|
1. Verba Domini nostri Jesu Christi, maxime quae Joannes
commemorat evangelista, qui non sine causa super pectus Domini
discumbebat (Joan. XIII, 23), nisi ut secreta altioris
sapientiae ejus ebiberet, et quod amando biberat, evangelizando
ructaret, ita secreta sunt et profunda intelligentiae , ut omnes
turbent qui perverso sunt corde, et omnes exerceant qui recto sunt
corde. Proinde animadvertat Charitas vestra ad haec pauca quae lecta
sunt. Videamus si quo modo possumus donante et adjuvante ipso qui
verba sua nobis voluit recitari, quae tunc audita atque conscripta
sunt, ut modo legerentur, quid sibi velit quod eum audistis modo
dicere, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere
quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim Pater
facit, haec eadem et Filius facit similiter.
2. Unde autem natus sit sermo iste, commemorandi estis propter
superiora lectionis, ubi curaverat Dominus quemdam inter illos qui in
quinque porticibus piscinae illius Salomonis jacebant, cui dixerat,
Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. Hoc autem fecerat
sabbatis: unde perturbati Judaei calumniabantur, quasi eversorem et
praevaricatorem Legis. Tunc eis dixerat, Pater meus usque modo
operatur, et ego operor (Id. V, 8, 17). Illi enim
carnaliter accipientes sabbati observationem, putabant Deum post
laborem fabricati mundi usque ad hunc diem quasi dormire; et propterea
sanctificasse illum diem, ex quo coepit velut a laboribus requiescere.
Est autem sacramentum sabbati antiquis patribus nostris praeceptum
(Exod. XX, 8-11), quod nos Christiani spiritualiter
observamus, ut ab omni servili opere, id est ab omni peccato (quia
Dominus dicit, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati
(Joan. VIII, 34), abstineamus nos, et habeamus quietem in
corde nostro, id est tranquillitatem spiritualem. Et quamvis in hoc
saeculo id conemur, ad eam tamen requiem perfectam non perveniemus,
nisi cum de hac vita exierimus. Sed ideo dictum est Deum
requievisse, quia jam creaturam nullam condebat postquam perfecta sunt
omnia. Quietem vero propterea appellavit Scriptura, ut nos admoneret
post bona opera requieturos. Sic enim scriptum habemus in Genesi,
Et fecit Deus omnia bona valde, et requievit Deus die septimo
(Gen. I, 31, et II, 2): ut tu homo cum attendis ipsum
Deum post bona opera requievisse, non tibi speres requiem, nisi cum
bona fueris operatus: et quemadmodum Deus posteaquam fecit hominem ad
imaginem et similitudinem suam sexto die, et in illo perfecit omnia
opera sua bona valde, requievit septimo die; sic et tibi requiem non
speres, nisi cum redieris ad similitudinem in qua factus es, quam
peccando perdidisti. Non enim Deus laborasse dicendus est, qui dixit
et facta sunt. Quis est qui post tantam operis facilitatem quasi post
laborem velit requiescere? Si jussit et aliquis ei restitit, si
jussit et non est factum, et ut fieret laboravit; merito dicatur post
laborem requievisse: cum vero et in ipso libro Geneseos legamus,
Dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux: dixit Deus, Fiat
firmamentum; et factum est firmamentum (Gen. I, 3, 6, 7);
et caetera in verbo ejus continuo facta: cui attestatur et Psalmus
dicens, Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt
(Psal. XXXII, 9, et CXLVIII, 5): quomodo post
mundum factum requiem quasi ut cessaret requirebat, qui in jubendo
nunquam laboraverat? Ergo illa mystica sunt, et propterea ita
posita, ut nobis requiem speremus post hanc vitam, sed si bona opera
fecerimus. Ideo Dominus retundens impudentiam et errorem Judaeorum,
et ostendens eos non recte sapere de Deo, ait illis scandalizatis quod
sabbato operabatur hominum sanitatem, Pater meus usque modo operatur,
et ego operor: nolite ergo hoc putare quia sabbato ita requievit Pater
meus, ut ex illo non operetur; sed sicut ipse nunc operatur, operor
et ego. Sed sicut Pater sine labore, sic et Filius sine labore.
Dixit Deus, et facta sunt: dixit Christus languenti, Tolle
grabatum tuum, et vade in domum tuam, et factum est.
