|
1. Miracula quae fecit Dominus noster Jesus Christus, sunt quidem
divina opera, et ad intelligendum Deum de visibilibus admonent humanam
mentem. Quia enim ille non est talis substantia quae videri oculis
possit, et miracula ejus quibus totum mundum regit universamque
creaturam administrat, assiduitate viluerunt, ita ut pene nemo
dignetur attendere opera Dei mira et stupenda in quolibet seminis
grano; secundum ipsam suam misericordiam servavit sibi quaedam, quae
faceret opportuno tempore praeter usitatum cursum ordinemque naturae,
ut non majora, sed insolita videndo stuperent, quibus quotidiana
viluerant. Majus enim miraculum est gubernatio totius mundi, quam
saturatio quinque millium hominum de quinque panibus: et tamen haec
nemo miratur: illud mirantur homines non quia majus est, sed quia
rarum est. Quis enim et nunc pascit universum mundum, nisi ille qui
de paucis granis segetes creat? Fecit ergo quomodo Deus. Unde enim
multiplicat de paucis granis segetes, inde in manibus suis
multiplicavit quinque panes. Potestas enim erat in manibus Christi:
panes autem illi quinque, quasi semina erant, non quidem terrae
mandata, sed ab eo qui terram fecit multiplicata. Hoc ergo admotum
est sensibus, quo erigeretur mens, et exhibitum oculis ubi exerceretur
intellectus, ut invisibilem Deum per visibilia opera miraremur, et
erecti ad fidem et purgati per fidem, etiam ipsum invisibiliter videre
cuperemus, quem de rebus visibilibus invisibilem nosceremus.
2. Nec tamen sufficit haec intueri in miraculis Christi.
Interrogemus ipsa miracula, quid nobis loquantur de Christo: habent
enim si intelligantur, linguam suam. Nam quia ipse Christus Verbum
Dei est, etiam factum Verbi, verbum nobis est. Hoc ergo
miraculum, sicut audivimus quam magnum sit, quaeramus etiam quam
profundum sit: non tantum ejus superficie delectemur, sed etiam
altitudinem perscrutemur. Habet enim aliquid intus, hoc quod miramur
foris. Vidimus, spectavimus magnum quiddam, praeclarum quiddam, et
omnino divinum, quod fieri nisi a Deo non possit: laudavimus de facto
factorem. Sed quemadmodum si litteras pulchras alicubi inspiceremus,
non nobis sufficeret laudare scriptoris articulum, quoniam eas
pariles, aequales decorasque fecit, nisi etiam legeremus quid nobis
per illas indicaverit: ita factum hoc qui tantum inspicit, defectatur
pulchritudine facti ut admiretur artificem; qui autem intelligit,
quasi legit. Aliter enim videtur pictura, aliter videntur litterae.
Picturam cum videris, hoc est totum vidisse, laudasse: litteras cum
videris, non hoc est totum; quoniam commoneris et legere. Etenim
dicis, cum videris litteras, si forte non eas nosti legere, Quid
putamus esse quod hic scriptum est? Interrogas quid sit, cum jam
videas aliquid. Aliud tibi demonstraturus est, a quo quaeris
agnoscere quod vidisti. Alios ille oculos habet, alios tu. Nonne
similiter apices videtis? Sed non similiter signa cognoscitis. Tu
ergo vides et laudas: ille videt, laudat, legit et intelligit. Quia
ergo vidimus, quia laudavimus, legamus et intelligamus.
3. Dominus in monte: multo magis intelligamus quia Dominus in monte
Verbum est in alto. Proinde non quasi humiliter jacet quod in monte
factum est; nec transeunter praetereundum est, sed suspiciendum.
Turbas vidit, esurientes agnovit, misericorditer pavit: non solum
pro bonitate, verum etiam pro potestate. Quid enim sola prodesset
bonitas, ubi non erat panis, unde turba esuriens pasceretur? Nisi
bonitati adesset potestas, jejuna illa turba et esuriens remaneret.
