|
1. Lectio ista de sancto Evangelio excellentiam divinitatis Domini
nostri Jesu Christi, et humilitatem hominis qui meruit dici amicus
sponsi, nos docet; ut distinguamus quid intersit inter hominem
hominem, et hominem Deum. Quia homo Deus Dominus noster Jesus
Christus, Deus ante omnia saecula, et homo in nostro saeculo: Deus
de Patre, homo de Virgine, unus tamen atque idem Dominus et
salvator Jesus Christus, Filius Dei, Deus et homo. Joannes vero
excellentis gratiae missus ante ipsum; illuminatus ab illo qui lumen
est. De Joanne enim dictum est, Non erat ille lumen, sed ut
testimonium perhiberet de lumine (Joan. I, 8). Potest quidem
dici lumen, et bene dicitur et ipse lumen; sed illuminatum, non
illuminans. Aliud est enim lumen quod illuminat, et aliud lumen quod
illuminatur: nam et oculi nostri lumina dicuntur, et tamen in tenebris
patent, et non vident. Lumen autem illuminans a seipso lumen est, et
sibi lumen est, et non indiget alio lumine ut lucere possit, sed ipso
indigent caetera ut luceant.
2. Confessus est ergo Joannes, sicut audistis, quia cum discipulos
multos faceret Jesus, et perferretur ad eum veluti ut instigaretur;
quasi invido enim narraverunt, Ecce ille facit plures discipulos quam
tu: ille confessus est quid esset, et inde meruit ad ipsum pertinere,
quia non est ausus se dicere quod est ille. Hoc ergo dixit Joannes,
|
“Non potest homo accipere quidquam, nisi datum illi fuerit de
coelo.”
|
|
Ergo Christus dat, homo accipit.
|
“Ipsi vos mihi
testimonium perhibetis quod dixerim, Ego non sum Christus, sed quia
missus sum ante illum. Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem
sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi”
|
|
(Id. III, 26-29). Non sibi gaudium fecit de se. Qui
enim vult gaudere de se, tristis erit: qui autem de Deo vult
gaudere, semper gaudebit; quia Deus sempiternus est. Vis habere
gaudium sempiternum? Inhaere illi qui sempiternus est. Talem se
dixit Joannes. Propter vocem sponsi gaudet amicus sponsi, ait, non
propter vocem suam: et stat, et audit eum. Si ergo cadit, non audit
eum: de illo enim quodam qui cecidit, dictum est, Et in veritate non
stetit (Joan. VIII, 44); de diabolo dictum est. Ergo stare
debet amicus sponsi et audire. Quid est stare? Permanere in gratia
ejus quam accepit. Et audit vocem ad quam gaudeat. Sic erat
Joannes: noverat unde gaudebat, non sibi arrogabat quod ipse non
erat; sciebat illuminatum se, non illuminatorem. Erat autem lumen
verum, ait Evangelista, quod illuminat omnem hominem venientem in
hunc mundum (Id. I, 9). Si ergo omnem hominem, et ipsum
Joannem; quia et ipse de hominibus. Etenim quamvis nemo exsurrexerit
major Joanne in natis mulierum (Matth. XI, 11), unus tamen et
ipse ex his qui nati sunt ex mulieribus. Numquid comparandus est ei
qui, quia voluit, natus est; et ideo novo partu, quia novus natus?
Ambae enim generationes Domini inusitatae sunt, et divina et humana:
divina non habet matrem, humana non habet patrem. Ergo unus de
caeteris Joannes, sed tamen majoris gratiae, ita ut in natis mulierum
nemo exsurgeret major illo, tantam testificationem tribuit Domino
nostro Jesu Christo, ut illum dicat sponsum, se amicum sponsi, non
dignum tamen solvere corrigiam calceamenti ipsius. Hinc audivit jam
multa Charitas vestra: quod sequitur videamus; aliquantum enim
spissum est ad intelligendum. Sed quoniam dicit ipse Joannes, quia
non potest homo accipere quidquam, nisi datum illi fuerit de coelo;
quidquid non intellexerimus, rogemus eum qui dat de coelo: quia
homines sumus, et non possumus accipere quidquam, nisi ille dederit
qui homo non est.
