|
1. Opportune nobis Dominus procuravit hodierno die lectionis hujus
ordinem: nam quia ex ordine Evangelium secundum Joannem considerare
atque tractare suscepimus, credo quod adverterit Charitas vestra.
Opportune ergo occurrit ut hodie audiretis ex Evangelio, quia Nisi
quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non videbit regnum Dei.
Tempus est enim ut vos exhortemur, qui adhuc estis catechumeni: qui
sic credidistis in Christum, ut adhuc vestra peccata portetis.
Nullus autem regnum coelorum videbit oneratus peccatis; quia nisi cui
dimissa fuerint, non regnabit cum Christo: dimitti autem non
possunt, nisi ei qui renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto. Sed
omnia verba quemadmodum se habeant advertamus, ut hic inveniant qui
pigri sunt, quanta sollicitudine sibi festinandum sit ad onus
deponendum. Quia si ferrent aliquam sarcinam gravem, aut lapidis,
aut ligni, aut alicujus etiam lucri, si frumentum portarent, si
vinum, si pecuniam, currerent ut deponerent onera: portant sarcinam
peccatorum, et pigri sunt currere. Currendum est ut deponatur haec
sarcina; premit, et mergit.
2. Ecce audistis quia cum esset Dominus Jesus Christus
Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine
ejus, videntes signa ejus quae faciebat. Multi crediderunt in nomine
ejus: et quid sequitur? Ipse autem Jesus non credebat semetipsum
eis. Quid sibi ergo hoc vult, Illi credebant in nomine ejus; et,
Ipse Jesus non credebat semetipsum eis? An forte non crediderant
ei, et fingebant se credidisse, et propterea Jesus non se credebat
eis; Sed non diceret Evangelista, Multi crediderunt in nomine
ejus, nisi verum illis testimonium perhiberet. Magna ergo res, et
mira res: credunt homines in Christum, et Christus non se credit
hominibus. Praesertim quia Filius Dei est, utique volens passus
est; et si nollet, nunquam pateretur; qui si nollet, nec
nasceretur: si autem hoc solum vellet, ut nasceretur tantum, et non
moreretur, et quidquid vellet, faceret; quia omnipotentis Patris
Filius omnipotens est. Ex ipsis rebus probemus. Quia cum voluissent
eum tenere, discessit ab eis; loquitur Evangelium: Et cum
voluissent eum de vertice montis praecipitare, discessit ab eis
illaesus (Luc. IV, 29, 30). Et quando venerunt ad eum
comprehendendum, jam venditum a Juda traditore, cum ille putaret in
potestate se habere, tradere magistrum et Dominum suum; et ibi
ostendit Dominus voluntate se pati, non necessitate. Nam cum eum
comprehendere Judaei voluissent, dixit illis: Quem quaeritis? At
illi dixerunt: Jesum Nazarenum. Et ille: Ego sum. Hac voce
audita, redierunt retro, et ceciderunt (Joan. XVIII,
4-6). In eo quod eos respondens dejecit, ostendit potestatem; ut
in eo quod ab eis comprehensus est, ostenderet voluntatem. Ergo quod
passus est, misericordiae fuit. Traditus est enim propter delicta
nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV,
25). Audi verba ipsius: Potestatem habeo ponendi animam meam, et
potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me, sed ego
pono illam a meipso, ut iterum sumam eam (Joan. X, 18). Cum
ergo haberet tantam potestatem, cum eam dictis praedicaret, factis
ostenderet; quid sibi vult quod non se credebat eis Jesus, quasi
aliquid nolenti nocituris, aut aliquid nolenti facturis, praesertim
quia jam crediderant in nomine ejus? Et de ipsis dicit Evangelista,
Crediderunt in nomine ejus, de quibus dicit, Ipse autem Jesus non
credebat semetipsum eis. Quare? Quod ipse nosset omnes, et quia
opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim
sciebat quid esset in homine. Plus noverat artifex quid esset in opere
suo, quam ipsum opus quid esset in semetipso. Creator hominis noverat
quid esset in homine, quod ipse creatus homo non noverat. Nonne hoc
probamus de Petro, quia non noverat quid in ipso esset, quando
dixit, Tecum usque ad mortem? Audi quia Dominus noverat quid esset
in homine: Tu mecum usque ad mortem? Amen, amen dico tibi,
priusquam gallus cantet, ter me negabis (Matth. XXVI, 33,
34, et Luc. XXII, 33, 34). Homo ergo nesciebat quid
esset in se; sed Creator hominis noverat quid esset in homine.
