|
1. Ordo lectionis evangelicae secundum Joannem, sicut potestis
meminisse, qui curam geritis profectus vestri, ita sequitur, ut haec
quae modo lecta est, hodie nobis tractanda proponatur. Ab ipso
principio usque ad hodiernam lectionem, quae supra dicta sunt,
meministis jam esse tractata. Et si forte inde multa estis obliti,
certe vel officium nostrum manet in vestra memoria. Quae hinc
audieritis de baptismo Joannis, etsi non tenetis omnia, audisse vos
tamen credo quod teneatis: quae dicta sunt etiam, quare Spiritus
sanctus in columbae specie apparuerit; et quomodo illa nodosissima
quaestio soluta sit, quia nescio quid quod non noverat, didicit
Joannes in Domino per columbam, cum jam eum nosset, quando venienti
ut baptizaretur, ait, Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?
Quando ei Dominus respondit, Sine modo, ut impleatur omnis justitia
(Matth. III, 14 et 15).
2. Nunc ergo ad eumdem Joannem cogit nos ordo lectionis reverti.
Ipse est ille qui prophetatus est per Isaiam, Vox clamantis in
eremo, Parate viam Domino, rectas facite semitas ejus (Isa.
XL, 3). Tale testimonium reddidit Domino suo, et (quia ille
dignatus est) amico suo: Dominusque ipsius et amicus ipsius perhibuit
et ipse testimonium Joanni. Dixit enim de Joanne, In natis
mulierum non exsurrexit major Joanne Baptista. Sed quia illi se
praeposuit, in hoc quod plus erat Joanne, Deus erat. Qui autem
minor est, inquit, in regno coelorum, major est illo (Matth.
XI, 11). Minor nativitate, major potestate, major divinitate,
majestate, claritate: tanquam in principio erat Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Sic autem perhibuerat in
superioribus lectionibus Joannes Domino testimonium, ut Filium Dei
quidem diceret, Deum non diceret, nec tamen negaret: tacuerat
Deum, non negaverat Deum, sed non omnino tacuit Deum: fortassis
enim invenimus hoc in hodierna lectione. Dixerat Filium Dei: sed
dicti sunt et homines filii Dei. Dixerat tantae excellentiae illum
fuisse, ut non esset ipse dignus corrigiam calceamenti ejus solvere
(Joan. I, 1, 34, 27). Jam magnitudo ista multum dat
intelligi, cujus non erat dignus corrigiam calceamenti solvere, ille
quo nemo surrexerat major in natis mulierum. Plus enim erat omnibus
hominibus et Angelis. Nam angelum invenimus prohibuisse, ne homo
illi ad pedes caderet. Cum enim quaedam in Apocalypsi Angelus
ostenderet Joanni, qui scripsit hoc Evangelium, conterritus
magnitudine visionis Joannes cecidit ad pedes Angeli. Et ille:
Surge, vide ne feceris hoc; Deum adora nam ego conservus tuus sum et
fratrum tuorum (Apoc. XXII, 8, 9). Cadere ergo sibi ad
pedes hominem angelus prohibuit. Nonne manifestum est quia super omnes
Angelos est, cui talis homo, quo major nemo surrexit in natis
mulierum, dicit indignum se esse solvere corrigiam calceamenti?
3. Tamen aliquid evidentius dicat Joannes, quia Deus est Dominus
noster Jesus Christus. Inveniamus hoc in praesenti lectione, quia
forte et de illo cantavimus, Regnavit Deus super omnem terram:
contra quod surdi sunt, qui putant eum in Africa sola regnare. Non
enim non dictum est de Christo, cum dictum est, Regnavit Deus super
omnem terram. Quis est enim alius rex noster, nisi Dominus noster
Jesus Christus? Ipse est rex noster. Et quid audistis in ipso
Psalmo, recenti versu modo cantato? Psallite Deo nostro,
psallite: psallite regi nostro, psallite. Quem dixit Deum, ipsum
dixit regem nostrum: Psallite Deo nostro, psallite: psallite regi
nostro, psallite intelligenter. Ne in una parte velis intelligere cui
psallis: Quoniam rex omnis terrae Deus (Psal. XLVI, 3, 7,
8). Et quomodo est omnis terrae rex, qui visus est in una parte
terrarum, in Jerosolyma, in Judaea, ambulans inter homines,
natus, sugens, crescens, manducans, bibens, vigilans, dormiens,
fatigatus ad puteum sedens, comprehensus, flagellatus, sputis
illitus, spinis coronatus, ligno suspensus, lancea percussus,
mortuus, sepultus? quomodo ergo rex omnis terrae? Quod videbatur in
loco, caro erat: oculis carneis caro apparebat; in carne mortali
majestas immortalis occultabatur. Et quibus oculis majestas immortalis
penetrata compage carnis poterit intueri? Est alius oculus, est
interior oculus. Non enim nullos oculos habebat et Tobias, quando
caecus oculis corporeis filio dabat praecepta vitae (Tob. IV).
