|
1. Non parva quaestio est, cur apostolo Petro, quando se tertio
manifestavit discipulis, dixerit Dominus, Sequere me; de apostolo
autem Joanne, Sic eum volo manere donec veniam; quid ad te? Huic
quaestioni, quantum Dominus ipse donaverit, sive pertractandae, sive
solvendae sermonem novissimum hujus operis impendimus. Cum ergo
praenuntiasset Dominus Petro, qua morte clarificaturus esset Deum,
dicit ei: Sequere me. Conversus Petrus vidit illum discipulum quem
diligebat Jesus, sequentem: qui et recubuit in coena super pectus
ejus, et dixit, Domine, quis est qui tradet te? Hunc ergo cum
vidisset Petrus, dicit Jesu: Domine, hic autem quid? Dicit ei
Jesus: Sic eum volo manere donec veniam; quid ad te? Tu me
sequere. Exiit ergo sermo iste inter fratres, quia discipulus ille
non moritur. Et non dixit ei Jesus, Non moritur; sed, Sic eum
volo manere donec veniam; quid ad te? Ecce quousque in hoc Evangelio
extenditur quaestio, quae sua profunditate non mediocriter mentem
scrutantis exercet. Cur enim dicitur Petro, Sequere me, nec
dicitur caeteris qui simul aderant? Et profecto eum sicut magistrum
discipuli sequebantur. Sed si ad passionem intelligendum est, numquid
solus pro christiana veritate passus est Petrus? Nonne ibi erat in
illis septem alius filius Zebedaei frater Joannis, qui post ejus
ascensionem, ab Herode manifestatur occisus (Act. XII, 2)?
Verum aliquis dixerit, quoniam Jacobus non est crucifixus, merito
dictum esse Petro, Sequere me, qui non solum mortem, sed etiam
mortem crucis, sicut Christus, expertus est. Sit hoc, si nihil
aliud quod sit convenientius potuerit inveniri. Cur ergo de Joanne
dictum est, Sic eum volo manere donec veniam; quid ad te? et
repetitum est, Tu me sequere; tanquam ille ideo non sequeretur,
quoniam eum manere voluit donec veniat? Quis facile aliud dictum esse
credat, quam quod fratres crediderant qui tunc erant, eo quod scilicet
non esset discipulus ille moriturus, sed donec Jesus veniret, ista
maneret in vita? Sed hanc opinionem Joannes ipse abstulit, non hoc
dixisse Dominum aperta contradictione declarans. Cur enim
subjungeret, Non dixit Jesus, Non moritur, nisi ne hominum
cordibus quod falsum fuerat inhaereret?
2. Sed cui placet, adhuc resistat; et dicat verum esse quod ait
Joannes, non dixisse Dominum quod discipulus ille non moritur, sed
hoc tamen significatum esse talibus verbis, qualia eum dixisse
narravit; et asserat apostolum Joannem vivere, atque in illo sepulcro
ejus quod est apud Ephesum, dormire eum potius quam mortuum jacere
contendat. Assumat in argumentum, quod illic terra sensim scatere,
et quasi ebullire perhibetur; atque hoc ejus anhelitu fieri, sive
constanter sive pertinaciter asseveret. Non enim possunt deesse qui
credant, si non desunt qui etiam Moysen asserant vivere; quia
scriptum est ejus sepulcrum non inveniri (Deut. XXXIV, 6),
et apparuit cum Domino in monte, ubi et Elias fuit (Matth.
XVII, 3), quem mortuum legimus non esse, sed raptum (IV
Reg. II, 11). Quasi Moysi corpus non potuerit alicubi sic
abscondi, ut prorsus homines lateret ubi esset, atque inde ad horam
divinitus excitari, quando cum Christo Elias et ipse sunt visi:
sicut ad horam multa sanctorum corpora surrexerunt, quando passus est
Christus, et post ejus resurrectionem apparuerunt multis in sancta,
sicut scriptum est, civitate (Matth. XXVII, 52, 53).