Crediderunt tamen in nomine ejus multi, et ipse Jesus non se credebat
eis. Quid dicimus, fratres? Forte consequentia indicabunt nobis
quid sibi vult mysterium verborum istorum. Quia crediderant in eum
homines, manifestum est, verum est: nemo dubitat, Evangelium
loquitur, verax Evangelista testatur. Item quia ipse Jesus non
credebat semetipsum illis, et hoc manifestum est, et nullus
christianus dubitat; quia et hoc Evangelium loquitur, et idem verax
Evangelista testatur. Quare ergo crediderunt illi in nomine ejus, et
Jesus non credebat semetipsum illis? Sequentia videamus.
3. Erat autem homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps
Judaeorum: hic venit ad eum nocte, et dixit ei, Rabbi. Jam hoc
nostis, quia Rabbi magister dicitur. Scimus quia a Deo venisti
magister: nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi
fuerit Deus cum eo. Ergo iste Nicodemus ex his erat qui crediderant
in nomine ejus, videntes signa et prodigia quae faciebat. Superius
enim hoc dixit: Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo,
multi crediderunt in nomine ejus. Quare crediderunt? sequitur et
dicit, videntes signa ejus quae faciebat. Et de Nicodemo quid
dicit? Erat princeps Judaeorum, nomine Nicodemus: hic venit ad eum
nocte, et ait illi, Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister. Et
iste ergo crediderat in nomine ejus. Et ipse unde crediderat?
Sequitur, Nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi
fuerit Deus cum eo. Si ergo Nicodemus de illis multis erat qui
crediderant in nomine ejus, jam in isto Nicodemo attendamus quare
Jesus non se credebat eis. Respondit Jesus, et dixit ei: Amen,
amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum
Dei. Ipsis ergo se credit Jesus, qui nati fuerint denuo. Ecce
illi crediderant in eum, et Jesus non se credebat eis. Tales sunt
omnes catechumeni: ipsi jam credunt in nomine Christi, sed Jesus non
se credit eis. Intendat et intelligat Charitas vestra. Si dixerimus
catechumeno, Credis in Christum? respondet, Credo, et signat se:
jam crucem Christi portat in fronte , et non erubescit de cruce
Domini sui. Ecce credidit in nomine ejus. Interrogemus eum,
Manducas carnem Filii hominis, et bibis sanguinem Filii hominis?
nescit quid dicimus, quia Jesus non se credidit ei.
4. Cum ergo ex eo numero Nicodemus esset, venit ad Dominum: sed
nocte venit; et hoc forte ad rem pertinet. Ad Dominum venit, et
nocte venit: ad lucem venit, et in tenebris venit. Renati autem ex
aqua et Spiritu, quid audiunt ab Apostolo? Fuistis aliquando
tenebrae; nunc autem lux in Domino: sicut filii lucis ambulate
(Ephes. V, 8): et iterum, Nos autem qui diei sumus, sobrii
simus (I Thess. V, 8). Qui ergo renati sunt, noctis fuerunt,
et diei sunt: tenebrae fuerunt, et lumen sunt. Jam credit se illis
Jesus, et non nocte veniunt ad Jesum sicut Nicodemus, non in
tenebris quaerunt diem. Tales enim jam etiam profitentur: accessit ad
illos Jesus, fecit in illis salutem: quia ipse dixit: Nisi quis
manducaverit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit in se
vitam (Joan. VI, 54). Et quod signum crucis habent in fronte
catechumeni, jam de domo magna sunt; sed fiant ex servis filii. Non
enim nihil sunt qui jam ad domum magnam pertinent. Quando autem manna
manducavit populus Israel? Cum transisset mare rubrum. Mare autem
rubrum quid significet, audi Apostolum: Nolo autem vos ignorare,
fratres, quia omnes patres nostri suo nube fuerunt, et omnes per mare
transierunt. Utquid per mare transierunt, quasi quaereres ab illo;
secutus ait, Et omnes per Moysen baptizati sunt in nube et in mari
