|
1. Quodam loco in Evangelio Dominus ait, prudentem auditorem verbi
sui similem esse debere homini qui volens aedificare, fodit altius,
donec perveniat ad fundamentum stabilitatis petrae, et ibi securus
constituat quod fabricat adversus impetum fluminis: ut cum venerit,
repercutiatur potius firmitate aedificii, quam impulsu suo ruinam
faciat illi domui (Matth. VII, 24, 25). Putemus
Scripturam Dei tanquam agrum esse, ubi volumus aliquid aedificare.
Non simus pigri, nec superficie contenti; fodiamus altius, donec
perveniamus ad petram: Petra autem erat Christus (I Cor. X,
4).
2. Hodierna lectio de testimonio Domini nobis locuta est, quia non
habeat necessarium ab hominibus testimonium, sed habeat majus quam sunt
homines; atque id testimonium dixit quid sit: Opera, inquit, quae
ego facio, testimonium perhibent de me. Deinde adjunxit: Et
testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. Ipsa quoque opera
quae facit, a Patre se accepisse dicit. Testimonium ergo perhibent
opera, testimonium perhibet Pater. Nullumne testimonium perhibuit
Joannes? Perhibuit plane, sed tanquam lucerna, non ad satiandos
amicos, sed ad confundendos inimices : jam enim antea praedictum erat
a persona Patris, Paravi lucernam Christo meo; inimicos ejus induam
confusione; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea (Psal.
CXXXI, 17 et 18). Esto tanquam in nocte positus,
attendisti in lucernam, et miratus es lucernam, et exsultasti ad lumen
lucernae: sed illa lucerna dicit esse solem, in quo exsultare debeas;
et quamvis ardeat in nocte, diem te jubet exspectare. Non ergo quia
illius hominis testimonio non erat opus. Nam utquid mitteretur, si
non erat opus? Sed ne in lucerna remaneat homo, et lumen lucernae
sufficere sibi arbitretur; ideo Dominus nec lucernam illam superfluam
dicit fuisse, nec tamen te dicit in lucerna debere remanere. Dicit
aliud testimonium Scriptura Dei: ibi utique Deus perhibuit
testimonium Filio suo, et in illa Scriptura Judaei spem posuerant,
in Lege scilicet Dei, ministrata sibi per Moysen famulum Dei.
Scrutamini, inquit, Scripturam, in qua vos putatis vitam aeternam
habere; ipsa testimonium perhibet de me: et non vultis venire ad me,
ut vitam habeatis. Quid vos putatis habere in Scriptura vitam
aeternam? Ipsam interrogate, cui perhibet testimonium; et
intelligite quae sit vita aeterna. Et quia propter Moysen volebant
repudiare Christum, tanquam adversarium institutis praeceptisque
Moysi; rursus eosdem ipse convincit tanquam de alia lucerna.
3. Omnes enim homines lucernae, quia et accendi possunt et
exstingui. Et lucernae quidem cum sapiunt, lucent, et spiritu
fervent: nam et si ardebant et exstinctae sunt, etiam putent.
Permanserunt enim servi Dei lucernae bonae ex oleo misericordiae
illius, non ex viribus suis. Gratia quippe Dei gratuita, illa oleum
lucernarum est. Plus enim illis omnibus laboravi, ait quaedam
lucerna; et ne viribus suis ardere videretur, adjunxit, Non ego
autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). Omnis ergo
prophetia ante Domini adventum, lucerna est: de qua dicit Petrus
apostolus, Habemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis
intendentes, quemadmodum lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies
lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I,
19). Lucernae itaque Prophetae, et omnis prophetia una magna
lucerna. Quid Apostoli? non lucernae etiam ipsi? Plane lucernae.