Ille patri manum tenebat, ut pedibus ambularet: ille filio consilium
dabat, ut viam justitiae teneret. Et hac oculos video, et hac oculos
intelligo. Et meliores oculi dantis vitae consilium, quam oculi
tenentis manum. Tales oculos quaerebat et Jesus, quando ait
Philippo, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Tales
oculos quaerebat, cum ait, Philippe, qui videt me, videt et Patrem
(Joan. XIV, 9). Isti oculi in intelligentia sunt, isti oculi
in mente sunt. Ideo cum dixisset Psalmus, Quoniam rex omnis terrae
Deus; subjecit statim, Psallite intelligenter. Quod enim dico,
Psallite Deo nostro, psallite; Deum dico regem nostrum. Sed regem
nostrum inter homines vidistis tanquam hominem, vidistis passum,
crucifixum, mortuum: latebat aliquid in illa carne quam oculis carneis
videre potuistis . Quid ibi latebat? Psallite intelligenter; nolite
oculis quaerere quod mente conspicitur. Psallite lingua, quia inter
vos caro; sed quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis,
reddite sonum carni, reddite Deo mentis obtutum. Psallite
intelligenter, et videtis quia Verbum caro factum est, et habitavit
in nobis.
4. Dicat et Joannes testimonium: Post haec venit Jesus et
discipuli ejus in Judaeam terram, et illic demorabatur cum eis, et
baptizabat. Baptizatus baptizabat. Non eo baptismo baptizabat quo
baptizatus est. Dat baptismum Dominus baptizatus a servo, ostendens
humilitatis viam, et perducens ad baptismum Domini, hoc est baptismum
suum, praebendo humilitatis exemplum, quia ipse non respuit baptismum
servi. Et in baptismo servi via praeparabatur Domino, et baptizatus
Dominus viam se fecit venientibus . Ipsum audiamus: Ego sum via,
veritas et vita (Joan. XIV, 6). Si veritatem quaeris, viam
tene: nam ipsa est via quae est veritas. Ipsa est quo is, ipsa est
qua is; non per aliud is ad aliud, non per aliud venis ad Christum:
per Christum ad Christum venis. Quomodo per Christum ad Christum?
Per Christum hominem ad Christum Deum: per Verbum carnem factum,
ad Verbum quod in principio erat Deus apud Deum; ab eo quod
manducavit homo, ad illud quod quotidie manducant Angeli. Sic enim
scriptum est, Panem coeli dedit eis: panem Angelorum manducavit homo
(Psal. LXXVII, 24 et 25). Quis est panis Angelorum?
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum. Quomodo panem Angelorum manducavit homo? Et Verbum caro
factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14).
5. Sed quia diximus manducare Angelos, fratres, ne putetis
morsibus fieri. Nam si hoc intellexeritis, quasi dilaniatur Deus
quem manducant Angeli. Quis dilaniat justitiam? Sed rursum mihi
aliquis dicit: Et quis est qui manducat justitiam? Unde ergo,
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur
(Matth. V, 6)? Cibus quem manducas per carnem, ut reficiaris
tu, ille deficit; ut reparet te, consumitur: manduca justitiam, et
tu reficeris, et illa integra perseverat. Quomodo videndo istam lucem
corpoream reficiuntur isti oculi nostri, et res est corporea quae
videtur oculis corporeis. Multi enim cum fuerint diutius in tenebris,
infirmatur acies ipsorum, quasi jejunio lucis. Fraudati oculi cibo
suo (luce quippe pascuntur), defatigantur jejunio et debilitantur,
ita ut ipsam lucem qua reficiuntur, videre non possint: et si diutius
abfuerit, exstinguuntur, et tanquam moritur in eis ipsa acies lucis.
