|
1. Nudiustertiani et hesterni diei sermones redditos vobis sequitur
hodierna evangelica lectio, quam ex ordine pertractemus, non pro ejus
dignitate, sed pro viribus nostris: quia et vos non pro inundantis
fontis largitate, sed pro vestro modulo capitis. Et nos non tantum
dicimus in aures vestras, quantum ipse fons manat; sed quantum capere
possumus, quod in vestros sensus trajiciamus, abundantius operante
ipso in cordibus vestris, quam nobis in auribus vestris. Res enim
magna tractatur, et non a magnis, imo multum parvis: spem tamen et
fiduciam dat nobis, qui magnus propter nos factus est parvus. Si enim
ab illo non exhortaremur, nec invitaremur ad eum intelligendum, sed
desereret nos tanquam contemptibiles; quia capere non possumus
divinitatem ipsius, si non caperet ipse mortalitatem nostram, et
perveniret ad nos ut loqueretur nobis Evangelium; si quod in nobis
abjectum et minimum est, noluisset communicare nobiscum; putaremus eum
noluisse nobis dare magnum suum, qui suscepit parvum nostrum. Haec
dixi, ne quis vel nos reprehendat ista tractantes, quasi multum
audaces; vel de se desperet quod possit capere dono Dei, quod illi
dignatus est loqui Filius Dei. Ergo quod loqui nobis dignatus est,
debemus credere, quia voluit ut intelligamus. Sed si non possumus,
praestat intellectum rogatus, qui verbum praestitit non rogatus.
2. Ecce quae verborum ista secreta sint, attendite. Amen, amen
dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me,
habet vitam aeternam. Ad vitam certe aeternam omnes tendimus; et
ait, Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam
aeternam. Numquid ergo audire nos voluit verbum suum, et intelligere
noluit? Quandoquidem si in audiendo et credendo vita aeterna est,
multo magis in intelligendo. Sed gradus pietatis est fides, fidei
fructus intellectus, ut perveniamus ad vitam aeternam, ubi non nobis
legatur Evangelium; sed ille qui nobis modo Evangelium dispensavit,
remotis omnibus lectionis paginis, et voce lectoris et tractatoris,
appareat omnibus suis purgato corde assistentibus, et in corpore
immortali jam nunquam morituris, mundans eos, et illuminans viventes,
et videntes quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum
(Joan. I, 1). Nunc ergo qui sumus attendamus, et quem audiamus
cogitemus. Deus est Christus, et cum hominibus loquitur: capi se
vult, faciat capaces; videri se vult, aperiat oculos. Non tamen
sine causa loquitur nobis, nisi quia verum est quod promittit nobis.
3. Verba mea, inquit, qui audit, et credit ei qui me misit, habet
vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transiit a morte ad
vitam. Ubi, quando venimus de morte ad vitam, ut non in judicium
veniamus? In hac vita transitur a morte ad vitam; in hac vita quae
nondum est vita, hinc transitur a morte ad vitam. Quis est ille
transitus? Qui audit verba mea, dixit, et credit ei qui misit me.
Servans ista credis, et transis. Et est qui stando transit? Plane
est: stat enim corpore, transit mente. Ubi erat, unde transiret,
et quo transit? Transit a morte ad vitam. Vide unum hominem
stantem, in quo agatur totum hoc quod dicitur. Stat, audit; forte
non credebat, audiendo credit: paulo ante non credebat, modo credit;
quasi de regione infidelitatis ad regionem fidei transitum fecit, moto
corde, non moto corpore, moto in melius : quia iterum qui deserunt
fidem, moventur in deterius. Ecce in hac vita, quae, sicut dixi,
nondum est vita, transitur a morte ad vitam, ut in judicium non
veniatur. Quare autem dixi quia nondum est vita? Si vita esset
ista, non diceret Dominus cuidam, Si vis venire ad vitam, serva
mandata (Matth. XIX, 17). Non enim ait illi, Si vis venire
ad vitam aeternam; non addidit aeternam, sed tantum dixit, vitam.
Ergo ista nec vita nominanda est, quia non est vera vita. Quae est
vera vita, nisi quae est aeterna vita? Audi Apostolum dicentem ad
Timotheum: Praecipe divitibus hujus saeculi, non superbe sapere,
neque sperare in incerto divitiarum; sed in Deo vivo, qui praestat
nobis omnia abundanter ad fruendum: bene faciant, divites sint in
operibus bonis, facile tribuant, communicent. Utquid hoc? Audi
quod sequitur: Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut
apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19). Si debent
sibi thesaurizare fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram
vitam; profecto ista in qua erant, falsa vita est. Nam utquid velis
apprehendere veram, si jam tenes veram? Apprehendenda est vera?
migrandum est a falsa. Et qua migrandum? quo? Audi, crede; et
transitum facis a morte ad vitam, et in judicium non venis.