3. Catholica autem fides habet, quod Patris et Filii opera non
sunt separabilia. Hoc est quod volo, si possum, loqui Charitati
vestrae: sed secundum illa verba Domini, Qui potest capere capiat
(Matth. XIX, 12). Qui autem capere non potest, non mihi
adscribat, sed tarditati suae; et convertat se ad illum qui cor
aperit, ut infundat quod donat. Postremo et si quisquam propterea non
intellexerit, quia non a me sic dictum est ut dici debuit, ignoscat
humanae fragilitati, et supplicet divinae bonitati. Habemus enim
intus magistrum Christum. Quidquid per aurem vestram, et os meum
capere non potueritis, in corde vestro ad cum convertimini, qui et me
docet quod loquor, et vobis quemadmodum dignatur distribuit. Qui
novit quid det, et cui det, aderit petenti, et aperiet pulsanti. Et
si forte non dederit, nemo se dicat desertum. Forte enim aliquid dare
differt, sed neminem esurientem relinquit. Si enim non dat ad horam,
exercet quaerentem, non contemnit petentem. Videte ergo et attendite
quid velim dicere, etsi forte non possim. Catholica fides hoc habet,
firmata Spiritu Dei in sanctis ejus, contra omnem haereticam
pravitatem, quia Patris et Filii opera inseparabilia sunt. Quid est
quod dixi? Quomodo ipse Pater et Filius inseparabiles sunt, sic et
opera Patris et Filii inseparabilia sunt. Quomodo Pater et Filius
inseparabiles sunt? Quia ipse dixit, Ego et Pater unum sumus
(Joan. X, 30). Quia Pater et Filius non sunt duo dii, sed
unus Deus, Verbum et cujus est Verbum, unus et Unicus, Deus unus
Pater et Filius charitate complexi, unusque charitatis Spiritus
eorum est, ut fiat Trinitas Pater et Filius et Spiritus sanctus.
Non ergo tantum Patris et Filii, sed et Spiritus sancti, sicut
aequalitas et inseparabilitas personarum, ita etiam opera inseparabilia
sunt. Adhuc planius dicam quid sit, opera inseparabilia sunt. Non
dicit catholica fides quia fecit Deus Pater aliquid, et fecit Filius
aliquid aliud: sed quod fecit Pater, hoc et Filius fecit, hoc et
Spiritus sanctus fecit. Per Verbum enim facta sunt omnia: quando
dixit et facta sunt, per Verbum facta sunt, per Christum facta
sunt. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1,
3). Si omnia per ipsum facta sunt; dixit Deus, Fiat lux; et
facta est lux: in Verbo fecit, per Verbum fecit.
4. Ecce ergo nunc audivimus Evangelium, cum responderet
stomachantibus Judaeis, quia non solum solvebat sabbatum, sed etiam
patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Id. V,
18): sic enim scriptum est in superiori capitulo. Cum ergo tali
eorum erranti indignationi Dei Filius et Veritas responderet, ait,
Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi
quod viderit Patrem facientem. Tanquam diceret, Quid scandalizati
estis, quia Patrem meum dixi Deum, et quia aequalem me facio Deo?
Ita sum aequalis, ut ille me genuerit: ita sum aequalis, ut non ille
a me, sed ego ab illo sim. Hoc enim intelligitur in his verbis, Non
potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem
facientem. Hoc est, quidquid Filius habet ut faciat, a Patre habet
ut faciat. Quare habet a Patre ut faciat? Quia a Patre habet ut
Filius sit. Quare a Patre habet ut Filius sit? Quia a Patre
habet ut possit, quia a Patre habet ut sit. Filio enim hoc est esse
quod posse. Homini non ita est. Ex comparatione humanae
infirmitatis, longe infra jacentis, utcumque corda sustollite; et ne
forte aliquis nostrum attingat secretum, et quasi coruscatione magnae
lucis horrescens, sapiat aliquid, ne insipiens remaneat: non tamen se
totum sapere putet, ne superbiat, et quod sapuit amittat. Homo aliud
est quod est, aliud quod potest. Aliquando enim et est homo, et non
potest quod vult; aliquando autem sic est homo, ut possit quod vult:
itaque aliud est esse ipsius, aliud posse ipsius. Si enim hoc esset
esse ipsius, quod est posse ipsius; cum vellet posset. Deus autem
cui non est alia substantia ut sit, et alia potestas ut possit, sed
consubstantiale illi est quidquid ejus est, et quidquid est, quia
Deus est , non alio modo est, et alio modo potest; sed esse et posse
simul habet, quia velle et facere simul habet. Quia ergo potentia
Filii de Patre est, ideo et substantia Filii de Patre est; et quia
substantia Filii de Patre, ideo potentia Filii de Patre est. Non
alia potentia est in Filio, et alia substantia: sed ipsa est potentia
quae et substantia; substantia ut sit, potentia ut possit. Ergo quia
Filius de Patre est, ideo dixit, Filius non potest a se facere
quidquam. Quia non est Filius a se, ideo non potest a se.
