|
1. Hesterno die quantum Dominus donare dignatus est, qua potuimus
facultate tractavimus, et qua potuimus capacitate intelleximus,
quomodo inseparabilia sunt opera Patris et Filii; nec alia facit
Pater, alia Filius, sed omnia Pater facit per Filium, tanquam per
Verbum suum, de quo scriptum est, Omnia per ipsum facta sunt, et
sine ipso factum est nihil. Sequentia verba hodie videamus, et ab
eodem Domino ejus misericordiam et deprecemur, et speremus, ut primum
si dignum ipse judicat, intelligamus quod verum est: si autem hoc non
potuerimus, non eamus in illud quod falsum est. Melius est enim
nescire, quam errare: sed scire est melius quam nescire. Itaque ante
omnia conari debemus ut sciamus: si potuerimus, Deo gratias; si
autem non potuerimus interim pervenire ad veritatem, non eamus ad
falsitatem. Quid enim simus, et quid tractemus, considerare
debemus. Homines sumus carnem portantes, in hac vita ambulantes: et
si jam de semine verbi Dei renuti, tamen ita in Christo innovati, ut
nondum penitus ab Adam exspoliati. Quod enim nostrum mortale et
corruptibile aggravat animam (Sap. IX, 15), ex Adam esse
apparet, et manifestum est: quod autem nostrum spirituale sublevat
animam, de Dei dono et de misericordia ejus, qui Unicum suum misit
communicare nobiscum mortem nostram, et ducere nos ad immortalitatem
suam. Hunc habemus magistrum, ut non peccemus; et defensorem, si
peccaverimus et confessi atque conversi fuerimus; et interpellatorem
pro nobis, si quid boni a Domino desideraverimus; et datorem cum
Patre, quia Deus unus est Pater et Filius. Sed loquebatur ista
homo hominibus; Deus occultus, homo manifestus, ut manifestos
homines faceret deos; et Filius Dei, factus hominis filius, ut
hominum filios faceret filios Dei. Qua hoc arte sapientiae suae
faciat, in ejus verbis agnoscimus. Loquitur enim parvulis parvus:
sed ipse ita parvus ut et magnus; nos autem parvi, sed in illo magni:
loquitur ergo tanquam fovens et nutriens lactentes, et amando
crescentes.
2. Dixerat, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod
viderit Patrem facientem (Joan. V, 19). Intelleximus autem
quia non seorsum aliquid Pater facit, quod cum viderit Filius,
faciat et ipse aliquid tale inspecto opere Patris sui; sed quod
dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit
Patrem facientem, quia de Patre est totus Filius, et tota
substantia et potentia ejus ex illo est qui genuit eum. Modo autem cum
dixisset se haec facere similiter quae facit Pater, ut non
intelligamus alia facere Patrem, alia Filium, sed simili potentia
facere Filium eadem ipsa quae Pater facit, cum Pater facit per
Filium; secutus ait quod hodie lectum audivimus, Pater enim diligit
Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. Rursus mortalis
cogitatio perturbatur. Demonstrat Pater Filio quae ipse facit:
ergo, ait aliquis, seorsum Pater facit, ut possit Filius videre
quod facit. Rursus occurrunt humanae cogitationi tanquam artifices
duo, velut si faber doceat filium suum artem suam, et demonstret ei
quidquid facit, ut possit etiam ipse facere: Omnia, inquit,
demonstrat ei quae ipse facit. Cum ergo Pater facit, Filius non
facit, ut possit videre Filius quod Pater facit? Certe omnia per
ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Hunc videmus
quemdadmodum Pater demonstrat Filio quod facit; cum Pater nihil
faciat, nisi quod per Filium facit. Quid fecit Pater? Mundum.
