|
1. Ex eo quod hesterno die intentam fecimus Charitatem vestram,
intelligimus vos alacrius et numerosius convenisse: sed interim
lectioni evangelicae ex ordine sermonem debitum reddamus, si placet;
deinde audiet Charitas vestra de pace Ecclesiae vel quid egerimus,
vel quid adhuc agendum speremus. Nunc ergo tota intentio cordis ad
Evangelium feratur, nemo aliunde cogitet. Si enim qui totus adest,
vix capit; qui se per cogitationes diversas dividit, nonne et quod
ceperat fundit? Meminit autem Charitas vestra Dominico praeterito,
quantum Dominus adjuvare dignatus est, disseruisse nos de spirituali
regeneratione (In superiori Tractatu): quam lectionem vobis iterum
legi fecimus, ut quae tunc non dicta sunt, in Christi nomine
adjuvantibus orationibus vestris impleamus.
2. Regeneratio spiritualis una est, sicut generatio carnalis una
est. Et quod Nicodemus Domino ait, verum dixit, quia non potest
homo cum sit senex, redire rursum in uterum matris suae, et nasci.
Ille quidem dixit, quia homo cum sit senex, hoc non potest, quasi,
et si infans esset, posset. Omnino enim non potest, sive recens ab
utero, sive annosa jam aetate, redire rursum in materna viscera, et
nasci. Sed sicut ad nativitatem carnalem valent muliebria viscera ad
semel pariendum; sic ad nativitatem spiritualem valent viscera
Ecclesiae, ut semel quisque baptizetur. Propterea ne quis forte
dicat, Sed iste in haeresi natus est, et iste in schismate natus
est; amputata sunt omnia, si meministis, quae vobis disputata sunt de
tribus patribus nostris, quorum Deus dici voluit, non quia soli
erant, sed quia in solis expleta est integritas significandi populi
futuri. Invenimus enim natum de ancilla exhaeredatum, natum de libera
haeredem: rursum invenimus natum de libera exhaeredatum, natum de
ancilla haeredem. Natus de ancilla exhaeredatus Ismael (Gen.
XXI, 10), natus de libera haeres Isaac (Id. XXV, 5);
natus de libera exhaeredatus Esau (Id. XXVII, 35), nati de
ancillis haeredes filii Jacob (Id. XLIX). In illis itaque
tribus patribus, omnis futuri populi figura perspecta est: nec
immerito Deus inquit, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et
Deus Jacob: hoc mihi, inquit, nomen est in aeternum (Exod.
III, 6, 15). Magis meminerimus quid promissum sit ipsi
Abrahae: hoc enim promissum est Isaac, hoc promissum est et Jacob.
Quid invenimus? In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen.
XXII, 18). Credidit tunc unus quod nondum videbat: vident
homines, et excaecantur. Completum est in gentibus quod promissum est
uni: et separantur a communione gentium, qui et quod impletum est
videre nolunt. Sed quid illis prodest quia videre nolunt? Vident,
velint nolint; aperta veritas et clausos oculos ferit.
3. Responsum est Nicodemo, qui ex eis erat qui crediderant in
Jesum, et ipse Jesus non se credebat eis. Quibusdam enim non se
credebat, cum jam in illum credidissent. Sic habes scriptum:
|
“Multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa quae faciebat.
Ipse autem Jesus non credebat semetipsum illis. Non enim opus
habebat ut quisquam testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat
quid esset in homine”
|
|
(Joan. II, 23-25). Ecce jam illi
credebant in Jesum, et ipse Jesus non se credebat eis. Quare?
Quia nondum erant renati ex aqua et Spiritu. Inde hortati sumus, et
hortamur fratres nostros catechumenos. Si enim interroges eos, jam
crediderunt in Jesum: sed quia nondum carnem ejus et sanguinem
accipiunt, nondum se illis credidit Jesus. Quid faciant, ut se
illis credat Jesus? Renascantur ex aqua et Spiritu, proferat
Ecclesia quos parturit. Concepti sunt, edantur in lucem: habent
ubera quibus nutriantur, non timeant ne nati suffocentur, ab uberibus
maternis non recedant.