5. Videtur enim quasi minorem se fecisse, cum dixit, Non potest
Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem.
Hic erigit cervicem haeretica vanitas, eorum scilicet qui dicunt
Filium minorem esse quam Patrem, minoris potestatis, majestatis,
possibilitatis, non intelligentes mysterium verborum Christi.
Attendat autem Charitas vestra, et videte quemadmodum in carnali suo
intellectu modo turbentur in ipsis verbis Christi. Hoc autem paulo
ante praelocutus sum, quia omnia perversa corda perturbat, sicut pia
corda exercet Verbum Dei, maxime quod per Joannem evangelistam
dicitur. Alta enim per illum dicuntur, non qualiacumque, non quae
facile intelligantur. Ecce jam haereticus si forte audit verba ista,
erigit se, et dicit nobis: Ecce minor est Filius quam Pater, ecce
audi verba Filii, qui dicit, Non potest Filius a se facere
quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Exspecta, quemadmodum
scriptum est, Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas
(Eccli. V, 13). Puta enim me conturbatum esse his verbis,
quoniam dico aequalem potestatem majestatemque esse Patris et Filii,
cum audivi, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod
viderit Patrem facientem. Turbatus his verbis quaero abs te, qui jam
tibi videris intellexisse: Novimus in Evangelio Filium ambulasse
super mare (Matth. XIV, 25); ubi Patrem vidit ambulasse
super mare? Hic jam ille turbatur. Pone ergo quod intellexeras, et
simul quaeramus. Quid ergo facimus? Verba Domini audivimus, Non
potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem
facientem. Ambulavit ipse super mare, Pater nunquam ambulavit super
mare. Certe non facit Filius quidquam, nisi quod viderit Patrem
facientem.
6. Redi ergo mecum ad id quod dicebam, ne forte sic intelligendum
sit, ut de quaestione ambo exeamus. Nam ego secundum fidem catholicam
video quomodo exeam sine offensione, sine scandalo: tu autem
circumclusus, quaeris qua exeas. Qua intraveras vide. Forte non
intellexisti et hoc quod dixi, Qua intraveras vide: ipsum audi
dicentem, Ego sum janua (Joan. X, 7). Non sine causa ergo
quaeris qua exeas, et non invenis, nisi quia non per januam intrasti,
sed per maceriam cecidisti. Ergo quemadmodum potes, a ruina tua
collige te, et intra per januam, ut sine offensione intres, et sine
errore exeas. Per Christum veni, nec ex corde tuo afferas quod
dicas; sed quod ille ostendit, hoc loquere. Ecce fides catholica
quemadmodum exit de ista propositione. Ambulavit Filius super mare,
pedes carnis fluctibus imposuit; caro ambulabat, et divinitas
gubernabat: quando ergo caro ambulabat et divinitas gubernabat, Pater
absens erat? Si absens erat, quomodo ipse Filius dicit, Pater
autem in me manens, ipse facit opera sua (Id. XIV, 10)? Si
ergo Pater in Filio manens, ipse facit opera sua; ambulatio illa
carnis supra mare, a Patre fiebat, per Filium fiebat. Ergo illa
ambulatio opus est Patris et Filii inseparabile. Utrumque ibi
operantem video: nec Pater Filium deseruit, nec Filius a Patre
discessit. Ita quidquid facit Filius, non facit sine Patre; quia
quidquid facit Pater, non facit sine Filio.
