|
1. Joannes evangelista inter consortes et comparticipes suos alios
evangelistas, hoc praecipuum et proprium donum accepit a Domino
(super cujus pectus in convivio discumbebat (Joan. XIII,
25), ut per hoc significaret quia secreta altiora de intimo ejus
corde potabat), ut ea diceret de Filio Dei quae parvulorum mentes
fortassis intentas excitare possint; implere autem nondum capaces non
possint: grandiusculis autem quibusque mentibus et ad aetatem quamdam
interius virilem pervenientibus, dat aliquid verbis his, quo et
exerceantur, et pascantur. Audistis cum legeretur, et unde sermo
iste venerit meministis. Hesterno enim die lectum est, quod propterea
volebant Jesum Judaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum,
sed etiam patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Id.
V, 18). Quod Judaeis displicebat, hoc ipsi Patri placebat.
Hoc sine dubio placet etiam eis qui honorificant Filium, sicut
honorificant Patrem; quia si eis non placeat, displicebunt. Non
enim Deus erit major, quia placet tibi; sed tu minor, si displicet
tibi. Adversus hanc autem eorum calumniam, venientem vel de
ignorantia, vel de malitia, loquitur Dominus non omnino quod
capiant, sed unde agitentur et conturbentur, et fortasse vel
conturbati medicum quaerant. Dicebat autem quae scriberentur, ut
etiam a nobis postea legerentur. Viderimus ergo quid in Judaeorum
cordibus factum sit, cum haec audirent: quid in nobis fiat cum haec
audimus, amplius cogitemus. Neque enim natae sunt haereses, et
quaedam dogmata perversitatis illaqueantia animas et in profundum
praecipitantia, nisi dum Scripturae bonae intelliguntur non bene; et
quod in eis non bene intelligitur, etiam temere et audacter asseritur.
Itaque, charissimi, valde caute haec audire debemus, ad quae
capienda parvuli sumus; et corde pio et cum tremore, sicut scriptum
est, hanc tenentes regulam sanitatis, ut quod secundum fidem qua
imbuti sumus, intelligere valuerimus, tanquam de cibo gaudeamus: quod
autem secundum sanam fidei regulam intelligere nondum potuerimus,
dubitationem auferamus, intelligentiam differamus; hoc est, ut etiam
si quid sit nescimus, bonum tamen et verum esse minime dubitemus. Et
ego, fratres, qui suscepi loqui vobis, cogitandus sum a vobis qui
susceperim, et quae susceperim: suscepi enim tractanda divina homo,
spiritualia carnalis, aeterna mortalis. Etiam a me, charissimi,
longe sit vana praesumptio, si volo sanus in domo Dei conversari,
quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis (I
Tim. III, 15): pro modulo meo capio quod vobis appono; ubi
aperitur, pascor vobiscum; ubi clauditur, pulso vobiscum.
2. Commoti sunt ergo Judaei, et indignati sunt; merito quidem,
quod audebat homo aequalem se facere Deo: sed ideo immerito, quia in
homine non intelligebant Deum. Carnem videbant, Deum nesciebant:
habitaculum cernebant, habitatorem ignorabant. Caro illa templum
erat, Deus inhabitabat intus. Non ergo Jesus carnem aequabat
Patri, non formam servi Domino comparabat; non quod factum est
propter nos, sed quod erat quando fecit nos. Quis namque sit
Christus, Catholicis loquor, nostis, quia bene credidistis: non
Verbum tantum, nec caro tantum; sed Verbum caro factum est, ut
habitaret in nobis. Recenseo de Verbo quod nostis: In principio
erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hic
aequalitas cum Patre. Sed Verbum caro factum est, et habitavit in
nobis (Joan. I, 1-14): hac carne major est Pater. Ita
Pater et aequalis, et major: aequalis Verbo, major carne; aequalis
ei per quem fecit nos, major eo qui factus est propter nos. Ad hanc
regulam sanam catholicam, quam praecipue nosse debetis, quam tenete
qui nostis, a qua prorsus fides vestra labi non debet, quae nullis
hominum argumentis extorquenda est cordi vestro, dirigamus ea quae
intelligimus; et quae forte non intelligimus, dirigenda ad hanc
regulam quandoque differamus, cum idonei fuerimus. Novimus ergo
aequalem Patri Filium Dei, quia novimus in principio Deum Verbum.