(I Cor. X, 1, 2). Si ergo figura maris tantum valuit,
species Baptismi quantum valebit? Si quod gestum est in figura,
trajectum populum ad manna perduxit; quid exhibebit Christus in
veritate baptismi sui, trajecto per eum populo suo? Per baptismum
suum trajicit credentes, occisis omnibus peccatis, tanquam hostibus
consequentibus, sicut in illo mari omnes Aegyptii perierunt. Quo
trajicit, fratres mei? quo trajicit per Baptismum Jesus, cujus
figuram tunc gerebat Moyses, qui per mare trajiciebat? quo trajicit
? Ad manna. Quod est manna? Ego sum, inquit, panis vivus, qui
de coelo descendi (Joan. VI, 51). Manna accipiunt fideles,
jam trajecti per mare rubrum. Quare mare rubrum? jam mare, quare et
rubrum? Significabat mare illud rubrum baptismum Christi. Unde
rubet baptismus Christi, nisi Christi sanguine consecratus? Quo
ergo perducit credentes et baptizatos? Ad manna. Ecce dico manna:
notum est quid acceperint Judaei, populus iste Israel, notum est
quid illis pluisset Deus de coelo; et nesciunt catechumeni quid
accipiant Christiani. Erubescant ergo, quia nesciunt; transeant per
mare rubrum, manducent manna: ut quomodo crediderunt in nomine Jesu,
sic se ipsis credat Jesus.
5. Ideo intendite, fratres mei, quid respondeat iste qui nocte
venit ad Jesum. Quamvis ad Jesum venerit, tamen quia nocte venit,
adhuc de tenebris carnis suae loquitur. Non intelligit quod audit a
Domino, non intelligit quod audit a luce, quae illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum (Id. I, 9). Jam ei Dominus
dixit, Nisi quis natus fuerit denuo, non videbit regnum Dei. Dicit
ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci cum sit senex? Spiritus
ei loquitur , et ille carnem sapit. Carnem suam sapit, quia carnem
Christi nondum sapit. Cum enim dixisset Dominus Jesus, Nisi quis
manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se
vitam; scandalizati sunt quidam qui eum sequebantur, et dixerunt apud
semetipsos, Durus est hic sermo; quis potest eum audire? Putabant
enim hoc dicere Jesum, quod eum possent concisum sicut agnum coquere,
et manducare: abhorrentes a verbis ejus, recesserunt, et amplius eum
non sunt secuti. Sic Evangelista loquitur: Et Dominus ipse
remansit cum duodecim: et illi ad eum, Domine, ecce illi dimiserunt
te; et ille, Numquid et vos vultis abire ? Ostendere volens quia
ipse illis erat necessarius, non illi erant Christo necessarii. Ne
quis terreat Christum, quando dicitur ut sit christianus; quasi
beatior erit Christus, si tu fueris christianus. Bonum est tibi, ut
sis christianus: nam si non fueris, malum Christo non erit. Audi
vocem Psalmi: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum
meorum non eges (Psal. XV, 2). Ideo Deus meus es tu, quoniam
bonorum meorum non eges. Si fueris sine Deo, minor eris; si fueris
cum Deo, major Deus non erit. Non ex te ille major, sed tu sine
illo minor. Cresce ergo in illo, noli te subtrahere, ut quasi ille
deficiat. Reficieris, si accesseris; deficies, si recesseris.
Integer manet te accedente, integer manet et te cadente. Cum ergo
dixisset discipulis, Numquid et vos vultis abire? respondit Petrus,
petra illa, voce omnium, Domine, ad quem ibimus? Verba vitae
aeternae habes. Bene sapuit in ore ipsius caro Domini. Dominus
autem exposuit eis, et dixit, Spiritus est qui vivificat: cum
dixisset, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem
meum, non habebit in se vitam; ne carnaliter intelligerent, Spiritus
est, inquit, qui vivificat, caro autem nihil prodest: verba quae
locutus sum vobis, spiritus est et vita (Joan. VI, 54-69).