3. Hoc ergo sequitur, et dicit Joannes, Hoc ergo gaudium meum
impletum est. Quod est gaudium ipsius? Ut gaudeat ad vocem sponsi.
Impletum est in me, habeo gratiam meam, plus mihi non assumo, ne et
quod accepi amittam. Quod est hoc gaudium? Gaudio gaudet propter
vocem sponsi. Intelligat ergo homo non se gaudere debere de sapientia
sua, sed de sapientia quam accepit a Deo. Nihil plus quaerat, et
non amittit quod invenit. Multi enim ideo facti sunt insipientes,
quia dixerunt se esse sapientes. Arguit illos Apostolus, et dicit de
ipsis:
|
“Quia quod notum est Dei, ait, manifestum est illis: Deus
enim illis manifestavit.”
|
|
De quibusdam ingratis, impiis, audite
quid dicat:
|
“Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ejus,
a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur;
sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas, ut sint ipsi
inexcusabiles.”
|
|
Quare
|
“inexcusabiles? Quia cognoscentes Deum;”
|
|
non dixit, quia non cognoverunt;
|
“cognoscentes Deum, non sicut
Deum glorificaverunt aut gratias egerunt; sed evanuerunt in
cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes
enim se esse sapientes, stulti facti sunt”
|
|
(Rom. I,
19-22). Si enim Deum cognoverant, simul cognoverant quia non
eos fecerat sapientes nisi Deus. Non ergo sibi tribuerent quod a se
non habebant, sed ei a quo acceperant. Non autem agendo gratias
insipientes facti sunt. Ergo Deus quod dederat gratis, tulit
ingratis. Noluit esse hoc Joannes, gratus esse voluit: confessus
est accepisse se, et gaudere se dixit propter vocem sponsi, et ait,
Hoc ergo gaudium meum impletum est.
4. Illum oportet crescere, me autem minui. Quid est hoc? Illum
oportet exaltari, me autem humiliari. Quomodo crescit Jesus?
quomodo crescit Deus? Perfectus non crescit. Deus autem nec
crescit, nec minuitur. Si enim crescit, perfectus non est: si
minuitur, Deus non est. Jesus autem Deus quomodo crescit? Si ad
aetatem, quia dignatus est esse homo, et fuit puer; et cum sit
Verbum Dei, infans in praesepi jacuit, et cum ipse matrem suam
condiderit, lac infantiae de matre suxit: quia crevit ergo Jesus
aetate carnis, ideo forte dictum est, Illum oportet crescere, me
autem minui. Sed quare et hoc? Joannes et Jesus, quod ad carnem
pertinet, coaevi erant: sex menses inter se habebant (Luc. I,
36), pariter creverant; et si diutius ante mortem Dominus noster
Jesus Christus vellet hic esse, et ipsum Joannem hic secum esse,
quomodo pariter creverant, ita pariter senescere poterant: quare
ergo, Illum oportet crescere, me autem minui? Primo, quia jam et
Dominus triginta annorum erat (Id. III, 23): numquid
juvenis, si jam triginta annorum sit, adhuc crescit? Jam ab ipsa
aetate vergere incipiunt homines, et declinare ad graviorem aetatem,
et inde ad senectutem. Sed et si pueri essent ambo, non diceret,
Illum oportet crescere, me autem minui; sed diceret, Simul nos
oportet crescere. Nunc autem triginta annorum ille, triginta et
ille: sex menses qui intererant, nullam distinguunt aetatem; magis
illud invenit lectio quam aspectio.
5. Quid ergo est, Illum oportet crescere, me autem minui? Magnum
hoc sacramentum! intelligat Charitas vestra. Antequam veniret
Dominus Jesus, homines gloriabantur de se: venit ille homo, ut
minueretur hominis gloria, et augeretur gloria Dei. Etenim venit
ille sine peccato, et invenit omnes cum peccato. Si sic venit ille ut
dimitteret peccata, Deus largiatur, homo confiteatur. Etenim
confessio hominis, humilitas hominis: miseratio Dei, altitudo Dei.
