|
1. Hodierna evangelica lectio, hesterni diei sequitur lectionem,
quae nobis ad disputandum proponitur. In qua quidem sensus non sunt
investigatione difficiles, sed digni praedicatione, digni admiratione
et laudatione. Proinde locum istum Evangelii cum commendatione
commemoremus potius, quam cum difficultate tractemus. Abiit enim
Jesus post biduum quod fecerat in Samaria in Galilaeam ubi nutritus
erat. Secutus autem Evangelista ait: Ipse enim Jesus testimonium
perhibuit quia propheta in patria sua honorem non habet. Non propterea
post biduum discessit Jesus de Samaria, quia honorem in Samaria non
habebat: non enim Samaria patria ipsius erat, sed Galilaea. Cum
ergo istam deseruisset tam cito, et ad Galilaeam venisset ubi nutritus
erat; quomodo attestatur quia propheta in patria sua honorem non
habet? Magis videtur attestari potuisse quod propheta in patria sua
honorem non haberet, si contemneret pergere in Galilaeam, et in
Samaria remansisset.
2. Intendat ergo Charitas vestra insinuatum nobis non modicum
sacramentum, suggerente Domino et donante quod loquar. Quaestionem
propositam cognovistis, solutionem ejus exquirite. Sed repetamus
propositionem, ut solutionem desiderabilem faciamus. Movet nos cur
Evangelista dixerit, Ipse enim Jesus testimonium perhibuit quod
propheta in patria sua honorem non habet. Hoc permoti reteximus verba
superiora, ut inveniamus cur hoc Evangelista dicere voluerit; et
invenimus superiora verba ejus ita narrantis, quoniam post biduum
profectus est de Samaria in Galilaeam. Propter hoc ergo dixisti, o
Evangelista, testimonium perhibuisse Jesum quod propheta in patria
sua honorem non haberet; quia post biduum reliquit Samariam, et
properavit venire in Galilaeam? Imo vero quasi videor mihi
congruentius intelligere, quia si honorem in patria sua Jesus non
haberet, non ad eamdem relicta Samaria festinaret. Sed ni fallor,
imo quia verum est, et non fallor, melius enim quam ego, vidit
Evangelista quid diceret, melius me veritatem videbat, qui eam de
pectore Domini bibebat. Ipse est enim Joannes evangelista, qui
inter omnes discipulos super pectus Domini discumbebat; et quem
Dominus charitatem debens omnibus, tamen prae caeteris diligebat
(Joan. XIII, 25, et XXI, 20). Ergo ille falleretur,
et ego recta sentirem? Imo si pie sapio, obedienter audiam quod
dixit, ut merear sentire quod sensit.
3. Accipite itaque, charissimi, quid hic sentiam, sine
praejudicio, si vos melius aliquid senseritis. Magistrum enim unum
omnes habemus, et in una schola condiscipuli sumus. Hoc ergo sentio,
et videte si non aut verum est, aut propinquat veritati quod sentio.
In Samaria biduum fecit, et crediderunt in eum Samaritani: tot dies
in Galilaea fecit, et non in eum crediderunt Galilaei. Retexite vel
recolite memoria hesterni diei et lectionem et sermonem. Venit in
Samariam, ubi eum primo mulier illa praedicaverat, cum qua ad puteum
Jacob locutus erat magna mysteria: eo viso Samaritani et audito
crediderunt in eum propter verbum mulieris, et firmius crediderunt
propter verbum ejus, et plures crediderunt: sic scriptum est. Ibi
facto biduo (quo numero dierum mystice commendatus est duorum numerus
praeceptorum, in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et
Prophetae [Matth. XXII, 37-40], sicut hesterno die nos
commendasse meministis), pergit in Galilaeam, et venit in civitatem
Canam Galilaeae, ubi aquam vinum fecit. Ibi autem quando aquam in
vinum convertit, sicut scribit ipse Joannes, crediderunt in eum
discipuli ejus (Joan. II, 1-11): et utique plena erat domus
turbis convivantium. Factum est tam magnum miraculum, et non in eum
crediderunt nisi discipuli ejus. Hanc civitatem Galilaeae modo
repetivit. Et ecce quidam regulus, cujus filius infirmabatur, venit
ad eum, et rogare coepit ut descenderet, ad illam civitatem vel
domum, et sanaret filium ejus; incipiebat enim mori. Qui rogabat,
non credebat? Quid a me exspectas audire? Dominum interroga quid de
illo senserit. Rogatus enim talia respondit: Nisi signa et prodigia
videritis, non creditis. Arguit hominem in fide tepidum, aut
frigidum, aut omnino nullius fidei: sed tentare cupientem de sanitate
filii sui, qualis esset Christus, quis esset, quantum posset.