Itane factum mundum demonstravit Filio, ut et ipse tale aliquid
faceret? Detur ergo mundus nobis quem fecit et Filius, Sed, et
omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, et mundus
per eum factus est (Joan. I, 3, 10). Si factus per eum est
mundus, et omnia per ipsum facta sunt, et nihil facit Pater quod non
per Filium faciat; ubi demonstrat Filio Pater quod facit, nisi in
ipso Filio per quem facit? Quis enim locus ubi demonstretur opus
Patris Filio, quasi extra faciat et extra sedeat, et Filius
attendat manum Patris quemadmodum faciat? Ubi est illa inseparabilis
Trinitas? ubi est Verbum de quo dictum est quod ipse est Virtus et
Sapientia Dei (I Cor. I, 24)? ubi quod de ipsa Sapientia
Scriptura dicit, Candor est enim lucis aeternae (Sap, VII,
26)? ubi quod de illa iterum dicitur, Attingit a fine usque ad
finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Id. VIII, 1)?
Si quid facit Pater, per Filium facit; si per Sapientiam suam, et
Virtutem suam facit: non extra illi ostendit quod videat, sed in ipso
illi ostendit quod facit.
3. Quid videt Pater, vel potius quid videt Filius in Patre ut
faciat et ipse? Possim forte dicere; sed da qui possit capere: aut
forte possim cogitare, nec dicere; aut forte nec cogitare. Excedit
enim nos illa divinitas tanquam Deus homines, tanquam immortalis
mortales, tanquam aeternus temporales. Inspiret et donet, de fonte
illo vitae nunc aliquid irrorare dignetur et distillare in sitim
nostram, ne in hac eremo arescamus. Dicamus ei, Domine, cui
didicimus dicere, Pater. Audemus enim hoc, quia ipse voluit ut
auderemus: si tamen sic vivamus, ut non nobis dicat, Si Pater sum,
ubi est honor meus? si Dominus sum, ubi est timor meus (Malach.
I, 6)? Dicamus ergo illi, Pater noster. Cui dicimus, Pater
noster? Patri Christi. Qui ergo Patri Christi dicit, Pater
noster, quid dicit Christo, nisi, Frater noster? Non tamen sicut
Christi Pater, ita et noster Pater: nunquam enim Christus ita nos
conjunxit, ut nullam distinctionem faceret inter nos et se. Ille enim
Filius aequalis Patri, ille aeternus cum Patre, Patrique
coaeternus: nos autem facti per Filium, adoptati per Unicum.
Proinde nunquam auditum est de ore Domini nostri Jesu Christi, cum
ad discipulos loqueretur, dixisse illum de Deo summo Patre suo,
Pater noster: sed aut, Pater meus, dixit; aut, Pater vester.
Pater noster non dixit, usque adeo ut quodam loco poneret haec duo:
Vado ad Deum meum, inquit, et Deum vestrum. Quare non dixit,
Deum nostrum? Et Patrem meum dixit, et Patrem vestrum (Joan.
XX, 17); non dixit, Patrem nostrum. Sic jungit ut
distinguat, sic distinguit ut non sejungat. Unum nos vult esse in
se, unum autem Patrem et se.
4. Quantumcumque ergo intelligamus et quantumcumque videamus, etiam
cum Angelis aequati fuerimus, non videbimus sicut videt Filius. Nos
enim et quando non videmus, sumus aliquid. Et quid aliud sumus quando
non videmus, nisi non videntes? Sumus tamen vel non videntes; et ut
videamus, convertimus nos ad eum quem videamus; et fit in nobis visio
quae non erat, quando nos tamen eramus. Est enim homo non videns, et
idem ipse cum viderit, dicitur homo videns. Non ergo hoc est illi
videre, quod esse hominem: nam si hoc illi esset videre quod esse
hominem, nunquam esset homo nisi videns. Cum vero est homo non
videns, et quaerit videre quod non videt; est qui quaerat, et est qui
se convertat ut videat: et cum se bene converterit et viderit, fit
homo videns, qui prius erat homo non videns. Videre ergo accedit
illi, et recedit ab illo: accedit illi cum se converterit, recedit ab
illo cum se averterit. Numquid ita Filius? Absit. Nunquam fuit
Filius non videns, et postea factus est videns: sed videre Patrem,
hoc illi est esse Filium. Nos enim avertendo ad peccatum, amittimus
illuminationem; et convertendo nos ad Deum, percipimus
illuminationem. Aliud est enim lumen quo illuminamur, aliud nos qui
illuminamur. Lumen autem ipsum quo illuminamur, nec avertitur a se,
nec perdit lucem , quia lux est. Sic ergo demonstrat Pater rem quam
facit Filio, ut in Patre videat omnia Filius, et in Patre sit
omnia Filius. Videndo enim natus est, et nascendo videt. Sed non
aliquando non erat natus, et postea natus est; sicut non aliquando non
vidit, et postea vidit: sed in eo quod est illi videre, in eo est
illi esse, in eo est illi natum esse, in eo est illi permanere, in eo
est illi non mutari, in eo est illi sine initio et sine fine
persistere. Non ergo carnaliter accipiamus quia sedet Pater, et
facit opus, et demonstrat Filio; et videt Filius opus quod Pater
facit, et facit illud in alio loco, aut ex alia materia. Omnia enim
per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Verbum Patris
est Filius, nihil dixit Deus quod non dixit in Filio. Dicendo enim
in Filio quod facturus erat per Filium, ipsum Filium genuit per quem
faceret omnia.