Denique et discipuli qui erant cum Domino in fame, et ipsi turbas
volebant pascere, ut non remanerent inanes, sed unde pascerent non
habebant. Interrogavit Dominus unde emerentur panes ad turbas
pascendas. Et ait Scriptura, Hoc autem dicebat tentans eum:
discipulum scilicet Philippum, quem interrogaverat. Ipse enim
sciebat quid esset facturus. Cui ergo bono tentabat, nisi quia
ignorantiam discipuli demonstrabat? Et forte in demonstratione
ignorantiae discipuli aliquid significavit. Apparebit ergo, cum ipsum
sacramentum de quinque panibus coeperit nobis loqui, et quid significet
indicare: ibi enim videbimus quare Dominus in hoc facto ignorantiam
discipuli voluit interrogando quod sciebat, ostendere. Nam
interrogamus aliquando quod nescimus, audire volentes ut discamus;
aliquando interrogamus quod scimus, scire volentes utrum et ille sciat
quem interrogamus: utrumque hoc noverat Dominus; et quod interrogabat
sciebat, quid enim esset facturus ipse noverat; et hoc nescire
Philippum sciebat similiter. Quare itaque interrogabat, nisi quia
illius ignorantiam demonstrabat? Et hoc quare fecerit, ut dixi,
postea intelligemus.
4. Andreas ait: Est hic puer quidam qui habet quinque panes, et
duos pisces; sed haec quid sunt ad tantos? Cum dixisset Philippus
interrogatus, ducentorum denariorum panes non sufficere, quibus tanta
illa turba reficeretur, erat ibi quidam puer portans quinque panes
hordeaceos et duos pisces. Et ait Jesus: Facite homines
discumbere. Erat autem ibi fenum multum, et discubuerunt ferme
quinque millia hominum. Accepit autem Dominus Jesus panes, gratias
egit, jussit, fracti sunt panes, positi ante discumbentes. Non jam
quinque panes, sed quod adjecerat, qui creaverat quod auctum erat.
Et de piscibus quantum sufficiebat. Parum est turbam illam fuisse
satiatam, etiam fragmenta resederunt: et ipsa colligi jussa sunt, ne
perirent; et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum.
5. Breviter ut curramus, quinque panes intelliguntur quinque libri
Moysi: merito non triticei, sed hordeacei; quia ad Vetus
Testamentum pertinent. Nostis autem hordeum ita creatum, ut ad
medullam ejus vix perveniatur: vestitur enim eadem medulla tegmine
paleae, et ipsa palea tenax et inhaerens, ut cum labore exuatur.
Talis est littera Veteris Testamenti, vestita tegminibus carnalium
sacramentorum: sed si ad ejus medullam perveniatur, pascit et satiat.
Ferebat ergo puer quidam quinque panes et duos pisces. Si quaeramus
quis fuerit puer iste, forte populus Israel erat: sensu puerili
portabat, nec manducabat. Illa enim quae portabat, clausa
onerabant, aperta pascebant. Duo autem pisces, videntur nobis
significare duas illas in Veteri Testamento sublimes personas, quae
ungebantur ad populum sanctificandum et regendum, sacerdotis et regis.
Et ipse in mysterio venit aliquando, qui per illas significabatur:
venit aliquando qui per medullam hordei ostendebatur, per paleam vero
hordei occultabatur. Venit ipse unus utramque personam in se portans,
sacerdotis et regis: sacerdotis per victimam, quam seipsum obtulit pro
nobis Deo; regis, quia regimur ab eo: et aperiuntur quae clausa
portabantur. Gratias illi; implevit per se quod per Vetus
Testamentum promittebatur. Et frangi jussit panes: frangendo
multiplicati sunt. Nihil verius. Quinque enim illi libri Moysi,
quam multos libros, cum exponuntur, tanquam frangendo, id est
disserendo, fecerunt? Sed quia in illo hordeo ignorantia primi populi
tegebatur, de quo primo populo dictum est, Quamdiu legitur Moyses,
velamen supra corda eorum positum est (II Cor. III, 15):
nondum enim ablatum erat velamen, quia nondum venerat Christus;
nondum velum templi fuerat illo in cruce pendente conscissum: quia ergo
ignorantia populi erat in Lege, propterea illa Domini tentatio
ignorantiam discipuli demonstrabat.
