|
1. Sermone pristino, quantum nostrum movit affectum et intelligendi
paupertatem, locuti sumus, ex occasione verborum evangelicorum, ubi
scriptum est, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod
viderit Patrem facientem, quid sit videre Filii, hoc est, videre
Verbi, quia Filius Verbum: et quia per Verbum facta sunt omnia,
quomodo possit intelligi quod videat Filius primo Patrem facientem,
tunc demum et ipse faciat quae facta conspexerit; cum Pater nihil nisi
per Filium fecerit. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso
factum est nihil. Non tamen explicatum aliquid diximus; sed quia nec
explicatum aliquid intelleximus. Aliquando quippe sermo deficit, ubi
etiam intellectus proficit; quanto magis sermo patitur defectionem,
quando intellectus non habet perfectionem? Nunc itaque, quantum
Dominus donat, breviter percurramus lectionem, et vel hodie expleamus
debitum pensum. Si quid forte remanserit vel temporis vel virium,
retractabimus, si potuerimus (quantum et a nobis et apud vos fieri
potest), quid sit videre Verbi, quid demonstrari Verbo. Omnia
quippe dicta sunt hic, quae si intelligantur secundum humanum sensum
carnaliter, nihil aliud nobis facit anima plena phantasmatis, nisi
quasdam imagines velut duorum hominum Patris et Filii, unius
ostendentis; alterius videntis; unius loquentis, alterius audientis:
quae omnia idola cordis sunt; quae si jam dejecta sunt de templis
suis, quanto magis dejicienda sunt de pectoribus christianis?
2. Non potest, inquit, Filius a se facere quidquam nisi quod
viderit Patrem facientem. Verum est hoc, tenete hoc: dum tamen non
amittatis quod in ipsius Evangelii exordio tenuistis, quia in
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum; et praecipue quia omnia per ipsum facta sunt (Joan. I,
1, 3). Quod nunc enim audistis, conjungite illi auditui, et
utrumque concordet in cordibus vestris. Sic itaque non potest Filius
a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, ut tamen
Pater ea quae facit non faciat nisi per Filium, quia Filius est ejus
Verbum: et
|
“in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum,”
|
|
et
|
“omnia per ipsum facta sunt. Quaecumque
enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit:”
|
|
non alia, sed
haec; nec dissimiliter, sed similiter.
3. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse
facit. Ad hoc quod supra dixit, nisi quod viderit Patrem facientem,
videtur pertinere et quod omnia demonstrat ei quae ipse facit. Sed si
Pater demonstrat quae facit, nec Filius potest facere nisi Pater
demonstraverit, Paterque demonstrare non potest nisi fecerit;
consequens erit ut non per Filium faciat omnia Pater: porro si fixum
atque inconcussum tenemus quia per Filium omnia Pater facit, antequam
faciat, demonstrat Filio. Nam si Pater cum fecerit demonstrat
Filio, ut Filius demonstrata faciat quae demonstrata jam facta sunt;
aliquid procul dubio Pater sine Filio facit. Sed non facit Pater
aliquid sine Filio, quia Filius Dei Verbum Dei est, et omnia per
ipsum facta sunt. Remanet igitur fortasse ut quae Pater facturus
est, demonstret facienda, ut per Filium sint facta. Nam si Filius
ea facit quae Pater facta demonstrat; ea quae Pater facta
demonstrat, non utique per Filium fecit. Monstrari enim non possent
Filio nisi facta; facere Filius non posset, nisi monstrata: ergo
sine Filio facta. Sed verum est, Omnia per ipsum facta sunt: ergo
antequam facta, monstrata sunt. Sed hoc diximus differendum esse,
quo redeundum sit percursa lectione, si, ut diximus, aliquid vel
temporis vel virium nobis remanserit, ad ea quae distulimus
retractanda.
4. Amplius audite et difficilius: Et majora his, inquit,
demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Majora his: quibus majora?
Facile occurrit, iis quas modo audistis, curationibus languorum
corporalium. De isto enim qui triginta et octo annos habebat in
infirmitate, et Christi verbo sanatus est, nata est hujus occasio
tota sermonis: et propter hoc Dominus dicere potuit, Majora his
demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Sunt enim opera majora quam
ista, et demonstrabit ea Pater Filio. Non demonstravit, tanquam de
praeterito; sed demonstrabit, de futuro, hoc est, demonstraturus
est. Rursus difficilis oritur quaestio. Est enim aliquid apud
Patrem quod Filio nondum demonstratum sit? est aliquid apud Patrem
quod adhuc latebat Filium, quando ista Filius loquebatur? Si enim
demonstrabit, hoc est, demonstraturus est; nondum demonstravit; et
Filio tunc demonstraturus est, quando et istis: sequitur enim, ut
vos miremini. Et hoc difficile est videre, quomodo tanquam
temporaliter Filio coaeterno aliqua demonstrat aeternus Pater, omnia
scienti quae sunt apud Patrem.
