|
Omnibus divinae Scripturae paginis Evangelium excellit; quia quod
Lex et Prophetae futurum praedixerunt, hoc completum dicit
Evangelium. Inter ipsos autem Evangeliorum scriptores Joannes
eminet in divinorum mysteriorum profunditate, qui a tempore Dominicae
ascensionis per annos sexaginta quinque verbum Dei absque adminiculo
scribendi, usque ad ultima Domitiani praedicavit tempora. Sed occiso
Domitiano, cum permittente Nerva de exsilio rediisset Ephesum;
compulsus ab episcopis Asiae, de coaeterna Patri divinitate Christi
scripsit adversus haereticos, qui eo absente irruperant in ejus
Ecclesias, qui Christum ante Mariam fuisse negabant. Unde merito
in figura quatuor animalium, aquilae volanti comparatur: quae volat
altius caeteris avibus, et solis radios irreverberatis aspicit
luminibus. Caeteri quippe evangelistae, qui temporalem Christi
nativitatem, et temporalia ejus facta quae gessit in homine,
sufficienter exponunt, et de divinitate pauca dixerunt, quasi animalia
gressibilia cum Domino ambulant in terra: hic autem pauca de
temporalibus ejus gestis edisserens, sed divinitatis potentiam
sublimius contemplans, cum Domino ad coelum volat. Qui enim supra
pectus Domini in coena recubuit, coelestis haustum sapientiae caeteris
excellentius de ipso Dominici pectoris fonte potavit. Legerat
siquidem Evangelia trium evangelistarum, et approbaverat fidem eorum
et veritatem: in quibus deesse vidit aliqua gestarum rerum historiae,
et ea maxime quae Dominus gessit primo praedicationis suae tempore,
scilicet antequam Joannes Baptista clauderetur in carcere. Haec ergo
quasi dimissa ab illis scribit Joannes, quae fecit Jesus antequam
Joannes clauderetur: sed maxime divinitatem Christi et Trinitatis
mysterium commendare curavit. Tres siquidem alii evangelistae dicta et
facta Domini temporalia, quae ad informandos mores vitae praesentis
maxime valent, copiosius prosecuti, circa activam vitam sunt versati:
in qua laboratur, ut cor mundetur ad videndum Deum: Joannes vero
pauca Domini facta dicit: verba vero Domini quae Trinitatis
unitatem, et vitae aeternae felicitatem insinuant, diligentius
conscribit; et sic in contemplativa virtute commendanda, intentionem
suam et praedicationem tenuit: in qua contemplativa vacatur ut Deus
videatur. Iste siquidem est Joannes, quem Dominus de fluctivaga
nuptiarum tempestate vocavit, et cui Matrem virginem virgini
commendavit.
|
|