4. Quid est hoc, Et in judicium non venis? Et quis melior erit
Paulo apostolo, qui ait: Oportet nos exhiberi omnes ante tribunal
Christi, ut illic recipiat unusquisque quae per corpus gessit, sive
bonum sive malum (II Cor. V, 10)? Paulus dicit, Oportet
nos exhiberi omnes ante tribunal Christi; et tu tibi audes promittere
quia in judicium non venies, Absit, inquis, ut ego mihi hoc
promittere audeam: sed credo promittenti. Salvator loquitur,
Veritas pollicetur, ipse dixit mihi, Qui audit verba mea, et credit
ei qui me misit, habet vitam aeternam, et transitum facit de morte in
vitam, et in judicium non veniet. Ego ergo audivi verba Domini mei,
credidi; jam infidelis cum essem, factus sum fidelis: sicut me
monuit, transii a morte ad vitam, ad judicium non venio; non
praesumptione mea, sed ipsius promissione. Paulus autem contra
Christum loquitur, servus contra Dominum, discipulus contra
magistrum, homo contra Deum, ut cum Dominus dicat quia qui audit et
credit, transit a morte ad vitam, et in judicium non veniet, dicat
Apostolus, Oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi? Aut
si ad judicium non venit qui ad tribunal exhibetur, nescio quomodo
intelligam.
5. Revelat ergo Dominus Deus noster, et per Scripturas suas
admonet nos quomodo intelligatur, quando dicitur judicium. Hortor
ergo ut attendatis. Aliquando judicium poena dicitur: aliquando
judicium discriminatio dicitur. Secundum illum modum quo dicitur
judicium discriminatio, oportet nos omnes exhiberi ante tribunal
Christi, ut illic recipiat homo quae per corpus gessit, sive bonum
sive malum: ipsa est enim discriminatio, ut bonis bona, malis mala
distribuantur. Nam si judicium semper in malo acciperetur, non
diceret Psalmus, Judica me, Deus. Audit forte aliquis dicentem,
Judica me, Deus, et miratur. Solet enim homo dicere, Ignoscat
mihi Deus; Parce mihi, Deus: quis est qui dicat, Judica me,
Deus? Et aliquando in Psalmo versus ipse in diapsalmate ponitur,
qui praebeatur a lectore, et respondeatur a populo. Non forte alicui
cor percutitur, et timet cantare Deo et dicere, Judica me, Deus?
Et tamen cantat populus credens, nec putat se male optare quod didicit
a divina lectione: et si parum intelligit, credit aliquid boni esse
quod cantat. Et tamen et ipse Psalmus non dimisit hominem sine
intellectu. Secutus enim, verbis posterioribus ostendit quale
judicium diceret; quia non est damnationis, sed discretionis. Ait
enim, Judica me, Deus. Quid est, Judica me, Deus? Et
discerne causam meam a gente non sancta. Ergo secundum hoc judicium
discretionis, oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi.
Secundum judicium autem damnationis, Qui audit verba mea, inquit,
et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non
veniet, sed transitum facit a morte ad vitam. Quid est, in judicium
non veniet? In damnationem non veniet. Probemus de Scripturis quia
dictum est judicium ubi poena intelligitur: quanquam et in hac ipsa
lectione paulo post audietis ipsum verbum judicii non positum nisi pro
damnatione et poena (Infra, n. 13). Tamen Apostolus dicit
quodam loco, scribens ad eos qui Corpus quod fideles nostis, male
tractabant; et propter quod male tractabant, corripiebantur flagello
Domini: ait enim illis, Propterea multi in vobis infirmi et aegroti
dormiunt sufficienter . Multi enim propterea etiam moriebantur. Et
secutus est, Si enim nos ipsos judicaremus, a Domino non
judicaremur: hoc est, si nos ipsos corriperemus, a Domino non
corriperemur. Cum judicamur autem, a Domino corripimur, ne cum hoc
mundo damnemur (I Cor. XI, 30-32). Sunt ergo secundum
poenam qui judicantur hic, ut parcatur illis ibi; sunt quibus parcitur
hic, ut abundantius torqueantur ibi: sunt autem quibus distribuuntur
ipsae poenae sine flagello poenae, si flagello Dei correcti non
fuerint; ut cum hic contempserint patrem verberantem, ibi sentiant
judicem punientem. Ergo est judicium quo missurus est Deus, id est
Filius Dei, in fine diabolum et angelos ejus, et omnes infideles et
impios cum eo: ad hoc judicium non veniet, qui modo credens transitum
facit a morte ad vitam.