5. Et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Rursus
hic turbat. Et quis est qui digne perscrutetur hoc tantum secretum?
Sed jam quoniam nobis loqui dignatus est, ipse aperit. Neque enim
vellet dicere quod nollet intelligi: quia dicere dignatus est, sine
dubio excitavit audientiam; numquid quem excitavit ut audiret,
excitatum deserit? Diximus, ut potuimus, non temporaliter scire
Filium, nec aliud esse Filii scientiam, aliud ipsum Filium; et
aliud esse Filii visionem, et aliud ipsum Filium: sed ipsam visionem
esse Filium, et ipsam scientiam vel sapientiam Patris esse Filium,
eamque sapientiam et eam visionem aeternam esse ab aeterno, et ei a quo
est coaeternam ; nec ibi per tempus aliquid variari; nec aliquid nasci
quod non erat; nec aliquid perire quod erat. Diximus, ut potuimus.
Quid ergo hic modo facit tempus, ut diceret, majora his demonstrabit
ei opera? id est demonstraturus est, hoc est demonstrabit. Aliud est
demonstravit, aliud est demonstrabit: demonstravit, de praeterito
dicimus; demonstrabit, de futuro dicimus. Quid ergo hic agimus,
fratres? Ecce quem dixeramus Patri coaeternum, nihil in illo variari
per tempus, nihil moveri per spatia vel momentorum vel locorum, manere
semper cum Patre videntem, videntem Patrem et videndo existentem,
rursus nobis tempora nominans, demonstrabit ei, inquit, his majora.
Ergo demonstraturus est adhuc aliquid Filio, quod non novit Filius?
Quid ergo facimus? quomodo hoc intelligimus? Ecce Dominus noster
Jesus Christus sursum erat, deorsum est. Quando sursum erat?
Quando dixit, Quaecumque facit Pater, haec eadem et Filius facit
similiter. Unde modo deorsum? Majora his demonstrabit ei opera. O
Domine Jesu Christe, salvator noster, Verbum Dei per quod facta
sunt omnia, quid tibi Pater demonstraturus est quod adhuc nescis?
quid te latet Patris? quid te latet in Patre, quem non latet
Pater? quae opera tibi majora demonstraturus est? aut quibus operibus
majora sunt quae demonstraturus est? Cum enim dixit, majora his,
debemus prius intelligere quibus majora.
6. Recordemur unde sermo iste processit. Quando curatus est ille
qui triginta et octo annos habebat in infirmitate, et jussit eum salvum
tollere grabatum suum, et ire in domum suam. Hinc enim Judaei
commoti, cum quibus loquebatur: loquebatur verbis, et tacebat
intellectu; quodammodo iunuebat intelligentibus, celabat
irascentibus: hinc ergo cum essent commoti Judaei, quia hoc sabbato
Dominus faceret, dederunt occasionem sermoni huic. Non ergo sic
audiamus haec tanquam obliti quae supra dicta sunt, sed respiciamus
illum languidum triginta et octo annorum subito factum sanum,
admirantibus Judaeis et irascentibus. Quaerebant tenebras magis de
sabbato, quam lumen de miraculo. His ergo indignantibus loquens, ait
hoc, Majora his demonstrabit ei opera. His majora: quibus? Quod
vidistis hominem factum sanum, cujus languor duraverat usque ad
triginta et octo annos, his majora Pater demonstraturus est Filio.