6. Hunc spiritum et hanc vitam non sapiebat iste Nicodemus, qui
nocte venerat ad Jesum. Ait ei Jesus: Nisi quis natus fuerit
denuo, non videbit regnum Dei. Et ille carnem suam sapiens, in
cujus ore nondum sapiebat caro Christi: Quomodo, inquit, potest
homo, cum sit senex, iterum nasci? Numquid potest in ventrem matris
suae iterum introire, et nasci? Non noverat iste nisi unam
nativitatem ex Adam et Eva; ex Deo et Ecclesia nondum noverat: non
noverat nisi eos parentes qui generant ad mortem; nondum noverat eos
parentes qui generant ad vitam: non noverat nisi eos parentes qui
generant successuros; nondum noverat eos qui semper viventes generant
permansuros. Cum ergo sint duae nativitates, ille unam intelligebat.
Una est de terra, alia de coelo; una est de carne, alia de
Spiritu; una est de mortalitate, alia de aeternitate; una est de
masculo et femina, alia de Deo et Ecclesia. Sed ipsae duae singulae
sunt; nec illa potest repeti, nec illa. Recte intellexit Nicodemus
nativitatem carnis: sic et tu intellige nativitatem spiritus, quomodo
intellexit Nicodemus nativitatem carnis. Quid Nicodemus intellexit?
Numquid potest homo denuo in ventrem matris suae intrare, et nasci?
Sic, quicumque tibi dixerit ut spiritualiter iterum nascaris,
responde quod dixit Nicodemus, Numquid potest homo iterum in ventrem
matris suae intrare, et nasci? Jam natus sum de Adam, non me potest
iterum generare Adam: jam natus sum de Christo, non me potest iterum
generare Christus. Quomodo uterus non potest repeti, sic nec
Baptismus.
7. Qui nascitur de Ecclesia catholica, tanquam de Sara nascitur,
de libera nascitur: qui nascitur de haeresi, tanquam de ancilla
nascitur, sed ex semine Abraham. Advertat Charitas vestra quam
magnum sacramentum. Testatur Deus, et dicit, Ego sum Deus
Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Non erant alii
patriarchae? non erat ante istos sanctus Noe, qui solus in toto
genere humano cum tota domo sua meruit de diluvio liberari, in quo et
in filiis ejus figurata est Ecclesia? Ligno portante evadunt diluvium
(Gen. VII, 7). Deinde postea magni quos novimus, quos sancta
Scriptura commendat, Moyses fidelis in tota domo ejus (Num.
XII, 7). Et illi tres nominantur, quasi eum soli promeruerint,
Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob: hoc mihi
nomen est in aeternum (Exod. III. 6, 15). Sacramentum
grande! Potens est Dominus et ora nostra aperire, et corda vestra,
ut dicere possimus sicut revelare dignatus est, et capere possitis
sicut expedit vobis.