Si ergo venit ille dimittere homini peccata, agnoscat homo humilitatem
suam, et Deus faciat misericordiam suam. Illum oportet crescere, me
autem minui: hoc est, illum oportet dare, me autem accipere; illum
oportet glorificari, me autem confiteri. Intelligat homo gradum
suum, et confiteatur Deo, et audiat Apostolum dicentem homini
superbienti et elato, extollere se volenti: Quid enim habes quod non
accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I
Cor. IV, 7)? Intelligat ergo homo quia accepit, qui volebat
suum dicere quod non est ejus, et minuatur: bonum est enim illi ut
Deus in illo glorificetur. Ipse in se minuatur, ut in Deo
augeatur. Haec testimonia et hanc veritatem, etiam passionibus suis
significaverunt Christus et Joannes. Nam Joannes capite minutus,
Christus in cruce exaltatus; ut et ibi appareret quid est, Illum
oportet crescere, me autem minui. Deinde natus est Christus cum jam
inciperent crescere dies, natus est Joannes quando coeperunt minui
dies. At testata est ipsa creatura et ipsae passiones verbis Joannis
dicentis, Illum oportet crescere, me autem minui. Crescat ergo in
nobis gloria Dei, et minuatur gloria nostra, ut in Deo crescat et
nostra. Hoc enim dicit Apostolus, hoc dicit Scriptura sancta: Qui
gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31, et Jerem.
IX, 23, 24). In te vis gloriari? crescere vis: sed malo tuo
male crescis. Qui enim male crescit, juste minuitur. Crescat ergo
Deus qui semper perfectus est, crescat in te. Quanto enim magis
intelligis Deum, et quanto magis capis, videtur in te crescere
Deus: in se autem non crescit, sed semper perfectus est.
Intelligebas heri modicum, intelligis hodie amplius, intelliges cras
multo amplius: lumen ipsum Dei crescit in te; ita velut Deus
crescit, qui semper perfectus manet. Quemadmodum si curarentur
alicujus oculi ex pristina caecitate, et inciperet videre paululum
lucis, et alia die plus videret, et tertia die amplius, videretur
illi lux crescere: lux tamen perfecta est, sive ipse videat, sive non
videat. Sic est et interior homo: proficit quidem in Deo , et Deus
in illo videtur crescere; ipse tamen minuitur, ut a gloria sua
decidat, et in gloriam Dei surgat.
6. Et distincte jam et manifeste apparet quod modo audivimus. Qui
de sursum venit, supra omnes est. Vide quid dicat de Christo. Quid
de se? Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui
de sursum venit, supra omnes est; Christus est: Qui autem est de
terra, de terra est, et de terra loquitur; Joannes est. Et hoc est
totum, Joannes de terra est, et de terra loquitur? totum testimonium
quod perhibet de Christo, de terra loquitur? non voces Dei audiuntur
a Joanne, ubi testimonium perhibet de Christo? Quomodo ergo de
terra loquitur? Sed de homine dicebat. Quantum ad ipsum hominem
pertinet, de terra est, et de terra loquitur: si autem aliqua
loquitur divina, illuminatus est a Deo. Nam si non esset
illuminatus, terra terram loqueretur. Ergo seorsum est gratia Dei,
seorsum natura hominis. Modo naturam hominis interroga: nascitur et
crescit, usitata ista hominum discit. Quid novit nisi terram de
terra? Humana loquitur, humana novit, humana sapit; carnalis
carnaliter aestimat, carnaliter suspicatur: ecce est totus homo.
Veniat gratia Dei, illuminet tenebras illius, sicut dicit, Tu
illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras
meas (Psal. XVII, 29); assumat mentem humanam, convertat ad
lucem suam: incipit jam dicere, quod Apostolus dicit, Non ego
autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10); et, Vivo
autem jam non ego, vivit autem in me Christus (Galat. II,
20). Hoc est, Illum oportet crescere, me autem minui. Ergo
Joannes, quod ad Joannem pertinet, de terra est, et de terra
loquitur: si quid divinum audisti a Joanne, illuminantis est, non
recipientis.