Quae sunt majora? Sequitur, et dicit: Sicut enim Pater suscitat
mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Plane
majora sunt ista. Valde enim plus est ut resurgat mortuus, quam ut
convalescat aegrotus: majora sunt ista. Sed quando ea Pater
demonstraturus est Filio? Nescit enim ea Filius? et ille qui
loquebatur, non noverat mortuos suscitare? adhuc habebat discere
resuscitare mortuos, per quem facta sunt omnia? qui fecit ut
viveremus, qui non eramus, adhuc habebat discere ut resuscitaremur?
Quid est ergo quod vult dicere?
7. Descendit enim ad nos, et qui paulo ante loquebatur ut Deus,
coepit loqui ut homo. Ipse est tamen homo qui Deus, quia Deus
factus est homo: sed factus quod non erat, non amittens quod erat.
Ergo accessit homo Deo, ut esset homo qui erat Deus; non ut jam
homo esset, et non esset Deus. Audiamus ergo eum et fratrem, qui
audiebamus conditorem: conditorem, quia Verbum in principio;
fratrem, quia natum ex virgine Maria: conditorem ante Abraham, ante
Adam, ante terram, ante coelum, ante omnia corporalia et
spiritualia; fratrem autem ex semine Abrahae, ex tribu Juda, ex
Virgine Israelitica. Si ergo novimus hunc, qui nobis loquitur, et
Deum et hominem, intelligamus verba Dei et hominis: aliquando enim
talia nobis dicit quae pertineant ad majestatem, aliquando quae
pertineant ad humilitatem. Ipse enim excelsus, qui humilis ut nos
humiles faciat excelsos . Quid ergo ait? Demonstrabit mihi Pater
his majora, ut vos miremini. Ergo nobis est demonstraturus, non
illi. Cum ergo nobis sit demonstraturus Pater; propterea dixit, ut
vos miremini. Exposuit enim quod voluit dicere, Demonstrabit mihi
Pater. Quare non dixit, Demonstrabit vobis Pater; sed,
demonstrabit Filio? Quia et nos membra sumus Filii; et nos membra
tanquam quod discimus, ipse discit quodammodo in membris suis.
Quomodo discit in nobis? Quomodo patitur in nobis. Unde probamus
quia patitur in nobis? Ex illa voce de coelo: Saule, Saule, quid
me persequeris (Act. IX, 4)? Nonne ipse est qui judex in fine
saeculi residebit, et justos ad dexteram ponens, iniquos autem ad
sinistram, dicturus est, Venite, benedicti Patris mei, percipite
regnum: esurivi enim, et dedistis mihi manducare? cumque illi
responderint, Domine, quando te vidimus esurientem? dicturus est
eis, Cum uni ex minimis meis dedistis, mihi dedistis (Matth.
XXV, 31-40). Qui ergo dixit, Cum uni ex minimis meis
dedistis, mihi dedistis; et nunc interrogetur a nobis, et dicamus
illi, Domine, quando eris discens, cum tu doceas omnia? Statim
enim nobis in fide nostra respondet, Cum unus ex minimis meis discit,
ego disco.
8. Ergo gratulemur et agamus gratias, non solum nos christianos
factos esse, sed Christum. Intelligitis, fratres, gratiam Dei
super nos capitis? Admiramini, gaudete, Christus facti sumus. Si
enim caput ille, nos membra; totus homo, ille et nos. Hoc est quod
apostolus dicit Paulus: Ut ultra jam non simus parvuli, jactati et
circumdati omni vento doctrinae. Superius autem dixerat: Donec
occurramus omnes in unitatem fidei, et in agnitionem Filii Dei, in
virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes.
IV, 14, 13). Plenitudo ergo Christi, caput et membra.
Quid est, caput et membra? Christus et Ecclesia. Arrogaremus enim
nobis hoc superbe, nisi ipse dignaretur hoc promittere, qui per
apostolum eumdem dicit: Vos autem estis corpus Christi et membra (I
Cor. XII, 27).