Solus enim ille non lucerna. Non enim accenditur et exstinguitur:
quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio habere
vitam in semetipso. Lucernae ergo et Apostoli; et gratias agunt,
quia et accensi sunt lumine Veritatis, et fervent Spiritu
charitatis, et suppetit illis oleum gratiae Dei. Si non essent
lucernae, non diceret illis Dominus, Vos estis lumen mundi. Nam
posteaquam dixit, Vos estis lumen mundi, ostendit ne tale lumen se
putarent, quale dictum est, Erat lumen verum, quod illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum. Tunc autem hoc de Domino dictum
est, cum a Joanne distingueretur. De Joanne quippe Baptista dictum
erat, Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine
(Joan. I, 9, 8). Et ne diceres, Quomodo lumen non erat, de
quo Christus dicit, quia lucerna erat? In comparatione alterius
luminis non erat lumen. Erat enim verum lumen, quod illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum. Ergo cum et discipulis diceret,
Vos estis lumen mundi, ne sibi aliquid tributum putarent, quod de
solo Christo intelligendum esset, et ita lucernae vento superbiae
exstinguerentur; cum dixisset, Vos estis lumen mundi, continuo
subjunxit, Non potest civitas abscondi supra montem constituta, neque
accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut
luceat omnibus qui in domo sunt. Sed quid, si Apostolos non dixit
lucernam, sed accensores lucernae quam ponerent super candelabrum?
Audi quia ipsos dixit lucernam. Sic luceat, inquit, lumen vestrum
coram hominibus, ut videntes bona opera vestra glorificent, non vos,
sed Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 14-16).
4. Ergo et Moyses perhibuit testimonium Christo, et Joannes
perhibuit testimonium Christo, et caeteri Prophetae et Apostoli
perhibuerunt testimonium Christo. His omnibus testimoniis praeponit
testimonium operum suorum. Quia et per illos nonnisi Deus perhibuit
testimonium Filio suo. Sed perhibet alio modo Deus testimonium
Filio suo: per ipsum Filium suum indicat Deus Filium, indicat se
per Filium. Ad hunc si potuerit homo pervenire, nec lucernis
indigebit, et vere fodiendo altius, aedificium perducet ad petram.
5. Facilis est ergo, fratres, hodierna lectio: sed propter
hesternum debitum (scio enim quid distulerim, non abstulerim, et
Dominus dignatus est donare etiam hodie loqui ad vos), recordamini
quid reposcere debeatis, si forte aliquo modo servata pietate et
salubri humilitate, extendamus nos non adversus Deum, sed ad Deum;
et levemus ad eum animam nostram, effundentes eam super nos, sicut
ille in Psalmo, cui dicebatur, Ubi est Deus tuus? Haec, inquit,
meditatus sum, et effudi super me animam meam (Psal. XLI, 4 et
5). Levemus ergo animam ad Deum, non contra Deum; quia et hoc
dictum est, Ad te, Domine, levavi animam meam (Psal. XXIV,
1). Et levemus adjuvante ipso; nam gravis est. Unde autem gravis
est? Quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit
terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Ne
forte ergo possimus sensum nostrum a multis colligere ad unum, et
evulsum a multis relevare ad unum (quod quidem non poterimus, ut
dixi, nisi adjuvet ille qui ad se vult levari animas nostras), et
contingamus ex aliqua parte, quomodo Verbum Dei unicus Patri,
coaeternus et aequalis Patri, non faciat nisi quod viderit Patrem
facientem, cum tamen Pater ipse non faciat aliquid nisi per Filium
videntem. Videtur mihi quoniam Dominus Jesus in hoc loco magnum
quiddam insinuare volens intentis, et infundere capacibus, incapaces
autem excitare ad studium, ut nondum intelligentes bene vivendo capaces
fiant, insinuavit nobis animam humanam et mentem rationalem, quae
inest homini, non inest pecori, non vegetari, non beatificari, non
illuminari, nisi ab ipsa substantia Dei: eamque animam facere aliquid
per corpus et de corpore, atque habere subjectum corpus, et per
corporalia mulceri posse sensus corporis vel offendi, et propter hoc,
id est propter consortium quoddam animae et corporis in hac vita atque
complexu, delectari animam lenitis, vel contristari offensis corporis
sensibus; beatitudinem tamen ejus qua fit beata ipsa anima, non fieri
nisi participatione illius vitae semper vivae, incommutabilis,
aeternaeque substantiae, quae Deus est: ut quomodo anima quae
inferior Deo est, id quod ipsa inferius est, hoc est corpus, facit
vivere; sic eamdem animam non faciat beate vivere, nisi quod ipsa
anima est superius. Superior enim anima quam corpus, et superior quam
anima Deus. Praestat aliquid inferiori, praestatur illi a
superiore. Serviat Domino suo, ne conculcetur a servo suo. Haec
est, fratres mei, religio christiana, quae praedicatur per totum
mundum, horrentibus inimicis; et ubi vincuntur, murmurantibus; ubi
praevalent, saevientibus. Haec est religio christiana, ut colatur
unus Deus, non multi dii; quia non facit animam beatam nisi unus
Deus. Participatione Dei fit beata. Non participatione sanctae
animae fit beata infirma anima, nec participatione angeli fit beata
sancta anima: sed si quaerit beata esse infirma anima, quaerat unde
beata sit sancta anima. Non enim beatus efficeris ex angelo tu; sed
unde angelus, inde et tu.