7. Exitum est hinc. Videte quia recte nos dicimus inseparabilia
esse opera Patris et Filii et Spiritus sancti. Nam quomodo tu
intelligis, ecce fecit Deus lucem, et vidit Filius Patrem facientem
lucem, secundum carnalem intellectum tuum, qui ideo vis minorem
intelligere, quia dixit, Non potest Filius a se facere quidquam,
nisi quod viderit Patrem facientem. Fecit Deus Pater lucem; quam
lucem aliam fecit Filius? Fecit Deus Pater firmamentum, coelum
inter aquas et aquas, vidit eum Filius secundum intelligentiam tuam
tardam et grossam: quia vidit Filius Patrem facientem firmamentum,
et dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit
Patrem facientem, da mihi alterum firmamentum. An tu amisisti
fundamentum? Superaedificati autem supra fundamentum Apostolorum et
Prophetarum, ipso summo lapide angulari existente Christo Jesu,
pacantur in Christo (Ephes. II, 14-20); nec contendunt et
errant in haeresi. Intelligimus ergo lucem factam a Deo Patre, sed
per Filium; firmamentum factum a Deo Patre, sed per Filium.
Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.
Excute intelligentiam tuam; nec intelligentiam vocandam, sed plane
stultitiam. Deus Pater fecit mundum: quem fecit Filius alterum
mundum? da mihi mundum Filii. Iste in quo sumus, cujus est? dic
nobis, a quo factus est? Si dixeris, A Filio; non a Patre;
errasti a Patre: si dixeris, A Patre, non a Filio; respondet
tibi Evangelium, Et mundus per eum factus est, et mundus eum non
cognovit (Joan. I, 3, 10). Agnosce ergo eum per quem factus
est mundus, et noli esse inter illos qui eum qui fecit mundum non
cognoverunt.
8. Inseparabilia sunt ergo opera Patris et Filii. Sed hoc est,
Non potest Filius a se quidquam facere, quod esset si diceret, Non
est Filius a se. Etenim si Filius est, natus est: si natus est,
ab illo est de quo natus est. Sed tamen aequalem sibi genuit. Non
enim defuit aliquid generanti, aut tempus quaesivit ut generaret, qui
genuit coaeternum; aut matrem quaesivit ut generaret, qui de se
protulit Verbum; aut Pater generans aetate praecesserat Filium, ut
minorem Filium generaret. Et forte dicit aliquis quia post multa
saecula in senecta sua Deus suscepit Filium. Sicut Pater sine
senectute, sic et Filius sine incremento: nec ille senuit nec ille
crevit; sed aequalis aequalem genuit, aeternus aeternum. Quomodo,
inquit aliquis, aeternus aeternum? Quomodo flamma temporalis generat
lucem temporalem. Coaeva est autem flamma generans luci quam generat,
nec praecedit tempore flamma generans lucem generatam; sed ex quo
incipit flamma, ex illo incipit lux. Da mihi flammam sine luce, et
do tibi Deum Patrem sine Filio, Hoc est ergo, Non potest Filius
a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quia videre
Filii, hoc est natum esse de Patre. Non alia visio ejus et alia
substantia ejus: nec alia potentia ejus, alia substantia ejus. Totum
quod est, de Patre est; totum quod potest, de Patre est: quoniam
quod potest et est, hoc unum est; et de Patre totum est.
9. Sequitur et ipse in verbis suis, et male intelligentes
conturbat, ut ad rectum intellectum revocet errantes. Cum dixisset,
Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem
facientem: ne forte carnalis subreperet intellectus, et averteret
mentem, et faceret sibi homo quasi duos fabros, unum magistrum,
alterum discipulum quasi attendentem ad magistrum, verbi gratia,
facientem arcam; ut quomodo ille fecit arcam, faciat et iste alteram
arcam secundum visionem quam inspexit in magistro operante: sed ne tale
aliquid sibi duplicaret in illa simplici divinitate intellectus
carnalis, secutus ait, Quaecumque enim Pater facit, haec eadem et
Filius facit similiter. Non facit Pater alia, et alia Filius
similia, sed eadem similiter. Non enim ait, Quaecumque facit
Pater, facit et Filius alia similia: sed, Quaecumque, inquit,
Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter. Quae ille, haec
et ipse: mundum Pater, mundum Filius, mundum Spiritus sanctus.
Si tres dii, tres mundi: si unus Deus Pater et Filius et Spiritus
sanctus, unus mundus factus est a Patre per Filium in Spiritu
sancto. Haec ergo facit Filius, quae facit et Pater, et non
dissimiliter facit: et haec facit, et similiter facit.
