|
1. Non rude est auribus Charitas vestrae, evangelistam Joannem
velut aquilam volare altius, caliginemque terrae transcendere, et
lucem veritatis firmioribus oculis intueri. Multa enim jam ex
Evangelio ejus per ministerium nostrum Domino adjuvante tractata
sunt: ex ordine autem sequitur haec lectio, quae hodie recitata est.
Ea quae dicturus sum Domino donante multi sic audituri estis, ut
magis recognoscatis quam discatis. Non ideo tamen pigra debet esse
intentio, quia non est cognitio, sed recognitio. Hoc lectum est, et
hanc lectionem tractandam gestamus in manibus, quod Dominus Jesus ad
puteum Jacob loquebatur cum Samaritana muliere. Dicta enim ibi sunt
magna mysteria, et magnarum similitudines rerum; pascentes animam
esurientem, reficientes languentem.
2. Dominus enim haec
|
“cum audisset, cognovisse Pharisaeos quod
plures discipulos faceret quam Joannes, et plures baptizaret
(quanquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), reliquit
Judaeam terram, et abiit iterum in Galilaeam.”
|
|
Hinc diutius
disputandum non est, ne immorantes in manifestis, angustias temporis
patiamur ad obscura scrutanda et aperienda. Utique Dominus si sciret
Pharisaeos ita de se cognovisse, quod plures discipulos faceret, et
quod plures baptizaret, ut hoc eis ad salutem valeret sequendi eum, ut
et ipsi essent discipuli, et ipsi vellent ab eo baptizari; magis non
relinqueret Judaeam terram, sed propter illos maneret ibi: quia vero
cognovit eorum scientiam, simul cognovit et invidentiam, quia non hoc
propterea didicerunt ut sequerentur, sed ut persequerentur; abiit
inde. Poterat quidem ille et praesens ab his non teneri, si nollet;
non occidi, si nollet; quia potuit et non nasci, si nollet: sed quia
in omni re quam gessit ut homo, hominibus in se credituris praebebat
exemplum (quia unusquisque servus Dei non peccat, si secesserit in
alium locum, videns furorem forte persequentium se, aut quaerentium in
malum animam suam; videretur autem sibi servus Dei peccare si
faceret, nisi in faciendo Dominus praecessisset), fecit hoc ille
magister bonus ut doceret, non quod timeret.
3. Fortassis etiam hoc moveat, cur dictum sit, Baptizabat Jesus
plures quam Joannes; et posteaquam dictum est, Baptizabat,
subjectum est, Quanquam Jesus non baptizabat, sed discipuli ejus.
Quid ergo? falsum dictum erat, et correctum est, cum additum est,
Quanquam Jesus non baptizabat, sed discipuli ejus? An utrumque
verum est, quia et Jesus baptizabat, et non baptizabat? Baptizabat
enim, quia ipse mundabat; non baptizabat, quia non ipse tingebat.
Praebebant discipuli ministerium corporis, praebebat ille adjutorium
majestatis. Quando enim cessaret a baptizando, quamdiu non cessat a
mundando? De quo dictum est ab eodem Joanne, per Joannis Baptistae
personam dicentis, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33). Ergo
Jesus adhuc baptizat; et quo usque baptizandi sumus, Jesus
baptizat. Securus homo accedat ad inferiorem ministrum; habet enim
superiorem magistrum.
4. Sed forte ait aliquis: Baptizat quidem Christus in spiritu,
non in corpore. Quasi vero alterius dono quam illius, quisquam etiam
sacramento corporalis et visibilis Baptismatis imbuatur. Vis nosse
quia ipse baptizat, non solum spiritu, sed etiam aqua? Audi
Apostolum:
|
“Sicut Christus, inquit, dilexit Ecclesiam, et
seipsum tradidit pro ea, mundans eam lavacro aquae in verbo, ut
exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut
rugam, aut aliquid hujusmodi”
|
|
(Ephes. V, 25-27). Mundans
eam. Unde? Lavacro aquae in verbo. Quid est baptismus Christi?
Lavacrum aquae in verbo. Tolle aquam, non est baptismus: tolle
verbum, non est baptismus.
5. Jam ergo his praejactis, per quae venit ad collocutionem cum illa
muliere, videamus quae restant plena mysteriis, et gravida
sacramentis.
|
“Oportebat autem, inquit, eum transire per Samariam.
Venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sichar, juxta praedium
quod dedit Jacob filio suo Joseph. Erat autem ibi fons Jacob.”
|
|
Puteus erat: sed omnis puteus fons, non omnis fons puteus: Ubi enim
aqua de terra manat, et usui praebetur haurientibus, fons dicitur:
sed si in promptu et superficie sit, fons tantum dicitur; si autem in
alto et profundo sit, ita puteus vocatur, ut fontis nomen non
amittat.
6. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic super fontem. Hora
erat quasi sexta. Jam incipiunt mysteria. Non enim frustra fatigatur
Jesus; non enim frustra fatigatur Virtus Dei; non enim frustra
fatigatur, per quem fatigati recreantur; non enim frustra fatigatur,
quo deserente fatigamur, quo praesente firmamur. Fatigatur tamen
Jesus; et fatigatur ab itinere, et sedet, et juxta puteum sedet, et
hora sexta fatigatus sedet. Omnia ista innuunt aliquid, indicare
volunt aliquid; intentos nos faciunt, ut pulsemus hortantur. Ipse
ergo aperiat et nobis et vobis, qui dignatus est ita hortari ut
diceret, Pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Tibi
fatigatus est ab itinere Jesus. Invenimus Virtutem Jesum, et
invenimus infirmum Jesum; fortem et infirmum Jesum: fortem, quia in
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Vis videre quam iste
Filius Dei fortis sit? Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso
factum est nihil; et sine labore facta sunt. Quid ergo illo fortius,
per quem sine labore facta sunt omnia? Infirmum vis nosse? Verbum
caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 3,
14). Fortitudo Christi te creavit, infirmitas Christi te
recreavit. Fortitudo Christi fecit ut quod non erat esset:
infirmitas Christi fecit ut quod erat non periret. Condidit nos
fortitudine sua, quaesivit nos infirmitate sua.
7. Nutrit ergo ipse infirmus infirmos, tanquam gallina pullos suos;
huic enim se similem fecit: Quoties volui, inquit ad Jerusalem,
congregare filios tuos sub alas, tanquam gallina pullos suos, et
noluisti (Matth. XXIII, 37)? Videtis autem, fratres,
quemadmodum gallina infirmetur cum pullis suis. Nulla alia avis quod
sit mater agnoscitur. Videmus nidificare passeres quoslibet ante
oculos nostros; hirundines, ciconias, columbas quotidie videmus
nidificare; quos nisi quando in nidis videmus, parentes esse non
agnoscimus. Gallina vero sic infirmatur in pullis suis, ut etiamsi
ipsi pulli non sequantur, filios non videas, matrem tamen agnoscas.
Ita fit alis demissis, plumis hispida, voce rauca, omnibus membris
demissa et abjecta, ut quemadmodum dixi, etiamsi filios non videas,
matrem tamen intelligas. Sic ergo infirmus Jesus, fatigatus ab
itinere. Iter ipsius est caro pro nobis assumpta. Quomodo enim iter
habet qui ubique est, qui nusquam deest? Quo it, aut unde it, nisi
quia non ad nos veniret, nisi formam visibilis carnis assumeret? Quia
ergo venire ad nos eo modo dignatus est, ut in forma servi assumpta
carne appareret, ipsa carnis assumptio est iter ipsius. Ideo
fatigatus ab itinere quid est aliud, quam fatigatus in Carne?
Infirmus in carne Jesus: sed noli tu infirmari; in illius
infirmitate tu fortis esto, quia quod infirmum est Dei, fortius est
hominibus (I Cor. I, 25).
8. Sub hac rerum imagine Adam qui erat forma futuri (Rom. V,
14), praebuit nobis magnum indicium sacramenti; imo Deus in illo
praebuit. Nam et dormiens meruit accipere uxorem, et de costa ejus
facta est ei uxor (Gen. II, 21): quoniam de Christo in cruce
dormiente futura erat Ecclesia de latere ejus, de latere scilicet
dormientis; quia et de latere in cruce pendentis lancea percusso
(Joan. XIX, 34) Sacramenta Ecclesiae profluxerunt. Sed
quare hoc dicere volui, fratres? Quia infirmitas Christi nos facit
fortes. Magna ibi imago praecessit. Potuit Deus carnem detrahere
homini unde faceret feminam, et magis videtur quasi congruere
potuisse. Fiebat enim sexus infirmior, et magis de carne infirmitas
fieri debuit quam de osse: ossa enim in carne firmiora sunt. Non
detraxit carnem unde faceret mulierem; sed detraxit os, et detracto
osse formata est mulier, et in locum ossis caro adimpleta est.
Poterat pro osse os reddere, poterat ad faciendam mulierem non
costam, sed carnem detrahere. Quid igitur significavit? Facta est
mulier in costa tanquam fortis: factus est Adam in carne tanquam
infirmus. Christus est et Ecclesia, illius infirmitas nostra est
fortitudo.
9. Quare ergo hora sexta? Quia aetate saeculi sexta. Computa in
Evangelio tanquam unam horam, unam aetatem ab Adam usque ad Noe;
secundam a Noe usque ad Abraham; tertiam ab Abraham usque ad
David; quartam a David usque ad transmigrationem Babyloniae;
quintam a transmigratione Babyloniae usque ad baptismum Joannis: inde
sexta agitur. Quid miraris? Venit Jesus, et humiliando se venit ad
puteum. Fatigatus venit, quia infirmam carnem portavit. Hora
sexta, quia aetate saeculi sexta. Ad puteum, quia ad profunditatem
hujus habitationis nostrae. Unde dicitur in Psalmis, De profundis
clamavi ad te, Domine (Psal. CXXIX, 1). Sedit, ut dixi,
quia humiliatus est .
