|
1. Mirum non esse debet a Deo factum miraculum: mirum enim esset si
homo fecisset. Magis gaudere quam mirari debemus, quia Dominus
noster et salvator Jesus Christus homo factus est, quam quod divina
inter homines Deus fecit. Plus est enim ad salutem nostram quod
factus est propter homines, quam quod fecit inter homines: et plus est
quod vitia sanavit animarum, quam quod sanavit languores corporum
moriturorum. Sed quia ipsa anima non eum noverat a quo sananda erat,
et oculos habebat in carne unde facta corporalia videret, nondum
habebat sanos in corde, unde Deum latentem cognosceret; fecit quod
videre poterat, ut sanaretur unde videre non poterat. Ingressus est
locum ubi jacebat magna multitudo languentium, caecorum, claudorum,
aridorum; et cum esset medicus et animarum et corporum, et qui
venisset sanare omnes animas crediturorum, de illis languentibus unum
elegit quem sanaret, ut unitatem significaret. Si mediocri corde, et
quasi humano captu et ingenio consideremus facientem, et quod ad
potestatem pertinet, non magnum aliquid perfecit; et quod ad
benignitatem, parum fecit. Tot jacebant, et unus curatus est, cum
posset uno verbo omnes erigere. Quid ergo intelligendum est, nisi
quia potestas illa et bonitas illa magis agebat quid animae in factis
ejus pro salute sempiterna intelligerent, quam quid pro temporali
salute corpora mererentur? Corporum enim salus quae vera exspectatur a
Domino, erit in fine in resurrectione mortuorum: tunc quod vivet,
non morietur; tunc quod sanabitur, non aegrotabit; tunc quod
satiabitur, non esuriet aut sitiet; tunc quod renovabitur, non
veterascet. Nunc vero in illis factis Domini et salvatoris nostri
Jesu Christi, et caecorum aperti oculi, morte clausi sunt; et
paralyticorum membra constricta, morte dissoluta sunt; et quidquid
sanatum est temporaliter in membris mortalibus, in fine defecit: anima
vero quae credidit; ad vitam aeternam transitum fecit. Animae ergo
crediturae, cujus peccata dimittere venerat, ad cujus languores
sanandos se humiliaverat, de hoc languido sanato magnum signum dedit.
Cujus rei et cujus signi profundum sacramentum, quantum Dominus
donare dignatur, attentis vobis et orando adjuvantibus infirmitatem
nostram, loquar ut potero. Quidquid autem non possum, supplebit in
vobis ipse, quo adjuvante facio quod possum.
2. De hac piscina quae quinque porticibus cingebatur, in quibus
jacebat magna multitudo languentium, assidue nos tractasse memini; et
rem dicturus sum quam mecum plures recognoscant potius quam cognoscant.
Verum nihil est ab re, etiam nota repetere, ut et qui non noverant
instruantur; et qui noverant confirmentur. Proinde tanquam nota
breviter perstringenda sunt, non otiose inculcanda. Piscina illa et
aqua illa populum mihi videtur significasse Judaeorum. Significari
enim populos nomine aquarum, aperte nobis indicat Apocalypsis
Joannis: ubi ei cum ostenderentur aquae multae, et interrogasset quid
essent, responsum accepit, populos esse (Apoc. XVII, 15).
Aqua ergo illa, id est populus ille, quinque libris Moysi, tanquam
quinque porticibus claudebatur. Sed illi libri prodebant languidos,
non sanabant. Lex enim peccatores convincebat, non absolvebat. Ideo
littera sine gratia reos faciebat, quos confitentes gratia liberabat.
Nam hoc dicit Apostolus: Si enim data esset lex quae posset
vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Quare ergo data est
Lex? Sequitur, et dicit: Sed conclusit Scriptura omnia sub
peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus
(Galat. III, 21, 22). Quid evidentius? Nonne verba haec
exposuerunt nobis et quinque porticus, et languentium multitudinem?