Quid ergo? quia tot oculi quotidie ista luce pascuntur, minor fit?
Et illi reficiuntur, et ipsa integra permanet. Si hoc potuit Deus
de luce corporea corporeis oculis exhibere; non exhibet mundis cordibus
lucem illam infatigabilem, integram perseverantem, nulla ex parte
deficientem? Quam lucem? In principio erat Verbum, et Verbum erat
apud Deum. Videamus si lux est. Quoniam apud te est fons vitae, et
in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). In terra
aliud est fons, aliud lumen. Sitiens quaeris fontem, et ut pervenias
ad fontem, quaeris lucem: et si dies non est, accendis lucernam, ut
ad fontem pervenias. Fons ille, ipsa est lux; sitienti fons est,
caeco lux est: aperiantur oculi ut videant lucem, aperiantur fauces
cordis ut bibant fontem; quod bibis, hoc vides, hoc audis. Totum
tibi fit Deus; quia horum quae diligis, totum tibi est. Si
visibilia attendis, nec panis est Deus, nec aqua est Deus, nec lux
ista est Deus, nec vestis est Deus, nec domus est Deus. Omnia
enim haec visibilia sunt, et singula sunt: quod est panis, non hoc
est aqua; et quod est vestis, non hoc est domus; et quod sunt ista,
non hoc est Deus: visibilia enim sunt. Deus tibi totum est: si
esuris, panis tibi est; si sitis, aqua tibi est; si in tenebris es,
lumen tibi est, quia incorruptibilis manet; si nudus es,
immortalitatis vestis tibi est, cum corruptibile hoc induerit
incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor.
XV, 53, 54). Omnia possunt dici de Deo, et nihil digne
dicitur de Deo. Nihil latius hac inopia. Quaeris congruum nomen,
non invenis; quaeris quoquo modo dicere, omnia invenis. Quid
simile, agnus et leo? De Christo utrumque dictum est: Ecce agnus
Dei (Joan. I, 29). Quomodo leo? Vicit leo de tribu Juda
(Apoc. V, 5).
6. Audiamus Joannem: Baptizabat Jesus. Diximus quia baptizabat
Jesus. Quomodo Jesus? quomodo Dominus? quomodo Dei Filius?
quomodo Verbum? Sed Verbum caro factum est. Erat autem et Joannes
baptizans in Aenon juxta Salim. Lacus quidam Aenon . Unde
intelligitur quia lacus erat? Quia aquae multae erant ibi, et
veniebant, et baptizabantur. Nondum enim missus erat in carcerem
Joannes. Si meministis (ecce iterum dico), dixi quare baptizabat
Joannes: quia oportebat ut Dominus baptizaretur. Et quare oportebat
ut Dominus baptizaretur? Quia multi contempturi erant Baptismum, eo
quod jam majore gratia praediti viderentur, quam viderent alios
fideles. Verbi gratia, jam continenter vivens catechumenus,
contemneret conjugatum, et diceret se meliorem quam ille sit fidelis.
Ille catechumenus posset dicere in corde suo: Quid mihi opus est
Baptismum accipere, ut hoc habeam quod et iste, quo jam melior sum?
Ne ergo cervix ista praecipitaret quosdam de meritis justitiae suae
plurimum elatos, baptizari voluit Dominus a servo; tanquam alloquens
filios capitales: Quid vos extollitis? quid erigitis, quia habetis,
ille prudentiam, ille doctrinam, ille castitatem, ille fortitudinem
patientiae? Numquid tantum habere potestis, quantum ego qui dedi?
Et tamen ego baptizatus sum a servo, vos dedignamini a Domino. Hoc
est, Ut impleatur omnis justitia (Matth. III, 15).