Sed tamen, ut dicere coeperam, si quidam Moysen mortuum negant,
quem Scriptura ipsa, ubi sepulcrum ejus nusquam inveniri legimus,
mortuum tamen esse sine ulla ambiguitate testatur; quanto magis
Joannes ex istorum occasione verborum ubi Dominus ait, Sic eum volo
manere donec venio, creditur vivus dormire sub terra? Quem tradunt
etiam (quod in quibusdam Scripturis quamvis apocryphis reperitur),
quando sibi fieri jussit sepulcrum, incolumem fuisse praesentem; eoque
effosso et diligentissime praeparato, ibi se tanquam in lectulo
collocasse, statimque eum esse defunctum: ut autem isti putant, qui
haec verba Domini sic intelligunt, non defunctum, sed defuncto
similem cubuisse; et cum mortuus putaretur, sepultum fuisse
dormientem; et donec Christus veniat sic manere, suamque vitam
scaturigine pulveris indicare: qui pulvis creditur, ut ab imo ad
superficiem tumuli ascendat, flatu quiescentis impelli. Huic opinioni
supervacaneum existimo reluctari. Viderint enim qui locum sciunt,
utrum hoc ibi faciat vel patiatur terra quod dicitur; quia et revera
non a levibus hominibus id audivimus.
3. Interim cedamus opinioni, quam certis documentis refellere non
valemus, ne rursus aliud quod a nobis quaeratur exsurgat, Cur super
humatum mortuum ipsa humus quodammodo vivere ac spirare videatur. Sed
numquid hinc tanta ista solvitur quaestio, si magno miraculo, qualia
potest facere Omnipotens, tamdiu vivum corpus in sopore sub terra
est, donec veniat terminus saeculi? Quin imo fit amplior et
difficilior, cur discipulo Jesus, quem diligebat prae caeteris, in
tantum ut super pectus ejus discumbere mereretur, pro magno munere
longum in corpore donaverit somnum: cum beatum Petrum per ingentem
martyrii gloriam, ab onere ipsius corporis solverit, eique concesserit
quod apostolus Paulus se concupisse dixit, et scripsit, Dissolvi et
esse cum Christo (Philipp. I, 23). Si autem quod magis
creditur, ideo sanctus Joannes ait, non dixisse Dominum, Non
moritur, ne illis verbis quae dixit, hoc voluisse intelligi
putaretur; corpusque ejus in sepulcro ejus exanime sicut aliorum
mortuorum jacet: restat ut si vere ibi fit quod sparsit fama de terra,
quae subinde ablata succrescit, aut ideo fiat ut eo modo commendetur
pretiosa mors ejus, quoniam non eam commendat martyrium (non enim eum
pro fide Christi persecutor occidit), aut propter aliquid aliud quod
nos latet. Manet tamen quaestio cur dixerit Dominus de homine
morituro, Sic eum volo manere donec veniam.
4. Illud etiam in his duobus apostolis Petro et Joanne quem non
moveat ad quaerendum, cur Joannem plus dilexerit Dominus, cum ipsum
Dominum plus dilexerit Petrus? Ubicumque enim se commemorat
Joannes, ut nomine suo tacito ipse possit intelligi, hoc addit quod
eum diligebat Jesus, quasi solum diligeret, ut hoc signo
discerneretur a caeteris, quos utique omnes diligebat: quid ergo,
nisi amplius se dilectum, cum hoc diceret, volebat intelligi? quod
absit ut mendaciter diceret. Quod autem majus dare potuit Jesus
majoris erga eum suae dilectionis indicium, quam ut homo cum caeteris
condiscipulis suis socius tantae salutis, solus tamen discubuerit super
pectus ipsius Salvatoris? Porro quod apostolus Petrus plus aliis
dilexit Christum, possunt quidem documenta multa proferri: sed ut
longe in alia non eamus, ipsius tertiae manifestationis Domini paulo
superiore lectione, quae istam praecedit, satis evidenter apparet,
ubi interrogans eum, dixit, Diligis me plus his? Quod utique
sciebat, et tamen interrogabat, ut etiam nos qui legimus Evangelium,
amorem Petri erga Dominum, et illo interrogante et isto respondente
nossemus. Quod autem in eo quod respondit Petrus, Amo te, non
addidit, plus his, hoc respondit quod de seipso sciebat. Non enim
quantum ab alio quolibet diligeretur scire poterat, qui cor alterius
videre non poterat. Sed tamen superioribus verbis dicendo, Etiam,
Domine, tu scis (Joan. XXI, 15, 16), satis et ipse
declaravit, scientem Dominum interrogasse quod interrogavit. Sciebat
igitur Dominus non solum quod diligeret, verum etiam quod plus illis
eum diligeret Petrus. Et tamen si proponamus quaerentes, quis duorum
sit melior, utrum qui plus, an qui minus diligit Christum; quis
dubitabit respondere, eum qui plus diligit esse meliorem? Item si
proponamus quis duorum sit melior, utrum quem minus, an quem plus
diligit Christus; eum qui plus diligitur a Christo, meliorem procul
dubio respondebimus. In illa ergo comparatione quam prius posui,
Petrus Joanni; in hac vero altera, Joannes anteponitur Petro.