5. Quae sunt tamen illa majora? Hoc enim forte facile est
intelligere. Sicut enim Pater, inquit, suscitat mortuos, et
vivificat; sic et Filius quos vult vivificat. Majora ergo sunt opera
mortuos suscitare, quam languidos sanare. Sed sicut suscitat Pater
mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Alios ergo
Pater, alios Filius? Sed omnia per ipsum: ipsos itaque Filius,
quos et Pater; quia non alia, nec aliter, sed haec et Filius
similiter facit. Ita plane intelligendum est, et ita tenendum: sed
mementote quia Filius quos vult vivificat. Tenete hic ergo non solum
potestatem Filii, verum etiam voluntatem. Et Filius quos vult
vivificat, et Pater quos vult vivificat; et ipsos Filius quos et
Pater: ac per hoc eadem Patris et Filii et potestas est et
voluntas. Quid est ergo quod sequitur? Neque enim Pater judicat
quemquam, sed judicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent
Filium, sicut honorificant Patrem: quod ita subjunxit, tanquam
rationem reddens superioris sententiae. Multum movet, intenti
estote. Filius quos vult vivificat, Pater quos vult vivificat:
Filius suscitat mortuos, sicut Pater suscitat mortuos. Neque enim
Pater judicat quemquam. Si in judicio suscitandi sunt mortui,
quomodo Pater suscitat mortuos, si non judicat quemquam? Omne quippe
judicium dedit Filio. In illo autem judicio suscitantur mortui; et
resurgunt alii ad vitam, alii ad poenam: quod totum si Filius facit,
Pater autem ideo non facit, quia Pater non judicat quemquam, sed
omne judicium dedit Filio, contrarium videbitur ei quod dictum est,
Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult
vivificat. Simul ergo suscitant. Si simul suscitant, simul
vivificant. Simul ergo judicant: quomodo itaque verum est, Neque
enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio? Moveant
interim propositae quaestiones, praestabit Dominus ut solutae
delectent. Ita est, fratres; omnis quaestio nisi intentum fecerit
proposita, non delectabit exposita. Sequatur ergo ipse Dominus, ne
forte in iis quae subnectit, aperiat se aliquantum. Subtexit enim
nubilo lucem suam; et difficile est aquilae more volare super omnem
nebulam qua tegitur omnis terra (Eccli. XXIV, 6), et videre
in verbis Domini sincerissimam lucem. Ne forte ergo calore radiorum
suorum discutiat caliginem nostram, et aliquantum se in consequentibus
aperire dignetur, dilatis istis sequentia videamus.
6. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit
illum. Hoc verum est et planum est. Omne quippe judicium dedit
Filio, sicut supra dixit, ut omnes honorificent Filium, sicut
honorificant Patrem. Quid si inveniuntur qui Patrem honorificant,
et non honorificant Filium? Non potest, inquit, fieri: Qui non
honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Non
potest ergo dicere aliquis, Ego Patrem honorificabam, quia Filium
non noveram. Si nondum Filium honorificabas, nec Patrem
honorificabas. Quid est enim honorificare Patrem, nisi quod habeat
Filium? Aliud est enim cum tibi commendatur Deus, quia Deus est;
et aliud est cum tibi commendatur Deus, quia Pater est. Cum tibi
quia Deus est commendatur creator tibi commendatur, omnipotens tibi
commendatur, spiritus quidam summus, aeternus, invisibilis,
incommutabilis tibi commendatur: cum vero tibi quia Pater est
commendatur, nihil tibi aliud quam et Filius commendatur; quia Pater
dici non potest, si Filium non habet; sicut nec Filius, si Patrem
non habet. Sed ne forte Patrem quidem honorofices tanquam majorem,
Filium vero tanquam minorem, ut dicas mihi, Honorifico Patrem,
scio enim quod habeat Filium; et non erro in Patris nomine, non enim
Patrem intelligo sine Filio, honorifico tamen et Filium tanquam
minorem: corrigit te ipse Filius, et revocat te dicens, ut omnes
honorificent Filium, non inferius, sed sicut honorificant Patrem.
Qui ergo non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit
illum. Ego, inquis, majorem honorem volo dare Patri, minorem
Filio. Ibi tollis honorem Patri, ubi minorem das Filio. Quid
enim aliud tibi videtur ita sentienti, nisi quia Pater aequalem sibi
Filium generare aut noluit, aut non potuit? Si noluit, invidit; si
non potuit, defecit. Non ergo vides quia ita sentiendo, ubi majorem
honorem vis dare Patri, ibi es contumeliosus in Patrem? Proinde sic
honorifica Filium, quomodo honorificas Patrem, si vis honorificare
et Patrem et Filium.
7. Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei
qui misit me, habet vitam aeternam; et in judicium non venit, sed
transiit, non nunc transit, sed jam transiit a morte in vitam. Et
hoc attendite, Qui verbum meum audit: et non dixit, Credit mihi;
sed, credit ei qui me misit. Verbum ergo Filii audiat, ut Patri
credat. Quare verbum audit tuum, et credit alteri? Nonne cum verbum
alicujus audimus, eidem verbum proferenti credimus, loquenti nobis
fidem accommodamus? Quid ergo voluit dicere, Qui verbum meum audit,
et credit ei qui misit me; nisi, quia verbum ejus est in me? Et quid
est, audit verbum meum, nisi, audit me? Credit autem ei qui misit
me: quia cum illi credit, verbo ejus credit: cum autem verbo ejus
credit, mihi credit; quia Verbum Patris ego sum. Pax ergo in
Scripturis, et omnia disposita, nequaquam rixantia. Tu abjice litem
cordis tui, intellige concordiam Scripturarum. Numquid contraria
sibi diceret veritas?
8. Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam
aeternam; et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
Meministis quod superius posueramus, quia sicut Pater suscitat
mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Incipit jam
aperire se, et loqui de resurrectione mortuorum, et ecce jam resurgunt
mortui. Qui enim verbum meum audit, et eredit ei qui misit me, habet
vitam aeternam, et in judicium non veniet. Proba quia resurrexit.
Sed transiit, inquit, a morte in vitam. Qui transiit a morte ad
vitam, nullo dubitante utique resurrexit. Non enim transiret de morte
ad vitam, nisi primo esset in morte, et non esset in vita: cum autem
transierit, erit in vita, et non erit in morte. Mortuus ergo erat,
et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 32). Fit
proinde jam quaedam resurrectio, et transeunt homines a morte quadam ad
quamdam vitam: a morte infidelitatis, ad vitam fidei; a morte
falsitatis ad vitam veritatis; a morte iniquitatis, ad vitam
justitiae. Est ergo et ista quaedam resurrectio mortuorum.
9. Aperiat illam plenius, et dilucescat nobis, ut coepit. Amen,
amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est. Nos exspectabamus in
fine resurrectionem mortuorum; nam ita credidimus: imo non
exspectabamus, sed plane exspectare debemus; neque enim falsum
credimus in fine mortuos resurrecturos. Cum ergo vellet Dominus
Jesus insinuare nobis quamdam resurrectionem mortuorum ante
resurrectionem mortuorum; non sicut Lazari (Joan. XI, 43,
44), vel filii illius viduae (Luc. VI, 14, 15), vel
filiae archisynagogi (Marc. V, 41, 42), qui resurrexerunt
morituri (nam et ipsorum mortuorum quaedam resurrectio facta est ante
resurrectionem mortuorum): sed sicut hic dicit, Habet, inquit,
vitam aeternam; et in judicium non venit, sed transiit a morte ad
vitam. Ad quam vitam? Ad aeternam. Non ergo sicut corpus Lazari:
transiit enim et ille a morte sepulcri ad vitam hominum, sed non
aeternam, iterum moriturus; resurrecturi autem in fine saeculi
mortui, in vitam aeternam transibunt. Cum ergo vellet Dominus noster
Jesus Christus, magister coelestis, Verbum Patris et Veritas,
demonstrare nobis quamdam resurrectionem mortuorum in aeternam vitam,
ante resurrectionem mortuorum in aeternam vitam: Venit hora, inquit.
Tu procul dubio imbutus fide resurrectionis carnis, exspectabas horam
illam finis saeculi, diem judicii, quam ne in isto loco exspectares,
addidit, et nunc est. Quod ergo dicit, Venit hora, non dicit de
illa hora novissima, ubi in jussu et in voce archangeli, et in tuba
Dei Dominus ipse descendet de coelo, et mortui in Christo resurgent
primo: deinde nos viventes qui reliqui sumus, simul rapiemur cum illis
in nubibus obviam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus
(I Thess. IV, 15 et 16). Veniet illa hora, sed non est
nunc. Hora vero ista quae sit, advertite: Venit hora, et nunc
est. Quid in ea fit? Quid, nisi resurrectio mortuorum? Et qualis
resurrectio? Ut qui resurgunt, in aeternum vivant. Hoc erit et in
novissima hora.
10. Quid igitur? quomodo intelligimus duas istas resurrectiones?
Numquid forte qui nunc resurgunt, tunc non resurgent; ut aliorum fiat
nunc resurrectio, aliorum tunc? Non est ita. Nam ista
resurrectione, si recte credidimus, resurreximus; et nos ipsi qui jam
resurreximus, alteram in fine resurrectionem exspectamus. Sed et nunc
in aeternam vitam resurreximus, si in fide ipsa perseveranter manemus;
et tunc in aeternam vitam resurgemus, quando Angelis coaequabimur
(Luc. XX, 36). Ipse ergo distinguat, ipse aperiat quod loqui
ausi sumus: quomodo fiat resurrectio ante resurrectionem, non aliorum
et aliorum, sed eorumdem; nec talis qualis Lazari, sed in vitam
aeternam. Aperiet plane. Audite dilucescentem magistrum, et
illabentem cordibus nostris solem nostrum; non quem desiderant oculi
carnis, sed cui aestuant aperiri oculi cordis. Ipsum ergo audiamus:
Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando
mortui, videte exprimi resurrectionem, quando mortui audient vocem
Filii Dei, et qui audierint vivent. Quare addidit, Qui audierint
vivent? Possent enim audire nisi viverent? Sufficeret ergo, Venit
hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei. Jam nos
intelligeremus viventes eos; quando nisi viverent, audire non
possent. Non, inquit, quia vivunt audiunt, sed audiendo
reviviscunt: audient, et qui audierint vivent. Quid est ergo,
audient; nisi, obaudient? Quantum enim pertinet ad auris auditum,
non omnes qui audient vivent: multi enim audiunt et non credunt;
audiendo et non credendo non obaudiunt: non obaudiendo non vivunt.