7. Sed dicet aliquis: Sufficiebat ergo ut baptizaret Dominum
Joannes; quid opus erat ut alii baptizarentur a Joanne? Et hoc
diximus, quia si solus Dominus baptizaretur a Joanne, non deesset
ista cogitatio hominibus, quod meliorem habebat baptismum Joannes quam
Dominus. Dicerent enim: Usque adeo magnus erat baptismus quem
habuit Joannes, ut solus Christus illo fuerit dignus baptizari.
Ergo ut ostenderetur melior baptismus quem daturus erat Dominus, et
ille tanquam servi intelligeretur, ille tanquam Domini, baptizatus
est Dominus, ut praeberet humilitatis exemplum: non solus autem
baptizatus est ab eo, ne baptismus Joannis melior baptismo Domini
videretur. Ad hoc autem viam praebuit Dominus noster Jesus
Christus, sicut audistis, fratres, ne quis arrogans quod habeat
abundantiam alicujus gratiae, dedignetur baptizari baptismo Domini.
Quantumcumque enim catechumenus proficiat, adhuc sarcinam iniquitatis
suae portat: non illi dimittitur, nisi cum venerit ad Baptismum.
Quomodo non caruit populus Israel populo Aegyptiorum, nisi cum
venisset ad mare rubrum (Exod. XIV); sic pressura peccatorum
nemo caret, nisi cum ad fontem Baptismi venerit.
8. Facta est ergo quaestio ex discipulis Joannis cum Judaeis de
purificatione. Baptizabat Joannes, baptizabat Christus: moti sunt
discipuli Joannis; concurrebatur ad Christum, veniebatur ad Joannem
. Qui enim veniebant ad Joannem, mittebat illos ad Jesum
baptizari; non mittebantur ad Joannem, qui a Christo baptizabantur.
Turbati sunt discipuli Joannis, et coeperunt quaestionem tractare cum
Judaeis, quomodo solet fieri. Intelligas dixisse Judaeos majorem
esse Christum, et ad ejus baptismum debere concurri. Illi nondum
intelligentes, defendebant baptismum Joannis. Ventum est ad ipsum
Joannem, ut solveret quaestionem. Intelligat Charitas vestra. Et
hic utilitas ipsa humilitatis agnoscitur, et ostenditur utrum in ipsa
quaestione cum errarent homines, gloriari apud se voluerit Joannes.
Fortasse enim dixit: Verum dicitis, recte contenditis, baptismus
meus est melior. Nam ut noveritis quod baptismus meus est melior,
ipsum Christum ego baptizavi. Poterat hoc dicere Joannes, baptizato
Christo. Quantum, se si vellet extendere, habebat ubi se
extenderet? Sed melius noverat apud quem se humiliaret: quem se
noverat nascendo antecedere, illi voluit confitendo cedere; salutem
suam intelligebat in Christo esse. Jam dixerat superius, Nos omnes
de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 16): et hoc confiteri
Deum est. Quomodo enim omnes homines de plenitudine ejus accipiunt,
nisi ille sit Deus? Nam si sic ille homo ut non Deus, de
plenitudine Dei accipit etiam ipse, et sic non Deus est. Si autem
omnes homines de plenitudine ejus accipiunt, ille est fons, illi
bibentes. Qui bibunt fontem, et sitire possunt et bibere; fons
nunquam sitit, fons se ipso non eget. Fonte egent homines; aridis
visceribus, aridis faucibus currunt ad fontem ut reficiantur: fons
fluit ut reficiat; ita Dominus Jesus
9. Videamus ergo quid responderit Joannes: Venerunt ad Joannem,
et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu
testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad
illum: hoc est, Quid dicis? non sunt prohibendi, ut ad te potius
veniant? Respondit, et dixit: Non potest homo quidquam accipere,
nisi ei datum fuerit de coelo. De quo putatis hoc dixisse Joannem?
De seipso: Quasi homo accepi, ait, de coelo. Intendat Charitas
vestra. Non potest homo quidquam accipere, nisi fuerit ei datum de
coelo. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim, Ego non
sum Christus. Tanquam dicens, quid vos fallitis? vos ipsi mihi
quomodo proposuistis istam quaestionem? Quid mihi dixistis? Rabbi,
qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti.