Proinde tertiam sic proponimus: quis est duorum discipulorum melior,
qui minus quam condiscipulus ejus diligit Christum, et plus quam
condiscipulus ejus diligitur a Christo? an ille quem minus quam
condiscipulum ejus diligit Christus, cum plus ipse quam suus
condiscipulus diligat Christum? Hic plane cunctatur responsio, et
augetur quaestio. Quantum autem ipse sapio, meliorem qui plus diligit
Christum, feliciorem vero quem plus diligit Christus, facile
responderem; si justitiam Liberatoris nostri minus eum diligentis a
quo plus diligitur, et eum plus a quo minus diligitur, quemadmodum
defenderem, perviderem.
5. Aggrediar igitur in ejus manifesta misericordia, cujus est
occulta justitia, de solvenda quaestione tam ingenti, pro viribus quas
ipse donaverit, disputare: hucusque enim proposita est, non
exposita. Exponendae vero ejus hoc sit exordium; ut meminerimus in
hoc corruptibili corpore quod aggravat animam (Sap. IX, 15),
vitam nos miseram vivere. Sed qui jam redempti per Mediatorem sumus,
et Spiritum sanctum pignus accepimus, beatam vitam in spe habemus,
etsi re ipsa nondum tenemus. Spes autem quae videtur, non est spes:
quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus
speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24,
25). In malis autem quae quisque patitur, non in bonis quibus
fruitur, opus est patientia. Hanc itaque vitam de qua scriptum est,
Numquid non tentatio est vita humana super terram (Job VII,
1)? in qua quotidie clamamus ad Dominum, Libera nos a malo
(Matth. VI, 13), cogitur homo tolerare etiam remissis
peccatis: quamvis ut in eam veniret miseriam, primum fuerit causa
peccatum. Productior est enim poena quam culpa; ne parva putaretur
culpa, si cum illa finiretur et poena. Ac per hoc vel ad
demonstrationem debitae miseriae, vel ad emendationem labilis vitae,
vel ad exercitationem necessariae patientiae, temporaliter hominem
detinet poena et quem jam ad damnationem sempiternam reum non detinet
culpa. Haec est istorum dierum, quos in hac mortalitate agimus
malos, quamvis in ea diligamus videre dies bonos, flenda quidem, sed
non reprehendenda conditio. Venit enim de ira Dei justa, de qua
Scriptura loquens, Homo, inquit, natus ex muliere, brevis vitae,
et plenus irae (Job XIV, 1): cum ira Dei non sit ut hominis,
id est perturbatio concitati animi, sed tranquilla justi supplicii
constitutio. In hac ira sua Deus non continens, sicut scriptum est,
miserationes suas (Psal. LXXVI, 10), praeter alia solatia
miserorum quae generi humano praebere non cessat, in plenitudine
temporis, quo ipse sciebat hoc esse faciendum, misit Filium suum
unigenitum (Galat. IV, 4), per quem creavit universa, ut
manens Deus fieret homo, et esset mediator Dei et hominum homo
Christus Jesus (I Tim. II, 5): in quem credentes, per
lavacrum regenerationis soluto reatu omnium peccatorum, et originalis
videlicet quod generatio trahit, contra quam maxime regeneratio est
instituta, et caeterorum quae male agendo contracta sunt, liberarentur
a damnatione perpetua, et viverent in fide et spe et charitate,
peregrinantes in hoc saeculo, atque in ejus tentationibus laboriosis et
periculosis, consolationibus autem Dei et corporalibus et
spiritualibus ambularent ad conspectum ejus, viam tenentes, quod eis
factus est Christus. Et quia in ipso quoque ambulantes non sunt sine
peccatis, quae de hujus vitae infirmitate subrepunt, dedit
eleemosynarum remedia salutaria, quibus eorum adjuvaretur oratio, ubi
eos dicere docuit, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Hoc agit
Ecclesia spe beata in hac vita aerumnosa: cujus Ecclesiae Petrus
apostolus, propter Apostolatus sui primatum, gerebat figurata