Quinque porticus Lex est. Quare quinque porticus non sanabant
languentes? Quia si data esset lex quae posset vivificare, omnino ex
Lege esset justitia. Quare ergo continebant quos non sanabant? Quia
conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu
Christi daretur credentibus.
3. Quid ergo fiebat ut in aqua illa turbata sanarentur, qui in
porticibus sanari non poterant? Subito enim videbatur aqua turbata,
et a quo turbabatur, non videbatur. Credas hoc angelica virtute fieri
solere, non tamen sine significante aliquo sacramento. Post aquam
turbatam mittebat se unus qui poterat, et sanabatur solus: post illum
quisquis se mitteret, frustra faceret. Quid sibi ergo hoc vult, nisi
quia venit unus Christus ad populum Judaeorum; et faciendo magna,
docendo utilia, turbavit peccatores, turbavit aquam praesentia sua,
et excitavit ad passionem suam? Sed latens turbavit. Si enim
cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor.
II, 8). Descendere ergo in aquam turbatam, hoc est humiliter
credere in Domini passionem. Ibi sanabatur unus, significans
unitatem; postea quisquis veniret, non sanabatur: quia quisquis
praeter unitatem fuerit, sanari non poterit.
4. Videamus ergo quid voluerit significare in illo uno, quem etiam
ipse servans unitatis mysterium, sicut praelocutus sum, de tot
languentibus unum sanare dignatus est. Invenit in annis ejus numerum
quemdam languoris: Triginta octo annos habebat in infirmitate. Hic
numerus quomodo magis ad languorem pertineat, quam ad sanitatem, paulo
diligentius exponendum est. Intentos vos volo; aderit Dominus, ut
congrue loquar, et sufficienter audiatis. Quadragenarius numerus
sacratus nobis in quadam perfectione commendatur. Notum esse arbitror
Charitati vestrae: testantur saepissime divinae Scripturae.
Jejunium hoc numero consecratum est: bene nostis. Nam et Moyses
quadraginta diebus jejunavit (Exod. XXXIV, 28), et Elias
totidem (III Reg. XIX, 8), et ipse Dominus noster et
salvator Jesus Christus hunc jejunii numerum implevit (Matth.
IV, 2). Per Moysen significatur Lex, per Eliam significantur
Prophetae, per Dominum significatur Evangelium. Ideo in illo monte
tres apparuerunt, ubi se discipulis ostendit in claritate vultus et
vestis suae. Apparuit enim medius inter Moysen et Eliam (Id.
XVII, 1-3), tanquam Evangelium testimonium haberet a Lege et
Prophetis (Rom. III, 21). Sive ergo in Lege, sive in
Prophetis, sive in Evangelio, quadragenarius numerus nobis in
jejunio commendatur. Jejunium autem magnum et generale est, abstinere
ab iniquitatibus et illicitis voluptatibus saeculi quod est perfectum
jejunium: ut abnegantes impietatem et saeculares cupiditates,
temperanter, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo. Huic jejunio
quam mercedem addit Apostolus? Sequitur, et dicit: Exspectantes
illam beatam spem, et manifestationem gloriae beati Dei, et
salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. II, 12, 13). In hoc
ergo saeculo quasi Quadragesimam abstinentiae celebramus, cum bene
vivimus, cum ab iniquitatibus et ab illicitis voluptatibus abstinemus.
Sed quia haec abstinentia sine mercede non erit, exspectamus beatam
illam spem, et revelationem gloriae magni Dei, et salvatoris nostri
Jesu Christi. In illa spe, cum fuerit de spe facta res, accepturi
sumus mercedem denarium. Ipsa enim merces redditur operariis in vinea
laborantibus secundum Evangelium (Matth. XX, 9, 10), quod
vos credo reminisci: neque enim omnia commemoranda sunt, tanquam
rudibus et imperitis. Denarius ergo qui accepit nomen a numero decem,
redditur, et conjunctus quadragenario fit quinquagenarius: unde cum
labore celebramus Quadragesimam ante Pascha; cum laetitia vero,
tanquam accepta mercede, Quinquagesimam post Pascha. Nam huic
tanquam salutari labori boni operis, qui pertinet ad quadragenarium
numerum, additur quietis et felicitatis denarius, ut quinquagenarius
fiat.