Itaque hic, qui audient, nihil est aliud quam qui obaudient. Qui
ergo obaudierint, vivent: certi sint, securi sint, vivent.
Praedicatur Christus Verbum Dei, Filius Dei, per quemfacta sunt
omnia, certe dispensationis gratia assumpta carne natus ex Virgine,
infans in carne, juvenis in carne, patiens in carne, moriens in
carne, resurgens in carne, ascendens in carne, promittens
resurrectionem carni, promittens resurrectionem menti, menti ante
carnem, carni post mentem. Qui audit et obaudit, vivet: qui audit
et non obaudit, id est, audit et contemnit, audit et non credit, non
vivet. Quare non vivet? Quia non audit. Quid est, non audit?
Non obaudit. Ergo qui audierint, vivent.
11. Attende nunc quod dixeramus differendum, ut nunc, si fieri
potuerit, aperiatur. Subjecit continuo de hac ipsa resurrectione,
Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam
habere in semetipso. Quid est, habet vitam Pater in semetipso? Non
alibi habet vitam, sed in semetipso. Vivere quippe suum in illo est;
non aliunde, non alienum est: non quasi mutuatur vitam, nec quasi
particeps fit vitae, ejus vitae quae non est quod ipse; sed habet
vitam in semetipso, ut ipsa vita sibi sit ipse. Si potuero adhuc
modicum quid inde dicere, exemplis propositis ad intelligentiam vestram
informandam, Domino adjuvante potero, et pietate intentionis
vestrae. Vivit Deus, vivit et anima: sed vita Dei immutabilis
est, vita animae mutabilis est. Deus nec proficit, nec deficit; sed
est ipse semper in se, est ita ut est: non aliter nunc, aliter
postea, aliter antea. Animae vero vita, valde aliter atque aliter:
vivebat stulta, vivit sapiens; vivebat iniqua, vivit justa: nunc
meminit, nunc obliviscitur; nunc discit, nunc discere non potest;
nunc perdit quod didicerat, nunc percipit quod amiserat: mutabilis
vita animae. Et cum vivit anima in iniquitate, mors ejus est: cum
autem fit justa, fit particeps alterius vitae, quae non est quod
ipsa, erigendo se quippe ad Deum et inhaerendo Deo, ex illo
justificatur. Dictum est enim: Credenti in eum qui justificat
impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5).
Deficiendo ab illo fit iniqua, proficiendo ad illum fit justa. Nonne
videtur tibi quasi aliquid frigidum igni admotum fervescere, remotum ab
igne torpescere? nonne videtur tibi quiddam tenebrosum, admotum luci
clarescere, remotum a luce nigrescere? Tale quiddam est anima, non
tale aliquid Deus. Potest et homo dicere, habere se lucem nunc in
oculis suis. Dicant ergo quasi quadam voce propria oculi tui si
possunt: Habemus lucem in nobis ipsis. Contra dicitur: Non proprie
dicitis habere vos lucem in vobis ipsis: habetis lucem, sed in coelo;
habetis lucem, si forte nox est, sed in luna, in lucernis, non in
vobis ipsis: nam clausi amittitis, quod aperti percipitis. Non in
vobis ipsis habetis lucem: sole occidente tenete lucem, si potestis:
nox est, et lumine nocturno perfruimini; subducta lucerna tenete
lucem: cum vero subtracta lucerna in tenebris remanetis, non lucem in
vobis ipsis habetis. Hoc est ergo habere lucem in semetipso, non
indigere luce ex altero. Ecce ubi, si quis intelligat, ostendit
Filium aequalem Patri, ubi ait, Sicut habet Pater vitam in
semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso: ut hoc solum
intersit inter Patrem et Filium, quia Pater habet vitam in
semetipso, quam nemo ei dedit; Filius autem habet vitam in
semetipso, quam Pater dedit.