generalitate personam. Quod enim ad ipsum proprie pertinet, natura
unus homo erat, gratia unus christianus, abundantiore gratia unus
idemque primus apostolus: sed quando ei dictum est, Tibi dabo claves
regni coelorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et
in coelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in
coelis, universam significabat Ecclesiam, quae in hoc saeculo
diversis tentationibus velut imbribus, fluminibus, tempestatibus
quatitur, et non cadit, quoniam fundata est super petram, unde
Petrus nomen accepit. Non enim a Petro petra, sed Petrus a petra;
sicut non Christus a christiano, sed christianus a Christo vocatur.
Ideo quippe ait Dominus, Super hanc petram aedificabo Ecclesiam
meam, quia dixerat Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi (Id.
XVI, 16-19). Super hanc ergo, inquit, petram quam
confessus es, aedificabo Ecclesiam meam. Petra enim erat Christus
(I Cor. X, 4): super quod fundamentum etiam ipse aedificatus
est Petrus. Fundamentum quippe aliud nemo potest ponere praeter id
quod positum est, quod est Christus Jesus (Id. III, 11).
Ecclesia ergo quae fundatur in Christo, claves ab eo regni coelorum
accepit in Petro, id est potestatem ligandi solvendique peccata.
Quod est enim per proprietatem in Christo Ecclesia, hoc est per
significationem Petrus in petra; qua significatione intelligitur
Christus petra. Petrus Ecclesia. Haec igitur Ecclesia quam
significabat Petrus, quamdiu degit in malis, amando et sequendo
Christum liberatur a malis. Magis autem sequitur in eis qui certant
pro veritate usque ad mortem. Sed universitati dicitur, Sequere me,
pro qua universitate passus est Christus: de quo dicit idem Petrus,
Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur
vestigia ejus (I Petr. II, 21). Ecce propter quod ei dictum
est, Sequere me. Est autem alia vita immortalis, quae non est in
malis: ibi facie ad faciem videbimus, quod hic per speculum et in
aenigmate videtur (I Cor. XIII, 12), quando multum in
conspicienda veritate proficitur. Duas itaque vitas sibi divinitus
praedicatas et commendatas novit Ecclesia, quarum est una in fide,
altera in specie; una in tempore peregrinationis, altera in
aeternitate mansionis; una in labore, altera in requie; una in via,
altera in patria; una in opere actionis, altera in mercede
contemplationis; una declinat a malo et facit bonum, altera nullum
habet a quo declinet malum, et magnum habet quo fruatur bonum; una cum
hoste pugnat, altera sine hoste regnat; una fortis est in adversis,
altera nihil sentit adversi; una carnales libidines frenat, altera
spiritualibus delectationibus vacat; una est vincendi cura sollicita,
altera victoriae pace secura; una in tentationibus adjuvatur, altera
sine ulla tentatione in ipso adjutore laetatur; una subvenit
indigenti, altera ibi est ubi nullum invenit indigentem; una aliena
peccata ut sua sibi ignoscantur ignoscit, altera nec patitur quod
ignoscat, nec facit quod sibi poscat ignosci; una flagellatur malis,
ne extollatur in bonis, altera tanta plenitudine gratiae caret omni
malo, ut sine ulla tentatione superbiae cohaereat summo bono; una bona
et mala discernit, altera quae sola bona sunt cernit: ergo una bona
est, sed adhuc misera; altera melior et beata. Ista significata est
per apostolum Petrum, illa per Joannem. Tota hic agitur ista usque
in hujus saeculi finem, et illic invenit finem: differtur illa
complenda post hujus saeculi finem, sed in futuro saeculo non habet
finem. Ideo dicitur huic, Sequere me: de illo autem, Sic eum volo
manere donec veniam; quid a te? Tu me sequere. Quid enim est hoc?