Nostis ergo quale testimonium illi perhibui: modo dicturus sum non
esse illum quem dixi esse? Ergo quia aliquid accepi de coelo ut
aliquid essem, inanem me vultis esse, ut loquar contra veritatem?
Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit illi datum de coelo.
Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim, Ego non sum
Christus. Non es tu Christus: sed quid, si major illo, quia tu
illum baptizasti? Missus sum: ego praeco sum, ille judex est.
10. Et audi testimonium multo vehementius, multo expressius.
Videte quid nobiscum agitur; videte quid amare debeamus; videte quia
aliquem hominem amare pro Christo, adulterium est. Quare hoc dico?
Attendamus vocem Joannis: poterat in illo errari, poterat ipse
putari qui non erat; respuit a se falsum honorem, ut teneat solidam
veritatem. Videte quid dicat Christum, quid se: Qui habet
sponsam, sponsus est. Casti estote, sponsum amate. Quid autem tu
es, qui nobis dicis, Qui habet sponsam, sponsus est? Amicus autem
sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi.
Aderit Dominus Deus noster pro motu cordis mei, multo enim gemitu
plenum est, dicere quod doleo: sed obsecro vos per ipsum Christum,
ut quod dicere non potuero, vos cogitetis; novi enim dolorem meum
exprimi satis digne non posse. Multos enim adulteros video, qui
sponsam tanto pretio emptam, amatam foedam ut pulchra fieret, illo
emptore, illo liberatore, illo decoratore, possidere volunt; et id
agunt verbis suis, ut pro sponso amentur. De illo dictum est, Hic
est qui baptizat (Joan. I, 33). Quis huc exit et dicit, Ego
baptizo? quis huc exit et dicit, Ego quod dedero, hoc est sanctum?
quis huc procedit qui dicit, Bonum est tibi ut nascaris ex me?
Amicum sponsi audiamus, non adulteros sponsi: audiamus zelantem, sed
non sibi.
11. Fratres, regredimini corde ad vestras domos, carnalia loquor,
terrena loquor; humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae
(Rom. VI, 19). Multi habetis conjuges, multi habere vultis,
multi etsi non vultis, habuistis; multi qui omnino conjuges habere non
vultis, de conjugibus patrum vestrorum nati estis: nullum cor est quod
non iste tangat affectus; nullus in rebus humanis tam avius a genere
humano est, qui quod dico non sentiat. Ponite aliquem peregre
profectum, commendasse amico suo sponsam suam: Vide, quaeso te,
charus meus es, ne forte me absente pro me aliquis ametur. Qualis
ergo ille, qui custodiens sponsam vel uxorem amici sui, dat quidem
operam ut nullus alius ametur, sed si se amari pro amico voluerit, et
uti voluerit commendata sibi, quam detestandus universo humano generi
apparet? Videat illam aliquanto petulantius per fenestram attendere
aut jocari cum aliquo, prohibet tanquam zelet: video zelantem, sed
videam cui; utrum amico absenti, an sibi praesenti. Putate hoc
Dominum nostrum Jesum Christum fecisse. Commendavit amico suo
sponsam suam, peregre profectus est accipere regnum, sicut dicit ipse
in Evangelio (Luc. XIX, 12), et tamen praesens est
majestate. Fallatur amicus qui trans mare profectus est; et si
fallitur, vae illi qui fallit! quid Deum fallere conantur, Deum
intuentem omnium corda, et omnium secreta rimantem? Existit aliquis
haereticus, et dicit: Ego do, ego sanctifico, ego justifico, nolo
eas ad illam sectam. Bene quidem zelat, sed vide cui. Non eas ad
idola, bene zelat: non ad sortilegos, bene zelat. Videamus cui
zelat: Ego quod do sanctum est, quia ego do; ego quem baptizo
baptizatus est, quem non baptizo non est baptizatus. Audi amicum
sponsi, disce zelare amico tuo: audi vocem illius, Hic est qui
baptizat. Quare tibi vis arrogare quod tuum non est? Usque adeo
absens est qui hic reliquit sponsam suam? Nescis quia ille qui a
mortuis resurrexit, ad dexteram Patris sedet? Si contempserunt eum
Judaei in ligno pendentem, tu contemnis in coelo sedentem? Noverit
Charitas vestra magnum dolorem me pati de hac re: sed, ut dixi,
dimitto caetera cogitationibus vestris. Non enim dico, si loquar tota
die; si plangam tota die, non sufficio: non dico, si habeam, sicut
dicit propheta, fontem lacrymarum (Jerem. IX, 1); sed si
convertar in lacrymas, et lacrymae fiam , in linguas, et linguae
fiam, parum est.