10. Jam dixerat, haec facit; quare addidit, similiter facit? Ne
alius pravus intellectus vel error in animo nasceretur. Vides enim
hominis opus; animus est in homine et corpus: animus imperat corpori,
sed multum interest inter corpus et animum: corpus visibile est,
animus invisibilis; inter potentiam virtutemque animi, et cujusvis
licet coelestis corporis multum interest. Imperat tamen animus corpori
suo, et facit corpus: et quod videtur animus facere, hoc facit et
corpus. Videtur ergo corpus hoc idem facere quod animus, sed non
similiter. Quomodo hoc idem facit, sed non similiter? Facit animus
verbum apud se, jubet linguae, et profert verbum quod fecit animus:
fecit animus, fecit et lingua; fecit dominus corporis, fecit et
servus: sed ut faceret servus, a domino accepit quod faceret, et
jubente domino fecit. Hoc idem ab utroque factum est: sed numquid
similiter? Quomodo non similiter, ait aliquis? Ecce verbum quod
fecit animus meus, manet in me: quod fecit lingua mea, percusso aere
transiit, et non est. Cum dixeris verbum in animo tuo, et sonuerit
per linguam tuam, redi ad animum tuum, et vide quia ibi est verbum
quod fecisti. Numquid sicut mansit in animo tuo, mansit in lingua
tua? Quod sonuit per linguam tuam, fecit lingua sonans, fecit animus
cogitans: sed quod sonuit lingua, transiit; quod cogitavit animus,
permanet. Hoc ergo fecit corpus, quod fecit animus; sed non
similiter. Fecit enim animus quod teneat animus; fecit autem lingua
quod sonat, et per aerem aurem verberat. Numquid sequeris syllabas,
et facis ut maneant? Non ergo sic Pater et Filius; sed haec eadem
facit, et similiter facit. Si fecit Deus coelum quod manet, hoc
fecit Filius coelum quod manet. Si fecit Deus Pater hominem qui
moritur, eumdem Filius hominem fecit qui moritur. Quaecumque fecit
Pater stantia, haec fecit et Filius stantia; quia similiter fecit:
et quaecumque fecit Pater temporalia, haec eadem fecit Filius
temporalia; quia non solum ipsa fecit, sed et similiter fecit. Pater
enim fecit per Filium, quia per Verbum fecit Pater omnia.
11. Quaere in Patre et Filio separationem, non invenis: sed si
assurrexisti, tunc non invenis; si aliquid supra mentem tuam
tetigisti, tunc non invenis. Nam si in his versaris, quae sibi
errans animus facit; cum imaginibus tuis loqueris, non cum Verbo
Dei: fallunt te imagines tuae. Transcende et corpus, et sape
animum: transcende et animum, et sape Deum. Non tangis Deum, nisi
et animum transieris: quanto minus tangis, si in carne manseris?
Illi ergo qui sapiunt carnem, quam longe sunt a sapiendo quod Deus
est? quia non ibi essent, etiam si animum saperent. Recedit homo
multum a Deo quando sapit carnaliter, et multum interest inter carnem
et animum: plus tamen interest inter animum et Deum. Tu si in animo
es, in medio es: si infra attendis, corpus est: si supra attendis,
Deus est. Attolle te a corpore, transi etiam te. Vide enim quid
dixit Psalmus, et admoneris quemadmodum sapiendus sit Deus: Factae
sunt, inquit, mihi lacrymae meae panes die ac nocte, cum dicitur mihi
quotidie, Ubi est Deus tuus? Tanquam Pagani dicant: Ecce dii
nostri; Deus vester ubi est? Ostendunt enim illi quod videtur; nos
colimus quod non videtur. Et cui ostendamus? homini qui non habet
unde videat? Nam utique si ipsi deos suos vident oculis; habemus et
nos alios oculos, unde videamus Deum nostrum. Ipsi oculi mundandi
sunt a Deo nostro, ut videamus Deum nostrum: Beati enim mundo
corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Ergo cum se
conturbatum dixisset, cum dicitur illi quotidie, Ubi est Deus tuus?
Haec memoratus sum, inquit, quia dicitur mihi quotidie, Ubi est
Deus tuus? et quasi volens apprehendere Deum suum, Haec memoratus
sum, inquit, et effudi super me animam meam (Psal. XLI, 4,
5). Ut ergo attingerem Deum meum, de quo mihi dicebatur, Ubi est
Deus tuus? non effudi animam meam super carnem meam, sed super me:
transcendi me, ut illum tangerem. Ille enim est super me, qui fecit
me: nemo eum attingit, nisi qui transierit se.