5. Significavit hoc et ipse Dominus Jesus multo apertius, quando
post resurrectionem quadraginta diebus conversatus est in terra cum
discipulis suis (Act. I, 3); quadragesimo autem die cum
ascendisset in coelum, peractis decem diebus misit mercedem Spiritus
sancti (Id. II, 1-4). Significata sunt ista, et quibusdam
significationibus res ipsae praeventae sunt. Significationibus
pascimur, ut ad res ipsas perdurantes pervenire possimus. Operarii
enim sumus, et adhuc in vinea laboramus: finito die, finito opere,
merces restituetur. Sed quis operarius perdurat ad accipiendam
mercedem, nisi qui pascitur cum laborat? Non enim et tu operario tuo
mercedem solam daturus es: non etiam afferes illi unde vires reparet in
labore? Pascis utique cui mercedem daturus es. Proinde et nos
Dominus in istis Scripturarum significationibus laborantes pascit.
Nam si ista intelligendorum sacramentorum laetitia subtrahatur a
nobis, deficimus in labore, et non erit qui perveniat ad mercedem.
6. Quomodo ergo quadragenario numero perficitur opus? Fortasse
ideo, quia Lex in decem praeceptis data est, et per totum mundum
praedicanda erat Lex: qui totus mundus quatuor partibus commendatur,
Oriente et Occidente, Meridie et Aquilone, unde denarius per
quatuor multiplicatus, ad quadragenarium pervenit. Vel quia per
Evangelium quod quatuor libros habet, impletur Lex: quia in
Evangelio dictum est, Non veni solvere Legem, sed adimplere
(Matth. V, 17). Sive ergo illa, sive ista causa, sive alia
aliqua probabiliore, quae nos latet, doctiores non latet; certum est
tamen quadragenario numero significari quamdam perfectionem in operibus
bonis, quae maxime opera bona exercentur in abstinentia quadam ab
illicitis cupiditatibus saeculi, hoc est, generali jejunio. Audi et
Apostolum dicentem, Plenitudo Legis charitas (Rom. XIII,
10). Charitas unde? Per gratiam Dei, per Spiritum sanctum.
Non enim haberemus illam ex nobis, quasi facientes illam nobis. Dei
donum est, et magnum donum: Quoniam charitas Dei, inquit, diffusa
est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis
(Id. V, 5). Charitas ergo implet Legem, et verissime dictum
est, Plenitudo Legis charitas. Quaeramus hanc charitatem,
quemadmodum commendatur a Domino. Mementote quid proposuerim:
numerum triginta octo annorum in illo languido volo exponere, quare
numerus ille trigesimus octavus languoris sit potius quam sanitatis.
Ergo, ut dicebam, charitas implet Legem. Ad plenitudinem Legis in
omnibus operibus pertinet quadragenarius numerus: in charitate autem
duo praecepta nobis commendantur. Intuemini, obsecro, et figite
memoriae quod dico; ne sitis contemptores verbi, ne fiat anima vestra
via, ubi grana jacta non germinent: Et venient, inquit, volatilia
coeli, et colligent ea (Marc. IV, 4). Percipite, et
recondite in cordibus vestris. Charitatis praecepta duo sunt a Domino
commendata: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota
anima tua, et ex tota mente tua; et, Diliges proximum tuum tanquam
teipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae
(Matth. XXII, 37-40). Merito et illa vidua omnes
facultates suas, dua minuta misit in dona Dei (Luc. XXI,
2-4): merito et pro illo languido a latronibus sauciato,
stabularius duos nummos accepit unde sanaretur (Luc. X, 35):
merito apud Samaritanos biduum fecit Jesus, ut eos charitate firmaret
(Joan. IV, 40). Binario ergo isto numero cum aliquid boni
significatur maxime bipartita charitas commendatur. Si ergo
quadragenarius numerus habet perfectionem Legis et Lex non impletur
nisi in gemino praecepto charitatis; quid miraris quia languebat qui ad
quadraginta, duo minus habebat?