6. His praemissis atque firmissime constitutis, animam rationalem
non beatificari nisi a Deo, corpus non vegetari nisi per animam,
atque esse quamdam medietatem inter Deum et corpus, animam; intendite
et recolite mecum, non hodiernam, de qua sufficienter locuti sumus,
sed hesternam lectionem, quam ecce jam triduo versamus atque
tractamus, et pro viribus fodimus, donec ad petram perveniamus.
Verbum Christus, Verbum Dei Christus apud Deum, Verbum
Christus et Deus Verbum, Christus et Deus et Verbum unus Deus.
Illuc perge, anima, contemptis caeteris, vel etiam transcensis;
illuc perge. Nihil potentius ista creatura, quae mens dicitur
rationalis, nihil hac creatura sublimius: quidquid supra istam est,
jam Creator est. Dicebam autem quia Verbum Christus, et Verbum
Dei Christus, et Deus Verbum Christus; sed non tantum Verbum
Christus, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis
(Joan. I, 14): ergo et Verbum et caro Christus. Cum enim in
forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Et
quid nos in imo, qui non poteramus infirmi et humi repentes attingere
Deum, numquid relinquendi eramus? Absit. Semetipsum exinanivit
formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Non ergo formam
Dei amittens. Factus est ergo homo qui erat Deus, accipiendo quod
non erat, non amittendo quod erat: ita factus est homo Deus. Ibi
habes aliquid propter infirmitatem tuam, ibi habes aliud propter
perfectionem tuam. Erigat te Christus per id quod homo est, ducat te
per id quod Deus homo est, perducat te ad id quod Deus est. Et tota
praedicatio dispensatioque per Christum haec est, fratres, et alia
non est, ut resurgant animae, resurgant et corpora. Utrumque quippe
mortuum erat; corpus ex infirmitate, anima ex iniquitate. Quia
utrumque mortuum erat, resurgat utrumque. Quid utrumque? Anima et
corpus. Per quid ergo anima, nisi per Deum Christum? Per quid
corpus, nisi per hominem Christum? Erat enim et in Christo anima
humana, tota anima: non irrationale tantum animae, sed etiam
rationale quod mens dicitur. Fuerunt enim quidam haeretici, et pulsi
sunt ab Ecclesia, qui putarent non habere mentem rationalem corpus
Christi, sed quasi animam belluinam : excepta quippe rationali
mente, vita belluina est. Sed quia expulsi sunt, et veritate expulsi
sunt; accipe totum Christum, Verbum, mentem rationalem, et
carnem. Hoc totum Christus est. Resurgat anima tua ab iniquitate
per id quod Deus est, resurgat corpus tuum a corruptione per id quod
homo est. Proinde, charissimi, audite magnam lectionis hujus,
quantum mihi videtur, profunditatem; et videte quemadmodum loquatur
hic Christus, nihil aliud quam quare venerit Christus, ut resurgant
animae ab iniquitate, resurgant corpora a corruptione. Jam dixi
animae per quid resurgant, per ipsam substantiam Dei; corpora per
quid resurgant, per dispensationem humanam Domini nostri Jesu
Christi.