Verba enim rogantis audivimus, cor diffidentis non videmus: sed ille
pronuntiavit, qui et verba audivit et cor inspexit. Denique et ipse
Evangelista testimonio narrationis suae ostendit quia nondum
crediderat, qui venire ad domum suam Dominum cupiebat, ad sanandum
filium ejus. Nam posteaquam ei nuntiatum est sanum esse filium ejus,
et invenit ea hora sanatum, qua hora Dominus dixerat, Vade, filius
tuus vivit; et credidit, inquit, ipse, et domus ejus tota. Si ergo
propterea credidit ipse et domus ejus tota, quia nuntiatus est ei
filius ejus sanus, et comparavit horam nuntiantium horae
praenuntiantis; quando rogabat, nondum credebat. Samaritani nullum
signum exspectaverant, verbo ejus tantummodo crediderant. cives autem
ejus audire meruerunt, Nisi signa et prodigia videritis, non
creditis; et ibi tamen facto tanto miraculo, non credidit nisi ipse et
domus ejus. Ad solum sermonem crediderunt plures Samaritani: ad
illud miraculum sola illa domus credidit, ubi factum est. Quid
igitur, fratres, quid nobis commendat Dominus? Tunc Galilaea
Judaeae patria erat Domini, quia ibi nutritus est: nunc vero quia
portendit aliquid res illa; non enim sine causa dicta sunt prodigia,
nisi quia aliquid portendunt: prodigium enim appellatum est quasi
porrodicium , quod porro dicat, porro significet, et aliquid futurum
esse portendat: quia ergo aliquid illa omnia portendebant, aliquid
illa omnia praedicebant, faciamus modo nos patriam Domini nostri Jesu
Christi secundum carnem (non enim habuit patriam in terra, nisi
secundum carnem, quam accepit in terra); faciamus ergo patriam
Domini populum Judaeorum. Ecce in patria sua honorem non habet.
Modo attende Judaeorum turbas, attende jam gentem illam dispersam
toto orbe terrarum, et evulsam radicibus suis; attende ramos fractos,
concisos, dispersos, aridos, quibus fractis inseri meruit oleaster
(Rom. XI, 17): vide turbam Judaeorum, quid dicit modo?
Quem colitis, quem adoratis, frater noster erat. Et nos
respondeamus, Propheta in patria sua honorem non habet. Denique illi
ambulantem Dominum Jesum in terra, facientemque miracula; caecos
illuminantem, surdis aures aperientem, mutorum ora solventem,
paralyticorum membra stringentem, super mare ambulantem, ventis
imperantem et fluctibus, mortuos suscitantem; tanta signa facientem
viderunt, et vix inde pauci crediderunt. Populo Dei loquor: tam
multi credidimus, quae signa vidimus? Illud ergo quod factum est
tunc, hoc quod nunc agitur portendebat. Judaei fuerunt vel sunt
similes Galilaeis; nos similes illis Samaritanis. Evangelium
audivimus, Evangelio consensimus, per Evangelium in Christum
credidimus; nulla signa vidimus, nulla exigimus.
4. Quamvis enim unus ex duodecim electis et sanctis, tamen
Israelita fuit, de gente scilicet Domini, Thomas ille, qui in loca
vulnerum digitos cupiebat mittere. Sic eum arguit Dominus quomodo
istum regulum. Huic dixit, Nisi signa et prodigia videritis non
creditis: illi autem dixit, Quia vidisti, credidisti. Ad
Galilaeos venerat, post Samaritanos qui sermoni ejus crediderant,
apud quos nulla miracula fecerat, quos firmos in fide securus cito
dimiserat, quia divinitatis praesentia non dimiserat. Ergo quando
dicebat Dominus Thomae, Veni, mitte manum tuam, et noli esse
incredulus, sed fidelis; et cum ille exclamaret, tactis vulnerum
locis, et diceret, Dominus meus, et Deus meus: increpatur et
dicitur ei, Quia vidisti, credidisti. Quare, nisi quia propheta in
patria sua honorem non habet? Quia vero apud alienigenas propheta iste
honorem habet, quid sequitur? Beati qui non viderunt et crediderunt
(Joan. XX, 25-29). Praedicti sumus nos; et quod Dominus
ante laudavit, et in nobis implere dignatus est. Viderunt qui
crucifixerunt, palpaverunt, et sic pauci crediderunt: nos non
vidimus, non contrectavimus, audivimus, credidimus. Fiat in nobis,
perficiatur in nobis beatitudo quam promisit; et hic, quia patriae
ipsius praelati sumus; et in futuro saeculo, quia pro ramis fractis
inserti sumus.