7. Videamus proinde jam quo sacramento iste languidus curetur a
Domino. Venit enim ipse Dominus, charitatis doctor, charitate
plenus, brevians, sicut de illo praedictum est, verbum super terram
(Isai. X, 23, et XXVIII, 22; Rom. IX, 28): et
ostendit in duobus praeceptis charitatis pendere Legem et Prophetas.
Inde ergo pependit Moyses quadragenario suo, inde Elias cum suo,
hunc numerum attulit Dominus in testimonio suo. Curatur iste
languidus a praesente Domino; sed prius quid ei dicit? Vis sanus
fieri? Respondit ille hominem se non habere, a quo in piscinam
mittatur. Vere necessarius erat illi homo ad sanitatem, sed homo ille
qui et Deus est. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum,
homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Venit ergo homo qui
erat necessarius: quare sanitas differretur? Surge, inquit, tolle
grabatum tuum, et ambula. Tria dixit, Surge, tolle grabatum tuum,
et ambula. Sed Surge, non operis imperium fuit, sed operatio
sanitatis. Sano autem duo imperavit, Tolle grabatum tuum, et
ambula. Rogo vos, cur non sufficeret, Ambula? aut certe cur non
sufficeret, Surge? Neque enim ille cum sanus surrexisset, in loco
remansisset. Nonne ad hoc surrexisset ut abiisset? Movet ergo me
etiam quod duo praecepit, qui illum jacentem duobus minus invenit:
tanquam enim duo quaedam jubendo, quod minus erat implevit.
8. Quomodo ergo inveniamus in his duobus Domini jussis, duo illa
praecepta significata charitatis? Tolle, inquit, grabatum tuum, et
ambula. Quae sunt illa duo praecepta, fratres, recolite mecum.
Notissima enim esse debent, nec modo tantum venire in mentem cum
commemorantur a nobis, sed deleri nunquam debent de cordibus vestris.
Semper omnino cogitate diligendum esse Deum et proximum: Deum ex
toto corde, ex tota anima, et ex tota mente; et proximum tanquam
seipsum. Haec semper cogitanda, haec meditanda, haec retinenda,
haec agenda, haec implenda sunt. Dei dilectio prior est ordine
praecipiendi; proximi autem dilectio prior est ordine faciendi. Neque
enim qui tibi praeciperet dilectionem istam in duobus praeceptis, prius
tibi commendaret proximum, et postea Deum; sed prius Deum, postea
proximum. Tu autem quia Deum nondum vides, diligendo proximum
promereris quem videas; diligendo proximum purgas oculum ad videndum
Deum, evidenter Joanne dicente, Si fratrem quem vides non diligis,
Deum quem non vides quomodo diligere poteris (I Joan. IV,
20)? Ecce dicitur tibi, Dilige Deum. Si dicas mihi, Ostende
mihi quem diligam; quid respondebo, nisi quod ait ipse Joannes,
Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18)? Et ne te alienum omnino
a Deo videndo esse arbitreris: Deus, inquit, charitas est; et qui
manet in charitate, in Deo manet (I Joan. IV, 16). Dilige
ergo proximum: et intuere in te unde diligis proximum; ibi videbis,
ut poteris, Deum. Incipe ergo diligere proximum. Frange esurienti
panem tuum, et egenum sine lecto induc in domum tuam: si videris
nudum, vesti, et domesticos seminis tui ne despexeris. Faciens autem
ista quid consequeris? Tunc erumpet velut matutina lux tua (Isai.
LVIII, 7, 8). Lux tua Deus tuus est, tibi matutina, quia
post noctem saeculi tibi veniet: nam ille nec oritur, nec occidit;
quia semper manet. Erit tibi matutinus redeunti, qui tibi occasum
fecerat pereunti. Ergo, Tolle grabatum tuum, mihi videtur dixisse,
Dilige proximum tuum.