7. Amen, amen dico vobis, non potest a se Filius facere quidquam,
nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille fecerit,
haec et Filius similiter facit. Coelum, terram, mare, quae in
coelo, quae in terra, quae in mari, visibilia, invisibilia,
animalia in terris, fruteta in agris, natantia in aquis, in aere
volantia, in coelo lucentia; praeter haec omnia, Angelos,
Virtutes, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates: omnia
per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Numquid Deus omnia haec
fecit, et demonstravit ea facta Filio, ut et ipse faceret alterum
mundum his omnibus plenum? Non utique. Sed quid? Quaecumque enim
ille fecerit, haec, non alia, sed haec et Filius, nec
dissimiliter, sed similiter facit. Pater enim diligit Filium, et
omnia demonstrat ei quae ipse facit. Demonstrat Pater Filio ut
animae suscitentur, quia per Patrem et Filium animae suscitantur:
nec possunt vivere animae, nisi earum vita sit Deus. Si ergo non
possunt vivere animae, nisi earum vita sit Deus, sicut ipsae sunt
vita corporum; quod demonstrat Pater Filio, id est quod facit, per
Filium facit. Non enim faciendo demonstrat Filio, sed demonstrando
facit per Filium. Videt enim Filius Patrem demonstrantem antequam
aliquid fiat, et ex demonstratione Patris et visione Filii fit quod
fit a Patre per Filium. Sic animae suscitantur, si potuerint videre
istam unitatis conjunctionem, Patrem demonstrantem, Filium
videntem, et per Patris demonstrationem et Filii visionem fieri
creaturam: atque id fieri per Patris demonstrationem et Filii
visionem, quod nec Pater sit nec Filius, sed infra Patrem et
Filium, quidquid fit a Patre per Filium. Quis hoc videt?
8. Ecce iterum ad carnales sensus, ecce rursus humiliamus nos, et
descendimus ad vos, si tamen aliquid aliquando ascenderamus a vobis.
Vis demonstrare aliquid filio tuo, ut faciat quod facis: facturus es
tu, et sic demonstraturus. Quod igitur facturus es ut demonstres
filio, non utique facis per filium: sed tu solus facis quod ipse
factum videat, et aliud tale similiter faciat. Non est hoc ibi: quid
pergis ad similitudinem tuam, et deles in te similitudinem Dei? Ibi
omnino non est hoc. Inveni aliquid, quomodo demonstres filio tuo quod
facis, antequam facis; ut cum demonstraveris, per filium facias hoc
quod facis. Jam forte quasi occurrit tibi: Ecce, inquis, cogito
facere domum, et volo ut per filium meum fabricetur: antequam eam ipse
fabricem, ostendo filio meo quod facere volo; et facit ipse, atque
ego per ipsum, cui ostendi voluntatem meam. Recessisti quidem a
pristina similitudine, sed adhuc jaces in magna dissimilitudine. Ecce
enim antequam facias domum, indicas filio tuo, et demonstras quid
facere velis; ut te demonstrante antequam facias, faciat ipse quod
demonstraveris, et tu per ipsum: sed verba dicturus es filio tuo,
inter te et ipsum verba cursura sunt; et inter demonstrantem et
videntem, vel loquentem et audientem sonus articulatus volat, qui non
est quod tu, non est quod ipse. Sonus quippe ille qui exit de ore
tuo, et verberato aere tangit aurem filii tui, et impleto sensu
audiendi perducit ad cor cogitationem tuam; sonus ergo ille, non est
ipse tu, non est ipse filius tuus. Signum datum est ab animo tuo
animo filii tui, quod signum non sit nec animus tuus, nec animus filii
tui, sed aliud aliquid. Itane putamus Patrem locutum esse cum
Filio? Fuerunt verba inter Deum et Verbum? quomodo istud est? An
quidquid vellet Pater dicere Filio, si verbo vellet dicere, ipse
Filius est Verbum Patris , numquid per verbum loqueretur ad
Verbum? An quia Filius magnum Verbum, minora verba cursura erant
inter Patrem et Filium? Sonus aliquis et quasi creatura quaedam
temporalis atque volatica, exitura erat ex ore Patris, et percussura
aurem Filii? Numquid habet Deus corpus, ut quasi ex ejus labiis hoc
procedat; et habet aures corporis Verbum, in quas sonus veniat?
Remove omnia corporalia, simplicitatem vide, si simplex es. Quomodo
autem eris simplex? Si te non mundo implicaveris, sed ex mundo
explicaveris: explicando enim te simplex eris. Et vide si potes quod
dico, aut si non potes, crede quod non vides. Dicis filio tuo,
verbo dicis; verbum quod sonat, nec tu es, nec filius tuus.