Quid ergo Judaei volebant eum interficere? Quia non solum solvebat
sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo:
videntes carnem, non videntes Verbum. Loquatur ergo et contra eos
Verbum per carnem, et interior habitator sonet per habitaculum suum;
ut qui potest, noverit quis intus habitet.
3. Quid ergo eis dicit? Respondit itaque Jesus, et dixit eis,
commotis quod aequalem se faceret Deo, Amen, amen dico vobis, non
potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem
facientem. Ad haec quid responderint Judaei, scriptum non est: et
fortasse tacuerunt. Quidam tamen, qui christianos se haberi volunt,
non tacent, et quodammodo ex his verbis concipiunt quaedam dicenda
contra nos: quae contemnenda non sunt, et propter ipsos et propter
nos. Ariani quippe haeretici dicentes, non per carnem, sed ante
carnem, Filium ipsum qui suscepit carnem, minorem esse quam Pater
est, et non esse ejusdem substantiae cujus Pater est, capiunt ex his
verbis ansam calumniae, et respondent nobis: Videtis quia Dominus
Jesus, cum animadverteret Judaeos ex hoc moveri, quod Patri Deo
aequalem se faceret, talia verba subjunxit, ut se aequalem non esse
monstraret. Movebat enim Judaeos, aiunt, adversus Christum, quia
aequalem se faciebat Deo; et volens eos corrigere ab hoc motu
Christus, et eis demonstrare Filium non esse aequalem Patri, id
est, aequalem Deo, ait, quasi dicens, Quid irascimini? quid
indignamini? Non sum aequalis, quia non potest Filius a se facere
quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Qui enim non potest,
inquiunt, facere a se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem,
utique minor est, non aequalis.
4. In hac regula cordis sui distorta et prava, haereticus audiat nos
nondum objurgantes, sed adhuc quasi quaerentes, et explicet nobis quod
sentit. Puto enim, o quisquis ille es (faciamus enim eum tanquam
praesentem adesse), tenes nobiscum quia in principio erat Verbum.
Teneo, inquit. Et quia Verbum erat apud Deum? Et hoc, inquit,
teneo. Sequere ergo, et hoc fortius tene, quia Deus erat Verbum.
Et hoc, inquit, teneo: sed ille Deus major, ille Deus minor.
Jam nescio quid paganum redolet: cum christiano me loqui arbitrabar.
Si est Deus major, et est Deus minor; duos deos colimus, non unum
Deum. Quare, inquit? et tu non duos deos dicis aequales sibi? Hoc
ego non dico: aequalitatem enim istam sic intelligo, ut ibi intelligam
etiam individuam charitatem; et si individuam charitatem , perfectam
unitatem. Si enim charitas quam misit hominibus Deus, de multis
hominum cordibus facit cor unum, et multas hominum animas facit animam
unam, sicut de credentibus seseque invicem diligentibus scriptum est in
Actibus Apostolorum, Erat illis anima una, et cor unum in Deum
(Act. IV, 32): si ergo anima mea et anima tua, cum idem
sapimus nosque diligimus, fit anima una: quanto magis Pater Deus et
Filius Deus in fonte dilectionis Deus unus est?