9. Cum ergo ostendit Pater membris Christi, Christo ostendit.
Fit quoddam miraculum magnum, sed tamen verum: ostenditur Christo
quod noverat Christus, et ostenditur Christo per Christum. Res
mira est et magna, sed Scriptura sic loquitur. Contradicturi sumus
divinis eloquiis, et non potius intellecturi, et ex ipsius dono ei qui
donavit gratias acturi? Quid est quod dixi, demonstratur Christo per
Christum? Demonstratur membris per caput. Ecce vide illud in te:
pone te clausis oculis velle aliquid tollere; nescit manus quo eat, et
utique manus tua membrum tuum est, non enim a corpore tuo separata
est; aperi oculos, videt jam manus quo eat, demonstrante capite
membrum secutum est. Si ergo in te potuit inveniri tale aliquid, ut
corpus tuum ostenderet corpori tuo, et per corpus tuum demonstraretur
aliquid corpori tuo; noli mirari quia dictum est, demonstratur
Christo per Christum. Demonstrat enim caput ut membra videant, et
docet caput ut membra discant: unus tamen homo caput et membra.
Noluit se separare, sed dignatus est agglutinari. Longe a nobis
erat, et multum longe: quid tam longe, quam conditum et conditor?
quid tam longe, quam Deus et homo? quid tam longe, quam justitia et
iniquitas? quid tam longe, quam aeternitas et mortalitas? Ecce quam
longe erat Verbum in principio Deus apud Deum, per quem facta sunt
omnia. Quomodo ergo factus est prope, ut esset quod nos, et nos in
illo? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I,
14).
10. Hoc ergo est nobis demonstraturus: hoc demonstravit discipulis
suis, qui eum in carne viderunt. Quid est hoc? Sicut Pater
suscitat mortuos et vivificat; sic et Filius quos vult vivificat.
Aliosne Pater, aliosne Filius? Certe omnia per ipsum facta sunt.
Quid dicimus, fratres mei? Lazarum suscitavit Christus: quem
mortuum suscitavit Pater, ut videret Christus quemadmodum Lazarum
suscitaret? An quando resuscitavit Lazarum Christus, non eum
resuscitavit Pater, et sine Patre fecit Filius solus? Legite ipsam
lectionem, et videte quia Patrem ibi invocat ut resurgat Lazarus
(Id. XI, 41-44). Sicut homo, invocat Patrem: sicut
Deus, facit cum Patre. Ergo et Lazarus qui resurrexit, et a
Patre et a Filio suscitatus est in dono et gratia Spiritus sancti;
et illud mirabile opus Trinitas fecit. Non ergo sic intelligamus,
Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult
vivificat, ut alios a Patre resuscitari et vivificari, alios a Filio
existimemus: sed eosdem quos Pater suscitat et vivificat, ipsos et
Filius suscitat et vivificat; quia omnia per ipsum facta sunt, et
sine ipso factum est nihil. Et ut ostenderet habere se quamvis a
Patre datam , tamen parem potestatem, ideo ait, Sic et Filius quos
vult vivificat, ut ostenderet ibi voluntatem suam: et ne quis
diceret, Suscitat Pater mortuos per Filium, sed ille tanquam
potens, tanquam potestatem habens, iste tanquam ex aliena potestate,
tanquam minister facit aliquid, sicut angelus; potestatem significavit
ubi ait, Sic et Filius quos vult vivificat Non enim vult Pater
aliud quam Filius; sed sicut illis una substantia, sic et una
voluntas est.
11. Et qui sunt isti mortui quos vivificat Pater et Filius? An
ipsi sunt de quibus diximus, Lazarus, vel filius illius viduae
(Luc. VII, 14, 15), vel filia archisynagogi (Id.