4. Nullus potest homo redire in matris viscera, et iterum nasci.
Sed de ancilla nescio quis natus est? Numquid tunc qui nati sunt de
ancillis, redierunt in uterum liberarum, ut denuo nascerentur? Semen
Abraham et in Ismael; et ut posset Abraham facere filium de
ancilla, uxor auctor fuit. Natus est ex semine viri, et non utero,
sed solo placito uxoris (Gen. XVI, 2-4). Numquid quia de
ancilla, ideo exhaeredatus? Si propterea exhaeredatus quia de ancilla
natus est, nulli ancillarum filii admitterentur ad haereditatem.
Filii Jacob admissi sunt ad haereditatem: Ismael autem, non quia ex
ancilla natus, exhaeredatus, sed quia superbus matri, superbus in
filium matris; mater enim ejus magis Sara quam Agar. Illius uterus
accommodatus, illius voluntas accessit; non faceret Abraham quod
Sara nollet: magis ergo ille filius Sarae. Sed quia superbus in
fratrem, et superbus ludendo, quia deludendo; quid ait Sara? Ejice
ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio
meo Isaac (Gen. XXI, 9, 10). Non ergo illum viscera
ancillae ejecerunt foras, sed cervix servilis. Et si liber superbus
sit, servus est; et quod pejus est, malae dominae, ipsius
superbiae. Itaque, fratres mei, respondete homini non posse rursus
nasci hominem; respondete securi non posse rursus nasci hominem.
Quidquid iterum fit, illusio est; quidquid iterum fit, lusus est.
Ismael ludit, foras mittatur. Animadvertit enim eos Sara ludentes,
ait Scriptura, et dixit Abrahae, Ejice ancillam et filium ejus.
Displicuit Sarae lusus puerorum; aliquid novum vidit pueros ludere.
Nonne optant hoc quae filios habent, videre ludentes filios suos?
Vidit illa, et improbavit. Nescio quid vidit in lusu: illusionem
vidit in illo lusu, animadvertit servi superbiam; displicuit illi,
ejecit foras. Nati de ancillis improbi mittuntur foras , et natus de
libera mittitur foras Esau. Nemo ergo praesumat quia de bonis
nascitur, nemo praesumat quia per sanctos baptizatur. Qui per sanctos
baptizatur, adhuc caveat ne non sit Jacob, sed Esau. Hoc ergo,
fratres, dixerim: melius est ab hominibus sua quaerentibus et mundum
diligentibus, quod significat nomen ancillae, baptizari et
spiritualiter haereditatem quaerere Christi, ut sit tanquam filius
Jacob de ancilla, quam baptizari per sanctos et superbire, ut sit
Esau foras mittendus, quamvis natus ex libera. Haec, fratres,
tenete. Non vos palpamus, nulla spes vestra in nobis sit: nec nobis
blandimur, nec vobis; unusquisque suam sarcinam portat. Nostrum est
dicere, ne male judicemur: vestrum est audire, et corde audire, ne
exigatur quod damus; imo quando exigitur, lucrum inveniatur, non
detrimentum.
5. Dicit Dominus Nicodemo, et exponit ei: Amen, amen dico
tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest
introire in regnum Dei. Tu, inquit, carnalem generationem
intelligis, cum dicis, Numquid potest homo redire in viscera matris
suae? ex aqua et Spiritu oportet ut nascatur propter regnum Dei. Si
propter haereditatem patris hominis temporalem nascitur, nascatur ex
visceribus matris carnalis: si propter haereditatem patris Dei
sempiternam, nascatur ex visceribus Ecclesiae. Generat per uxorem
filium pater moriturus successurum: generat Deus de Ecclesia filios
non successuros, sed secum mansuros, Et sequitur: Quod natum est de
carne, caro est: et quod natum est de Spiritu, spiritus est.
Spiritualiter ergo nascimur, et in spiritu nascimur verbo et
sacramento. Adest Spiritus, ut nascamur: Spiritus invisibiliter
adest unde nasceris, quia et tu invisibiliter nasceris. Sequitur
enim, et dicit: Non mireris quia dixi tibi, oportet vos nasci
denuo: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis
unde veniat, aut quo vadat. Nemo videt Spiritum: et quomodo audimus
vocem Spiritus? Sonat Psalmus, vox est Spiritus; sonat
Evangelium, vox est Spiritus; sonat sermo divinus, vox est
Spiritus. Vocem ejus audis, et nescis unde veniat, et quo vadat.