12. Cogita corpus; mortale est, terrenum est, fragile est,
corruptibile est: abjice. Sed forte caro temporalis est. Alia
corpora cogita, coelestia corpora cogita; majora, meliora, splendida
sunt: attende et ipsa, volvuntur ab oriente ad occidentem, non
stant; videntur oculis, non solum ab homine, sed etiam a pecore:
transi et ipsa. Et quomodo, inquies, transeo coelestia corpora, cum
ambulo in terra? Non carne transis, sed mente. Abjice et ipsa:
quamvis luceant, corpora sunt; quamvis de coelo fulgeant, corpora
sunt. Veni, quoniam forte non te putas habere quo eas, cum
consideras ista omnia. Et ultra coelestia corpora quo iturus sum,
inquis, et quid mente transiturus sum? Considerasti ista omnia?
Consideravi, inquis. Unde considerasti? Ipse considerator
appareat. Ipse enim considerator istorum omnium, discriminator,
distinctor et quodammodo appensor in libra sapientiae, animus est.
Sine dubio melior est animus quo ista omnia cogitasti, quam ista omnia
quae cogitasti. Animus ergo iste spiritus est, non corpus: transi et
ipsum. Compara ipsum animum primo, ut videas quo transeas; compara
illum carni. Absit, ne digneris comparare. Compara illum fulgori
solis, lunae, stellarum: major fulgor est animi. Primo celeritatem
animi ipsius vide. Vide si non vehementior scintilla est animi
cogitantis, quam splendor solis lucentis. Solem orientem tu vides
animo: motus ipsius quam tardus est ad animum tuum? Cito tu potuisti
cogitare quod facturus est sol. Ab oriente ad occidentem venturus
est, jam ex alia parte cras oritur. Ubi hoc fecit cogitatio tua,
adhuc ille tardus est, et tu omnia peragrasti. Magna ergo res est
animus. Sed quomodo dico, est? Transi et ipsum; quia et ipse
animus mutabilis est, quamvis melior sit omni corpore. Modo novit,
modo non novit; modo obliviscitur, modo recordatur; modo vult, modo
non vult; modo peccat, modo justus est. Transi ergo omnem
mutabilitatem; non solum omne quod videtur, sed et omne quod mutatur.
Transisti enim carnem quae videtur, transisti coelum, solem, lunam,
et stellas quae videntur; transi et omne quod mutatur. Jam enim istis
transactis veneras ad animum tuum, sed et ibi invenisti mutabilitatem
animi tui. Numquid mutabilis est Deus? Transi ergo et animum tuum.
Effunde super te animam tuam, ut contingas Deum, de quo tibi
dicitur, Ubi est Deus tuus?
13. Ne putes te aliquid facturum quod homo non possit. Hoc fecit
ipse Joannes evangelista. Transcendit carnem, transcendit terram
quam calcabat, transcendit maria quae videbat, transcendit aerem ubi
alites volitant, transcendit solem, transcendit lunam, transcendit
stellas, transcendit omnes spiritus qui non videntur, transcendit
mentem suam ipsa ratione animi sui. Transcendens ista omnia, super se
effundens animam suam, quo pervenit? Quid vidit? In principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum. Si ergo separationem non vides
in luce, quid separationem quaeris in opere? Vide Deum, vide
Verbum ejus inhaerere Verbo dicenti : quia ipse dicens non syllabis
dicit; sed splendore sapientiae fulgere, hoc est dicere. Quid dictum
est de Sapientia ipsius? Candor est lucis aeternae (Sap. VII,
26). Attende candorem solis. In coelo est, et expandit candorem
per terras omnes, per maria omnia: et utique corporalis lux est. Si
separas candorem solis a sole, separa Verbum a Patre. De sole
loquor. Lucernae una flammula tenuis, quae uno flatu possit
exstingui, spargit lucem suam super cuncta quae subjacent. Vides
lucem sparsam a flammula generatam, emissionem vides, separationem non
vides. Intelligite ergo, fratres charissimi, Patrem et Filium et
Spiritum sanctum inseparabiliter sibi cohaerere, Trinitatem hanc unum
Deum; et omnia opera unius Dei, haec esse Patris, haec esse
Filii, haec esse Spiritus sancti. Caetera quae consequuntur, quae
pertinent ad sermonem ipsius Domini nostri Jesu Christi in
Evangelio, quoniam et erastino die sermo debetur vobis, adestote ut
audiatis.
|
|