10. Et venit mulier. Forma Ecclesiae, non jam justificatae, sed
jam justificandae; nam hoc agit sermo. Venit ignara, invenit eum,
et agitur cum illa. Videamus quid, videamus quare: Venit mulier de
Samaria haurire aquam. Samaritani ad Judaeorum gentem non
pertinebant: alienigenae enim fuerunt, quamvis vicinas terras
incolerent. Longum est originem Samaritanorum retexere, ne nos multa
teneant, et necessaria non loquamur: sufficit ergo ut Samaritanos
inter alienigenas deputemus. Et ne hoc audacius me arbitremini dixisse
quam verius, audite ipsum Dominum Jesum, quid dixerit de illo
Samaritano, uno de decem leprosis quos mundaverat, qui solus rediit
ut gratias ageret: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? non
erat alius qui daret gloriam Deo, nisi alienigena iste (Luc.
XVII, 17, 18). Pertinet ad imaginem rei, quod ab
alienigenis venit ista mulier, quae typum gerebat Ecclesiae: ventura
enim erat Ecclesia de Gentibus, alienigena a genere Judaeorum.
Audiamus ergo in illa nos, et in illa agnoscamus nos, et in illa
gratias Deo agamus pro nobis. Illa enim figura erat, non veritas;
quia et ipsa praemisit figuram, et facta est veritas. Nam credidit in
eum, qui de illa figuram nobis praetendebat. Venit ergo haurire
aquam. Simpliciter venerat haurire aquam, sicut solent vel viri vel
feminae.
11.
|
“Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. Discipuli enim ejus
abierant in civitatem, ut cibos emerent. Dicit ergo ei mulier illa
Samaritana: Quomodo tu Judaeus cum sis, bibere a me poscis, quae
sum mulier Samaritana? Non enim coutuntur Judaei Samaritanis.”
|
|
Videtis alienigenas: omnino vasculis eorum Judaei non utebantur. Et
quia ferebat secum mulier vasculum unde aquam hauriret, eo mirata est,
quia Judaeus petebat ab ea bibere, quod non solebant facere Judaei.
Ille autem qui bibere quaerebat, fidem ipsius mulieris sitiebat.
12. Denique audi quis petat bibere. Respondit Jesus, et dixit
ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi
bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
Petit bibere, et promittit bibere. Eget quasi accepturus, et
affluit tanquam satiaturus. Si scires, inquit, donum Dei. Donum
Dei est Spiritus sanctus. Sed adhuc mulieri tecte loquitur, et
paulatim intrat in cor. Fortassis jam docet. Quid enim ista
hortatione suavius et benignius? Si scires donum Dei, et scires quis
est qui dicit tibi, Da mihi bibere, tu forsitan peteres, et daret
tibi aquam vivam: huc usque suspendit. Viva aqua dicitur vulgo illa
quae de fonte exit. Illa enim quae colligitur de pluvia in lacunas aut
cisternas, aqua viva non dicitur. Et si de fonte manaverit, et in
loco aliquo collecta steterit, nec ad se illud unde manabat admiserit,
sed interrupto meatu. tanquam a fontis tramite separata fuerit; non
dicitur aqua viva: sed illa aqua viva dicitur, quae manans excipitur.
Talis aqua erat in illo fonte. Quid ergo promittebat quod petebat?
13. Tamen mulier suspensa ait: Domine, neque in quo haurias
habes, et puteus altus est. Videte quomodo intellexerit aquam vivam,
aquam scilicet quae erat in illo fonte. Tu mihi vis dare aquam vivam,
et ego fero unde hauriam, et tu non fers. Aqua viva hic est, quomodo
mihi daturus es? Aliud intelligens et carnaliter sapiens quodammodo
pulsat, ut aperiat magister quod clausum est. Pulsabat ignorantia,
non studio; adhuc miseranda, non dum instruenda.
14. Dicit aliquid evidentius Dominus de illa aqua viva. Dixerat
enim mulier, Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis
puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus, De hac
aqua viva dare mihi non potes, quoniam hauritorium non habes: forte
alium fontem promittis? Patre nostro melior potes esse, qui hunc
puteum fodit, et ipse cum suis usus est eo? Dominus ergo dicat quid
dixerit aquam vivam.
|
“Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui
biberit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua quam ego
dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua quam ego dabo ei, fiet in
eo fons aquae salientis in vitam aeternam.”
|
|
Apertius locutus est
Dominus, Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Qui
biberit de aqua ista, non sitiet in aeternum. Quid evidentius, quia
non aquam visibilem, sed invisibilem promittebat? quid evidentius,
quia non carnaliter, sed spiritualiter loquebatur?
15. Adhuc tamen illa mulier carnem sapit: delectata est non
sitire, et putabat hoc secundum carnem promissum sibi esse a Domino.