8. Tres ergo isti patriarchae, Abraham, Isaac, et Jacob. Jam
nostis filii Jacob quia duodecim fuerunt, et inde populus Israel:
quia ipse Jacob Israel, et populus Israel tribus duodecim,
pertinentes ad duodecim filios Israel. Abraham, Isaac, et Jacob,
tres patres, et populus unus Tres patres tanquam in principio populi;
tres patres in quibus figurabatur populus: et populus ipse prior,
praesens populus. In populo enim Judaeorum figuratus est populus
Christianorum. Ibi figura, hic veritas, ibi umbra, hic corpus,
dicente Apostolo, Haec autem in figura contingebant illis. Vox est
Apostoli: Scripta sunt, inquit, propter nos, in quos finis
saeculorum obvenit (I Cor. X, 11). Recurrat nunc animus
vester ad Abraham, Isaac, et Jacob. In istis tribus invenimus
parere liberas, parere et ancillas: invenimus ibi partus liberarum,
invenimus ibi et partus ancillarum. Ancilla nihil boni significat:
Ejice ancillam, inquit, et filium ejus; non enim haeres erit filius
ancillae cum filio liberae. Apostolus hoc commemorat; et in illis
duobus filiis Abrahae, dicit Apostolus fuisse figuram duorum
Testamentorum, Veteris et Novi. Ad Vetus Testamentum pertinent
dilectores temporalium, dilectores saeculi: ad Novum Testamentum
dilectores vitae aeternae. Ideo illa Jerusalem in terra, umbra erat
coelestis Jerusalem matris omnium nostrum, quae est in coelo: et haec
Apostoli verba sunt (Gen. XXI, 10; Galat. IV,
22-30). Et de ista civitate unde peregrinamur, multa nostis,
multa jam audistis. Invenimus autem rem miram in istis partubus, id
est in istis fetibus, in istis generationibus liberarum et ancillarum,
quatuor scilicet genera hominum: in quibus quatuor generibus,
completur figura futuri populi christiani, ut non sit mirum quod in
illis tribus dictum est, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et
Deus Jacob. In omnibus enim Christianis, fratres intendite, aut
per malos nascuntur boni, aut per bonos nascuntur mali, aut per bonos
boni, aut per malos mali: amplius istis quatuor generibus non potestis
invenire. Quae iterum repetam, advertite, retinete; excutite corda
vestra, nolite pigri esse: capite, ne capiamini, quomodo quatuor
genera sunt omnium Christianorum. Aut per bonos nascuntur boni, aut
per malos nascuntur mali, aut per bonos mali, aut per malos boni.
Puto quia planum est. Per bonos boni: si et qui baptizant, boni
sunt: et qui baptizantur, recte credunt, et in membris Christi recte
numerantur. Per malos mali: si et qui baptizant, mali sunt; et qui
baptizantur, duplici corde ac edunt ad Deum, et non tenent eos mores
quos audiunt in Ecclesia, ut non ibi sint palea, sed frumentum.
Quam enim multi sint, novit Charitas vestra. Per malos boni:
aliquando baptizat adulter, et qui baptizatur justificatur. Per bonos
mali: aliquando qui baptizant, sancti sunt; qui baptizantur, tenere
viam Dei nolunt.
9. Puto, fratres, notum esse in Ecclesia, et quotidianis exemplis
manifestari ea quae dicimus: sed in prioribus nostris patribus ea
consideremus, quia habuerunt et illi ista quatuor genera. Per bonos
boni: Ananias Paulum baptizavit (Act. IX, 18). Quid per
malos mali? Dicit Apostolus quosdam praedicatores Evangelii, quos
dicit non caste annuntiare solere Evangelium, quos tolerat in
societate christiana, et dicit, Quid enim? dum omni modo, sive
occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo
(Philipp. I, 18). Numquid malevolus erat, et de alieno malo
gaudebat? Sed quia et per malos verum praedicabatur, et per malorum
ora Christus praedicabatur; si quos isti sui similes baptizabant,
mali malos baptizabant: si quos isti baptizabant tales, quales admonet
Dominus cum dicit, Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere
nolite (Matth. XXIII, 3), mali bonos baptizabant. Boni
malos baptizabant, quomodo a Philippo sancto Simon magus baptizatus
est (Act. VIII, 13). Nota sunt ergo ista quatuor genera,
fratres mei. Ecce iterum ea repeto, tenete illa, numerate illa,
advertite illa; cavete quae mala sunt, tenete quae bona sunt. Per
bonos boni nascuntur, cum per sanctos sancti baptizantur: per malos
mali, cum et qui baptizant et qui baptizantur, inique et impie
vivunt: per malos boni, cum mali sunt qui baptizant; et boni qui
baptizantur: per bonos mali, cum boni sunt qui baptizant, et mali qui
baptizantur.
10. Quomodo invenimus ista in tribus istis nominibus, Ego sum
Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob? Ancillas accipimus in
malis, liberas accipimus in bonis: pariunt liberae bonos; Sara
peperit Isaac (Gen. XXI, 3): pariunt ancillae malos; Agar
peperit Ismael (Id. XVI, 15). Habemus in uno Abraham et
illud genus cum per bonos boni, et illud genus cum per malos mali.