6. Etenim ne putares credendo te non moriturum secundum carnem, et
accipiendo carnaliter diceres tibi, Dominus meus mihi dixit, Qui
audit verba mea, et credit ei qui misit me, transiit a morte ad
vitam; ergo ego credidi, non sum moriturus: scias te mortem quam
debes supplicio Adam, persoluturum: accepit enim ille, in quo tunc
omnes fuimus, Morte morieris (Gen. II, 17); nec potest
evacuari divina sententia. Sed cum persolveris mortem veteris
hominis, suscipieris in vitam aeternam novi hominis, et transitum
facies a morte ad vitam. Modo interim fac transitum vitae. Quae est
vita tua? Fides: Justus ex fide vivit (Habac. II, 4; Rom.
I, 17). Infideles quid? Mortui sunt. Inter tales mortuos erat
ille corpore, de quo dicit Dominus: Dimitte mortuos, sepeliant
mortuos suos (Matth. VIII, 22). Ergo et in hac vita sunt
mortui, sunt vivi, et quasi omnes vivunt. Qui sunt mortui? Qui non
crediderunt. Qui sunt vivi? Qui crediderunt. Quid dicitur mortuis
ab Apostolo? Surge, qui dormis. Sed somnum, inquit, dixit, non
mortem. Audi sequentia: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis.
Et quasi diceret, Quo ibo? Et illuminabit te Christus (Ephes.
V, 14). Jam cum te credentem illuminaverit Christus, transitum
facis a morte ad vitam: mane in eo quo transisti, et non venies ad
judicium.
7. Exponit illud jam ipse, et sequitur: Amen, amen dico vobis.
Ne forte quia dixit, transiit a morte ad vitam, intelligamus hoc in
futura resurrectione, ostendere volens quomodo transit qui credit; et
hoc esse transire de morte ad vitam, transire ab infidelitate ad
fidem, ab injustitia ad justitiam, a superbia ad humilitatem, ab odio
ad charitatem: nunc ait, Amen, amen dico vobis, quia venit hora,
et nunc est. Quid evidentius? Jam certe aperuit quod dicebat, quia
modo fit quo nos Christus hortatur. Venit hora. Quae hora? Et
nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint
vivent. Jam de his mortuis locuti sumus. Quid putamus, fratres
mei? in ista turba quae me audit, nulline sunt mortui? Qui enim
credunt et secundum veram fidem agunt, vivunt et mortui non sunt: qui
autem vel non credunt, vel sicut daemones credunt, trementes (Jacobi
II, 19) et male viventes, Filium Dei confitentes et charitatem
non habentes, mortui potius deputandi sunt. Et tamen agitur adhuc
hora ista. Non enim hora de qua locutus est Dominus, una erit hora
de duodecim horis unius diei. Ex quo locutus est usque ad hoc tempus,
et usque ad finem saeculi, ipsa una hora agitur, de qua dicit in
Epistola sua Joannes, Filioli, novissima hora est (I Joan.
II, 18). Ergo nunc est. Qui vivit, vivat: qui mortuus erat,
vivat; audiat vocem Filii Dei qui mortuus jacebat, surgat, et
vivat. Clamavit Dominus ad sepulcrum Lazari, et quatriduanus
mortuus resurrexit. Qui putebat, in auras processit; sepultus erat,
lapis superpositus erat, vox Salvatoris irrupit duritiam lapidis: et
cor tuum ita durum est, ut nondum illa vox divina te rumpat! Surge in
corde tuo, procede de sepulcro tuo. Etenim mortuus in corde tuo
tanquam in sepulcro jacebas, et tanquam saxo malae consuetudinis
gravabaris. Surge, et procede. Quid est, Surge, et procede?
Crede, et confitere. Qui enim credidit, surrexit; qui confitetur,
processit. Quare processisse diximus confitentem? Quia antequam
confiteretur, occultus erat; cum autem confitetur, procedit de
tenebris ad lucem. Et cum confessus fuerit, quid dicitur ministris?