Sed si nascaris et tu de Spiritu, hoc eris, ut ille qui non est
adhuc natus de Spiritu, non sciat de te unde venias, et quo eas.
Hoc enim secutus ait: Sic est et omnis qui natus est ex Spiritu.
6. Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt haec fieri?
Et revera carnaliter, non intelligebat. In illo fiebat quod dixerat
Dominus, vocem Spiritus audiebat, et nesciebat unde venerat et quo
ibat. Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et
haec ignoras? O fratres, quid, putamus Dominum huic magistro
Judaeorum quasi insultare voluisse? Noverat Dominus quid agebat,
volebat illum nasci ex Spiritu. Nemo ex Spiritu nascitur, nisi
humilis fuerit: quia ipsa humilitas facit nos nasci de Spiritu; quia
prope est Dominus obtritis corde (Psal. XXXIII, 19).
Ille magisterio inflatus erat, et alicujus momenti sibi esse
videbatur, quia doctor erat Judaeorum: deponit ei superbiam, ut
possit nasci de Spiritu: insultat tanquam indocto; non quia superior
vult videri Dominus. Quid magnum, Deus ad hominem, veritas ad
mendacium? Major Christus quam Nicodemus dici debet, dici potest,
cogitandum est? Si diceretur major Christus quam Angeli, ridendum
erat: incomparabiliter enim major omni creatura, per quem facta est
omnis creatura. Sed exagitat superbiam hominis, Tu es magister in
Israel, et haec ignoras? Tanquam dicens, Ecce nihil nosti,
princeps superbus, nascere ex Spiritu: si enim natus fueris ex
Spiritu, vias Dei tenebis, ut Christi humilitatem sequaris. Sic
enim altus est super omnes Angelos, quia cum in forma Dei esset, non
rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit
formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu
inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad
mortem (et ne mortis genus tibi aliquod placeat), mortem autem crucis
(Philipp. II, 6-8). Pendebat, et insultabatur ei. De
cruce descendere poterat; sed differebat, ut de sepulcro resurgeret.
Pertulit superbos servos Dominus; medicus aegrotos. Si hoc ille,
quid illi quos oportet nasci ex Spiritu? si hoc ille verus magister in
coelo, non hominum tantum, sed et Angelorum. Si enim docti sunt
Angeli, Verbo Dei docti sunt. Si Verbo Dei docti sunt, quaerite
unde docti sunt; et invenietis, In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1).
Tollitur homini cervix, sed aspera et dura, ut sit lenis cervix ad
portandum jugum Christi, de quo dicitur, Jugum meum lene est, et
sarcina mea levis est (Matth. XI, 30).
7. Et sequitur: Si terrena dixi vobis, et non creditis; quomodo,
si dixero vobis coelestia, credetis? Quae terrena dixit, fratres?
Nisi quis natus fuerit denuo, terrenum est? Spiritus ubi vult
spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, et quo eat,
terrenum est? Si enim de isto vento diceret, sicut nonnulli
intellexerunt , cum quaereretur ab eis quid terrenum dixerit Dominus,
dum ait, Si terrena dixi vobis, et non creditis; quomodo, si
coelestia dixero, credetis? Cum ergo quaereretur a quibusdam, quid
terrenum dixerit Dominus, angustias passi dixerunt, Quod ait,
Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde
veniat, et quo eat, de isto vento dixit. Quid enim nominavit
terrenum? Loquebatur de generatione spirituali: secutus ait, Sic
est omnis qui natus est ex Spiritu. Deinde, fratres, quis nostrum
non videat, verbi gratia, austrum euntem de meridie ad aquilonem; aut
alium ventum venientem ab oriente ad occidentem? quomodo ergo nescimus
unde veniat et quo eat? Quid ergo dixit terrenum, quod non credebant
homines? An illud quod de templo resuscitando dixerat? Corpus enim
suum de terra acceperat, et ipsam terram de terreno corpore susceptam
parabat suscitare. Non ei creditum est terram suscitaturo. Si
terrestria, inquit, dixi vobis et non creditis: quomodo, si
coelestia dixero, credetis? Hoc est, si non creditis quia templum
possum resuscitare dejectum a vobis; quomodo credetis quia per
Spiritum possint homines regenerari?