Per bonos mali ubi figurati sunt? Libera erat Rebecca uxor Isaac:
legite, peperit geminos, unus erat bonus, alter malus. Habes aperte
Scripturam dicentem Dei voce, Jacob dilexi. Esau autem odio habui
(Malach. I, 2, 3; Rom. IX, 13) Istos duos genuit
Rebecca, Jacob et Esau: unus inde eligitur, alius reprobatur ;
unus succedit in haereditatem, alter exhaeredatur. Non facit populum
suum Deus de Esau; sed facit de Jacob. Semen unum, diversi qui
concepti sunt: uterus unus, diversi qui nati sunt. Numquid non
libera peperit Jacob, quae libera peperit Esau? Luctabantur in
ventre matris suae, et dictum est Rebeccae, cum ibi luctarentur,
Duo populi sunt in utero tuo (Gen. XXV, 22-24). Duo
homines, duo populi; bonus populus, malus populus: sed tamen in uno
ventre luctantur. Quanti mali sunt in Ecclesia, et unus uterus
portat, donec in fine discernantur: et boni adversus malos clamant,
et mali adversus bonos reclamant, et in unius visceribus utrique
luctantur. Numquid semper simul erunt? In fine exitur ad lucem,
declaratur nativitas quae hic in sacramento figuratur: et tunc
apparebit, Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
11. Jam ergo invenimus, fratres, et de bonis bonos, de libera
Isaac: et de malis malos, de ancilla Ismael: et de bonis malos,
Esau de Rebecca. De malis bonos ubi inveniemus? Restat Jacob, ut
in tribus patriarchis quatuor generum istorum perfectio concludatur.
Habuit uxores Jacob liberas, habuit et ancillas: pariunt liberae,
pariunt et ancillae, et fiunt duodecim filii Israel (Gen.
XXIX, XXX, XXXV). Si numeres omnes de quibus nati sunt,
non omnes de liberis, non omnes de ancillis: sed tamen omnes ex uno
semine. Quid ergo, fratres mei? numquid qui nati sunt de ancillis,
non simul possederunt terram promissionis cum fratribus suis?
Invenimus ibi bonos filios Jacob natos de ancillis, et bonos filios
Jacob natos de liberis. Nihil illis obfuit nativitas de uteris
ancillarum, quando in patre cognoverunt semen suum, et consequenter
regnum cum fratribus tenuerunt. Quomodo ergo in filiis Jacob non
obfuit illis qui nati sunt de ancillis, quominus tenerent regnum, et
terram promissionis cum fratribus ex aequo acciperent; non illis
obfuerunt natales ancillarum, sed praevaluit semen paternum: sic
quicumque per malos baptizantur, tanquam de ancillis videntur nati;
sed tamen quia ex semine verbi Dei, quod figuratur in Jacob, non
contristentur, simul haereditatem cum fratribus possidebunt. Securus
ergo sit qui de semine bono nascitur; tantum non imitetur ancillam, si
de ancilla nascitur. Ancillam malam superbientem non imiteris. Unde
enim filii Jacob de ancillis nati, possederunt terram promissionis cum
fratribus, Ismael autem de ancilla natus, expulsus est ab
haereditate? Unde, nisi quia ille superbus erat, illi humiles?
Erexit ille cervicem, et voluit seducere fratrem suum, ludens cum
illo.
12. Magnum ibi sacramentum. Ludebant simul Ismael et Isaac;
vidit illos Sara ludentes, et ait Abrahae: Ejice ancillam et filium
ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Et
cum contristatus esset Abraham, confirmavit ei Dominus dictum uxoris
ejus. Jam hic manifestum est sacramentum, quia nescio quid futurum
parturiebat illa res gesta. Ludentes vidit, et dicit: Ejice
ancillam et filium ejus. Quid est hoc, fratres? Quid enim mali
fecerat Ismael puero Isaac, quia ludebat cum illo? Sed illa lusio,
illusio erat; illa lusio deceptionem significabat. Nam magnum
sacramentum attendat Charitas vestra. Persecutionem illam vocat
Apostolus; ipsam lusionem, ipsum lusum persecutionem vocat: ait
enim, Sed sicut tunc ille qui secundum carnem natus erat,
persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc; id est, qui
secundum carnem nati sunt, persequuntur eos qui secundum spiritum nati
sunt. Qui sunt secundum carnem nati? Dilectores mundi, amatores
saeculi. Qui sunt secundum spiritum nati? Amatores regni coelorum,
dilectores Christi, desiderantes vitam aeternam, gratis colentes
Deum. Ludunt, et dicit Apostolus persecutionem. Nam posteaquam
dixit haec verba Apostolus, Et sicut tunc ille qui secundum carnem
natus erat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc;
secutus est, et ostendit de qua persecutione diceret: Sed quid dicit
Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit
filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 9-12;
Galat. IV, 29, 30). Quaerimus ubi hoc dicat Scriptura, ut
videamus utrum aliqua persecutio praecesserit Ismaelis in Isaac: et
invenimus hoc dictum esse a Sara, quando vidit pueros ludentes simul.