Quod dictum est ad funus Lazari, Solvite illum, et sinite abire
(Joan. XI, 38-44). Quomodo? Dictum est ministris
Apostolis, quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo
(Matth. XVIII, 18).
8. Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii
Dei, et qui audierint vivent. Unde vivent? De vita. De qua
vita? De Christo. Unde probamus quia de vita Christo? Ego sum,
inquit, via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Ambulare vis?
ego sum via. Falli non vis? ego sum veritas. Mori non vis? ego sum
vita. Hoc dicit tibi Salvator tuus: Non est quo eas, nisi ad me;
non est qua eas, nisi per me. Nunc ergo ista hora agitur, hoc et
agitur plane, et omnino non cessatur. Surgunt homines qui mortui
erant, transeunt ad vitam, ad vocem Filii Dei vivunt, de illo,
perseverantes in fide ipsius. Habet enim Filius vitam, unde vivant
credentes habet.
9. Et quomodo habet? Sicut habet Pater. Audi ipsum dicentem,
Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam
habere in semetipso. Fratres, ut potero dicam. Haec sunt enim illa
verba quae parvum intellectum perturbant. Quare addidit, in
semetipso? Sufficeret ut diceret, Sicut enim Pater habet vitam,
sic dedit et Filio habere vitam. Addidit, in semetipso: habet enim
in semetipso Pater vitam, habet et Filius in semetipso. Aliquid
intelligere nos voluit, in eo quod ait, in semetipso. Et hic
secretum in verbo hoc clausum est: pulsetur, ut aperiatur. O
Domine, quid est quod dixisti? In semetipso, quare addidisti?
Etenim Paulus apostolus quem vivere fecisti, non habebat vitam?
Habebat, inquit. Quantum homines mortui ut reviviscant, et ad
verbum tuum credendo transeant: cum transierint, non in te habebunt
vitam? Habebunt; nam et ego paulo ante dixi, Qui audit verba mea,
et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam. Ergo illi qui in te
credunt, habent vitam: et non dixisti, in semetipsis. Cum autem de
Patre loquereris, Sicut Pater habet vitam in semetipso: rursus,
cum de te loquereris, dixisti, sic et Filio dedit habere vitam in
semetipso. Sicut habet, sic dedit habere. Ubi habet? In
semetipso. Ubi dedit habere? In semetipso. Paulus ubi habet? Non
in semetipso, sed in Christo. Tu fidelis ubi habes? Non in
temetipso, sed in Christo. Videamus si hoc dicit Apostolus: Vivo
autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II,
20). Vita nostra tanquam nostra, id est, de voluntate propria
nostra, non erit nisi mala, peccatrix, iniqua: vita vero bona de
Deo in nobis est, non a nobis; a Deo nobis datur, non a nobis.
Christus autem in semetipso habet vitam sicut Pater, quia Verbum
Dei. Non modo male vivit, et modo bene vivit: homo autem, modo
male, modo bene. Qui male vivebat, in vita sua erat: qui bene
vivit, ad vitam Christi transiit. Particeps factus vitae, non eras
quod accepisti, et eras qui acciperes: Filius autem Dei non quasi
primo fuit sine vita, et accepit vitam. Si enim sic illam acciperet,
non eam haberet in semetipso. Quid est enim, in semetipso? Ut ipsa
vita ipse esset.
10. Adhuc aliud planius fortasse dicam. Lucernam quisque
accendit: exempli gratia, lucerna illa quantum pertinet ad flammulam
quae ibi lucet, ignis ille habet lucem in semetipso; oculi autem tui
qui lucerna absente jacebant et nihil videbant, jam et ipsi habent
lucem, sed non in semetipsis. Proinde si se a lucerna averterint,
tenebrantur; si se converterint, illuminantur. At vero ille ignis
quamdiu est, lucet: si volueris illi lucem tollere, simul et ipsum
exstinguis; nam sine luce non potest remanere. Sed lux Christus
inexstinguibilis et coaeternus Patri, semper candens, semper lucens,
semper fervens: nam si non ferveret, numquid diceretur in Psalmo,
Nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7)?