8. Et sequitur: Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de
coelo, Filius hominis qui est in coelo. Ecce hic erat, et in coelo
erat: hic erat carne, in coelo erat divinitate; imo, ubique
divinitate. Natus de matre, non recedens a Patre. Duae nativitates
Christi intelliguntur; una divina, altera humana: una per quam
efficeremur, altera per quam reficeremur: ambae mirabiles; illa sine
matre, ista sine patre. Sed quia de Adam corpus acceperat, quia
Maria de Adam, ipsumque corpus suscitaturus erat: terrenum quiddam
dixerat, Solvite templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud
(Joan. II, 19). Coeleste autem quiddam dixit, Nisi quis
renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non videbit regnum Dei (Id.
III, 5). Eia, fratres, Deus voluit esse filius hominis, et
homines voluit esse filios Dei. Ipse descendit propter nos, nos
ascendamus propter ipsum. Solus enim descendit et ascendit, qui hoc
ait, Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo. Non ergo
ascensuri sunt in coelum quos facit filios Dei? Ascensuri plane:
haec nobis promissio est, Erunt aequales Angelis Dei (Matth.
XXII, 30). Quomodo ergo nemo ascendit, nisi qui descendit?
Quia unus descendit, unus ascendit. Quid de caeteris? quid
intelligendum, nisi quia membra ejus erunt, ut unus ascendat?
Propterea sequitur, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo
descendit, Filius hominis qui est in coelo. Miraris quia et hic erat
et in coelo? Tales fecit discipulos suos. Paulum audi apostolum
dicentem, Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III,
20). Si homo Paulus apostolus ambulabat in carne in terra, et
conversabatur in coelo, Deus coeli et terrae non poterat esse et in
coelo et in terra?
9. Si ergo nemo, nisi ille, descendit et ascendit, quae spes est
caeteris? Ea spes est caeteris, quia ille propterea descendit ut in
illo et cum illo unus essent, qui per illum ascensuri essent. Non
dicit, Et seminibus, ait Apostolus, tanquam in multis; sed tanquam
in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Et fidelibus ait: Vos
autem Christi; si autem Christi, ergo semen Abrahae estis
(Galat. III, 16, 29). Quod dixit unum, hoc dixit omnes
nos esse. Ideo in Psalmis aliquando plures cantant, ut ostendatur
quia de pluribus fit unus; aliquando unus cantat, ut ostendatur quid
fiat de pluribus. Propterea unus sanabatur in illa piscina (Joan.
V, 4); et quisquis alius descendebat, non sanabatur. Ergo iste
unus commendat unitatem Ecclesiae. Vae illis qui oderunt unitatem,
et partes sibi faciunt in hominibus! Audiant illum qui volebat eos
facere unum in uno ad unum: audiant illum dicentem, Nolite vos facere
multos: ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit:
sed neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui
incrementum dat Deus (I Cor. III, 6, 7). Illi dicebant:
Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae. Et ille: Divisus est
Christus (Id. I, 12, 13)? In uno estote, unum estote,
unus estote: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit.
Ecce volumus esse tui, dicebant Paulo. Et ille: Nolo sitis
Pauli, sed ejus estote cujus est vobiscum Paulus.
10. Descendit enim et mortuus est, et ipsa morte liberavit nos a
morte: morte occisus, mortem occidit. Et nostis, fratres, quia
mors ista per diaboli invidiam intravit in mundum. Deus mortem non
fecit, Scriptura loquitur; nec laetatur, inquit, in perditione
vivorum: creavit enim ut essent omnia (Sap. I, 13, 14).
Sed quid ibi ait? Invidia autem diaboli mors intravit in orbem
terrarum (Id. II, 24). Ad mortem a diabolo propinatam non
veniret homo vi adductus: non enim cogendi potentiam diabolus habebat,
sed persuadendi versutiam. Non consentires, nihil invexerat
diabolus: consensio tua, o homo, te perduxit ad mortem. A mortali
mortales nati, ex immortalibus mortales facti. Ab Adam omnes homines
mortales: Jesus autem Filius Dei, Verbum Dei, per quod facta
sunt omnia, unicus aequalis Patri, mortalis factus est; quia Verbum
caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 13, 14).