Quod quidem fiet, sed in resurrectione mortuorum. Jam hoc volebat
illa. Dederat enim Deus aliquando servo suo Eliae, ut per
quadraginta dies nec esuriret, nec sitiret (III Reg. XIX,
8). Qui hoc potuit dare per quadraginta dies, non potuit dare
semper? Suspirabat tamen illa, nolens indigere, nolens laborare.
Assidue venire ad illum fontem, onerari pondere, quo indigentia
suppleretur; et finito quod hauserat, rursus redire cogebatur: et
quotidianus ei fuit iste labor; quia indigentia illa reficiebatur, non
exstinguebatur. Delectata ergo tali munere, rogat ut ei aquam vivam
daret.
16. Verumtamen non praetereamus, quoniam Dominus spirituale
aliquid promittebat. Quid est, Qui biberit de aqua hac, sitiet
iterum? Et verum est secundum hanc aquam; et verum est secundum quod
significabat illa aqua. Etenim aqua in puteo, voluptas saeculi est in
profunditate tenebrosa: hinc eam hauriunt homines hydria cupiditatum.
Cupiditatem quippe proni submittunt, ut ad voluptatem haustam de
profundo perveniant; et fruuntur voluptate, praecedente et praemissa
cupiditate. Nam qui non praemiserit cupiditatem, pervenire non potest
ad voluptatem. Pone ergo hydriam, cupiditatem; et aquam de
profundo, voluptatem: cum pervenerit quisque ad voluptatem saeculi
hujus, cibus est, potus est, lavacrum est, spectaculum est,
concubitus est; numquid non iterum sitiet? Ergo de hac aqua qui
biberit, iterum, inquit, sitiet: si autem acceperit a me aquam, non
sitiet in aeternum. Satiabimur, inquit, in bonis domus tuae
(Psal. LXIV, 5). De qua ergo aqua daturus est, nisi de illa
de qua dictum est, Apud te est fons vitae? Nam quomodo sitient qui
inebriabuntur ab ubertate domus tuae (Psal. XXXV, 10, 9)?
17. Promittebat ergo saginam quamdam et satietatem Spiritus
sancti: et illa nondum intelligebat; et non intelligens, quid
respondebat? Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut
non sitiam, neque veniam huc haurire. Ad laborem indigentia cogebat,
et laborem infirmitas recusabat. Utinam audiret, Venite ad me,
omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth.
XI, 28). Hoc enim ei dicebat Jesus, ut jam non laboraret, sed
illa nondum intelligebat.
18. Denique volens ut intelligeret, dicit ei Jesus: Vade, voca
virum tuum et veni huc. Quid est, Voca virum tuum? Per virum suum
ei volebat aquam illam dare? An quia non intelligebat, per virum suum
eam volebat docere? Forte quomodo ait Apostolus de mulieribus, Si
quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent? Sed ibi
dicitur, domi viros suos interrogent, ubi non est Jesus qui doceat:
denique dicitur mulieribus quas prohibebat Apostolus loqui in Ecclesia
(I Cor. XIV, 35, 34). Cum vero ipse Dominus aderat, et
praesens praesenti loquebatur? quid opus erat ut per virum ejus ei
loqueretur? Numquid per virum suum loquebatur Mariae sedenti ad pedes
suos, et excipienti verbum suum, quando Martha circa multum
ministerium etiam de sororis suae felicitate occupatissima murmurabat?
(Luc. X, 39, 40). Ergo, fratres mei, audiamus et
intelligamus quod ait Dominus, Voca virum tuum, mulieri. Forte
enim et animae nostrae dicit, Voca virum tuum. Quaeramus et de viro
animae. Cur jam non ipse Jesus vir animae verus est? Adsit
intellectus, quoniam quod dicturi sumus, vix capitur nisi ab
intentis: adsit ergo intellectus ut capiatur, et ipse intellectus erit
fortasse vir animae.
19. Videns ergo Jesus quia mulier non intelligebat, et volens eam
intelligere, Voca, inquit, virum tuum. Ideo enim nescis quod
dico, quia intellectus tuus non adest: loquor ego secundum spiritum,
tu audis secundum carnem. Quae loquor, nec ad voluptatem aurium
pertinent, nec ad oculos, nec ad olfactum, nec ad gustum, nec ad
tactum; mente sola capiuntur, intellectu solo hauriuntur: ille
intellectus non tibi adest, quomodo capis quod dico? Voca virum
tuum, praesenta intellectum tuum. Quid tibi est enim animam habere?
Non est magnum, nam et pecus habet. Unde tu melior? Quia
intellectum habes, quod pecus non habet. Quid est ergo, Voca virum
tuum? Non me capis, non me intelligis: de dono Dei tibi loquor, tu
autem carnem cogitas; secundum carnem sitire non vis, ego spiritum
alloquor: absens est intellectus tuus, Voca virum tuum. Noli esse
sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI,
9). Ergo, fratres mei, animam habere, et intellectum non habere,
hoc est, non adhibere, nec secundum eum vivere, bestialis est vita.