Tu autem in peccato tuo frigidus eras, converteris ut fervescas: si
recesseris, frigescis. In peccato tuo tenebrosus eras, converteris
ut illumineris: si averteris te, obscuraberis. Proinde quia in te
tenebrae eras, cum illuminaberis, non eris lumen, quamvis sis in
lumine. Ait enim Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem
lux in Domino (Ephes. V, 8). Cum dixisset, nunc autem lux:
addidit, in Domino. In te ergo tenebrae, lux in Domino. Lux
quare? Quia participatione lucis illius lux es. Si autem a luce qua
illuminaris recesseris, ad tenebras tuas redis. Non sic Christus,
non sic Verbum Dei. Sed quomodo? Sicut habet Pater vitam in
semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso: ut non
participatione vivat, sed incommutabiliter vivat; et omnino ipse vita
sit. Sic dedit et Filio habere vitam. Sicut habet, sic dedit.
Quid interest? Quia ille dedit, iste accepit. Numquid jam erat
quando accepit? Numquid intelligimus Christum aliquando fuisse sine
luce, cum ipse sit Sapientia Patris, de qua dictum est, Candor est
lucis aeternae (Sap. VII, 26)? Ergo quod dicitur, dedit
Filio, tale est ac si diceretur, genuit filium: generando enim
dedit. Quomodo dedit ut esset, sic dedit ut vita esset, et sic dedit
ut in semetipso vita esset. Quid est, in semetipso vita esset? Non
aliunde vita indigeret, sed ipse esset plenitudo vitae, unde credentes
alii viverent dum viverent. Dedit ergo illi habere vitam in
semetipso: dedit tanquam cui? Tanquam Verbo suo, tanquam ei qui in
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum.
11. Deinde quia homo factus, quid illi dedit? Et potestatem dedit
ei judicium facere, quoniam filius hominis est. Secundum quod Filius
Dei est, sicut habet Pater vitam in semetipso, sic et dedit Filio
vitam habere in semetipso: secundum autem quod filius hominis est,
potestatem dedit ei judicium faciendi. Hoc est quod hesterno die
exposui Charitati vestrae, quia in judicio homo videbitur, Deus
autem non videbitur: sed post judicium videbitur Deus ab his qui
vicerint in judicio; ab impiis autem non videbitur Deus (In
superiori Tractatu). Quia ergo homo videbitur in judicio forma
illa, qua sic veniet sicut ascendit, ideo supra dixerat: Pater non
judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V,
22.) Hoc etiam in isto loco repetit, cum dicit, Et potestatem
dedit ei judicium faciendi, quoniam filius hominis est. Tanquam
diceres tu, Potestatem dedit ei judicium faciendi, quare? Quando
non habuit istam potestatem judicium faciendi? Quando in principio
erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum,
quando omnia per ipsum facta sunt (Id. I, 1, 3) numquid non
habebat potestatem judicium faciendi? Sed secundum hoc dico,
Potestatem dedit ei judicium faciendi, quia filius hominis est:
secundum hoc accepit potestatem judicandi, quia filius hominis est.
Nam secundum quod Dei Filius est, semper habuit hanc potestatem.
Accepit qui crucifixus est. Qui fuit in morte, est in vita: Verbum
Dei nunquam in morte, semper in vita.
12. Jam ergo de resurrectione forte aliquis nostrum dicebat: Ecce
resurreximus; qui audit Christum, qui credit, et transit de morte ad
vitam et in judicium non veniet; venit hora, et nunc est, ut qui
audit vocem Filii Dei, vivat; mortuus erat, audivit, ecce
resurgit: quid est quod dicitur postea resurrectio futura? Parce
tibi, noli praecipitare sententiam, ne pergas post illam. Est quidem
ista resurrectio quae fit nunc: mortui erant infideles, mortui erant
iniqui; vivunt justi, transeunt a morte infidelitatis ad vitam fidei:
sed noli inde credere nullam futuram postea resurrectionem corporis,
crede futuram et resurrectionem corporis. Audi enim quid sequatur post
commendatam resurrectionem istam quae fit per fidem, ne quis putaret
istam solam esse, et incideret in illam desperationem et errorem
hominum, qui pervertebant aliorum sensus, dicentes resurrectionem jam
factam esse, de quibus dicit Apostolus, Et fidem quorumdam
pervertunt (II Tim. II, 18). Credo enim quia talia verba
illis dicebant: Ecce Dominus ubi ait, Et qui credit in me,
transiit a morte ad vitam; jam facta est resurrectio in hominibus
fidelibus qui fuerant infideles: quomodo altera dicitur resurrectio?