5. Verum ad haec verba, quibus commotum est cor tuum, intende, et
recole mecum quod de Verbo requirebamus. Jam tenemus, Deus erat
Verbum: adjungo aliud, quia cum dixisset, Hoc erat in principio
apud Deum, continuo subjecit Evangelista, Omnia per ipsum facta
sunt. Nunc te quaerendo exagito, nunc te contra te moveo, et te
contra te interpello: tene tantum memoriter ista de Verbo, quia Deus
erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt. Audi jam verba quibus
commotus es, ut minorem diceres Filium, nempe quia dixit, Non
potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem
facientem. Ita, inquit. Expone hoc mihi paululum: sic, quantum
opinor, intelligis, quoniam quaedam facit Pater, Filius autem
attendit quemadmodum faciat Pater, ut possit et ipse ea facere quae
viderit Patrem facientem. Duos quasi fabros constituisti: ita
Patrem et Filium, ut etiam magistrum et discipulum, quomodo solent
patres fabri docere filios suos artem suam. Ecce descendo ad carnalem
sensum tuum, ita interim cogito ut tu: videamus si cogitatio haec
nostra inveniat exitum secundum illa quae jam de Verbo pariter locuti
sumus pariterque sentimus, quia Deus Verbum, et omnia per ipsum
facta sunt. Pone igitur Patrem tanquam fabrum, quaedam opera
facientem, Filium autem tanquam discipulum, qui non potest facere
quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: intendit enim
quodammodo in manus Patris, ut quomodo viderit eum fabricare, sic et
ipse tale aliquid fabricet in operibus suis. Sed Pater iste omnia
illa quae facit, et vult ut attendat eum Filius et talia et ipse
faciat; per quem facit ? Eia nunc est ut adsis sententiae tuae
priori, quam mecum recensuisti mecumque tenuisti, quia in principio
Verbum, et apud Deum Verbum, et Deus Verbum, et omnia per ipsum
facta sunt. Tu ergo cum mecum tenueris quia per Verbum facta sunt
omnia; rursum carnali sapore et puerili motu facis tibi in animo Deum
facientem, et Verbum attendentem, ut cum fecerit Deus, faciat et
Verbum. Quid enim facit Deus praeter Verbum? Si enim facit, non
omnia per Verbum facta sunt; perdidisti quod tenebas: si autem omnia
per Verbum facta sunt, corrige quod male intelligebas. Fecit
Pater, et non fecit nisi per Verbum: quomodo attendit Verbum, ut
videat Patrem facientem sine Verbo, quod similiter faciat Verbum?
Quidquid fecit Pater, per Verbum fecit: aut falsum est, Omnia per
ipsum facta sunt. Sed verum est, Omnia per ipsum facta sunt. Parum
fortasse tibi videbatur? Et sine ipso factum est nihil.
6. Recede ergo ab ista carnis prudentia, et quaeramus quemadmodum
dictum sit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod
viderit Patrem facientem. Quaeramus, si digni sumus qui
apprehendamus. Fateor enim, magna res est, ardua omnino, videre
Patrem facientem per Filium, non singula opera facientem Patrem et
Filium sed quodlibet opus Patrem per Filium, ut nulla opera fiant
vel a Patre sine Filio, vel a Filio sine Patre: quia omnia per
ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quibus in fundamento
fidei firmissime constitutis, jam quale est videre, quia non potest
Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem?
Quaeris, ut opinor, nosse Filium facientem; quaere prius nosse
Filium videntem. Certe enim quid ait? Non potest Filius a se
facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Intende quod
dixit, nisi quod viderit Patrem facientem. Praecedit visio, et
sequitur effectio: videt enim ut faciat. Tu quid quaeris jam nosse
quomodo faciat, dum nondum scias quomodo videat? Quid curris ad id
quod posterius est, relicto quod prius est? Videntem se dixit et
facientem; non, facientem et videntem: quia non potest a se facere
quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Vis ut explicem tibi
quomodo faciat? Tu mihi explica quomodo videat. Si hoc tu explicare
non potes, nec ego illud: si hoc tu percipere nondum es idoneus, nec
ego illud. Uterque ergo nostrum quaerat, uterque pulset, ut uterque
accipere mereatur. Quid quasi doctus calumniaris indocto? Ego ad
faciendum, tu ad videndum, ambo indocti a magistro quaeramus, non in
schola ejus pueriliter litigemus. Tamen simul jam didicimus quia omnia
per ipsum facta sunt. Ergo manifestum est quia non alia opera facit
Pater, quae videat Filius, ut ipse faciat similia: sed eadem opera
facit Pater per Filium, quia omnia per Verbum facta sunt. Jam
quomodo faciat Deus quis novit? Non dico quomodo fecerit mundum, sed
quomodo fecerit oculum tuum, cui carnaliter inhaerens, visibilia
invisibilibus comparas. Talia enim de Deo cogitas, qualia his oculis
videre consuesti. Si autem istis oculis videri posset Deus, non
diceret, Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V,
8). Ergo habes oculum corporis ad videndum fabrum, sed nondum habes
oculum cordis ad videndum Deum: ideo quod soles videre in fabro,
transferre vis ad Deum. Pone in terra terrena, sursum cor.