12. Sed etiam hic oritur aliquod nubilum discutiendum. Non
deficiamus, intenti simus: pascua mentis sunt, non fastidiamus, ut
vivamus. Ecce, inquis, fateris ipse quod vitam Filio Pater dedit,
ut habeat eam quidem in semetipso, sicut habet Pater vitam in
semetipso, non indigens ille, non indigeat et iste; ut sit ille
vita, sit et iste; et utrumque conjunctum una vita, non duae; quia
unus Deus, non duo dii: et hoc ipsum sit esse vitam. Quomodo ergo
dedit Filio vitam Pater? Non sic quasi ante fuerit Filius sine
vita, atque ut viveret a Patre acceperit vitam: nam si hoc esset,
non haberet vitam in semetipso. Ecce de anima loquebar. Est anima:
etsi non sit sapiens, etsi non sit justa, anima est; etsi non sit
pia, anima est. Aliud illi ergo est esse animam, aliud vero esse
sapientem, esse justam, esse pium. Est ergo aliquid quo nondum est
sapiens, nondum justa, nondum pia; non tamen nihil est, non tamen
nulla vita est: nam ex operibus quibusdam suis ostendit se vitam ,
etsi non se ostendit sapientem, piam, justam. Nisi enim viveret,
corpus non moveret; pedibus gressum, manibus opus, oculis intuitum,
auribus auditum non imperaret; non aperiret os ad vocem, linguam ad
distinctionem vocum non moveret. His itaque operibus vivere se
ostendit, et esse aliquid quod sit corpore melius: sed numquid his
operibus, sapientem, piam, justam se ostendit? Nonne ambulant,
operantur, vident, audiunt, loquuntur et stulti, et impii, et
injusti? Cum vero se erigit ad aliquid quod ipsa non est, et quod
supra ipsam est, et a quo ipsa est, percipit sapientiam, justitiam,
pietatem: sine quibus cum esset, mortua erat, nec vitam habebat qua
ipsa viveret, sed qua corpus vivificaret. Aliud est enim in anima
unde corpus vivificatur, aliud unde ipsa vivificatur. Melius quippe
est quam corpus; sed melius quam ipse est Deus. Est ergo ipsa,
etiamsi sit insipiens, injusta, impia, vita corporis. Quia vero
vita ejus est Deus, quomodo cum ipsa est in corpore, praestat illi
vigorem, decorem, mobilitatem, officia membrorum; sic cum vita ejus
Deus in ipsa est, praestat illi sapientiam, pietatem, justitiam,
charitatem. Aliud est ergo quod praestatur corpori de anima; aliud
quod praestatur animae de Deo: vivificat, et vivificatur; mortua
vivificat, si ipsa non vivificatur. Veniente itaque verbo et infuso
audientibus, factisque illis non solum audientibus, sed etiam
obedientibus, resurgit anima a morte sua ad vitam suam; hoc est, ab
iniquitate, ab insipientia, ab impietate ad Deum suum, qui est illi
sapientia, justitia, claritas. Surgat ad illum, illuminetur ab
illo. Accedite, inquit, ad eum. Et quid nobis erit? Et
illuminamini (Psal. XXXIII, 5). Si ergo accedendo
illuminamini, et recedendo tenebramini; non erat in vobis lumen
vestrum, sed in Deo vestro. Accedite, ut resurgatis: si
recesseritis, moriemini. Si ergo accedendo vivitis, recedendo
morimini; non erat in vobis vita vestra. Ipsa est enim vita vestra,
quae est lux vestra. Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo
videbimus lumen (Psal. XXXV, 10).
13. Non ergo sicut anima aliquid aliud est antequam illuminetur, et
fit melius cum illuminatur participatione melioris; ita et Verbum
Dei, Filius Dei, aliquid aliud erat antequam acciperet vitam, ut
participando habeat vitam: sed vitam habet in semetipso; ac per hoc
ipse est ipsa vita. Quid ergo ait, Dedit Filio vitam habere in
semetipso? Breviter dixerim, Genuit Filium. Neque enim erat sine
vita, et accepit vitam; sed nascendo vita est. Pater vita est non
nascendo; Filius vita est nascendo. Pater de nullo patre, Filius
de Deo Patre. Pater quod est, a nullo est: quod autem Pater est,
propter Filium est. Filius vero et quod Filius est, propter Patrem
est; et quod est, a Patre est. Hoc ergo dixit, Vitam dedit
Filio, ut haberet eam in semetipso; tanquam diceret, Pater qui est
vita in semetipso, genuit Filium qui esset vita in semetipso. Pro eo
enim quod est genuit, voluit intelligi dedit. Tanquam si cuiquam
diceremus, Dedit tibi Deus esse. Cui dedit? Si alicui jam
existenti dedit esse, non ei dedit esse; quia erat, antequam ei
daretur, qui posset accipere. Cum ergo audis, Dedit tibi esse, non
eras qui acciperes, et existendo accepisti ut esses. Dedit structor
domui huic ut esset. Sed quid ei dedit? Ut domus esset. Cui
dedit? Huic domui. Quid ei dedit? Ut domus esset. Quomodo potuit
dare domui ut domus esset? Etenim si domus erat; cui daret, ut domus
esset, quando jam domus erat? Quid est ergo, Dedit ei ut domus
esset? Fecit ut domus esset. Quid ergo Filio dedit? Dedit ei ut
Filius esset, genuit ut vita esset: hoc est, Dedit ei habere vitam
in semetipso, ut esset vita non egens vita, ne participando
intelligatur habere vitam. Si enim participando haberet vitam, posset
et amittendo esse sine vita: hoc in Filio ne accipias, ne cogites,
ne credas. Manet ergo Pater vita, manet et Filius vita: Pater
vita in semetipso, non a Filio; Filius vita in semetipso, sed a
Patre. A Patre genitus ut esset vita in semetipso: Pater vero non
genitus vita in semetipso. Nec minorem Filium genuit, qui crescendo
fieret aequalis. Non enim ad sui perfectionem adjutus est tempore,
per quem perfectum creata sunt tempora. Ante omnia tempora Patri
coaeternus est. Non enim unquam Pater sine Filio: aeternus autem
Pater est; ergo coaeternus et Filius. Quid tu, anima? Mortua
eras, amiseras vitam, audi Patrem per Filium. Surge, recipe
vitam; ut in eo recipias vitam quam non habes in te, qui habet vitam
in semetipso. Vivificat ergo te Pater, et Filius; et agitur prima
resurrectio, quando resurgis ad participandam vitam quod tu non es, et
participando efficeris vivens. Resurge a morte tua in vitam tuam, qui
est Deus tuus; et transi a morte in vitam aeternam. Habet enim vitam
aeternam Pater in semetipso; et nisi Filium talem generaret, qui
haberet vitam in semetipso, non sicut Pater suscitat mortuos et
vivificat, sic et Filius quos vellet vivificaret.