11. Ergo mortem suscepit, et mortem suspendit in cruce; et de ipsa
morte liberantur mortales. Quod in figura factum est apud antiquos,
commemorat illud Dominus: Et sicut, inquit, Moyses exaltavit
serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui
credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Magnum
sacramentum, et qui legerunt, noverunt. Deinde audiant vel qui non
legerunt, vel qui forte lectum sive auditum obliti sunt.
Prosternebatur in eremo populus Israel morsibus serpentum, fiebat
magna strages multarum mortium : plaga enim Dei erat corripientis, et
flagellantis, ut erudiret. Demonstratum est ibi magnum sacramentum
rei futurae, ipse Dominus testatur in hac lectione, ut nemo possit
aliud interpretari quam quod ipsa veritas de se indicat. Dictum est
enim ad Moysen a Domino ut faceret aeneum serpentem, et exaltaret in
ligno in eremo, et admoneret populum Israel, ut si quis morsus esset
a serpente, illum serpentem in ligno exaltatum attenderet. Factum
est: mordebantur homines, intuebantur, et sanabantur (Num.
XXI, 6-9). Quid sunt serpentes mordentes? Peccata de
mortalitate carnis. Quis est serpens exaltatus? Mors Domini in
cruce. Quia enim a serpente mors, per serpentis effigiem figurata
est. Morsus serpentis lethalis, mors Domini vitalis. Attenditur
serpens, ut nihil valeat serpens. Quid est hoc? Attenditur mors,
ut nihil valeat mors. Sed cujus mors? Mors vitae: si dici potest,
Mors vitae; imo quia dici potest, mirabiliter dicitur. Sed numquid
non erit dicendum quod fuit faciendum? Ego dubitem dicere quod
Dominus pro me dignatus est facere? Nonne vita Christus? et tamen
in cruce Christus. Nonne vita Christus? et tamen mortuus
Christus. Sed in morte Christi mors mortua est; quia vita mortua
occidit mortem, plenitudo vitae deglutivit mortem: absorpta est mors
in Christi corpore. Sic et nos dicemus in resurrectione, quando jam
triumphantes cantabimus, Ubi est, mors, contentio tua? ubi est,
mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 54, 55)? Interim modo,
fratres, ut a peccato sanemur, Christum crucifixum intueamur; quia
sicut Moyses, inquit, exaltavit serpentem in eremo, ita exaltari
oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed
habeat vitam aeternam. Quomodo qui intuebantur illum serpentem, non
peribant morsibus serpentum; sic qui intuentur fide mortem Christi,
sanantur a morsibus peccatorum. Sed illi sanabantur a morte ad vitam
temporalem: hic autem ait, ut habeant vitam aeternam. Hoc enim
interest inter figuratam imaginem et rem ipsam: figura praestabat vitam
temporalem; res ipsa cujus illa figura erat, praestat vitam aeternam.
12. Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet
mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Ergo quantum in medico
est, sanare venit aegrotum. Ipse se interimit, qui praecepta medici
observare non vult. Venit Salvator ad mundum: quare Salvator dictus
est mundi, nisi ut salvet mundum, non ut judicet mundum? Salvari non
vis ab ipso; ex te judicaberis. Et quid dicam, judicaberis? Vide
quid ait: Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit:
quid dicturum speras nisi, judicatur? jam, inquit, judicatus est.
Nondum apparuit judicium, sed jam factum est judicium. Novit enim
Dominus qui sunt ejus: novit qui permaneant ad coronam, qui
permaneant ad flammam; novit in area sua triticum, novit paleam;
novit segetem, novit zizania. Jam judicatus est qui non credit.
Quare judicatus? Quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei.
13. Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et
dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim mala opera
eorum. Fratres mei, quorum opera bona invenit Dominus? Nullorum:
omnium mala opera invenit. Quomodo ergo quidam fecerunt veritatem, et
venerunt ad lucem? Et hoc enim sequitur: Qui autem facit veritatem,
venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.
Quomodo quidam opus bonum fecerunt, ut venirent ad lucem, id est ad
Christum? et quomodo quidam dilexerunt tenebras? Si enim omnes
peccatores invenit, et omnes a peccato sanat, et serpens ille in quo
figurata est mors Domini, eos sanat qui morsi fuerant, et propter
morsum serpentis erectus est serpens, id est mors Domini, propter
mortales homines, quos invenit injustos; quomodo intelligitur, Hoc
est judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis
tenebras quam lucem: erant enim mala opera eorum? Quid est hoc?
quorum enim erant bona opera? Nonne venisti ut justifices impios?