Quantum sapio, quantum capio, quid est hoc, nisi, Tu me sequere
per imitationem perferendi temporalia mala; ille maneat donec
sempiterna venio redditurus bona? Quod apertius ita dici potest:
Perfecta me sequatur actio, informata meae passionis exemplo;
inchoata vero contemplatio maneat donec venio, perficienda cum venero.
Sequitur enim Christum, perveniens usque ad mortem pia plenitudo
patientiae: manet autem donec veniat Christus, tunc manifestanda
plenitudo scientiae. Hic quippe tolerantur mala hujus mundi in terra
morientium, ibi videbuntur bona Domini in terra viventium. Quod enim
ait, Volo eum manere donec veniam, non sic intelligendum est quasi
dixerit, remanere vel permanere; sed, exspectare: quoniam quod per
eum significatur, non utique nunc, sed cum venerit Christus,
implebitur. Quod autem per hunc significatur, cui dictum est, Tu me
sequere, nisi nunc agatur, non pervenietur ad illud quod exspectatur.
In hac autem activa vita quanto magis Christum diligimus, tanto
facilius liberamur a malo. At ipse nos minus diligit quales nunc
sumus; et hinc ideo liberat, ne semper tales simus. Ibi vero amplius
nos diligit; quoniam quod ei displiceat, et quod a nobis auferat, non
habebimus: nec ob aliud nos hic diligit, nisi ut sanet et transferat
ab his quae non diligit. Hic ergo minus, ubi non vult remaneamus:
ibi amplius, quo vult transeamus, et unde non vult pereamus. Amet
ergo eum Petrus, ut ab ista mortalitate liberemur: ametur ab eo
Joannes, ut in illa immortalitate servemur.
6. Sed ista ratione illud ostenditur, cur amplius Joannem quam
Petrum amaverit Christus, non cur amplius Petrus quam Joannes
amaverit Christum. Neque enim, si plus nos diligit Christus in
futuro saeculo, ubi cum illo sine fine vivemus, quam in isto unde
eruimur, ut illic semper simus, propterea nos tunc eum minus dilecturi
sumus quando meliores erimus; cum meliores utique nisi amplius eum
diligendo, nullo modo esse possimus. Cur ergo Joannes minus eum
diligebat quam Petrus, si eam vitam significabat, in qua est multo
amplius diligendus, nisi quia propterea dictum est, Volo eum manere,
id est exspectare, donec veniam, quoniam et ipsum amorem qui tunc
multo amplior erit, nondum habemus, sed futurum exspectamus, ut cum
ipse venerit, habeamus? Nam sicut in Epistola sua idem dicit
apostolus, Nondum apparuit quod erimus; scimus quoniam cum
apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I
Joan. III, 2). Tunc ergo amplius quod videbimus, diligemus.
Ipse autem Dominus illam quae futura est vitam nostram, qualis in
nobis futura sit sciens, praedestinatione plus amat, ut ad eam nos
amando perducat. Quocirca quoniam universae viae Domini misericordia
et veritas (Psal. XXIV, 10), miseriam nostram praesentem
novimus, quia sentimus; et ideo misericordiam Domini, quam nobis de
miseria liberandis exhiberi volumus, plus amamus, eamque quotidie
maxime pro peccatorum remissione poscimus et habemus: hoc per Petrum
significatum est plus amantem, sed minus amatum; quia minus nos amat
Christus miseros quam beatos. Veritatis autem contemplationem qualis
tunc futura est, minus amamus, quia nondum novimus nec habemus: haec
per Joannem significata est minus amantem, atque ideo et ad ipsam, et
ad ejus in nobis amorem, qualis ei debetur, implendum, donec veniat
Dominus exspectantem; sed plus amatum, quia id quod per illum
figuratum est, hoc efficit beatum.