14. Quid ergo de illa resurrectione corporis? Nam isti qui audiunt
et vivunt, unde, nisi audiendo, vivunt? Amicus enim sponsi stat et
audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. III,
29), non propter vocem suam; hoc est, participando, non existendo
audiunt et vivunt: et omnes qui audiunt, vivunt; quia omnes qui
obediunt, vivunt. Dic aliquid, Domine, etiam de resurrectione
carnis. Fuerunt enim qui eam negarent, et dicerent quia ista sola est
resurrectio quae fit per fidem. Cujus resurrectionis modo Dominus
fecit commemorationem, et inflammavit nos, quia quidam mortui audient
vocem Filii Dei, et vivent. Non eorum qui audierint alii
morientur, et alii vivent; sed omnes qui audierint vivent, quia omnes
qui obedierint vivent. Ecce videmus resurrectionem mentis: non ergo
amittamus fidem de resurrectione carnis . Et nisi tu, Domine Jesu,
dixeris eam, quem opponemus contradictoribus? Omnes enim sectae,
quae se aliquam religionem hominibus inserere praesumpserunt, non
negaverunt istam mentium resurrectionem: ne diceretur eis, Si non
resurgit anima, quare mihi loqueris? quid in me facere vis? si non
facis ex deteriore meliorem, quare loqueris? si non facis ex iniquo
justum, quare loqueris? si autem facis ex iniquo justum, ex impio
pium, ex stulto sapientem, fateris resurgere animam meam, si tibi
obtemperavero, si tibi credidero. Volentes ergo sibi credi omnes qui
instituerunt alicujus etiam falsae religionis sectam, negare istam
mentium resurrectionem non potuerunt; omnes de illa consenserunt: sed
multi carnis resurrectionem negaverunt; dixerunt in fide jam factam
esse resurrectionem. Talibus resistit Apostolus, dicens: Ex quibus
est Hymenaeus et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt,
dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam subvertunt
(II Tim. II, 17, 18). Jam factam esse resurrectionem
dicebant, sed eo modo ut alia non speraretur: et reprehendebant
homines qui sperabant resurrectionem carnis, velut jam resurrectio quae
promissa erat, credendo impleretur in mente. Reprehendit eos
Apostolus. Cur eos reprehendit? Nonne hoc dicebant quod modo
Dominus loquebatur, Venit hora, et nunc est, quando mortui audient
vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent? Sed de vita mentium
loquor adhuc, ait tibi Jesus: nondum loquor de vita corporum; sed
loquor de vita vitae corporum, id est, de animarum, in quibus est
vita corporum: nam scio esse corpora in monumentis jacentia, scio et
corpora vestra in monumentis futura; nondum de illa resurrectione
loquor: de ista loquor, in ista resurgite, ne ad poenam in illa
resurgatis. Sed ut noveritis quia de illa loquor, quid addo? Sicut
enim habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam
in semetipso. Haec vita quod Pater est, quod Filius est, ad quid
pertinet? ad animam, an ad corpus? Non enim vitam illam sapientiae
sentit corpus, sed mens rationalis. Nam nec omnis anima potest
sentire sapientiam. Habet enim et pecus animam; sed pecoris anima non
potest sentire sapientiam. Ergo anima humana potest sentire istam
vitam quam habet Pater in semetipso, et dedit Filio vitam habere in
semetipso; quia illud est verum lumen quod illuminat, non omnem
animam, sed omnem hominem venientem in hunc mundum. Cum ergo ipsi
menti loquor, audiat, id est obediat, et vivat.
15. Noli itaque, Domine, tacere de resurrectione carnis; ne non
eam credant homines, et remaneamus nos argumentatores, non
praedicatores. Ergo sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit
et Filio habere vitam in semetipso. Intelligant qui audiunt, credant
ut intelligant, obediant ut vivant. Audiant adhuc aliud, ne hic
finitam esse resurrectionem putent. Et dedit ei potestatem et judicium
facere. Quis? Pater. Cui dedit? Filio. Cui enim dedit habere
vitam in semetipso, potestatem dedit ei et judicium facere. Quia
filius hominis est. Iste enim Christus, et Filius Dei et filius
hominis est. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Ecce quomodo
dedit ei vitam habere in semetipso. Sed quia Verbum caro factum est,
et habitavit in nobis (Joan. I, 9, 1, 2, 14), ex virgine
Maria homo factus, filius hominis est. Proinde quia filius hominis
est, quid accepit? Potestatem et judicium facere. Quod judicium?