Est enim in nobis quiddam bestiale quo in carne vivimus, sed
intellectu regendum est. Motus enim animae secundum carnem se
moventis, et in delicias carnales immoderate diffluere cupientis,
regit desuper intellectus. Qui debet dici vir? qui regit, an qui
regitur? Procul dubio cum ordinata vita est, intellectus animam
regit, ad ipsam animam pertinens. Non enim aliquid aliud est quam
anima, sed aliquid animae est intellectus: quomodo non aliquid aliud
quam caro est oculus, sed aliquid carnis est oculus. Cum autem carnis
aliquid sit oculus, solus tamen luce perfruitur: caetera autem membra
carnalia luce perfundi possunt, lucem sentire non possunt; solus ea
oculus et perfunditur et perfruitur. Sic in anima nostra quiddam est
quod intellectus vocatur. Hoc ipsum animae quod intellectus et mens
dicitur, illuminatur luce superiore. Jam superior illa lux, qua mens
humana illuminatur, Deus est; Erat enim verum lumen, quod illuminat
omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Talis lux
Christus erat, talis lux cum muliere loquebatur: et illa intellectu
non aderat, qui illa luce illuminaretur, nec tantum perfunderetur,
verum etiam frueretur. Ergo Dominus tanquam diceret, Illustrare
volo, et non adest quem; Voca, inquit, virum tuum: adhibe
intellectum per quem docearis, quo regaris. Ergo constitue animam
excepto intellectu tanquam feminam: intellectum autem habere, tanquam
virum. Sed iste vir non bene regit feminam suam, nisi cum a superiore
regitur. Caput enim mulieris vir, caput autem viri Christus (I
Cor. XI, 3). Loquebatur caput viri cum femina, et non aderat
vir. Et tanquam diceret Dominus, Adhibe caput tuum ut ille
suscipiat caput suum: ergo voca virum tuum, et veni huc; id est,
adesto, praesens esto: velut enim absens es, dum non intelligis
praesentis vocem veritatis; praesens esto, sed noli sola; cum viro
tuo adesto.
20. Et adhuc illa nondum advocato illo viro, non intelligit, adhuc
carnem sapit; absens est enim vir: Non habeo, inquit, virum. Et
Dominus sequitur, et mysteria loquitur. Intelligas revera istam
mulierem non habuisse tunc virum; sed coutebatur nescio quo non
legitimo viro, adultero magis quam viro. Et Dominus ei: Bene
dixisti, Quia non habeo virum. Unde ergo tu dixisti, Voca virum
tuum? Et audi quia bene novit Dominus eam non habere virum, Dicit
ei, etc. Ne forte putaret mulier ideo dixisse Dominum, Bene
dixisti, Quia non habeo virum, quod hoc a muliere didicerit, non
quod ipse istud divinitate cognoverit, audi aliquid quod non dixisti:
Quinque enim viros habuisti, et iste quem habes, non est vir tuus,
hoc vere dixisti.
21. Iterum cogit de istis quinque viris subtilius aliquid
perscrutari. Multi quippe intellexerunt, non quidem absurde, nec
usquequaque improbabiliter, quinque viros mulieris hujus, quinque
libros Moysi . Utebantur enim eis Samaritani, et sub eadem Lege
erant: nam inde illis et circumcisio inerat. Sed quoniam angustat nos
quod sequitur, Et nunc quem habes, non est vir tuus; videtur mihi
facilius nos posse accipere quinque viros priores animae, quinque
sensus corporis esse. Quando enim quisque nascitur, antequam uti
possit mente atque ratione, non regitur nisi sensibus carnis. Anima
in puero parvulo, quod auditur, quod videtur, quod olet, quod
sapit, quod tactu sentitur, hoc appetit aut fugit. Appetit quidquid
mulcet, fugit quidquid offendit hos quinque sensus. Hos enim quinque
sensus mulcet voluptas, offendit dolor. Secundum hos quinque sensus,
tanquam quinque viros, prius vivit anima; quia istis regitur. Quare
autem viri dicti sunt? Quia legitimi. A Deo quippe facti, et a
Deo donati animae. Infirma est adhuc quae istis quinque sensibus
regitur, et sub istis quinque viris agit: at ubi venerit ad annos
exserendae rationis, si eam susceperit optima disciplina et doctrina
sapientiae; quinque illis viris ad regendum non succedit, nisi vir
verus legitimus et illis melior, et qui melius regat, et qui ad
aeternitatem regat, ad aeternitatem excolat, ad aeternitatem
instruat. Nam nisi quinque sensus non ad aeternitatem nos regunt, sed
ad ista temporalia vel appetenda vel fugienda. Ubi vero intellectus
sapientia imbutus regere coeperit animam, scit jam non solum fugere
foveam, et ambulare in aequali quod oculi ostendunt animae infirmae:
nec tantum canoras voces suaviter audire, dissonasque repellere; vel
blandis odoribus delectari, putoresque respuere; aut dulcedine capi,
et amaritudine offendi; aut lenibus mulceri, et asperis laedi. Ista
enim omnia infirmae animae sunt necessaria. Quid ergo regiminis
adhibetur per illum intellectum? Non alba et nigra discreturus est,
sed justa et injusta, bona et mala, utilia et inutilia, castitatem et
impudicitiam, hanc ut amet, istam ut vitet; charitatem et odium, in
hac ut sit, in illo ut non sit.