9. Habeo, inquis, aliud quo ostendam: ita enim est eruditus filius
meus, ut nec loquente me audiat, sed nutu ostendo ei quod faciat.
Ecce nutu ostende quod vis, certe animus tuus vult ostendere quod in
se habet. Unde facis nutum? De corpore, scilicet, labiis, vultu,
superciliis, oculis, manibus. Haec omnia non sunt quod animus tuus;
etiam ista media sunt: intellectum est aliquid per haec signa, quae
non sunt quod animus tuus, nec quod animus filii tui: sed hoc totum
quod corpore agis, infra animum tuum est, et infra animum filii tui;
nec potest cognoscere animum tuum filius tuus, nisi dederis ei signa de
corpore. Quid igitur facio? Non est hoc ibi, simplicitas ibi est.
Pater ostendit Filio quod facit, et ostendendo Filium gignit.
Video quid dixerim: sed quia video et quibus dixerim, fiat in vobis
intellectus iste quandoque. Nuncsi non potestis comprehendere quid sit
Deus, vel hoc comprehendite quid non sit Deus: multum profeceritis,
si non aliud quam est, de Deo senseritis. Nondum potes pervenire ad
quid sit, perveni ad quid non sit. Non est Deus corpus, non terra,
non coelum, non luna, non sol, non stellae, non corporalia ista.
Si enim non coelestia, quanto minus terrena? Tolle omne corpus.
Adhuc audi aliud: non est Deus mutabilis spiritus. Nam fateor, et
fatendum est, quia Evangelium loquitur, Deus spiritus est. Sed
transi omnem mutabilem spiritum, transi spiritum qui modo scit, modo
nescit, modo meminit, et obliviscitur; vult quod nolebat, non vult
quod volebat; sive patiatur jam istas mutabilitates, sive pati
possit: transi haec omnia. Non invenis in Deo aliquid
mutabilitatis, non aliquid quod aliter nunc sit, aliter paulo ante
fuerit. Nam ubi invenis aliter et aliter, facta est ibi quaedam
mors: mors enim est, non esse quod fuit. Immortalis dicitur anima:
est quidem, quia vivit semper anima, et est in illa quaedam vita
permanens, sed mutabilis vita. Secundum mutabilitatem vitae hujus et
mortalis dici potest: quia si vivebat sapienter, et desipit, mortua
est in deterius; si vivebat insipienter, et sapit, mortua est in
melius. Nam esse mortem in deterius, esse mortem in melius Scriptura
nos docet. Utique in deterius mortui erant, de quibus dicitur, Sine
mortuos, sepeliant mortuos suos (Matth. VIII, 22); et,
Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus
(Ephes. V, 14); et de hac lectione, Quando mortui audient,
et qui audierint vivent. In deterius mortui erant, ideo reviviscunt.
Reviviscendo moriuntur in melius, quia et reviviscendo non erunt quod
erant: non esse autem quod erat, mors est. Sed forte, si in melius
est, non appellatur mors? Appellavit illam mortem Apostolus: Si
autem mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc
velut viventes de hoc mundo decernitis (Coloss. II, 20)? et
iterum, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo
in Deo (Id. III, 3). Mori nos vult ut vivamus, quia viximus
ut moreremur. Quidquid ergo et a meliore in deterius, et a deteriore
in melius moritur, non est hoc Deus: quia neque in melius ire potest
summa bonitas, neque in deterius vera aeternitas. Vera enim
aeternitas est, ubi temporis nihil est. Erat autem modo hoc, et modo
illud? jam tempus admissum est, aeternum non est. Nam ut noveritis
quia non sic Deus quomodo anima: certe immortalis est anima; quid
ergo est quod ait Apostolus de Deo, Qui solus habet immortalitatem
(I Tim. VI, 16); nisi quia hoc aperte dixit, Solus habet
incommutabilitatem, quia solus habet veram aeternitatem? Ergo ibi
nulla mutabilitas.