In fine saeculi: et ibi erit resurrectio mortuorum, sed corporum.
Animas ergo suscitat Deus, per Christum Filium Dei: corpora
suscitat Deus, per eumdem Christum filium hominis. Dedit ei
potestatem. Hanc potestatem non haberet nisi acciperet, et esset homo
sine potestate. Sed ipse est filius hominis, qui et Filius Dei.
Haerendo enim ad unitatem personae filius hominis Filio Dei, facta
est una persona, eademque Filius Dei, quae et filius hominis. Quid
autem propter quid habeat, dignoscendum est. Filius hominis habet
animam, habet corpus. Filius Dei, quod est Verbum Dei, habet
hominem, tanquam anima corpus. Sicut anima habens corpus, non facit
duas personas, sed unum hominem; sic Verbum habens hominem, non
facit duas personas, sed unum Christum. Quid est homo? Anima
rationalis habens corpus. Quid est Christus? Verbum Dei habens
hominem. Video de quibus rebus loquar, et quis loquar, et quibus
loquar.
16. Nunc audite de resurrectione corporum, non me, sed Dominum
locuturum, propter eos qui resurrexerunt surgendo a morte, inhaerendo
vitae. Cui vitae? Quae non novit mortem. Quare non novit mortem?
Quia nescit mutabilitatem. Quare nescit mutabilitatem? Quia vita
est in semetipso. Et potestatem dedit ei et judicium facere, quia
filius hominis est. Quod judicium, quale judicium? Nolite mirari
hoc, quia dixi, Dedit ei potestatem et judicium facere. Quia venit
hora. Non addidit, et nunc est: ergo horam quamdam vult insinuare in
fine saeculi. Hora nunc est ut resurgant mortui, hora erit in fine
saeculi ut resurgant mortui: sed resurgant nunc in mente, tunc in
carne; resurgant nunc in mente per Verbum Dei Filium Dei,
resurgant tunc in carne per Verbum Dei carnem factum, filium
hominis. Neque enim ad judicium vivorum et mortuorum Pater ipse
venturus est: nec tamen recedit a Filio Pater. Quomodo ergo non
ipse venturus est? Quia non ipse videbitur in judicio. Videbunt in
quem pupugerunt (Joan. XIX, 37). Forma illa erit judex,
quae stetit sub judice; illa judicabit quae judicata est: judicata est
enim inique, judicabit juste. Veniet ergo forma servi, et ipsa
apparebit. Etenim forma Dei quomodo appareret justis et iniquis?
Nam si judicium non fieret nisi inter solos justos, appareret tanquam
justis forma Dei: quia vero judicium futurum est justorum et
iniquorum, nec licet ut iniqui videant Deum; Beati enim mundi
corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); talis
apparebit judex, qualis videri possit et ab eis quos coronaturus est,
et ab eis quos damnaturus est. Forma ergo servi videbitur, occulta
erit forma Dei. Occultus erit in servo Filius Dei, et apparebit
filius hominis; quia potestatem dedit ei et judicium facere, quia
filius hominis est. Et quia ipse solus apparebit in forma servi,
Pater autem non apparebit, quia non est indutus forma servi; ideo
superius ait, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit
Filio. Bene ergo dilatum est, ut ipse esset expositor qui
propositor. Superius enim occultum erat; nunc jam, ut arbitror,
manifestum est quia dedit ei potestatem et judicium facere, quia Pater
non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio: quia judicium
per illam formam futurum est, quam non habet Pater. Et quale
judicium? Nolite mirari hoc; quia venit hora: non ea quae nunc est,
ut resurgant animae; sed quae futura est, ut resurgant corpora.
17. Expressius hoc dicat, ut calumniam haereticus negator
resurrectionis corporis non inveniat: quanquam jam intellectus
elucescat. Cum superius dictum esset, Venit hora; addidit, et nunc
est: modo autem, Venit hora; non addidit, et nunc est. Tamen
omnes ansas, omnes claviculas calumniarum, omnes nodos laqueorum
aperta veritate disrumpat. Nolite mirari hoc; quia venit hora, in
qua omnes qui in monumentis sunt. Quid evidentius? quid expressius?
Corpora sunt in monumentis: animae non sunt in monumentis, nec
justorum, nec iniquorum. Justi anima in sinu Abrahae fuit, iniqui
anima apud inferos torquebatur (Luc. XVI, 22-25): in
monumento, nec illa, nec illa. Superius quando ait, Venit hora,
et nunc est; obsecro, intendite. Nostis, fratres, quia ad panem
ventris cum labore pervenitur; quanto magis ad panem mentis? Cum
labore statis, et auditis; sed nos cum majore stamus, et loquimur.
Si laboramus propter vos, collaborare non debetis propter eosdem vos?
