae; vel eis dominari, sicut elati; vel gloriari de honoribus
quos ab eis sumunt, sicut superbi; vel in tantum progredi ut etiam
haereses faciant, sicut blasphemi: nec cedant sanctis patribus, sicut
parentibus non obedientes; et eis qui illos corrigere volunt quia
perire nolunt, mala pro bonis reddant, sicut ingrati: interficiant
animas et suas et alienas, sicut scelesti; materna Ecclesiae viscera
dissipent, sicut irreligiosi; non compatiantur infirmis, sicut sine
affectione; famam sanctorum maculare conentur, sicut detractores;
cupiditates pessimas non refrenent, sicut incontinentes; exerceant
lites, sicut immites; nesciant subvenire, sicut sine benignitate;
indicent inimicis piorum quae occultanda cognoverint, sicut
proditores; humanam verecundiam inverecunda exagitatione perturbent,
sicut procaces; non intelligant neque quae loquuntur, neque de quibus
affirmant (I Tim. I, 7), sicut caecati; laetitias carnales
spiritualibus gaudiis anteponant, sic ut voluptatum amatores magis quam
Dei. Haec enim atque hujusmodi vitia, sive uni homini accidant
omnia, sive his alia, illis alia dominentur, ex illa radice
quodammodo pullulant, cum sunt homines seipsos amantes. Quod vitium
maxime cavendum est eis qui pascunt oves Christi, ne sua quaerant,
non quae Jesu Christi; et in usus cupiditatum suarum conferant, pro
quibus sanguis fusus est Christi. Cujus amor in eo qui pascit oves
ejus, in tam magnum debet spiritualem crescere ardorem, ut vincat
etiam mortis naturalem timorem, quo mori nolumus, et quando cum
Christo vivere volumus. Nam et apostolus Paulus dicit se habere
concupiscentiam dissolvi et esse cum Christo (Philipp. I, 23):
ingemiscit tamen gravatus, et non vult exspoliari, sed supervestiri,
ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. V, 4). Et huic
Dominus dilectori suo, Cum senueris, inquit, extendes manus tuas,
et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Hoc enim ei dixit,
significans qua morte clarificaturus erat Deum. Extendes, inquit,
manus tuas, hoc est crucifigeris. Ad hoc autem ut venias, alius te
cinget, et ducet, non quo vis, sed quo non vis. Prius dixit quod
fieret, et deinde quomodo fieret. Non enim crucifixus, sed utique
crucifigendus quo nollet est ductus: nam crucifixus non quo nolebat
abiit, sed potius quo volebat. Solutus quippe a corpore volebat esse
cum Christo, sed si fieri posset, praeter mortis molestiam vitam
concupiscebat aeternam: ad quam molestiam nolens ductus est, sed ab ea
volens eductus est: nolens ad eam venit, sed volens eam vicit; et
reliquit hunc infirmitatis affectum quo nemo vult mori, usque adeo
naturalem, ut eum beato Petro nec senectus auferre potuerit, cui
dictum est, Cum senueris, duceris quo non vis. Propter nos
consolandos hunc etiam in se transfiguravit ipse Salvator, dicens,
Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth.
XXVI, 39): qui utique mori venerat, nec habebat mortis
necessitatem, sed voluntatem, potestate positurus animam suam, et
rursus eam potestate sumpturus. Sed molestia quantacumque sit mortis,
debet eam vincere vis amoris, quo amatur ille qui cum sit vita nostra,
etiam mortem voluit perferre pro nobis. Nam si nulla esset mortis vel
parva molestia, non esset tam magna martyrum gloria. Sed si pastor
bonus qui posuit animam suam pro ovibus suis (Joan. X, 18,
11), ex ipsis ovibus tam multos sibi martyres fecit; quanto magis
debent usque ad mortem pro veritate certare, et usque ad sanguinem
adversus peccatum, quibus oves ipsas pascendas, hoc est, docendas
regendasque committit? Ac per hoc praecedente passionis ejus exemplo,
quis non videat magis debere imitando pastori haerere pastores, si eum
multae etiam imitatae sunt oves, sub quo pastore uno in grege uno, et
pastores ipsi sunt oves? Omnes quippe fecit suas oves, pro quibus est
omnibus passus; quia et ipse ut pro omnibus pateretur, ovis est
factus.
|
|