5. Hos enim ramos se fracturum esse monstrabat, et hunc oleastrum
inserturum, quando commotus Centurionis fide, qui ei dixit,
|
“Non
sum dignus ut sub tectum meum intres; sed tantum dic verbo, et
sanabitur puer meus: nam et ego homo sum sub potestate constitutus,
habens sub me milites, et dico huic, Vade, et vadit; et huic,
Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit. Conversus ad
eos qui se sequebantur, dixit, Amen dico vobis, non inveni tantam
fidem in Israel.”
|
|
Quare non invenit tantam fidem in Israel? Quia
propheta in patria sua honorem non habet. Numquid non et illi
centurioni poterat dicere Dominus, quod dixit huic regulo, Vade,
puer tuus vivit? Videte distinctionem: regulus iste Dominum ad domum
suam descendere cupiebat; ille centurio indignum se esse dicebat.
Illi dicebatur, Ego venio et curabo eum; huic dictum est, Vade,
filius tuus vivit. Illi praesentiam promittebat; hunc verbo sanabat.
Iste tamen praesentiam ejus extorquebat; ille se praesentia ejus
indignum esse dicebat. Hic cessum est elationi; illic concessum est
humilitati. Tanquam huic diceret, Vade, filius tuus vivit, noli
mihi taedium facere. Nisi signa et prodigia videritis, non creditis:
praesentiam meam vis in domo tua, possum et verbo jubere; noli tu de
signis credere: centurio alienigena credidit me verbo posse facere, et
antequem facerem credidit; vos, nisi signa et prodigia videritis, non
creditis. Ergo si ita est, frangantur superbi rami, humilis
inseratur oleaster: maneat tamen radix, illis praecisis, istis
receptis. Ubi manet radix? In Patriarchis. Etenim patria Christi
populus Israel, quia ex eis venit secundum carnem: sed hujus arboris
radix, Abraham, Isaac, et Jacob, patriarchae sancti. Et ubi
isti? In requie apud Deum, in honore magno: ut in Abrahae sinum
adjutus ille pauper post corporis exitum levaretur, et in Abrahae sinu
de longinquo a superbo divite videretur (Luc. XVI, 22,
23). Ergo radix manet, radix laudatur: sed rami superbi et
praecidi et arescere meruerunt; oleaster autem humilis illorum
praecisione invenit locum.
6. Audi ergo quemadmodum praecidantur rami naturales, quemadmodum
inseratur oleaster, ex ipso centurione, quem propter comparationem
hujus reguli commemorandum putavi. Amen, inquit, dico vobis, non
inveni tantam fidem in Israel: propterea dico vobis, quia multi ab
oriente et occidente. Quam late terram occupaverat oleaster! Amara
silva mundus hic fuit: sed propter humilitatem, propter Non sum
dignus ut sub tectum meum intres, Multi ab oriente et occidente
venient. Et puta quia venient: quid de illis fiet? Si enim
venient, jam praecisi sunt de silva: ubi inserendi sunt, ne
arescant? Et recumbent, inquit, cum Abraham, et Isaac, et
Jacob. In quo convivio; ne forte non invites ad semper vivendum,
sed ad multum bibendum? Recumbent cum Abraham, et Isaac, et
Jacob. Ubi? In regno, inquit, coelorum. Et quid erit de illis
qui venerunt de stirpe Abrahae? quid fiet de ramis quibus arbor plena
erat? Quid, nisi quia praecidentur, ut isti inserantur? Doce quia
praecidentur: Filii autem regni ibunt in tenebras exteriores
(Matth. VIII, 5-12).
7. Habeat ergo apud nos honorem Propheta, quia non habuit honorem
in patria sua. Non habuit honorem in patria, in qua conditus est;
habeat honorem in patria quam condidit. In illa enim conditus est
conditor omnium, conditus in illa est secundum formam servi. Nam
ipsam civitatem in qua conditus est, ipsam Sion, ipsam Judaeorum
gentem, ipsam Jerusalem, ipse condidit cum esset apud Patrem Verbum
Dei: Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est
nihil. De illo ergo homine de quo hodie audivimus, unus mediator Dei
et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5), etiam
Psalmus praelocutus est, dicens, Mater Sion, dicet homo. Quidam
homo, mediator Dei et hominum homo, Mater Sion dicit. Quare
Mater Sion dicit? Quia inde accepit carnem, inde virgo Maria, de
cujus utero servi forma suscepta est, in qua dignatus est apparere
humillimus. Mater Sion dicit homo, et homo iste qui dicit Mater
Sion, factus est in ea, homo factus est in ea. Nam Deus erat ante
eam, et homo factus est in ea. Qui homo factus est in ea, ipse
fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5), non
humillimus. Homo factus est in ea humillimus; quia Verbum caro
factum est, et habitavit in nobis: ipse fundavit eam Altissimus;
quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum; et Deus
erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3,
14). Quia vero condidit istam patriam, hic habeat honorem.
Repulit eum patria in qua generatus est; suscipiat eum patria quam
regeneravit.
|
|