Quam lusionem dicit Scriptura vidisse Saram, hanc persecutionem
dicit Apostolus. Plus ergo vos persequuntur qui vos illudendo
seducunt: Veni, veni; baptizare hic, hic habes verum baptismum.
Noli ludere, unus est verus; ille lusus est: seduceris , et ista
persecutio gravis tibi erit. Melius tibi erat ut Ismaelem tu
lucrareris ad regnum; sed non vult Ismael, quia ludere vult. Tene
tu haereditatem patris, et audi: Ejice ancillam et filium ejus; non
enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac.
13. Isti etiam audent dicere quia persecutionem solent pati a
catholicis regibus, aut a catholicis principibus. Quam persecutionem
tolerant? Afflictionem corporis: si tamen aliquando passi sunt, aut
quomodo passi sunt, ipsi sciant, et conveniant conscientias suas;
tamen afflictionem corporis passi sunt: persecutio quam faciunt gravior
est. Cave quando vult ludere Ismael cum Isaac, quando tibi
blanditur, quando offert alterum baptismum: responde, Habeo jam
Baptismum. Si enim verus est iste baptismus, qui tibi vult dare
alterum, illudere te vult. Cave animae persecutorem. Nam si a
principibus catholicis aliquid passa est pars Donati aliquando,
secundum corpus passa est, non secundum illusionem spiritus. Audite
et videte in ipsis veteribus factis, omnia futurarum rerum signa et
indicia. Invenitur Sara afflixisse Agar ancillam: Sara libera
est: posteaquam superbire coepit ancilla, questa est Abrahae Sara,
et dixit, Ejice ancillam; erexit adversum me cervicem suam. Et
quasi ab Abraham fieret, de Abraham questa est mulier. Abraham vero
qui non in ancilla libidine abutendi tenebatur, sed officio generandi,
quoniam Sara ei dederat unde prolem susciperet, ait ei: Ecce ancilla
tua, utere ea sicut vis. Et afflixit eam graviter Sara, et fugit a
facie ejus. Ecce libera afflixit ancillam, et non illam vocat
persecutionem Apostolus; ludit servus cum domino, et persecutionem
vocat: afflictio ista non vocatur persecutio, et lusio illa vocatur
persecutio. Quid vobis videtur, fratres? Nonne intelligitis quid
significatum sit? Sic ergo quando vult Deus concitare potestates
adversus haereticos, adversus schismaticos, adversus dissipatores
Ecclesiae, adversus exsufflatores Christi, adversus blasphematores
Baptismi, non mirentur; quia Deus concitat, ut a Sara verberetur
Agar. Cognoscat se Agar, ponat cervicem: quia cum humiliata
discederet a domina sua, occurrit ei angelus, et dixit, Quid est,
Agar ancilla Sarae? cum conquesta esset de domina, quid audivit ab
Angelo? Revertere ad dominam tuam (Gen. XVI, 5-9). Ad
hoc ergo affligitur, ut revertatur. Atque utinam revertatur; quia
proles ejus, sicut filii Jacob, cum fratribus haereditatem tenebit.