10. Agnosce in te aliquid, quod volo dicere, intus, intus in te;
non in te quasi in corpore tuo, nam et ibi potest dici in te. In te
est enim sanitas, in te quaelibet aetas, sed secundum corpus; in te
est manus, pes tuus: sed aliud est in te intus, aliud in te tanquam
in veste tua. Sed relinque foris et vestem tuam et carnem tuam,
descende in te, adi secretarium tuum, mentem tuam, et ibi vide quod
volo dicere, si potueris. Si enim tu ipse a te longe es, Deo
propinquare unde potes? Dicebam de Deo; et intellecturum te
arbitrabaris: de anima dico, de te dico; intellige, ibi te probabo.
Non enim valde longe pergo in exempla, quando de mente tua volo
aliquam similitudinem dare ad Deum tuum; quia utique non in corpore,
sed in ipsa mente factus est homo ad imaginem Dei. In similitudine
sua Deum quaeramus, in imagine sua Creatorem agnoscamus. Ibi
intus, si potuerimus, inveniamus hoc quod dicimus; quomodo demonstret
Pater Filio, et Filius videat quod demonstrat Pater, antequam fiat
aliquid a Patre per Filium. Sed cum dixero et intellexeris, nec sic
putes jam illud aliquid tale esse, ut serves ibi pietatem, quam volo a
te servari, et praecipue moneo: id est, ut si non vales comprehendere
Deus quid sit, parum non tibi putes esse scire quid non sit.
11. Ecce in mente tua video aliqua duo, memoriam tuam et
cogitationem tuam, id est, quasi aciem quamdam et obtutum animae
tuae. Vides aliquid, et per oculos percipis, et commendas memoriae:
ibi est intus quod memoriae commendasti, in abdito reconditum quasi in
horreo, quasi in thesauro, quasi in secretario quodam et penetrali
interiore. Cogitas aliunde, intentio tua alibi est; illud quod
vidisti in memoria tua est, et non videtur a te, quia cogitatio tua in
aliud intenditur. Modo probo, scientibus loquor: Carthaginem
nomino, omnes modo intus quicumque eam nostis, vidistis Carthaginem.
Numquid tot sunt Carthagines quot animae vestrae? Omnes vidistis per
nomen hoc: per quatuor has syllabas notas vobis, erumpentes ex ore
meo, tactae sunt aures vestrae, tactus est sensus animae per corpus,
et ab alia intentione reflexus est animus ad id quod ibi erat, et vidit
Carthaginem. Numquid tunc est ibi Carthago facta? Jam ibi erat,
sed latebat. Quare ibi latebat? Quia animus tuus in aliud
attendebat: cum vero reflexa est cogitatio tua ad id quod erat in
memoria, inde formata est, et visio quaedam animi facta est. Antea
non erat visio, sed erat memoria: reflexa cogitatione ad memoriam,
facta est visio. Demonstravit ergo memoria tua cogitationi tuae
Carthaginem, et quod in illa erat antequam intenderes, conversae ad
se intentioni cogitationis ostendit. Ecce facta est a memoria
demonstratio, facta est in cogitatione visio; et nulla verba in medio
cucurrerunt, nullum ex corpore signum datum est; nec innuisti, nec
scripsisti, nec sonuisti; et tamen cogitatio vidit quod memoria
demonstravit. Ejusdem autem substantiae est, et quae demonstravit,
et cui demonstravit. Sed Carthaginem ut haberet memoria tua, per
oculos hausta est imago haec: vidisti enim quod in memoria reconderes.
Sic arborem quam meministi vidisti, sic montem, sic fluvium, sic
amici faciem, sic inimici, sic patris, matris, fratris, sororis,
filii, vicini; sic litterarum in codice conscriptarum, sic ipsius
codicis, sic hujus basilicae: omnia ista vidisti, et visa quia jam
erant, memoriae commendasti; et tanquam posuisti illic quae videres
cogitando cum velles, etiam cum ab istis corporis oculis abfuissent.