9. Sed clausum est adhuc, et expositione indiget, quantum
arbitror, quare in tollendo grabato dilectio proximi commendetur: nisi
forte hoc nos offendit, quod per grabatum, rem quamdam stolidam et
insensatam, proximus commendatur. Non irascatur proximus, si
commendatur nobis per rem quae sine anima et sine sensu est. Ipse
Dominus et salvator noster Jesus Christus lapis angularis dictus
est, ut duos conderet in se (Ephes. II, 14-20). Dictus
est et petra, unde aqua profluxit: Petra autem erat Christus (I
Cor. X, 4). Quid ergo mirum, si Petra Christus, lignum
proximus? Non tamen qualecumque lignum: quomodo nec illa qualiscumque
petra, sed unde aqua profluxerat sitientibus; nec qualiscumque lapis,
sed angularis, qui in semetipso copulavit duos parietes e diverso
venientes. Sic nec qualecumque lignum proximum acceperis, sed
grabatum. Quid ergo in grabato, obsecro te? quid, nisi quia ille
languidus grabato portabatur? Sanus autem grabatum portat. Quid
dictum est ab Apostolo? Invicem onera vestra portate, et sic
adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Lex ergo Christi
charitas est, nec charitas impletur nisi invicem onera nostra
portemus. Sufferentes, inquit, invicem in dilectione, studentes
servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3).
Cum esses languidus, portabat te proximus tuus; sanus factus es,
porta proximum tuum: Invicem onera vestra portate, et sic
adimplebitis legem Christi. Sic adimplebis, o homo, quod tibi
deerat. Tolle ergo grabatum tuum. Sed cum tuleris, noli remanere,
ambula. Diligendo proximum, et curam habendo de proximo tuo, iter
agis. Quo iter agis, nisi ad Dominum Deum, ad eum quem diligere
debemus ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente? Ad Dominum
enim nondum pervenimus, sed proximum nobiscum habemus. Porta ergo
eum, cum quo ambulas; ut ad eum pervenias, cum quo manere desideras.
Tolle ergo grabatum tuum, et ambula.
10. Fecit hoc ille, et scandalizati sunt Judaei. Videbant enim
hominem die sabbati portantem grabatum suum, nec calumniabantur Domino
quod sanum eum fecerat sabbato, ut eis respondere posset quia si
cujusquam eorum jumentum in puteum cecidisset, utique die sabbati
erueret illud, et salvaret jumentum suum (Luc. XIV, 5): non
itaque jam illi objiciebant quod die sabbati sanus factus esset homo;
sed quod portabat grabatum suum. Si sanitas non erat differenda,
numquid et opus fuerat imperandum? Non licet tibi, inquiunt, facere
quod facis, tollere grabatum tuum. Et ille auctorem sanitatis suae
objiciebat calumniatoribus: Qui, inquit, me fecit sanum, ipse mihi
dixit, Tolle grabatum tuum, et ambula. Non acciperem jussionem a
quo receperam sanitatem? Et illi: Quis est ille homo qui tibi
dixit, Tolle grabatum tuum, et ambula?
11. Sed qui sanus erat factus nesciebat quis esset, a quo hoc
audierat. Jesus autem, cum hoc fecisset, et jussisset, declinaverat
ab eo in turba. Videte quemadmodum et hoc impleatur. Portamus
proximum, et ambulamus, ad Deum; sed eum ad quem ambulamus, nondum
videmus: ideo et ille nondum noverat Jesum. Sacramentum hoc
commendatum est, quia in eum credimus quem nondum videmus: et ut non
videatur, declinat in turba. Difficile est in turba videre
Christum: solitudo quaedam necessaria est menti nostrae; quadam
solitudine intentionis videtur Deus. Turba strepitum habet; visio
ista secretum desiderat. Tolle grabatum tuum, porta portatus proximum
tuum; et ambula, ut pervenias. Noli Jesum quaerere in turba, non
est tanquam unus de turba: praevenit omnem turbam. Prior ascendit de
mari piscis ille magnus, et in coelis sedet interpellans pro nobis:
tanquam sacerdos magnus, unus intravit in interiora veli: turba foris
stat. Ambula tu, qui portas proximum tuum; si didicisti portare,
qui solebas portari. Denique modo nondum nosti Jesum, nondum vides
Jesum: quid postea sequitur? Quoniam non destitit ille tollendo
grabatum suum, et ambulando, Vidit eum postea Jesus in templo. In
turba non eum vidit, in templo vidit. Dominus quidem Jesus et in
turba eum videbat, et in templo: ille autem languidus Jesum in turba
non cognoscit, in templo cognoscit. Pervenit ergo ille ad Dominum;
vidit eum in templo, vidit eum in loco sacrato, in loco sancto. Et
quid ab eo audit? Ecce jam sanus factus es; noli peccare, ne quid
tibi deterius contingat.