Sed dilexerunt, inquit, tenebras magis quam lucem. Ibi posuit vim:
multi enim dilexerunt peccata sua, multi confessi sunt peccata sua:
quia qui confitetur peccata sua, et accusat peccata sua, jam cum Deo
facit. Accusat Deus peccata tua: si et tu accusas, conjungeris
Deo. Quasi duae res sunt, homo et peccator. Quod audis homo,
Deus fecit: quod audis peccator, ipse homo fecit. Dele quod
fecisti, ut Deus salvet quod fecit. Oportet ut oderis in te opus
tuum, et ames in te opus Dei. Cum autem coeperit tibi displicere
quod fecisti, inde incipiunt bona opera tua, quia accusas mala opera
tua. Initium operum bonorum, confessio est operum malorum. Facis
veritatem, et venis ad lucem. Quid est, Facis veritatem? Non te
palpas, non tibi blandiris, non te adulas ; non dicis, Justus sum,
cum sis iniquus, et incipis facere veritatem. Venis autem ad lucem ut
manifestentur opera tua, quia in Deo sunt facta; quia et hoc ipsum
quod tibi displicuit peccatum tuum, non tibi displiceret, nisi Deus
tibi luceret, et ejus veritas tibi ostenderet. Sed qui et admonitus
diligit peccata sua, odit admonentem lucem et fugit eam, ut non
arguantur opera ejus mala quae diligit. Qui autem facit veritatem,
accusat in se mala sua; non sibi parcit, non sibi ignoscit, ut Deus
ignoscat: quia quod vult ut Deus ignoscat, ipse agnoscit, et venit
ad lucem; cui gratias agit, quod illi quid in se odisset ostenderit.
Dicit Deo, Averte faciem tuam a peccatis meis: et qua fronte
dicit, nisi iterum dicat, Quoniam facinus meum ego cognosco, et
peccatum meum coram me est semper (Psal. L, 11, 5)? Sit ante
te quod non vis esse ante Deum. Si autem post te feceris peccatum
tuum, retorquet illud tibi Deus ante oculos tuos; et tunc retorquet,
quando jam poenitentiae fructus nullus erit.
14. Currite, ne tenebrae vos comprehendant (Joan. XII,
35), fratres mei: evigilate ad salutem vestram, evigilate dum
tempus est; nullus retardetur a templo Dei, nullus retardetur ab
opere Domini, nullus avocetur ab oratione continua, nullus a solita
devotione fraudetur. Evigilate ergo cum dies est: lucet dies,
Christus est dies. Paratus est ignoscere, sed agnoscentibus; punire
autem defendentes se, et justos se jactantes, et putantes se esse
aliquid, cum nihil sint. In dilectione autem ejus et in misericordia
ejus qui ambulat, etiam liberatus ab illis lethalibus et grandibus
peccatis, qualia sunt facinora, homicidia, furta, adulteria;
propter illa quae minuta videntur esse peccata linguae, aut
cogitationum, aut immoderationis in rebus concessis, facit veritatem
confessionis, et venit ad lucem in operibus bonis: quoniam minuta
plura peccata si negligantur, occidunt. Minutae sunt guttae quae
flumina implent: minuta sunt grana arenae; sed si multa arena
imponatur, premit atque opprimit. Hoc facit sentina neglecta, quod
facit fluctus irruens: paulatim per sentinam intrat; sed diu intrando
et non exhauriendo, mergit navim. Quid est autem exhaurire, nisi
bonis operibus agere ne obruant peccata, gemendo, jejunando,
tribuendo, ignoscendo? Iter autem hujus saeculi molestum est, plenum
est tentationibus; in rebus prosperis ne extollat, in rebus adversis
ne frangat. Qui tibi dedit felicitatem hujus saeculi, ad
consolationem tuam dedit, non ad corruptionem. Rursus qui te
flagellat in isto saeculo, ad emendationem, non ad damnationem facit.
Ferto patrem erudientem, ne sentias judicem punientem. Haec quotidie
dicimus vobis, et saepe dicenda sunt, quia bona et salutaria sunt.
|
|