Vidisti enim Carthaginem cum esses Carthagini, accepit speciem per
oculos anima tua; haec species recondita est in memoria tua, et
servasti aliquid intus homo apud Carthaginem constitutus, quod posses
apud te videre etiam cum ibi non esses. Haec omnia forinsecus
accepisti. Pater quae demonstrat Filio, non accipit extrinsecus:
intus totum agitur; quia nihil creaturarum esset extrinsecus, nisi hoc
Pater fecisset per Filium. Creatura omnis a Deo facta est;
antequam fieret non erat. Non ergo facta visa est et retenta
memoriter, ut eam Pater Filio tanquam memoria cogitationi
monstraret: sed faciendam Pater monstravit, faciendam Filius vidit,
et eam Pater demonstrando fecit, quia per Filium videntem fecit. Et
ideo movere non debet, quia dictum est, nisi quod viderit Patrem
facientem: non dictum est, demonstrantem. Per hoc enim significatum
est, id esse Patri facere, quod est demonstrare; ut ex hoc
intelligatur per Filium videntem omnia facere. Nec illa
demonstratio, nec illa visio temporalis est. Quia enim per Filium
fiunt omnia tempora, non utique aliquo tempore possent ei demonstrari
facienda. Sic autem demonstratio Patris Filii visionem gignit,
quemadmodum Pater Filium gignit. Demonstratio quippe generat
visionem, non visio demonstrationem. Quod si purius et perfectius
intueri valeremus, fortasse inveniremus nec aliud esse Patrem, aliud
ejus demonstrationem; nec aliud Filium, aliud ejus visionem. Sed si
vix hoc cepimus, vix explicare potuimus, quomodo memoria quod cepit
extrinsecus, ostendat cogitationi; quanto minus capere aut explicare
poterimus, quomodo Pater Deus demonstrat Filio quod non habet
aliunde, vel quod non est aliud quam ipse? Parvuli sumus; loquor
vobis quid non sit Deus, non ostendo quid sit: ergo ut capiamus quid
sit, quid faciemus? Numquid a me, numquid per me poteritis? Dicam
hoc parvulis, et vobis et mihi: est per quem possimus; modo
cantavimus, modo audivimus, Jacta in Dominum curam tuam, et ipse te
enutriet (Psal. LIV, 23). Ideo enim non potes, o homo,
quia parvulus es: si parvulus es, nutriendus es: nutritus, grandis
eris; et quod parvulus non poteras, grandis videbis: sed ut
nutriaris, Jacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet
12. Modo ergo percurramus breviter quae restant, et videte hic quae
commendavi, quomodo Dominus insinuet. Pater diligit Filium, et
omnia demonstrat ei quae ipse facit. Ipse suscitat animas, sed per
Filium, ut fruantur animae suscitatae substantia Dei, hoc est
Patris et Filii. Et majora his demonstrabit ei opera. Quibus
majora? Sanitatibus corporum. Jam et antea tractavimus (In
Tractatu 19, nn. 4, 5, et Tract. 21, n. 5-10), nec
immorari debemus. Major est enim resurrectio corporis in aeternum,
quam haec quae ad tempus facta est in illo languido sanitas corporis.
Et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Demonstrabit,
quasi temporaliter: ergo quasi homini facto in tempore, quia Verbum
Deus non est factus, per quem omnia facta sunt tempora: sed homo
factus Christus in tempore. Apparet quo Consule, quo die conceptum
de Spiritu sancto virgo Maria peperit Christum: ergo homo factus est
in tempore, per quem Deum facta sunt tempora. Ideo tanquam in
tempore demonstrabit ei opera majora, id est, resurrectionem
corporum, ut vos miremini factam per Filium resurrectionem corporum.
13. Deinde redit ad illam resurrectionem animarum: Sicut enim
Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult
vivificat, sed secundum spiritum. Vivificat Pater, vivificat
Filius; quos vult Pater, quos vult Filius: sed ipsos Pater quos
Filius; quia omnia per ipsum facta sunt. Sicut enim Pater suscitat
mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. De
resurrectione animarum dictum est hoc: quid de resurrectione corporum?
Redit, et dicit, Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne
judicium dedit Filio. Resurrectio animarum fit per substantiam
Patris et Filii aeternam et incommutabilem: resurrectio vero corporum
fit per dispensationem humanitatis Filii temporalem, non Patri
coaeternam. Ideo cum commemoraret judicium, ubi fieret resurrectio
corporum, Non enim Pater, inquit, judicat quemquam, sed omne
judicium dedit Filio: de resurrectione autem animarum, Sicut Pater
suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat.
Illud ergo simul Pater et Filius: hoc autem de resurrectione
corporum, Non judicat Pater quemquam, sed omne judicium dedit
Filio. Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem.