12. Tunc ille, posteaquam vidit Jesum, et cognovit Jesum
auctorem sanitatis suae, non fuit piger in evangelizando quem viderat:
Abiit, et nuntiavit Judaeis quia Jesus esset qui eum sanum fecerat.
Ille annuntiabat, et illi insaniebant: ille salutem suam
praedicabat, illi salutem suam non quaerebant.
13. Persequebantur Judaei Dominum Jesum, quia haec faciebat in
sabbato. Quid ergo Dominus modo respondit Judaeis, audiamus. De
sanis factis hominibus sabbato, dixi quid soleat respondere, quia
jumenta sua non contemnebant sabbato, vel liberando vel alendo. De
portato grabato quid respondit? Manifestum opus corporale factum erat
ante oculos Judaeorum: non sanitas corporis, sed operatio corporis;
quae non videbatur ita necessaria, quemadmodum sanitas. Aperte ergo
Dominus dicat sacramentum sabbati, et signum observandi unius diei ad
tempus datum esse Judaeis; impletionem vero ipsam sacramenti in illo
venisse. Pater meus, inquit, usque modo operatur, et ego operor.
Misit in eos magnum tumultum; adventu Domini turbatur aqua, sed qui
turbat, latet. Tamen sanandus est turbata aqua aeger unus magnus,
passo Domino totus mundus.
14. Videamus ergo responsionem Veritatis: Pater meus usque modo
operatur, et ego operor. Falsum ergo dixit Scriptura quia Deus
requievit ab omnibus operibus suis in die septimo (Gen. II, 2)?
et contra hanc Scripturam per Moysen ministratam, loquitur Dominus
Jesus, cum ipse dicat Judaeis, Si crederetis Moysi, crederetis et
mihi: de me enim ille scripsit (Joan. V, 46)? Videte ergo ne
aliquid voluit significare Moyses, quod Deus requievit in die
septimo. Non enim defecerat Deus operando creaturam suam, et
indigebat requie sicut homo. Quomodo defecerat qui verbo fecerat?
Tamen et illud verum est, quia requievit Deus ab operibus suis in die
septimo; et hoc verum est quod ait Jesus, Pater meus usque modo
operatur. Sed quis explicet verbis, homo hominibus, infirmus
infirmis, indoctus discere cupientibus, et forte si quid sapit,
promere et explicare non valens hominibus, difficile forte
capientibus, etiam si explicari possit quod capitur? Quis, inquam,
fratres mei, explicet verbis quomodo Deus et quietus operetur, et
operans quiescat? Obsecro vos, ut hoc vobis proficientibus
differatis; visio enim ista templum Dei quaerit, sanctum locum
quaerit: portate proximum et ambulate; ibi eum videbitis, ubi verba
hominum non quaeratis.
15. Hoc forte potius dicere valemus, quia et in eo quod Deus in
die septimo requievit, ipsum Dominum et salvatorem nostrum Jesum
Christum, qui haec loquebatur et dicebat, Pater meus usque modo
operatur, et ego operor, magno sacramento significavit. Quia et
Dominus Jesus utique Deus. Ipse est enim Verbum Dei, et audistis
quia in principio erat Verbum; et non qualecumque Verbum, sed Deus
erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt (Id. I, 1, 3):
forte significatus est requieturus in die septimo ab omnibus operibus
suis. Legite enim Evangelium, et videte quanta operatus sit Jesus.