6. Nihil igitur vacat, omnia innuunt, sed intellectorem requirunt:
nam et iste numerus pasti populi, populum significabat sub Lege
constitutum. Cur enim quinque millia erant, nisi quia sub Lege
erant, quae Lex quinque libris Moysi explicatur? Unde et quinque
illis porticibus languidi prodebantur, non sanabantur. Ille autem ibi
curavit languidum (Joan. V, 2-9), qui et hic turbas de quinque
panibus pavit. Nam et super fenum discumbebant: carnaliter ergo
sapiebant, et in carnalibus quiescebant. Omnis enim caro fenum
(Isai. XL, 6). Quae sunt autem illa fragmenta, nisi quae
populus non potuit manducare? Intelliguntur ergo quaedam secretiora
intelligentiae, quae multitudo non potest capere. Quid ergo restat,
nisi ut secretiora intelligentiae, quae non potest capere multitudo,
illis credantur qui idonei sunt et alios docere, sicut erant
Apostoli? Unde duodecim cophini impleti sunt. Factum est hoc et
mirabiliter, quia magnum factum est; et utiliter, quia spirituale
factum est. Qui tunc viderunt, admirati sunt: nos autem non miramur
cum audimus. Factum est enim ut illi viderent, scriptum est autem ut
nos audiremus. Quod in illis oculi valuerunt, hoc in nobis fides.
Cernimus quippe animo, quod oculis non potuimus: et praelati sumus
illis, quoniam de nobis dictum est, Beati qui non vident, et credunt
(Joan. XX, 29). Addo autem quia forte et intelleximus quod
illa turba non intellexit. Et vere nos pasti sumus, qui ad medullam
hordei pervenire potuimus.
7. Denique homines illi qui viderunt hoc, quid putaverunt? Illi,
inquit, homines cum vidissent quod fecerat signum, dicebant, Quia
hic est vere propheta. Forte adhuc ideo Christum prophetam putabant,
quia super fenum discubuerant. Erat autem ille Dominus Prophetarum,
impletor Prophetarum, sanctificator Prophetarum, sed et propheta:
nam et Moysi dictum est, Suscitabo eis prophetam similem tui.
Similem secundum carnem, non secundum majestatem. Et de ipso
Christo illam Domini promissionem habere intellectum, aperte in
Actibus Apostolorum exponitur et legitur (Deut. XVIII, 18;
Act. VII, 37). Et ipse Dominus de se ait, Non est propheta
sine honore, nisi in patria sua (Joan. IV, 44). Propheta
Dominus, et Verbum Dei Dominus, et nullus propheta sine Verbo
Dei prophetat: cum Prophetis Verbum Dei, et propheta Verbum
Dei. Meruerunt priora tempora Prophetas afflatos, et impletos
Verbo Dei: meruimus nos prophetam ipsum Verbum Dei. Sic autem
propheta Christus, Dominus Prophetarum; sicut angelus Christus,
Dominus Angelorum. Nam et ipse dictus est magni consilii Angelus
(Isai. IX, 6, sec. LXX). Verumtamen alibi quid dicit
propheta? Quia non legatus neque angelus, sed ipse veniens salvos
faciet eos (Id. XXXV, 4): id est, ad salvos eos faciendos
non mittet legatum, non mittet angelum, sed veniet ipse. Quis
veniet? Ipse angelus. Certe non per angelum, nisi quia iste sic
angelus, ut etiam Dominus Angelorum. Etenim Angeli latine nuntii
sunt. Si Christus nihil annuntiaret, angelus non diceretur: si
Christus nihil prophetaret, propheta non diceretur. Exhortatus est
nos ad fidem, et ad capessendam vitam aeternam: aliquid praesens
annuntiavit, aliquid futurum praedixit: ex eo quod praesens
annuntiavit, angelus erat; ex eo quod futurum praedixit, propheta
erat: ex eo quod Verbum Dei caro factum est, et Angelorum et
Prophetarum Dominus erat.
|
|