Superius ergo cum diceret, Venit hora, et adderet, et nunc est,
quid subjecit? Quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui
audierint vivent. Non dixit, Omnes mortui audient, et qui audierint
vivent: mortuos enim iniquos volebat intelligi. Et numquid omnes
iniqui obaudiunt Evangelio? Aperte dicit Apostolus, Sed non omnes
obaudiunt Evangelio (Rom. X, 16). Tamen qui audiunt,
vivent; quia omnes qui obaudiunt Evangelio, transient ad vitam
aeternam per fidem: non tamen omnes obaudiunt, et hoc nunc est. At
vero in fine, omnes qui sunt in monumentis, hoc est justi et injusti,
audient vocem ejus, et procedent. Quomodo noluit dicere, et vivent?
Omnes enim procedent, sed non omnes vivent. In eo quippe quod supra
dixit, Et qui audierint vivent; in ipsa obauditione vitam aeternam
intelligi voluit et beatam, quam non omnes habebunt qui de monumentis
procedent. Jam ergo et commemoratione monumentorum, et expressione
processionis de monumentis, aperte intelligimus corporum
resurrectionem.
18. Audient omnes vocem ejus, et procedent. Et ubi judicium, si
omnes audient, et omnes procedent? Quasi totum confusum est; nihil
video discretum. Certe accepisti potestatem judicandi, quia filius
hominis es; ecce aderis in judicio, resurgent corpora: de ipso
judicio dic aliquid, hoc est de discretione malorum et bonorum. Et
hoc audi: Qui bona fecerunt, in resurrectione vitae; qui mala
egerunt, in resurrectionem judicii. Superius cum de resurrectione
mentium et animarum loqueretur, numquid fecit discretionem? Sed omnes
qui audient, vivent; quia obaudiendo vivent. At vero resurgendo et
procedendo de monumentis, non omnes ad vitam aeternam ibunt, sed qui
bene fecerunt: qui autem male, ad judicium. Hic enim judicium pro
poena posuit. Et erit diremptio, et non qualis modo est. Nam et
modo separamur non locis, sed moribus, affectibus, desideriis,
fide, spe, charitate. Simul enim cum iniquis vivimus; sed non una
vita est omnium: in occulto dirimimur, in occulto separamur; quomodo
grana in area, non quomodo grana in horreo. Et separantur grana in
area, et miscentur: separantur, cum a palea exspoliantur;
miscentur, quia nondum ventilantur. Tunc aperta erit separatio,
sicut morum, sic et vitae; sicut sapientiae, ita et corporum. Ibunt
qui bene fecerunt, vivere cum Angelis Dei: qui male egerunt,
torqueri cum diabolo et angelis ejus. Et transiet forma servi. Ad
hoc enim se praesentaverat ut faceret judicium: post judicium perget
hinc, ducet secum corpus cui caput est, et offeret regnum Deo (I
Cor. XV, 24). Tunc plane videbitur forma illa Dei, quae non
potuit videri ab iniquis, quorum visioni forma servi exhibenda erat.
Dicit et alibi sic: Ibunt isti in ambustionem aeternam (de quibusdam
sinistris); justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 46):
de qua alio loco dicit, Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te
unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII,
3). Tunc ibi apparebit qui cum in forma Dei esset, non rapinam
arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6): tunc se
ostendet quomodo se dilectoribus suis ostensurum promisit. Qui enim
diligit me, ait, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur
a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi. Quibus
loquebatur, praesens eis erat: sed formam servi videbant; formam
autem Dei non videbant. Per jumentum ad stabulum ducebantur curandi,
sed sanati videbunt; quia ostendam, inquit, meipsum illi. Quomodo
ostenditur aequalis Patri? Cum dicit Philippo, Qui me videt,
videt et Patrem meum (Joan. XIV, 21, 9).
19. Non possum ego a meipso facere quidquam: sicut audio judico,
et judicium meum justum est. Quia dicturi illi eramus, Tu
judicabis, et Pater non judicabit, quia omne judicium dedit Filio;
non ergo secundum Patrem judicabis: adjecit, Non possum ego a meipso
facere quidquam: sicut audio judico, et judicium meum justum est;
quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
Certe Filius quos vult vivificat. Non quaerit voluntatem suam, sed
voluntatem ejus qui misit illum. Non meam, non propriam; non meam,
non filii hominis; non meam, quae resistat Deo. Faciunt enim
homines voluntatem suam, non Dei, quando faciunt quod volunt, non
quod jubet Deus: quando autem ita faciunt quod volunt, ut tamen
sequantur voluntatem Dei, non faciunt voluntatem suam, quamvis quod
volunt faciant. Volens fac quod juberis; atque ita et hoc facies quod
vis, et non voluntatem tuam facies, sed jubentis.
20. Quid ergo? Sicut audio, ita judico. Audit Filius, et
demonstrat ei Pater, et videt Filius Patrem facientem. Et ista
distuleramus paulo enucleatius pro viribus pertractare, si tempus nobis
peracta lectione et vires remansissent. Si dicam me posse loqui
adhuc, forte vos audire jam non potestis. Item forte aviditate
audiendi dicitis, Possumus. Melius est ergo ut ego infirmitatem meam
fatear, quia jam fatigatus loqui non possum, quam ut vobis jam bene
satiatis, adhuc infundam quod non bene digeratis. Proinde hujus
promissionis quam ad hodiernum tempus, si superesset, distuleram,
tenete me adjuvante Domino in crastinum debitorem.
|
|