VIII, 54, 55)? novimus enim istos a Christo Domino
suscitatos. Aliud aliquid nobis vult insinuare, resurrectionem
scilicet mortuorum, quam omnes exspectamus; non illam quam quidam
habuerunt, ut crederent caeteri. Resurrexit enim Lazarus moriturus,
resurgemus nos semper victuri. Talem resurrectionem Pater facit, an
Filius? Imo vero Pater in Filio. Ergo Filius, et Pater in
Filio. Unde probamus quia de ista dicit resurrectione? Cum
dixisset, Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et
Filius quos vult vivificat; ne intelligeremus illam mortuorum
resurrectionem quam facit ad miraculum, non ad vitam aeternam, secutus
ait, Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit
Filio. Quid hoc est? De mortuorum resurrectione dicebat, quia
sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult
vivificat: unde continuo tanquam rationem subjecit de judicio,
dicens, Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit
Filio, nisi quia de illa resurrectione mortuorum dixerat, quae futura
est in judicio?
12. Neque enim, ait, Pater judicat quemquam, sed omne judicium
dedit Filio. Paulo ante putabamus aliquid facere Patrem, quod non
facit Filius; quando dicebat, Pater enim diligit Filium, et omnia
demonstrat ei quae ipse facit: tanquam Pater faciebat, et Filius
videbat. Sic erat subrepens menti nostrae intellectus carnalis, quasi
Pater faceret quod Filius non faceret; Filius autem videret Patrem
demonstrantem quod fieret a Patre. Ergo velut Pater faciebat quod
Filius non faciebat; modo jam videmus aliquid facere Filium, quod
non facit Pater. Quomodo nos versat, et mentem nostram pertractat;
huc atque illuc ducit, uno carnis loco remanere non sinit, ut versando
exerceat, exercendo mundet, mundando capaces reddat, capaces factos
impleat! Quid de nobis faciunt verba haec? quid loquebatur? quid
loquitur? Paulo ante dicebat quia demonstrat Filio Pater quidquid
facit; videbam quasi Patrem facientem, Filium exspectantem: modo
rursus video Filium facientem, Patrem vacantem; Non enim Pater
judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Quando ergo Filius
judicaturus est, Pater vacabit et non judicabit? Quid est hoc? quid
intelligam? Domine, quid dicis? Verbum Deus es, homo sum. Dicis
quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio?
Lego alio loco te dicentem, Ego non judico quemquam; est qui quaerat
et judicet (Joan. VIII, 15, 50): de quo dicis, Est qui
quaerat et judicet, nisi de Patre? Ille quaerit injurias tuas, ille
judicat de injuriis tuis. Quomodo hic Pater non judicat quemquam,
sed omne judicium dedit Filio? Interrogemus et Petrum, audiamus eum
loquentem in Epistola sua: Christus pro nobis passus est, inquit,
relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus: qui peccatum non
fecit, nec dolus inventus est in ore ejus; qui cum malediceretur, non
remaledicebat, cum injuriam acciperet, non minabatur, sed commendabat
illi qui juste judicat (I Petr. II, 21-23). Quomodo verum
est quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio?
Turbamur hic, turbati desudemus, desudantes purgemur. Conemur
utcumque, donante ipso, penetrare alta secreta verborum istorum.
Temere fortasse facimus, quia discutere et scrutari volumus verba
Dei. Et quare dicta sunt, nisi ut sciantur? quare sonuerunt, nisi
ut audiantur? quare audita sunt, nisi ut intelligantur? Confortet
ergo nos, et donet nobis aliquid quantum ipse dignatur; et si nondum
penetramus ad fontem, de rivulo bihamus. Ecce ipse Joannes nobis
tanquam rivulus emanavit, perduxit ad nos de alto Verbum,
humiliavit, et quodammodo stravit, ut non horreamus altum, sed
accedamus ad humilem.
13. Omnino est quidam intellectus verus, fortis, si quo modo eum
tenere possumus, quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium
dedit Filio. Hoc enim dictum est, quia hominibus in judicio non
apparebit nisi Filius. Pater occultus erit, Filius manifestus. In
quo erit Filius manifestus? In forma qua ascendit. Nam in forma
Dei cum Patre occultus est, in forma servi hominibus manifestus.