Hoc redditum est resurrectioni animarum. Ut omnes honorificent
Filium. Quomodo? Sicut honorificant Patrem. Animarum enim
resurrectionem sic operatur Filius, quomodo Pater: sic vivificat
Filius, quomodo Pater. Ergo in animarum resurrectione omnes
honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Quid de
honorificatione propter resurrectionem corporis? Qui non honorificat
Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Non dixit, sicut;
sed, honorificat, et honorificat. Honoratur enim homo Christus,
sed non sicut Pater Deus. Quare? Quia secundum hoc dixit, Pater
major me est (Joan. XIV, 28). Quando autem honorificatur
Filius, sicut honorificatur Pater? Cum in principio erat Verbum,
et Verbum erat apud Deum, et omnia per ipsum facta sunt (Id. I,
1, 3). Et ideo in hac honorificatione secunda quid ait? Qui non
honorificat Filium, nec honorificat Patrem qui misit illum. Non est
missus Filius, nisi quia factus est homo.
14. Amen, amen dico vobis. Iterum redit ad resurrectionem
animarum, ut assidue dicentem capiamus: quia velut volantem sermonem
sequi non poteramus; ecce immoratur nobiscum sermo Dei, ecce quasi
habitat cum infirmitatibus nostris: redit rursum ad commendationem
resurrectionis animarum. Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum
audit, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam: sed tanquam
ex Patre. Quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, ex
Patre habet vitam aeternam, credendo in eum qui misit illum. Et in
judicium non veniet, sed transiit a morte ad vitam: sed ex Patre
vivificatur, cui credit. Quid, tu non vivificas? Vide quia et
Filius quos vult vivificat. Amen, amen dico vobis, quia venit
hora, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint
vivent. Hic non dixit, Credent ei qui misit me, et ideo vivent;
sed audiendo vocem Filii Dei, qui audierint, hoc est obaudierint
Filio Dei, vivent. Ergo et ex Patre vivent, cum credent Patri;
et ex Filio vivent, cum audient vocem Filii Dei. Quare et ex
Patre vivent et ex Filio vivent? Sicut enim habet Pater vitam in
semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso.
15. Implevit de resurrectione animarum; restat evidentius dicere de
resurrectione corporum. Et potestatem dedit ei et judicium facere:
non solum animas per fidem et sapientiam suscitare, sed et judicium
facere. Quare autem haec? Quia filius hominis est. Facit ergo
aliquid Pater per Filium hominis, quod non facit ex substantia sua
cui aequalis est Filius; sicut ipsum nasci, sicut ipsum crucifigi,
sicut ipsum mori, sicut ipsum resurgere: non enim aliquid horum Patri
contigit. Sic et resuscitationem corporum. Nam resuscitationem
animarum ex substantia sua Pater facit per substantiam Filii , qua
illi aequalis est; animae quippe fiunt participes illius incommutabilis
lucis, non corpora: resuscitationem autem corporum Pater facit per
filium hominis. Et potestatem enim dedit ei et judicium facere, quia
filius hominis est: secundum illud quod supra dixit, Neque enim
Pater judicat quemquam. Et ut ostendat quia de resurrectione corporum
hoc dixit: Nolite mirari hoc, quia venit hora. Non nunc est, sed
venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt (jam hoc et hesterno
die satiatissime audistis [In superiori Tractatu, n. 13]),
audient vocem ejus et procedent. Et ubi? In judicium: Qui bene
fecerunt, in resurrectionem vitae; qui male egerunt, in
resurrectionem judicii. Et tu hoc facis solus, quia omne judicium
Filio Pater dedit, et non judicat quemquam? Ego, inquit, facio.
Sed quomodo facis? Non possum a me facere quidquam: sicut audio
judico, et judicium meum justum est. Cum ageretur de resurrectione
animarum, non dicebat, Audio; sed, video. Audio enim, tanquam
praecipientis Patris imperium. Jam ergo sicut homo, sicut quo major
est Pater; jam ex forma servi, non ex forma Dei, sicut audio,
judico; et judicium meum justum est. Unde est judicium justum
hominis? Fratres mei, attendite: Quia non quaero voluntatem meam,
sed voluntatem ejus qui misit me.
|
|