7. Quid ergo, charissimi? explicaturi sumus nos quod
interrogavimus, quomodo videat Verbum, quomodo Pater videatur a
Verbo, quid sit videre Verbi? Non sum tam audax, tam temerarius,
ut hoc explicare pollicear et me et vos: utcumque suspicor modulum
vestrum, novi tamen meum. Si ergo placet, non diutius immoremur,
percurramus lectionem, et videamus verbis Domini turbari corda
carnalia; ad hoc turbari, ne in eo quod tenent remaneant.
Extorqueatur tanquam pueris ludicrum nescio quid, quo se malo
avocant, ut possint inseri utiliora grandioribus, ut possint proficere
qui repebant in terra. Surge, quaere, suspira, anhela desiderio,
et ad clausa pulsa. Si autem nondum desideramus, nondum inhiamus,
nondum suspiramus, margaritas quibuscumque projecturi sumus, aut
margaritas qualescumque nos ipsi inventuri sumus Moverim ergo,
charissimi, desiderium in corde vestro. Mores perducunt ad
intelligentiam: genus vitae perducit ad genus vitae. Alia vita
terrena, alia vita coelestis; alia vita pecorum, alia vita hominum,
alia vita Angelorum. Vita pecorum terrenis voluptatibus aestuat,
sola terrena conquirit, in ea prona atque projecta est: vita
Angelorum sola coelestis: vita hominum media est inter Angelorum et
pecorum. Si vivit homo secundum carnem, pecoribus comparatur: si
vivit secundum spiritum, Angelis sociatur. Quando secundum spiritum
vivis, quaere etiam in ipsa angelica vita utrum parvus an grandis sis.
Si enim adhuc parvus es, dicunt tibi Angeli: Cresce; nos panem
manducamus, tu lacte nutrire, lacte fidei, ut pervenias ad cibum
speciei. Si autem adhuc inhiatur sordidis voluptatibus, si adhuc
fraudes cogitantur, si mendacia non vitantur, si mendacia perjuriis
cumulantur; tam immundum cor audet dicere, Explica mihi quomodo videt
Verbum; etiam si possim, etiam si ego jam videam? Porro autem si
forte ego non sum in his moribus, et tamen ab ista visione longe sum;
quantum ille qui nondum isto superno desiderio rapitur, terrenis
desideriis praegravatus? Multum interest inter aversantem et
desiderantem: et iterum multum interest inter desiderantem et
fruentem. Vivis ut pecora, aversaris: Angeli perfruuntur. Tu
autem si non vivis ut pecora, jam non aversaris: desideras aliquid,
et non capis; inchoasti ipso desiderio vitam Angelorum. Crescat in
te, et perficiatur in te; et capias hoc non a me, sed ab illo qui et
me fecit et te.
8. Tamen non utcumque nos dimisit et Dominus, qui voluit intelligi
quia in eo quod dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi
quod viderit Patrem facientem, non alia opera Pater facit quae videat
Filius, et alia Filius cum viderit Patrem facientem; sed eadem
opera ipse et Pater et Filius. Secutus enim ait: Quaecumque enim
ille fecerit, haec et Filias similiter facit. Non cum ille fecerit,
alia Filius similiter facit; sed quaecumque ille fecerit, haec et
Filius similiter facit. Si haec facit Filius quae fecerit Pater,
per Filium facit Pater: si per Filium facit quae facit Pater, non
alia Pater, alia Filius facit; sed eadem opera sunt Patris et
Filii. Et quomodo eadem facit et Filius? Et eadem et similiter.
Ne forte eadem sed dissimiliter: Eadem, inquit, et similiter. Et
quomodo posset eadem non similiter? Accipite exemplum, quod puto ad
vos non sit grande: cum scribimus litteras, facit eas primo cor
nostrum, et deinde manus nostra. Certe unde omnes acclamastis, nisi
quia cognovistis? Certum est quod dixi, et manifestum omnibus nobis.