Gratias Domino Deo nostro; fulcit nutantes, dirigit haesitantes,
confirmat dubitantes. Audi quid sequitur, quia non habes unde tibi
facias caliginem mortis. Si credidisti, totum crede. Quid totum,
inquis, credo? Audi quid dicit: Nolite mirari hoc, quia dedit
potestatem Filio faciendi judicii. In fine dico, ait. Quomodo in
fine? Nolite mirari hoc; quia venit hora. Hic non dixit, et nunc
est. In illa resurrectione fidei quid dixit? Venit hora, et nunc
est. In ista resurrectione quam commendat futuram corporum mortuorum,
Venit hora, dixit; non dixit, nunc est; quia in fine saeculi
ventura est.
13. Et unde, inquis, mihi probas quia de ipsa resurrectione
dixit? Si patienter audias, tu ipse tibi modo probabis. Sequamur
ergo: Nolite mirari hoc; quia venit hora, in qua omnes qui in
monumentis sunt. Quid evidentius ista resurrectione? Jam dudum non
dixerat, qui in monumentis sunt; sed, mortui audient vocem Filii
Dei; et qui audierint, vivent. Non dixit, alii vivent, alii
damnabuntur; quia omnes qui credunt vivent. De monumentis autem quid
dicit? Omnes qui sunt in monumentis, audient vocem ejus, et
procedent. Non dixit, audient et vivent. Si enim male vixerunt et
jacebant in monumentis, ad mortem surgent, non ad vitam. Ergo
videamus qui procedent. Licet paulo ante mortui audiendo et credendo
vivebant, non ibi facta est discretio; non dictum est, Audient
mortui vocem Filii Dei, et cum audierint, alii vivent, alii
damnabuntur; sed, Omnes qui audierint, vivent: quia qui credunt
vivent, qui habent charitatem vivent, et nemo morietur. De
monumentis autem, audient vocem, et procedent qui bene fecerunt, ad
resurrectionem vitae; qui male fecerunt, ad resurrectionem judicii.
Hoc est judicium, poena illa de qua paulo ante dixerat, Qui credit
in me, transiit a morte ad vitam, et in judicium non veniet.
14. Non possum ego a meipso facere quidquam: sicut audio judico,
et judicium meum justum est. Si sicut audis judicas, a quo audis?
Si a Patre, certe Pater non judicat quemquam, sed omne judicium
dedit Filio. Quando tu quodammodo praeco Patris, quod audis, hoc
dicis ? Quod audio hoc dico, quia quod est Pater, hoc sum: dicere
enim meum esse est; quia Verbum Patris sum. Hoc enim tibi dicit
Christus. Inde de tuo. Quid est, Sicut audio, ita judico,
nisi, Sicut sum? Quomodo enim audit Christus? Fratres,
quaeramus, rogovos. Audit Christus a Patre? Quomodo illi dicit
Pater? Utique si dicit illi, verba ad illum facit: omnis enim qui
aliquid alicui dicit, verbo dicit. Quomodo Pater Filio dicit,
quando Filius Verbum Patris est? Quidquid nobis Pater dicit,
Verbo suo dicit: Verbum Patris Filius est, ipsi Verbo quo alio
verbo dicit? Unus est Deus, unum Verbum habet, in uno Verbo omnia
continet. Quid est ergo, Sicut audio, ita judico? Sicut de Patre
sum, ita judico. Ergo judicium meum justum est. Nam si nihil facis
ex te, o Domine Jesu, quomodo sentiunt carnales; si nihil facis ex
te, quomodo paulo ante dixisti, Sic et Filius quos vult vivificat?
Modo dicis, Ex me facio nihil. Sed quid commendat Filius, nisi
quia de Patre est? Qui est de Patre, non est de se. Si de se
Filius esset, non esset Filius: de Patre est. Pater ut sit non
est de Filio, Filius ut sit de Patre est. Aequalis Patri; sed
tamen iste de illo, non ille de isto.
15. Quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit
me. Filius unicus dicit, Non quaero voluntatem meam; et homines
volunt facere voluntatem suam! Ille tantum se humiliat qui aequalis
est Patri; et tantum se extollit qui in imo jacet, et nisi ei manus
porrigatur, non surgit! Faciamus ergo voluntatem Patris, voluntatem
Filii , voluntatem Spiritus sancti; quia Trinitatis hujus una
voluntas, una potestas, una majestas est. Ideo tamen dicit Filius,
Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me;
quia Christus non est de se, sed de Patre suo est. Quod autem
habuit ut homo appareret, de creatura assumpsit quam ipse formavit.
|
|