22. Hic vir quinque illis viris in ista muliere non successerat.
Ubi enim non succedit ille, error dominatur. Nam cum coeperit anima
capax esse rationis, aut a sapiente mente regitur, aut ab errore: sed
error non regit, sed perdit. Post istos ergo quinque sensus mulier
illa adhuc errabat, et error eam ventilabat. Error autem iste non
erat legitimus vir, sed adulter: ideo ei Dominus, ait, Bene
dixisti, Quia non habeo virum. Quinque enim viros habuisti: quinque
te sensus carnis primo rexerunt; venisti ad aetatem utendae rationis,
nec ad sapientiam pervenisti, sed in errorem incidisti. Ergo post
illos quinque viros, iste quem habes, non est tuus vir. Et quid
erat, si vir non erat, nisi adulter? Voca itaque non adulterum, sed
virum tuum; ut intellectu me capias, non errore de me aliquid falsum
sentias. Adhuc enim errabat mulier, quae aquam illam cogitabat; cum
jam Dominus de Spiritu sancto loqueretur. Quare errabat, nisi quia
adulterum, non virum habebat? Tolle ergo hinc istum adulterum qui te
corrumpit, et vade, voca virum tuum. Voca, et veni, ut intelligas
me.
23. Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. Coepit
venire vir, nondum plene venit. Prophetam Dominum putabat. Erat
quidem et propheta: nam de seipso ait, Non est propheta sine honore,
nisi in patria sua (Luc. IV, 24). Item de illo dictum est ad
Moysen, Prophetam eis suscitabo de fratribus eorum, similem tui
(Deut. XVIII, 18). Similem scilicet ad formam carnis, non
ad eminentiam majestatis. Ergo invenimus Dominum Jesum dictum
prophetam. Proinde jam non multum errat mulier ista. Video,
inquit, quia propheta es tu. Incipit vocare virum, adulterum
excludere: Video quia propheta es tu. Et incipit quaerere quod illam
solet movere. Contentio quippe fuerat inter Samaritanos et Judaeos,
quia Judaei in templo a Salomone fabricato adorabant Deum;
Samaritani longe inde positi, non in eo adorabant. Ideo Judaei
meliores se esse jactabant, quia in templo adorabat Deum. Non enim
coutuntur Judaei Samaritanis: quia dicebant eis, Quomodo vos
jactatis, et ideo vos meliores nobis esse perhibetis, quia templum
habetis quod nos non habemus? Numquid patres nostri qui Deo
placuerunt in illo templo adoraverunt? nonne in monte isto
adoraverunt, ubi nos sumus? Melius ergo nos, inquiunt, in hoc monte
Deum rogamus, ubi patres nostri rogaverunt. Contendebant utrique
ignari, quia virum non habentes: illi pro templo, illi pro monte
inflabantur adversus invicem.
24. Dominus tamen modo quid docet mulierem, tanquam cujus vir
coeperit praesens esse? Dicit ei mulier: Domine, video quia
propheta es tu. Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos
dicitis quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. Dicit ei
Jesus: Mulier, crede mihi. Veniet enim Ecclesia, sicut dictum
est in Canticis canticorum, veniet et pertransiet ab initio fidei
(Cant. IV, 8, sec. LXX). Veniet ut pertranseat, et
pertransire non potest nisi ab initio fidei. Merito jam praesente viro
audit, Mulier, crede mihi. Jam enim est in te qui credat, quia
praesens est vir tuus. Coepisti adesse intellectu, quando me
prophetam appellasti. Mulier, crede mihi: quia nisi credideritis,
non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Ergo,
Mulier, crede mihi, quia veniet hora, quando neque in monte hoc,
neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. Vos adoratis quod nescitis,
nos adoramus quod scimus; quia salus ex Judaeis est. Sed veniet
hora. Quando? Et nunc est. Quae ergo hora? Quando veri
adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate; non in monte
isto, non in templo, sed in spiritu et veritate. Nam et Pater tales
quaerit, qui adorent eum. Quare Pater tales quaerit qui adorent
eum, non in monte, non in templo, sed in spiritu et veritate?
Spiritus est Deus. Si corpus esset Deus, oportebat eum adorari in
monte, quia corporeus est mons; oportebat eum adorari in templo, quia
corporeum est templum. Spiritus est Deus; et eos qui adorant eum,
in spiritu et veritate oportet adorare.