Non ergo Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, sed
manifestum: in quo manifesto judicio Filius judicabit, quia ipse
judicandis apparebit. Evidentius nobis ostendit Scriptura quia ipse
apparebit. Quadragesimo die post resurrectionem suam ascendit in
coelum, videntibus discipulis suis: et vox illis angelica, Viri,
inquit, Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Iste qui
assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum
euntem in coelum (Act. I, 3, 9, 10, 11). Quomodo eum
videbant ire? In carne, quam tetigerunt, quam palpaverunt, cujus
etiam cicatrices tangendo probaverunt, in illo corpore in quo cum eis
intravit et exivit per quadraginta dies, manifestans se eis in
veritate; non in aliqua falsitate: non phantasma, non umbra, non
spiritus; sed quemadmodum ipse dixit non fallens, Palpate, et
videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis
habere (Luc. XXIV, 39). Est quidem illud jam corpus dignum
coelesti habitatione, non subjacens morti, non mutabile per aetates.
Non enim sicut ad illam aetatem ab infantia creverat, sic ab aetate
quae juventus erat, vergit in senectutem: manet sicut ascendit,
venturus ad eos quibus antequam veniat, verbum suum voluit praedicari.
Sic ergo veniet in forma humana: hanc videbunt et impii, videbunt et
ad dexteram positi, videbunt et ad sinistram separati; sicut scriptum
est, Videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10; Joan.
XIX, 37). Si videbunt in quem pupugerunt, corpus ipsum
videbunt, quod lancea percusserunt: lancea non percutitur Verbum:
hoc ergo impii videre poterunt, quod et vulnerare potuerunt. Latentem
Deum in corpore non videbunt: post judicium videbitur ab his qui ad
dexteram erunt. Hoc est ergo quod ait, Pater non judicat quemquam,
sed omne judicium dedit Filio: quia manifestus ad judicium veniet
Filius, in humano corpore apparens hominibus, dicens dextris,
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; dicens sinistris,
Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus
(Matth. XXV, 34, 41).
14. Ecce videbitur forma hominis a piis et impiis, a justis et ab
injustis, a fidelibus et ab infidelibus, a gaudentibus et a
plangentibus, a confisis et a confusis: ecce videbitur. Cum visa
fuerit illa forma in judicio, et fuerit peractum judicium, ubi dictum
est Patrem non judicare quemquam, sed omne judicium dedisse Filio,
ob hoc, quia Filius apparebit in judicio in forma quam ex nobis
accepit, quid postea futurum est? Quando videbitur forma Dei, quam
sitiunt omnes fideles? quando videbitur illud quod erat in principio
Verbum, Deus apud Deum, per quod facta sunt omnia? quando
videbitur illa forma Dei, de qua dicit Apostolus, Cum in forma Dei
esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp.
II, 6)? Magna enim illa forma ubi adhuc aequalitas Patris et
Filii cognoscitur: ineffabilis, incomprehensibilis, maxime
parvulis. Quando videbitur? Ecce ad dexteram sunt justi, ad
sinistram sunt injusti; omnes pariter hominem vident, Filium hominis
vident, qui punctus est vident, qui crucifixus est vident, humiliatum
vident, natum ex Virgine vident, Agnum de tribu Juda vident:
Verbum Deum apud Deum quando videbunt? Ipse erit et tunc, sed
forma servi apparebit. Forma servi servis demonstrabitur: forma Dei
filiis servabitur. Fiant ergo servi filii; qui sunt ad dexteram,
eant in aeternam haereditatem olim promissam, quam non videntes
martyres crediderunt, pro cujus promissione sanguinem suum sine
dubitatione fuderunt: eant illuc et videant ibi. Quando illuc ibunt?
Dicat ipse Dominus: Sic ibunt illi in ambustionem aeternam, justi
autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 46).
15. Ecce vitam aeternam nominavit. Numquid hoc nobis dixit, quia
ibi videbimus et cognoscemus Patrem et Filium? Quid, si vivemus in
aeternum, sed illum Patrem et Filium non videbimus? Audi alio loco
ubi vitam aeternam nominavit, et expressit quid sit vita aeterna.