7. Nemo tamen istos insignes apostolos separet. Et in eo quod
significabat Petrus, ambo erant; et in eo quod significabat
Joannes, ambo futuri erant. Significando sequebatur iste, manebat
ille: credendo autem ambo mala praesentia hujus miseriae tolerabant,
ambo futura bona illius beatitudinis exspectabant. Nec ipsi soli, sed
universa hoc facit sancta Ecclesia sponsa Christi, ab istis
tentationibus eruenda, in illa felicitate servanda. Quas duas vitas
Petrus et Joannes figuraverunt, singuli singulas: verum et in hac
temporaliter ambulaverunt ambo per fidem, et illa in aeternum fruentur
ambo per speciem. Omnibus igitur sanctis ad Christi corpus
inseparabiliter pertinentibus, propter hujus vitae procellosissimae
gubernaculum, ad liganda et solvenda peccata claves regni coelorum
primus Apostolorum Petrus accepit: eisdemque omnibus sanctis propter
vitae illius secretissimae quietissimum sinum, super pectus Christi
Joannes evangelista discubuit. Quoniam nec iste solus, sed universa
Ecclesia ligat solvitque peccata: nec ille in principio Verbum Deum
apud Deum, et caetera de Christi divinitate, et de totius
divinitatis trinitate atque unitate sublimia, quae in illo regno facie
ad faciem contemplanda, nunc autem donec veniat Dominus, in speculo
atque in aenigmate contuenda sunt, quae praedicando ructaret, de fonte
Dominici pectoris solus bibit; sed ipse Dominus ipsum Evangelium pro
sua cujusque capacitate omnibus suis bibendum toto terrarum orbe
diffudit. Sunt qui senserint, et hi quidem non contemptibiles sacri
eloquii tractatores, a Christo Joannem apostolum propterea plus
amatum, quod neque uxorem duxerit, et ab ineunte pueritia castissimus
vixerit (Hieron. lib. 1 contra Jovinianum). Hoc quidem in
Scripturis canonicis non evidenter apparet: verumtamen id quoque
multum adjuvat congruentiam hujusce sententiae, quod illa vita per eum
significata est, ubi non erunt nuptiae.
8. Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et
scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium ejus. Sunt
autem, inquit, et alia multa quae fecit Jesus, quae si scribantur
per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt
libros. Non spatio locorum credendum est mundum capere non posse,
quae in eo scribi quomodo possent, si scripta non ferret? sed
capacitate legentium comprehendi fortasse non possent: quamvis salva
rerum fide, plerumque verba excedere videantur fidem. Quod non fit
quando aliquid quod erat obscurum vel dubium, causa et ratione reddita
exponitur: sed quando id quod apertum est vel augetur, vel
extenuatur, nec tamen a tramite significandae veritatis erratur;
quoniam sic verba rem quae indicatur excedunt, ut voluntas loquentis
nec fallentis appareat, qui novit quousque credatur, a quo ultra quam
credendum est vel minuitur loquendo aliquid, vel augetur. Hunc
loquendi modum graeco nomine, non solum graecarum, verum etiam
latinarum litterarum magistri hyperbolen vocant. Qui modus, sicut hoc
loco, ita in nonnullis aliis divinis Litteris invenitur: ut est,
Posuerunt in coelum os suum (Psal. LXXII, 9); et,
Verticem capilli perambulantium in delictis suis (Psal. LXVII,
22); et multa hujusmodi, quae Scripturis sanctis non desunt,
sicut alii tropi, hoc est locutionum modi. De quibus operosius
disputarem, nisi Evangelista terminante Evangelium suum, etiam ipse
compellerer meum terminare sermonem.
|
|