7. Qui de coelo venit, supra omnes est; et quod vidit et audivit,
hoc testificatur; et testimonium ejus nemo accipit. De coelo venit,
supra omnes est, Dominus noster Jesus Christus: de quo superius
dictum est, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit,
Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Est autem
super omnes; et quod vidit et audivit, hoc loquitur. Habet enim et
Patrem ipse Filius Dei; habet et Patrem, et audit a Patre. Et
quod audit a Patre quid est? quis hoc explicat? Quando lingua mea,
quando cor meum sufficere potest, vel cor ad intelligendum, vel lingua
ad proferendum, quid est quod Filius audivit a Patre? Forte Filius
Verbum Patris audivit? Imo Filius Verbum Patris est. Videtis
quemadmodum hic fatigetur omnis conatus humanus; videtis quemadmodum
hic deficiat omnis conjectura pectoris nostri, et omnis intentio mentis
caligantis. Audio dicentem Scripturam quia Filius hoc loquitur,
quod audit a Patre; et rursus audio dicentem Scripturam quia ipse
Filius Verbum Patris est: In principio erat Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Nos loquimur verba volantia
et transeuntia: mox ut sonuerit ore tuo verbum tuum, transit; peragit
strepitum suum et transit in silentium. Numquid potes sequi sonum
tuum, et tenere ut stet? Cogitatio tamen tua manet, et de ipsa
cogitatione manente dicis multa verba transeuntia. Quid dicimus,
fratres? Deus cum loqueretur, adhibuit vocem, adhibuit sonos,
adhibuit syllabas? Si adhibuit ista, qua lingua locutus est?
Hebraea, an graeca, an latina? ibi necessariae linguae, ubi
distinctio gentium. Ibi autem nemo potest dicere, illa lingua, vel
illa lingua locutum esse Deum. Cor tuum attende. Quando concipis
verbum quod dicas: dicam enim, si potero, quod in nobis attendamus,
non unde illud comprehendamus: quando ergo concipis verbum quod
proferas, rem vis dicere, et ipsa rei conceptio in corde tuo jam
verbum est; nondum processit, sed jam natum est in corde, et manet ut
procedat: attendis autem ad quem procedat, cum quo loquaris; si
Latinus est, vocem latinam quaeris; si Graecus est, verba graeca
meditaris; si Punicus est, attendis si nosti linguam punicam; pro
diversitate auditorum diversas linguas adhibes, ut proferas verbum
conceptum: illud autem quod corde conceperas, nulla lingua tenebatur.
Cum ergo Deus loquens, linguam non quaereret, et genus locutionis
non assumeret, quomodo auditus est a Filio, cum ipsum Filium sit
locutus Deus? Quomodo enim tu verbum quod loqueris, in corde habes,
et apud te est, et ipsa conceptio spiritualis est (nam sicut anima tua
spiritus est; ita et verbum quod concepisti, spiritus est; nondum
enim accepit sonum ut per syllabas dividatur, sed manet in conceptione
cordis et in speculo mentis ): sic Deus edidit Verbum, hoc est,
genuit Filium. Et tu quidem ex tempore gignis verbum etiam in corde:
Deus sine tempore genuit Filium, per quem creavit omnia tempora.
Cum ergo Verbum De Filius sit, Filius autem locutus est nobis,
non verbum suum, sed Verbum Patris, se nobis loqui voluit, qui
Verbum Patris loquebatur. Hoc ergo quomodo decuit, et oportuit,
dixit Joannes: quomodo potuimus, nos exposuimus. Cui ad cor nondum
pervenit dignus de tanta re intellectus, habet quo se convertat, habet
quo pulset, habet a quo quaerat, habet a quo petat, habet a quo
accipiat.