Litterae fiunt primo a corde nostro, deinde a corpore nostro: manus
servit imperanti cordi, easdem litteras facit et cor et manus: numquid
alias cor, alias manus? Easdem quidem facit manus, sed non
similiter: cor enim nostrum facit eas intelligibiliter, manus autem
visibiliter. Ecce quomodo fiunt eadem dissimiliter. Unde parum fuit
Domino dicere, Quaecumque Pater fecerit, haec et Filius facit,
nisi adderet, et similiter. Quid si enim hoc modo intelligeres
quomodo quaecumque cor facit, haec et manus facit, sed non similiter?
Hic vero addidit, haec et Filius similiter facit. Si et haec
facit, et similiter facit, expergiscere, stringatur Judaeus, credat
Christianus, convincatur haereticus; aequalis est Patri Filius.
9. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse
facit (Joan. V, 20). Ecce est illud, demonstrat. Demonstrat
quasi cui? Utique quasi videnti. Redimus ad id quod explicare non
possumus, quomodo Verbum videat. Ecce homo factus est per Verbum;
sed homo habet oculos, habet aures, habet manus, diversa membra in
corpore: per oculos potest videre, per aures potest audire, per manus
operari; diversa membra, diversa membrorum officia. Non potest illud
membrum quod potest alterum: tamen propter corporis unitatem, oculus
et sibi et auri videt, et auris sibi et oculo audit. Numquid tale
aliquid in Verbo arbitrandum est esse, quoniam omnia per ipsum? Et
dixit Scriptura in Psalmo, Intelligite, qui insipientes estis in
populo; et stulti, aliquando sapite. Qui plantavit aurem non
audiet? aut qui finxit oculum non considerat (Psal. XCIII,
8, 9)? Si ergo finxit oculum Verbum, quia omnia per Verbum; si
plantavit aurem Verbum, quia omnia per Verbum: non possumus dicere,
Non audit Verbum, non videt Verbum; ne objurget nos Psalmus, et
dicat, Stulti, aliquando sapite. Itaque si audit Verbum et videt
Verbum, audit Filius et videt Filius: numquid tamen et in ipso
diversis locis quaesituri sumus oculos et aures? Aliunde audit,
aliunde videt; et auris ejus non potest quod oculus, et oculus non
potest quod potest auris? An totus ille visus est, et totus auditus?
Forte ita: imo non forte, sed vere ita; dum tamen et ipsum ejus
videre, et ipsum ejus audire, longe alio modo quam nostrum sit. Et
videre et audire simul in Verbo est, nec aliud est ibi audire, et
aliud videre; sed auditus visus, et visus auditus.
10. Et nos qui aliter audimus, aliter videmus, hoc unde novimus?
Redimus forte ad nos, si non sumus praevaricatores, quibus dictum
est, Redite, praevaricatores, ad cor (Isai. XLVI, 8).
Redite ad cor: quid itis a vobis, et peritis ex vobis? quid itis
solitudinis vias? Erratis vagando; redite. Quo? Ad Dominum.
Cito est : primo redi ad cor tuum, exsul a te vagaris foris; teipsum
non nosti, et quaeris a quo factus es! Redi, redi ad cor, tolle te
a corpore: corpus tuum habitatio tua est; cor tuum sentit etiam per
corpus tuum: sed corpus tuum non quod cor tuum; dimitte et corpus
tuum, redi ad cor tuum. In corpore tuo inveniebas alibi oculos,
alibi aures: in corde tuo numquid hoc invenis? An in corde tuo non
habes aures? De quibus ergo Dominus dicebat, Qui habet aures
audiendi, audiat (Luc. VIII, 8)? An in corde non habes
oculos? Unde dicit Apostolus, Illuminatos oculos cordis vestri
(Ephes. I, 18). Redi ad cor; vide ibi quid sentias forte de
Deo, quia ibi est imago Dei. In interiore homine habitat Christus
(Id. III, 16, 17), in interiore homine renovaris ad
imaginem Dei, in imagine sua cognosce auctorem ejus. Vide
quemadmodum omnes corporis sensus cordi intro nuntient quid senserint
foris: vide quam multos ministros habeat unus interior imperator, et
quid apud se etiam sine his ministris agat. Renuntiant oculi cordi
alba et nigra; renuntiant aures eidem cordi canora et dissona;
renuntiant nares eidem cordi odora et putentia; renuntiant gustus eidem
cordi amara et dulcia; renuntiat tactus eidem cordi lenia et aspera:
renuntiat et sibi ipsum cor justa et injusta. Cor tuum et videt et
audit, et caetera sensibilia dijudicat; et quo non aspirant corporis
sensus, justa et injusta, mala et bona discernit. Ostende mihi
oculos, aures, nares cordis tui. Diversa sunt quae ad cor tuum
referuntur, et diversa ibi membra non inveniuntur. In carne tua alibi
audis, alibi vides: in corde tuo ibi audis, ubi vides. Si hoc
imago, quanto potentius ille cujus imago? Ergo et audit Filius, et
videt Filius, et ipsa visio et auditio Filius: et hoc est illi
audire quod esse, et hoc est illi videre quod esse. Tibi non hoc est
videre quod esse: quia et superdas visum, potes esse; et si perdas
auditum, potes esse.