12. Redeamus, videamus quid dicit iste: Qui habet sponsam,
sponsus est; non est mea sponsa. Et non gaudes in nuptiis? Imo
gaudeo, ait: Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio
gaudet propter vocem sponsi. Non, inquit, gaudeo propter vocem
meam, sed propter vocem sponsi gaudeo. Ego sum in audiendo, ille in
dicendo: ego sum enim illuminandus, ille lumen; ego sum in aure,
ille Verbum. Ergo amicus sponsi stat et audit eum. Quare stat?
Quia non cadit. Quare non cadit? Quia humilis est. Vide stantem
in solido: Non sum dignus corrigiam calceamenti ejus solvere (Joan.
I, 27). Bene te humilias, merito non cadis, merito stas,
merito audis eum, et gaudio gaudes propter vocem sponsi. Sic et
Apostolus amicus sponsi, zelat et ipse, non sibi, sed sponso. Audi
vocem zelantis: Zelo Dei vos zelo, dixit; non meo, non mihi, sed
zelo Dei. Unde? quomodo? quam zelas, vel cui zelas? Desponsavi
enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Quid ergo
times? quare zelas? Timeo, inquit, ne sicut serpens seduxit Evam
astutia sua, sic et vestri sensus corrumpantur a castitate quae est in
Christo (II Cor. XI, 2, 3). Omnis Ecclesia virgo
appellata est. Diversa esse membra Ecclesiae, diversis donis pollere
videtis atque gaudere: alii conjugati, aliae conjugatae, alii viduati
uxores ultra non quaerunt, aliae viduatae maritos ultra non quaerunt,
alii integritatem ab ineunte aetate conservant, aliae virginitatem suam
Deo voverunt; diversa sunt munera, sed omnes isti una virgo est.
Ubi est ista virginitas? non enim in corpore . Paucarum feminarum
est, et si dici virginitas in viris potest, paucorum virorum sancta
integritas etiam corporis est in Ecclesia, et honorabilius membrum
est: alia autem membra non in corpore, sed omnia in mente servant
virginitatem. Quae est virginitas mentis? Integra fides, solida
spes, sincera charitas. Hanc virginitatem timebat ille, qui zelabat
sponso, a serpente corrumpi. Sicut enim membrum corporis violatur in
quodam loco, sic seductio linguae violat virginitatem cordis. In
mente non corrumpatur, quae non vult sine causa tenere corporis
virginitatem.
13. Quid ergo dicam, fratres? Et haeretici habent virgines, et
multae sunt virgines haereticorum. Videamus si sponsum amant, ut
virginitas ista custodiatur. Cui custoditur? Christo, inquit.
Videamus si Christo, non Donato: videamus cui servetur ista
virginitas; cito probare poteritis. Ecce ostendo sponsum, quia ipse
se ostendit: perhibet illi testimonium Joannes, Hic est qui
baptizat. O tu virgo, si sponso huic servas virginitatem tuam, quare
curris ad eum qui dicit, Ego baptizo; cum amicus sponsi tui dicat,
Hic est qui baptizat? Deinde sponsus tuus totum orbem tenet; quare
tu in parte corrumperis? Quis est sponsus? Quoniam rex omnis terrae
Deus (Psal. XLVI, 8). Ipse sponsus tuus totum tenet, quia
totum emit. Vide quanti emerit, ut intelligas quid emerit: quod
pretium dedit? Sanguinem dedit. Ubi dedit, ubi fudit sanguinem
suum? In passione. Nonne sponso tuo cantas, aut cantare te fingis,
quando emptus est totus orbis: Foderunt manus meas et pedes,
dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi vero consideraverunt, et
conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam
miserunt sortem? Sponsa es, agnosce vestem sponsi tui. Super quam
vestem missa est sors? Interroga Evangelium; vide cui desponsata
sis, vide a quo arrhas accipias. Interroga Evangelium; vide quid
tibi dicat in passione Domini. Erat ibi tunica: videamus qualis:
desuper texta. Desuper texta tunica quid significat, nisi
charitatem? desuper texta tunica quid significat, nisi unitatem?