25. Audivimus, et manifestum est; foras ieramus, intro missi
sumus. O si invenirem, dicebas, montem aliquem altum et solitarium!
credo enim quia in alto est Deus, magis me exaudit ex alto. Quia in
monte es, propinquum te Deo putas, et cito te exaudiri, quasi de
proximo clamantem? In excelsis habitat, sed humilia respicit. Prope
est Dominus. Quibus? forte altis? His qui obtriverunt cor
(Psal. XXXIII, 19). Mira res est: et in altis habitat,
et humilibus propinquat: humilia respicit, excelsa autem a longe
cognoscit (Psal. CXXXVII, 6); superbos longe videt, eo
illis minus propinquat, quo sibi videntur altiores. Quaerebas ergo
montem? descende ut attingas. Sed ascendere vis? ascende: noli
montem quaerere. Ascensiones, inquit, in corde ejus (hoc Psalmus
dicit), in convalle plorationis (Psal. LXXXIII, 6, 7).
Convallis humilitatem habet. Ergo intus age totum. Et si forte
quaeris aliquem locum altum, aliquem locum sanctum, intus exhibe te
templum Deo. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I
Cor. III, 17). In templo vis orare? in te ora. Sed prius
esto templum Dei, quia ille in templo suo exaudiet orantem.
26. Venit ergo hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt
Patrem in spiritu et veritate. Nos adoramus quod scimus, vos
adoratis quod nescitis; quoniam salus ex Judaeis est. Multum dedit
Judaeis: sed noli istos reprobos accipere. Parietem illum accipe cui
adjunctus est alius, ut pacati in lapide angulari, quod est
Christus, copulentur. Unus enim paries a Judaeis, unus a
Gentibus: longe a se isti parietes, sed donec in angulo
conjungantur. Alienigenae autem hospites erant, et peregrini a
testamentis Dei (Ephes. II, 12-22). Secundum hoc ergo
dictum est, Nos adoramus quod scimus. Ex persona quidem Judaeorum
dictum est, sed non omnium Judaeorum, non reproborum Judaeorum: sed
de qualibus fuerunt Apostoli, quales fuerunt Prophetae, quales
fuerunt illi omnes sancti, qui omnia sua vendiderunt, et pretia rerum
suarum ad pedes Apostolorum posuerunt (Act. IV, 34, 35).
Non enim repulit Deus plebem suam quam praescivit (Rom. XI,
2).
27. Audivit hoc mulier ista, et addidit. Jamdudum prophetam
dixerat; vidit talia dicere eum cum quo loquebatur, quae jam plus
essent ad prophetam ; et quid respondit, videte: Dicit ei mulier,
Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus: cum ergo venerit
ille, omnia nobis demonstrabit. Quid est hoc? Modo, inquit, de
templo contendunt Judaei, et nos de monte contendimus: cum ille
venerit, et montem spernet, et templum evertet; docebit nos iste
omnia, ut in spiritu et veritate noverimus adorare. Sciebat quis eam
posset docere, sed jam docentem nondum agnoscebat. Jam ergo digna
erat cui manifestaretur. Messias autem unctus est; unctus graece
Christus est; hebraice Messias est: unde et punice, Messe dicitur
unge. Cognatae quippe sunt linguae istae et vicinae, hebraica,
punica, et syra.
28. Ergo dicit ei mulier, Scio quia Messias veniet, qui dicitur
Christus: cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. Dicit ei
Jesus: Ego sum qui loquor tecum. Vocavit virum suum, factus est
vir ejus caput mulieris, factus est Christus caput viri (I Cor.
XI, 3). Jam mulier ordinatur in fide, et regitur bene victura.
Posteaquam audivit hoc, Ego sum qui loquor tecum, jam ultra quid
diceret; quando Christus Dominus manifestare se voluit mulieri, cui
dixerat, Crede mihi?
29. Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum
muliere loquebatur. Quia quaerebat perditam, qui venerat quaerere
quod perierat, hoc illi mirabantur. Bonum enim mirabantur, non malum
suspicabantur. Nemo tamen dixit: Quid quaeris aut quid loqueris cum
ea?
30. Reliquit ergo hydriam suam mulier. Audito, Ego sum qui
loquor tecum, et recepto in cor Christo Domino, quid faceret, nisi
jam hydriam dimitteret, et evangelizare curreret? Projecit
cupiditatem, et properavit annuntiare veritatem. Discant qui volunt
evangelizare, projiciant hydriam ad puteum. Recordamini quid superius
dixerim de hydria: vas erat unde aqua hauriebatur, graeco nomine
appellatur hydria, quoniam graece YDOR aqua dicitur; tanquam si
aquarium diceretur. Projecit ergo hydriam, quae jam non usui, sed
oneri fuit: avida quippe desiderabat aqua illa satiari. Ut nuntiaret
Christum, onere abjecto, cucurrit ad civitatem, et dicit illis
hominibus: Venite, et videte hominem qui mihi dixit omnia quaecumque
feci. Pedetentim, ne illi quasi irascerentur, et indignarentur, et
persequerentur. Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia
quaecumque feci: numquid ipse est Christus? Exierunt de civitate,
et veniebant ad eum.