11. Putamusne pulsavimus? Erectum est aliquid in nobis quo vel
tenuiter suspicemur unde lumen veniat nobis? Puto, fratres, quia cum
loquimur ista, et cum meditamur, exercemus nos. Et cum exercemus nos
in ipsis, et rursus quasi reflectimur pondere nostro ad ista consueta,
tales sumus quales lippientes, cum producuntur ad videndum lumen, si
forte antea visum omnino non habebant, et incipiunt eumdem visum per
diligentiam medicorum utcumque reparare. Et cum probare vult medicus
quantum salutis eis accesserit, tentat eis ostendere quod videre
desiderabant, et non poterant cum caeci essent: et redeunte jam
utcumque acie oculorum, producuntur ad lucem; et cum viderint,
fulgore ipso reverberantur quodammodo, et respondent medico
demonstranti, Jam jam vidi, sed videre non possum. Quid ergo facit
medicus? Revocat ad solita, et addit collyrium, ut ad illud quod
visum est, et videri non potuit, desiderium nutriat, et ex ipso
desiderio curetur plenius; et si qua mordacia reparandae sanitati
adhibentur, fortiter ferat, ut amore illius lucis accensus dicat
sibi: Quando erit ut illud firmis oculis videam, quod sauciis
infirmisque non potui? Urget medicum, et rogat ut curet. Ergo,
fratres, si forte tale aliquid factum est in cordibus vestris, si
utcumque erexistis cor vestrum ad videndum Verbum, et ipsius luce
reverberati ad solita recidistis; rogate medicum ut adhibeat collyria
mordacia, praecepta justitiae. Est quod videas, sed non est unde
videas. Non mihi antea credebas quia est quod videas: duce quadam
ratione adductus es: propinquasti, intendisti, palpitasti,
refugisti. Scis certe esse quod videas, sed idoneum non te esse qui
videas. Ergo curare. Quae sunt collyria? Noli mentiri, noli
perjurare, noli adulterare, noli furari, noli fraudare. Sed
consuesti, et cum aliquo dolore a consuetudine revocaris: hoc est quod
mordet, sed sanat. Nam dico tibi liberius, ex timore et meo et tuo:
si curari destiteris, et esse idoneus ad perfruendum hac luce
neglexeris, valetudine oculorum tuorum; tenebras amabis; et amando
tenebras, in tenebris remanebis; et remanendo in tenebris, etiam in
tenebras exteriores projicieris: ibi erit fletus et stridor dentium
(Matth. XXII, 13). Si nihil in te faciebat amor lucis,
faciat timor doloris.
12. Sufficienter me locutum arbitror, et lectionem tamen
evangelicam non finivi: si dicam reliqua onerabo vos, et timeo ne
etiam quod haustum est effundatur; sufficiant ergo ista Charitati
vestrae. Debitores sumus, non nunc, sed semper quamdiu vivimus;
quia propter vos vivimus. Verumtamen vitam nostram istam infirmam,
laboriosam, periculosam, in hoc mundo cons lamini bene vivendo,
nolite nos contristare et atterere malis moribus vestris. Cum enim
offendimur mala vita vestra, si refugiamus a vobis, et separemus nos a
vobis, et ad vos non accedamus; nonne conqueremini, et dicetis: Et
si languebamus, curaretis; et si infirmabamur, visitaretis? Ecce
curamus, ecce visitamus sed non nobis fiat quomodo audistis ab
Apostolo, Timeo ne sine causa laboraverim in vos (Galat. IV,
11).
|
|