Hanc tunicam attende, quam nec persecutores Christi diviserunt. Ait
enim: Dixerunt inter se, Non dividamus eam, sed sortem super eam
mittamus (Joan. XIX, 23, 24). Ecce unde audistis
Psalmum. Vestem persecutores non consciderunt: christiani Ecclesiam
dividunt.
14. Sed quid dicam, fratres? Aperte videamus quid emerit. Ibi
enim emit, ubi pretium dedit. Pro quanto dedit? Si pro Africa
dedit, simus Donatistae, et non appellemur Donatistae, sed
Christiani; quia Christus solam Africam emit: quanquam et hic non
soli Donatistae. Sed non tacuit in commercio suo quid emerit. Fecit
tabulas: Deo gratias, non nos fefellit. Opus est ut audiat illa
sponsa, et ibi intelligat cui voverit virginitatem. Ibi in ipso
psalmo ubi dictum est, Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt
omnia ossa mea; ubi passio Domini apertissime declaratur: qui psalmus
omni anno legitur novissima hebdomada intento universo populo,
imminente passione Christi, et apud nos, et apud illos psalmus iste
legitur. Intendite, fratres, quid ibi emit; recitentur tabulae
commerciales; quid ibi emit, audite: Commemorabuntur et convertentur
ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus
universae patriae gentium: quoniam ipsius est regnum, et ipse
dominabitur gentium (Psal. XXI, 17-29). Ecce quid emit.
Ecce quoniam rex omnis terrae Deus est sponsus tuus. Quid ergo ad
pannos vis deduci talem divitem? Agnosce: totum emit, et tu dicis,
Partem hic habes. O si placeres sponso, o si non corrupta
loquereris, et corrupta, quod pejus est, corde, non corpore! Amas
hominem pro Christo, amas dicentem, Ego baptizo: amicum sponsi non
audis dicentem, Hic est qui baptizat; non audis dicentem, Qui habet
sponsam, sponsus est. Ego non habeo sponsam, dixit: sed quid sum?
Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter
vocem sponsi (I Cor. XIII, 1).
15. Evidenter ergo, fratres mei, nihil prodest istis servare
virginitatem, habere continentiam, eleemosynas dare; omnia illa quae
laudantur in Ecclesia, nihil illis prosunt: quia conscindunt
unitatem, id est, tunicam illam charitatis. Quid faciunt? Diserti
sunt multi inter illos, magnae linguae, flumina linguarum. Numquid
angelice loquuntur? Audiant amicum sponsi zelantem sponso, non sibi:
Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam,
factus sum ut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens (I Cor.
XIII, 1).
16. Sed quid dicunt? Habemus Baptismum. Habes, sed non tuum.
Aliud est habere, aliud dominari. Baptismum habes, quia accepisti
ut baptizatus sis, accepisti tanquam illuminatus; si tamen a te non
tenebratus: et quando das, minister das, non possessor; praeco
clamas, non judex. Per praeconem loquitur judex, et in actis tamen
non scribitur, Praeco dixit; sed, Judex dixit. Proinde vide si
tuum est quod das, potestate. Si autem accepisti, confitere cum
amico sponsi, Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit ei
de coelo. Confitere cum amico sponsi, Qui habet sponsam, sponsus
est; amicus autem sponsi stat et audit eum. Sed o si stares et
audires eum, et non caderes ut audires te! Audiendo enim eum, stares
et audires: nam loqueris, et tibi caput inflas. Ego, inquit
Ecclesia, si sponsa sum, si arrhas accepi, si pretio sanguinis
illius redempta sum, audio vocem sponsi; et vocem amici sponsi tunc
audio, si sponso meo det gloriam, non sibi. Dicat amicus, Qui
habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi stat et audit eum, et
gaudio gaudet propter vocem sponsi. Ecce habes Sacramenta, et ego
concedo. Habes formam, sed sarmentum es de vite praecisum; tu formam
ostendis, ego radicem quaero: de forma fructus non exit, nisi ubi est
radix; ubi autem est radix, nisi in charitate? Et audi formam
sarmentorum; Paulus loquatur: Si sciam, inquit, omnia sacramenta,
et habeam omnem prophetiam et omnem fidem (et quantam fidem?), ita
ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I
Cor. XIII, 1, 2).