Noli timere, non te fallo: non sine causa promisi dilectoribus meis
dicens, Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me:
et qui me diligit, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et
ostendam meipsum illi (Joan. XIV, 21). Respondeamus
Domino, et dicamus: Quid, Domine Deus noster, magnum? quid
magnum? Nobis demonstraturus es teipsum? Quid enim, et Judaeis te
non demonstrasti? non te viderunt et qui crucifixerunt? Sed
demonstrabis te in judicio, cum stabimus ad dexteram tuam: numquid et
illi qui ad sinistram stabunt non te videbunt? Quid est quod
demonstrabis nobis teipsum? Nunc enim non te videmus cum loqueris?
Respondet, Demonstrabo meipsum in forma Dei, videtis modo formam
servi. Non te fraudabo, o homo fidelis; crede quia videbis. Amas,
et non vides: amor ipse non te perducet ut videas? Ama, persevera in
amando: non fraudabo, inquit, amorem tuum, qui mundavi cor tuum.
Utquid enim mundavi cor tuum, nisi ut Deus a te possit videri?
Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V,
8). Sed hoc, inquit servus tanquam cum Domino disputans, non
expressisti cum dixisti, Ibunt justi in vitam aeternam: non dixisti,
Ibunt ut videant me in forma Dei, videant Patrem cui aequalis sum.
Alibi attende quid dixit: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant
te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan.
XVII, 3).
16. Et modo ergo post commemoratum judicium, quod omne dedit Filio
Pater non judicans quemquam, quid futurum est? Quid sequitur? Ut
omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Judaeis
honorificatur Pater , contemnitur Filius. Filius enim videbatur ut
servus, Pater honorificabatur ut Deus. Apparebit et Filius
aequalis Patri, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant
Patrem. Modo ergo hoc habemus in fide. Nec dicat Judaeus: Patrem
honorifico; quid mihi est cum Filio? Respondeat illi, Qui non
honorificat Filium, non honorificat Patrem. Mentiris omnino,
Filium blasphemas, et Patri facis injuriam. Pater enim Filium
misit, tu contemnis quem misit: quomodo honorificas mittentem, qui
blasphemas missum?
17. Ecce, inquit aliquis, missus est Filius; et major est
Pater, quia misit. Recede a carne. Vetus homo suggerit vetustatem
, tu in novo agnosce novitatem. Novus tibi a saeculo antiquus,
perpetuus, aeternus, revocet ad hoc intellectum. Minor est Filius,
quia missus dictus est Filius? Missionem audio, non separationem.
Sed hoc, inquit, videmus in rebus humanis, quia major est qui
mittit, quam ille qui mittitur. Sed res humanae fallunt hominem, res
divinae purgant. Noli attendere ad res humanas, ubi major videtur qui
mittit, et minor qui mittitur: quanquam et ipsae res humanae dicunt
contra te testimonium. Velut, verbi gratia, si quis uxorem velit
petere, et per se non possit, amicum majorem mittit qui ei petat. Et
sunt multa in quibus ipse major eligitur, qui mittatur a minore. Quid
ergo jam calumniam vis facere, quia ille misit, ille missus est? Sol
radium mittit, et non separat; luna splendorem mittit, et non
separat; lucerna lumen fundit, et non separat: video ibi missionem ,
et nullam video separationem. Nam si de rebus humanis quaeris
exempla, o haeretica vanitas, quanquam, sicut paulo ante dixi, et
ipsae res humanae in quibusdam exemplis coarguunt et convincunt te;
tamen attende quam sit aliud in rebus humanis, unde vis ducere exempla
ad res divinas. Homo qui mittit, manet ipse, et pergit ille qui
mittitur: numquid pergit homo cum eo quem mittit? Pater autem qui
misit Filium, non recessit a Filio. Ipsum Dominum audi dicentem,
Ecce veniet hora, ut unusquisque discedat ad sua, et me solum
relinquatis: sed non solus sum, quia Pater mecum est (Joan.
XVI, 32). Quomodo eum misit cum quo venit? quomodo eum misit a
quo non recessit? Alio loco dixit, Pater autem in me manens facit
opera sua. (Id. XIV, 10). Ecce in illo est, ecce
operatur. Non recessit a misso mittens, quia missus et mittens unum
sunt.
|
|