8. Qui de coelo venit, supra omnes est: et quod vidit et audivit,
hoc testatur; et testimonium ejus nemo accipit. Si nemo, utquid
venit? Quorumdam ergo nemo. Est quidam populus praeparatus ad iram
Dei, damnandus cum diabolo: horum nemo accipit testimonium Christi.
Nam si omnino nemo, nullus homo; quid est quod sequitur, Qui autem
accepit testimonium ejus, signavit quia Deus verax est? Certe ergo
non nemo, si tu ipse dicis, Qui accepit testimonium ejus, signavit
quia Deus verax est. Responderet ergo fortasse Joannes
interrogatus, et diceret, Novi quid dixerim, nemo. Est enim quidam
populus natus ad iram Dei, et ad hoc praecognitus. Qui sint enim
credituri, et qui non sint credituri, novit Deus; qui sint
perseveraturi in eo quod crediderunt, et qui sint lapsuri, novit
Deus: et numerati sunt Deo omnes futuri in vitam aeternam; et novit
jam illum populum distinctum. Et si ipse novit, et Prophetis dedit
nosse per Spiritum suum, dedit et Joanni. Attendebat ergo
Joannes, non oculo suo; nam quantum ad ipsum pertinet, terra est,
et de terra loquitur: sed in ea gratia Spiritus, quam accepit a
Deo, vidit quemdam populum impium, infidelem; attendens illum in
infidelitate sua, ait, Testimonium ejus qui venit de coelo, nemo
accipit. Quorum nemo? Eorum qui ad sinistram futuri sunt, eorum
quibus dicetur, Ite in ignem aeternum qui praeparatus est diabolo et
angelis ejus. Qui ergo accipiunt? Illi qui ad dexteram futuri sunt,
illi quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum
quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 41,
34). Attendit ergo in spiritu divisionem, in genere autem humano
commixtionem; et quod nondum locis separatum est, separavit
intellectu, separavit cordis aspectu; et vidit duos populos, fidelium
et infidelium: attendit infideles, et ait, Qui de coelo venit,
supra omnes est: et quod vidit et audivit, hoc testatur ; et
testimonium ejus nemo accipit. Deinde transtulit se a sinistra, et
aspexit ad dexteram, et secutus ait, Qui accepit testimonium ejus,
signavit quia Deus verax est. Quid est, signavit quia Deus verax
est, nisi, homo mendax est, et Deus verax est? Quia nemo hominum
potest dicere quod veritatis est, nisi illuminetur ab eo qui mentiri
non potest. Deus ergo verax, Christus autem Deus. Vis probare?
Accipe testimonium ejus, et invenis: Qui enim accepit testimonium
ejus, signavit quia Deus verax est. Quis? Ipse qui de coelo venit
et supra omnes est, Deus verax est. Sed si nondum illum intelligis
Deum, nondum accepisti testimonium ejus: accipe, et signas,
praesumenter intelligis, definienter agnoscis quia Deus verax est.
9. Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Ipse est Deus
verax, et misit illum Deus: Deus misit Deum. Junge ambos, unus
Deus, Deus verax missus a Deo. De singulis interroga, Deus: et
de ambobus interroga, Deus. Non singuli Deus et ambo dii, sed
singulus quisque Deus et ambo Deus. Tanta enim ibi est charitas
Spiritus sancti, tanta pax unitatis, ut de singulis cum
interrogatur, Deus tibi respondeatur; de Trinitate cum
interrogatur, Deus tibi respondeatur. Si enim spiritus hominis
quando inhaeret Deo unus spiritus est, aperte Apostolo dicente, Qui
adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17); quanto
magis Filius aequalis adhaerens Patri simul cum illo unus Deus est?