14. Mirantur autem quia commoventur potestates christianae adversus
detestandos dissipatores Ecclesiae. Non ergo moverentur? Et quomodo
redderent rationem de imperio suo Deo? Intendat Charitas vestra quid
dicam, quia pertinet hoc ad reges saeculi christianos, ut temporibus
suis pacatam velint matrem suam Ecclesiam, unde spiritualiter nati
sunt. Legimus Danielis visiones et gesta prophetica. Tres pueri in
igne laudaverunt Dominum: miratus est Nabuchodonosor rex laudantes
Deum pueros, et circa eos ignem innocentem ; et cum admiratus esset,
quid ait Nabuchodonosor rex, non vel Judaeus vel circumcisus, ille
qui statuam suam erexerat, et ad eam adorandam omnes coegerat; tamen
laudibus trium puerorum commotus, ubi vidit majestatem Dei praesentis
in igne, quid ait?
|
“Et ego proponam decretum omnibus tribubus et
linguis in omni terra.”
|
|
Quale decretum?
|
“Quicumque dixerint
blasphemiam in Deum Sidrac, Misac, et Abdenago, in interitum
erunt, et domus eorum in perditionem”
|
|
(Dan. III). Ecce
quomodo saevit rex alienigena, ne blasphemetur Deus Israel, quia
potuit tres pueros de igne liberare: et nolunt ut saeviant reges
christiani, quia Christus exsufflatur, a quo non tres pueri, sed
orbis terrarum cum ipsis regibus a gehennarum igne liberatur? Nam tres
illi pueri, fratres mei, liberati sunt ab igne temporali. Numquid
non ipse est Deus Machabaeorum, qui et trium puerorum? Illos ab
igne liberavit: illi in tormentis igneis corpore defecerunt, sed in
legitimis mandatis animo permanserunt. Illi aperte liberati sunt,
illi occulte coronati sunt (II Machab. VII). Plus est
liberari de flamma gehennarum, quam de fornace potestatis humanae. Si
ergo Nabuchodonosor rex laudavit et praedicavit et gloriam dedit Deo.
quia liberavit de igne tres pueros, et tantam gloriam dedit, ut
decretum mitteret per regnum suum, Quicumque dixerint blasphemiam in
Deum Sidrac, Misac, et Abdenago, in interitum erunt, et domus
eorum in perditionem: quomodo isti reges non moveantur, qui non tres
pueros attendunt liberatos de flamma, sed seipsos liberatos de
gehenna, quando vident Christum, a quo liberati sunt, exsufflari in
Christianis, quando audiunt dici christiano, Dic te non esse
christianum? Talia facere volunt, et saltem talia pati nolunt.
15. Nam videte qualia faciunt, et qualia patiuntur. Occidunt
animas, affliguntur in corpore: sempiternas mortes faciunt, et
temporales se perpeti conqueruntur. Et tamen quas patiuntur?
Proferunt nobis nescio quos in persecutione suos martyres. Ecce
Marculus de petra praecipitatus est: ecce Donatus Bagaiensis in
puteum missus est. Quando potestates Romanae talia supplicia
decreverunt, ut praecipitarentur homines? Quid autem respondent
nostri? Quid sit gestum nescio: tamen quid tradunt nostri? Quia
ipsi se praecipitaverunt, et potestates infamaverunt. Recordemur
consuetudinem potestatum Romanarum, et videamus cui credendum sit.
Dicunt nostri illos se praecipitasse: si non sunt ipsi discipuli
ipsorum qui se modo de saxis nullo persequente praecipitant, non
credamus: quid mirum, si fecerunt illi quod solent? Nam potestates
Romanae nunquam talibus suppliciis usae sunt. Num enim non poterant
occidere aperte? Sed illi qui se mortuos coli voluerunt, famosiorem
mortem non invenerunt. Postremo quidquid illud est, non novi. Et si
passa es, o pars Donati, corporalem afflictionem ab Ecclesia
catholica, a Sara passa es Agar; redi ad dominam tuam. Locus
quidem necessarius aliquanto diutius nos tenuit, ut textum totum
evangelicae lectionis exponere minime valeremus. Fratres, sufficiat
interim Charitati vestrae, ne haec quae dicta sunt, dicendo alia,
excludantur de cordibus vestris. Haec tenete, talia dicite,
flammantes illuc procedite, accendite frigidos.
|
|