Operatus est salutem nostram in cruce, ut implerentur in eo omnia
praedicta Prophetarum: coronatus est spinis, suspensus est ligno;
dixit, Sitio, accepit acetum in spongia, ut impleretur quod dictum
est, Et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII,
22). At ubi impleta sunt omnia opera ejus, sexta sabbati inclinato
capite reddidit spiritum, et in sepulcro sabbato requievit ab omnibus
operibus suis (Joan. XIX). Ergo tanquam diceret Judaeis,
Quid exspectatis ut non operer sabbato? Sabbati dies vobis ad
significationem meam praeceptus est. Opera Dei attenditis; ego ibi
eram cum fierent, per me facta sunt omnia, ego novi: Pater meus
usque modo operatur. Operatus est Pater lucem; sed dixit ut fieret
lux (Gen. I, 3): si dixit, Verbo operatus est; Verbum ejus
ego eram, ego sum: per me factus est mundus in illis operibus, per me
regitur mundus in istis operibus. Pater meus et tunc operatus est cum
fecit mundum, et usque nunc operatur cum regit mundum; ergo et per me
fecit cum fecit, et per me regit cum regit. Dixit haec, sed quibus?
Surdis, caecis, claudis, languidis, medicum non agnoscentibus, et
tanquam in phrenesi mente perdita occidere volentibus.
16. Proinde quid secutus Evangelista dixit? Hinc ergo magis
quaerebant eum Judaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum,
sed et patrem suum dicebat Deum. Non quomodocumque: sed quid?
Aequalem se faciens Deo. Nam omnes dicimus Deo, Pater noster qui
es in coelis (Matth. VI, 9): legimus et Judaeos dixisse, Cum
tu sis pater noster (Isai. LXIII, 16 et LXIV, 8).
Ergo non hinc irascebantur, quia patrem suum dicebat Deum; sed quod
longe alio modo quam homines. Ecce intelligunt Judaei quod non
intelligunt Ariani. Ariani quippe inaequalem Patri Filium dicunt,
et inde haeresis est pulsa de Ecclesia . Ecce ipsi caeci, ipsi
interfectores Christi, intellexerunt tamen verba Christi. Non eum
intellexerunt esse Christum, nec eum intellexerunt Filium Dei: sed
tamen intellexerunt in illis verbis, quia talis commendaretur Filius
Dei, qui aequalis esset Deo. Quis erat nesciebant; talem tamen
praedicari agnoscebant, quia patrem suum dicebat Deum, aequalem se
faciens Deo. Non erat ergo aequalis Deo? Non ipse se faciebat
aequalem, sed ille illum genuerat aequalem. Si se ipse faceret
aequalem Deo, caderet per rapinam. Qui enim se voluit aequalem
facere Deo cum non esset, cecidit (Isai. XIV, 14, 15),
et ex angelo factus est diabolus: et hanc superbiam homini propinavit,
unde ipse dejectus est. Nam hoc dixit homini, cui stanti lapsus
invidit, Gustate, et eritis sicut dii (Gen. III, 5): id
est, usurpatione rapite quod facti non estis; quia et ego rapiendo
dejectus sum. Non hoc prodebat, sed hoc suadebat. Christus autem
aequalis Patri natus erat, non factus: natus de substantia Patris.
Unde illum sic commendat Apostolus: Qui cum in forma Dei esset,
non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Quid est, non rapinam
arbitratus est? Non usurpavit aequalitatem Dei; sed erat in illa,
in qua natus erat. Et nos ad aequalem Deum quomodo perveniremus?
Semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 6,
7). Non ergo se exinanivit amittens quod erat, sed accipiens quod
non erat. Hanc formam servi contemnentes Judaei, Dominum Christum
aequalem Patri intelligere non poterant; quamvis eum hoc de se dicere
minime dubitabant, et ideo saeviebant: et adhuc tamen eos ille
perferebat, et sanitatem saevientium requirebat.
|
|