31. Et interea rogabant eum discipuli dicentes: Rabbi, manduca.
Ierant enim emere cibos et venerant. Ille autem dixit: Ego habeo
cibum manducare quem vos non scitis. Dicebant ergo discipuli ad
invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare? Quid mirum si mulier
illa non intelligebat aquam? ecce discipuli nondum intelligunt escam.
Audivit autem cogitationes illorum, et jam instruit ut magister; non
per circuitum, sicut illam cujus adhuc virum requirebat, sed jam
aperte: Meus, inquit, cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit
me. Ergo et potus ipse erat in illa muliere, ut faceret voluntatem
ejus, qui miserat eum. Ideo dicebat, Sitio, da mihi bibere;
scilicet ut fidem in ea operaretur, et fidem ejus biberet, et eam in
corpus suum trajiceret: corpus enim ejus Ecclesia. Ipse est ergo,
inquit, cibus meus ut faciam voluntatem ejus qui me misit.
32. Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis
venit? In opus fervebat, et operarios mittere disponebat. Vos
quatuor menses computatis usque ad messem; ego vobis aliam messem albam
et paratam ostendo. Ecce dico vobis, levate oculos vestros, et
videte quia jam albae sunt regiones ad messem. Ergo messores missurus
est. In hoc enim est verbum verum, quia alius est qui metit, alius
qui seminat: ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit. Ego misi
vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in
laborem eorum introistis. Quid ergo? messores misit, non
seminatores? Quo messores? Ubi jam alii laboraverunt. Nam ubi jam
laboratum erat, utique seminatum erat; et quod seminatum erat, jam
maturum erat factum, falcem et trituram desiderabat. Quo ergo erant
messores mittendi? Ubi jam Prophetae praedicaverant; ipsi enim
seminatores. Nam si ipsi non seminatores, unde ad illam mulierem
pervenerat, Scio quia Messias veniet? Jam ista mulier fructus
maturus erat, et erant albae messes, et falcem quaerebant. Misi vos
ergo: quo? Metere quod non seminastis: alii seminaverunt, et vos in
labores eorum introistis. Qui laboraverunt? Ipse Abraham, Isaac,
et Jacob. Legite labores eorum: in omnibus laboribus eorum prophetia
Christi; et ideo seminatores. Moyses et caeteri Patriarchae et
omnes Prophetae, quanta pertulerunt in illo frigore quando
seminabant? Ergo jam in Judaea messis parata erat. Merito ibi
tanquam matura seges fuit, quando tot hominum millia pretia rerum
suarum afferebant, et ad pedes Apostolorum ponentes, expeditis
humeris a sarcinis saecularibus, Christum Dominum sequebantur: vere
matura messis. Quid inde factum est? De ipsa messe ejecta sunt pauca
grana, et seminaverunt orbem terrarum, et surgit alia messis quae in
fine saeculi metenda est. De ista messe dicitur, Qui seminant in
lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXXV, 5). Ad istam ergo
messem non Apostoli, sed Angeli mittentur: Messores, inquit,
Angeli sunt (Matth. XIII, 39). Ista ergo messis crescit
inter zizania, et exspectat purgari in fine. Illa vero messis jam
matura erat, quo prius missi sunt discipuli, ubi Prophetae
laboraverunt. Sed tamen, fratres, videte quid dictum sit: Simul
gaudeat et qui seminat et qui metit. Dispares temporis labores
habuerunt: sed gaudio pariter perfruentur, mercedem simul accepturi
sunt vitam aeternam.
33. Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritani,
propter verbum mulieris testimonium perhibentis, Quia dixit mihi omnia
quaecumque feci. Cum venissent autem ad eum Samaritani, rogaverunt
ut apud eos maneret, et mansit ibi duos dies. Et multo plures
crediderunt propter sermonem ejus: et mulieri dicebant: Quia jam non
propter tuam loquelam credimus; ipsi enim nos audivimus, et scimus
quia hic est vere Salvator mundi. Et hoc paululum animadvertendum
est, quia lectio terminata est. Mulier primum nuntiavit, et ad
mulieris testimonimum crediderunt Samaritani, et rogaverunt eum ut
apud eos maneret, et mansit ibi biduo, et plures crediderunt: et cum
credidissent, dicebant mulieri, Non jam propter verbum tuum
credimus, sed ipsi cognovimus, et scimus quia vere hic est Salvator
mundi; primo per famam , postea per praesentiam. Sic agitur hodie
cum eis qui foris sunt, et nondum sunt christiani: Christus nuntiatur
per christianos amicos; tanquam illa muliere, hoc est Ecclesia
annuntiante, ad Christum veniunt, credunt per istam famam; manet
apud eos biduo, hoc est, dat illis duo praecepta charitatis; et multo
plures et firmius in eum credunt, quoniam vere ipse est Salvator
mundi.
|
|