17. Nemo ergo vobis fabulas vendat. Et Pontius fecit miraculum;
et Donatus oravit, et respondit ei Deus de coelo. Primo, aut
falluntur aut fallunt. Postremo, fac illum montes transferre:
Charitatem autem, inquit, non habeam, nihil sum. Videamus utrum
habuerit charitatem. Crederem, si non divisisset unitatem. Nam et
contra istos, ut sic loquar, mirabiliarios cautum me fecit Deus
meus, dicens: In novissimis temporibus exsurgent pseudoprophetae,
facientes signa et prodigia, ut in errorem inducant, si fieri potest,
etiam electos: ecce praedixi vobis (Marc. XIII, 22, 23).
Ergo cautos nos fecit sponsus, quia et miraculis decipi non debemus.
Aliquando enim et desertor terret provincialem; sed utrum in castris
sit, et aliquid illi prosit character ille in quo signatus est, hoc
attendit qui terreri et seduci non vult. Teneamus ergo unitatem,
fratres mei: praeter unitatem, et qui facit miracula nihil est. In
unitate enim erat populus Israel, et non faciebat miracula: praeter
unitatem erant magi Pharaonis, et faciebant similia Moysi (Exod.
VII, 12, 22, et VIII, 7). Populus Israel, ut dixi,
non faciebat: qui erant salvi apud Deum; qui faciebant, an qui non
faciebant? Petrus apostolus resuscitavit mortuum (Act. IX,
40); Simon Magus fecit multa (Id. VIII, 10): erant ibi
quidam christiani qui non poterant facere, nec quod faciebat Petrus,
nec quod faciebat Simon; sed unde gaudebant? Quia nomina eorum erant
scripta in coelo. Nam et redeuntibus discipulis, Dominus noster
Jesus Christus propter fidem gentium hoc ait. Dixerunt enim
gloriantes ipsi discipuli, Ecce, Domine, in nomine tuo etiam
daemonia nobis subjecta sunt. Bene quidem confessi sunt, detulerunt
honorem nomini Christi; et tamen quid ait eis? Nolite in hoc
gloriari, quia daemonia vobis subjecta sunt; sed gaudete, quia nomina
vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 17-20). Petrus
daemonia exclusit; nescio quae anicula vidua, nescio quis homo
qualiscumque laicus habens charitatem, tenens integritatem fidei, non
facit hoc: Petrus in corpore oculus est, ille in corpore digitus; in
eo tamen corpore est, in quo et Petrus; et si minus valet digitus
quam oculus, non est tamen praecisus a corpore. Melius est esse
digitum et esse in corpore, quam esse oculum et evelli de corpore.
18. Proinde, fratres mei, nemo vos fallat, nemo vos seducat:
amate pacem Christi, qui pro vobis crucifixus est, cum Deus esset.
Paulus dicit, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed
qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Et quisquam
nostrum dicit quia aliquid est? Si dixerimus quia aliquid sumus, et
non illi gloriam dederimus, adulteri sumus; nos amari volumus, non
sponsum. Vos Christum diligite, et nos in illo, in quo et vos a
nobis diligimini. Invicem se diligant membra, sed omnia sub capite
vivant. Dolore quidem, fratres mei, multa coactus sum dicere, et
parva dixi: lectionem finire non potui , aderit Dominus ut opportune
finiatur. Nolui enim amplius onerare corda vestra, quae volo vacare
gemitibus, et orationibus pro his qui adhuc surdi sunt, et non
intelligunt.
|
|