Audite alterum testimonium. Nostis quam multi crediderunt, quando
omnia quae habebant, ad pedes Apostolorum vendita posuerunt, ut
distribueretur unicuique sicut opus erat: et de illa congregatione
sanctorum quid dicit Scriptura? Erat illis anima una et cor unum in
Domino (Act. IV, 32). Si charitas de tot animis fecit animam
unam, et de tot cordibus fecit cor unum, quanta est charitas inter
Patrem et Filium? Major utique potest esse quam inter illos homines
quibus erat cor unum. Si ergo multorum fratrum cor unum propter
charitatem, et multorum fratrum anima una propter charitatem; Deus
Pater et Deus Filius, dicturus es quia duo sunt? Si duo dii sunt,
non est ibi summa charitas. Si enim hic tanta charitas est, ut animam
tuam et animam amici tui unam animam faciat; quomodo ibi non est unus
Deus Pater et Filius? Absit ut hoc sentiat fides non ficta.
Prorsus quantum excellat charitas illa, hinc intelligite. Multae
animae sunt multorum hominum, et si se diligunt, una anima est; sed
possunt dici et multae animae, possunt in hominibus, quia non est
tanta conjunctio: ibi autem, unum Deum licet dicas; duos aut tres
deos non licet dicas. Hinc tibi commendatur supereminentia et summitas
charitatis tanta, ut major esse non possit.
10. Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Hoc utique de
Christo dicebat, ut se ab illo distingueret. Quid enim? ipsum
Joannem nonne Deus misit? An non ipse dixit, Missus sum ante eum
(Joan. III, 28), et, Qui me misit baptizare in aqua (Id.
I, 33): et de illo dictum est, Ecce mitto angelum meum ante te,
et praeparabit viam tuam? Nonne et ipse verba Dei loquitur, de quo
etiam dictum est quod sit amplius quam propheta (Malach. III,
1; Matth. XI, 10, 9)? Si ergo et ipsum Deus misit, et
verba Dei loquitur; quomodo ad distinctionem, de Christo eum dixisse
accipimus, Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur? Sed vide
quid adjungat: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. Quid est
hoc, Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum? Invenimus quia ad
mensuram dat Deus Spiritum. Audi Apostolum dicentem, Secundum
mensuram donationis Christi (Ephes. IV, 7). Hominibus ad
mensuram dat, unico Filio non dat ad mensuram. Quomodo hominibus ad
mensuram? Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae; alii
sermo scientiae secundum eumdem spiritum; alii fides in eodem spiritu,
alii prophetia, alii dijudicatio spirituum, alii genera linguarum,
alii donatio curationum. Numquid omnes apostoli? numquid omnes
prophetae? numquid omnes doctores? numquid omnes virtutes? numquid
omnes dona habent sanitatum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid
omnes interpretantur (I Cor. XII, 8, 9, 10, 29,
30)? Aliud habet iste, aliud ille; et quod habet ille, non habet
iste: mensura est, divisio quaedam donorum est. Ergo hominibus ad
mensuram datur, et concordia ibi unum corpus facit. Quomodo aliud
accipit manus ut operetur, aliud oculus ut videat, aliud auris ut
audiat, aliud pes ut ambulet; anima tamen una est quae agit omnia, in
manu ut operetur, in pede ut ambulet, in aure ut audiat, in oculo ut
videat: sic sunt etiam diversa dona fidelium, tanquam membris ad
mensuram cuique propriam distributa. Sed Christus qui dat, non ad
mensuram accipit.
11. Audi enim adhuc quid sequitur; quia de Filio dixerat, Non
enim ad mensuram dat Deus Spiritum: Pater diligit Filium, et omnia
dedit in manu ejus. Adjecit, Omnia dedit in manu ejus, ut nosses et
hic qua distinctione dictum sit, Pater diligit Filium. Quare enim?
Pater non diligit Joannem? et tamen non omnia dedit in manu ejus.
Pater non diligit Paulum? et tamen non omnia dedit in manu ejus.
Pater diligit Filium: sed quomodo Pater Filium, non quomodo
dominus servum; quomodo Unicum, non quomodo adoptatum. Itaque omnia
dedit in manu ejus. Quid est, omnia? Ut tantus sit Filius,
quantus est Pater. Ad aequalitatem enim sibi genuit eum, cui rapina
non esset in forma Dei esse aequalem Deo (Philipp. II, 6).
Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Ergo cum ad nos
dignatus est mittere Filium, non putemus aliquid minus nobis missum
quam est Pater. Pater mittens Filium, se alterum misit.
12. Namque putantes adhuc discipuli quia Pater aliquid majus est
quam Filius, videntes carnem et non intelligentes divinitatem,
dixerunt ei: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
Tanquam dicerent, Jam novimus te, et benedicimus te, quia novimus
te: gratias enim tibi agimus, quia ostendisti te nobis; sed Patrem
nondum novimus: propterea cor nostrum ardet, et satagit concupiscentia
quadam sancta videndi Patris tui qui te misit; ipsum nobis ostende,
et nihil amplius a te desiderabimus: sufficit enim nobis cum ille
fuerit demonstratus, quo major esse nemo potest. Bona
concupiscentia, bonum desiderium; sed parvus intellectus. Attendens
enim ipse Dominus Jesus parvos magna quaerentes, et se ipsum magnum
inter parvos, et parvum inter parvos, ait Philippo qui hoc dixerat,
uni ex discipulis: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis
me, Philippe? Posset hic Philippus respondere, Cognovimus te;
sed numquid diximus tibi, Ostende nobis te? Te cognovimus, sed
Patrem quaerimus. Subjecit statim: Qui me vidit, vidit et Patrem
(Joan. XIV, 8, 9). Si ergo aequalis Patri missus est, non
eum aestimemus ex infirmitate carnis, sed cogitemus majestatem indutam
carne, non oppressam carne. Manens enim Deus apud Patrem, apud
homines factus est homo, ut tu per illum qui ad te factus est homo,
fieres talis qualis capit Deum. Non enim homo poterat capere Deum:
videre poterat homo hominem, capere Deum non poterat. Unde non
poterat capere Deum? Quia oculum cordis unde caperet, non habebat.
Erat ergo aliquid intus saucium, et aliquid foris sanum: corporis
oculos habebat sanos, cordis oculos habebat saucios. Factus est ille
homo ad corporis oculum; ut credens in eum qui videri corporaliter
potuit, curareris ad eum ipsum videndum quem spiritualiter videre non
poteras. Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me,
Philippe? Qui me vidit, vidit et Patrem. Quare illi non illum
videbant? Ecce videbant illum, et Patrem non videbant: videbant
carnem, sed majestas latebat. Quod videbant discipuli qui amaverunt,
viderunt et Judaei qui crucifixerunt. Intus ergo erat totus ille, et
sic intus in carne, ut apud Patrem maneret: non enim deseruit Patrem
quando venit ad carnem.
13. Carnalis cogitatio non capit quod dico: differat intellectum,
et incipiat a fide; audiat quod sequitur: Qui credit in Filium,
habet vitam aeternam: qui autem incredulus est Filio, non videbit
vitam, sed ira Dei manet super eum. Non dixit, ira Dei venit ad
eum; sed, ira Dei manet super eum. Omnes qui nascuntur mortales,
habent secum iram Dei. Quam iram Dei? Quam accepit primus Adam.
Si enim peccavit primus homo, et audivit, Morte morieris (Gen.
II, 17); factus est mortalis ille, et coepimus nasci mortales;
cum ira Dei nati sumus. Venit inde Filius non habens peccatum, et
indutus est carne, indutus est mortalitate. Si ille nobiscum
communicavit iram Dei, nos pigri sumus cum illo communicare gratiam
Dei? Qui ergo non vult credere in Filium, ira Dei manet super
eum. Quae ira Dei? De qua dicit Apostolus, Fuimus et nos natura
filii irae sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Omnes ergo filii
irae; quia de maledicto mortis venientes. Crede in Christum factum
pro te mortalem, ut illum capias immortalem: quando enim ceperis ejus
immortalitatem, nec tu eris mortalis. Vivebat, moriebaris: mortuus
est, ut vivas. Attulit gratiam Dei, abstulit iram Dei. Deus
vicit mortem, ne mors vinceret hominem .
|
|