|
1. Hesternam ex Evangelio lectionem, ista est hodierna quae
sequitur, unde hodiernus sermo debetur. Facto illo miraculo, ubi
quinque millia hominum de quinque panibus pavit Jesus, cum admiratae
essent turbae, et eum magnum Prophetam dicerent qui venit in mundum,
sequitur hoc: Jesus ergo cum cognovisset quia venerant ut raperent
eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. Datur
ergo intelligi quod Dominus cum sederet in monte cum discipulis suis,
et videret turbas ad se venientes, descenderat de monte, et circa
inferiora loca turbas paverat. Nam quomodo fieri potest ut rursus
illuc fugeret, nisi ante de monte descenderet? Significat ergo
aliquid, quod Dominus de alto descendit ad pascendas turbas. Pavit,
et ascendit.
2. Quare autem ascendit, cum cognovisset quod eum vellent rapere et
regem facere? Quid enim? non erat rex, qui timebat fieri rex? Erat
omnino: nec talis rex qui ab hominibus fieret, sed talis qui hominibus
regnum daret. Numquid forte et hic aliquid significat nobis Jesus,
cujus facta verba sunt? Ergo in hoc quod voluerunt eum rapere et regem
facere, et propter hoc fugit in montem ipse solus, hoc in illo factum
tacet, nihil loquitur, nihil significat? An forte hoc erat rapere
eum, praevenire velle tempus regni ejus? Etenim venerat modo, non
jam regnare, quomodo regnaturus est in eo quod dicimus, Adveniat
regnum tuum (Matth. VI, 10). Semper quidem ille cum Patre
regnat secundum quod est Filius Dei, Verbum Dei, Verbum per quod
facta sunt omnia. Praedixerunt autem Prophetae regnum ejus, etiam
secundum id quod homo factus est Christus, et fecit fideles suos
Christianos. Erit ergo regnum Christianorum quod modo colligitur,
quod modo comparatur, quod modo emitur sanguine Christi: erit
aliquando manifestum regnum ejus, quando aperta erit claritas sanctorum
ejus post judicium ab eo factum; quod judicium supra ipse dixit quod
filius hominis facturus sit (Joan. V, 22). De quo regno etiam
Apostolus dixit: Cum tradiderit regnum Deo et Patri (I Cor.
XV, 24). Unde etiam ipse ait: Venite, benedicti Patris mei,
percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi (Matth.
XXV, 34). Discipuli autem et turbae credentes in eum,
putaverunt illum sic venisse ut jam regnaret: hoc est velle rapere et
regem facere, praevenire velle tempus ejus, quod ipse apud se
occultabat, ut opportune proderet, et opportune in fine saeculi
declararet.
3. Nam ut noveritis quia regem cum volebant facere, id est,
antevenire, et jam habere manifestum Christi regnum, quem primo
oportebat judicari, et deinde judicare: ubi crucifixus est, et illi
qui in eum sperabant, spem resurrectionis ejus perdiderant, resurgens
a mortuis invenit inde duos cum desperatione sibi sermocinantes, et cum
gemitu quae gesta fuerant colloquentes; et apparens eis velut
incognitus, cum oculi eorum tenerentur ne ab eis agnosceretur,
sermonem tractantibus miscuit: at illi narrantes ei unde
sermocinarentur, dixerunt quia ille magnus propheta in factis et dictis
occisus esset a principibus sacerdotum; Et nos, inquiunt, sperabamus
quia ipse esset redempturus Israel (Luc. XXIV, 13-21).
Recte sperabatis, verum sperabatis: in illo est redemptio Israel.
Sed quid festinatis? Rapere vultis. Illud etiam indicat nobis hunc
sensum, quia cum ab eo quaererent discipuli de fine, dixerunt ei: Si
hoc in tempore praesentaberis , et quando regnum Israel? Jam enim
esse cupiebant, jam volebant; hoc est rapere velle, et regem facere.
Sed ait discipulis, quia adhuc solus ascensurus erat: Non, inquit,
est vestrum scire tempora vel momenta , quae Pater posuit in sua
potestate: sed accipietis virtutem ex alto, Spiritum sanctum
supervenientem in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni
Judaea et Samaria, et usque in fines terrae (Act. I, 6-8).
Vultis ut jam exhibeam regnum; prius colligam quod exhibeam:
altitudinem amatis, et altitudinem adipiscemini; sed per humilitatem
me sequimini. Sic de illo etiam praedictum est, Et congregatio
populorum circumdabit te, et propter hanc in altum regredere (Psal.
VII, 8); id est, ut circumdet te congregatio populorum, ut
multos colligas, regredere in altum. Sic fecit; pavit, et
ascendit.
4. Quare autem dictum est, fugit? Neque enim vere si nollet
teneretur, si nollet raperetur, qui si nollet nec agnosceretur. Nam
ut noveritis hoc mystice factum, non ex necessitate, sed ex
significante dispositione, modo in consequenti videbitis; quia eisdem
turbis quae eum quaerebant apparuit, et cum eis loquens multa eis
dixit, multa de pane coelesti disputavit: nonne cum ipsis de pane
disputans erat, a quibus ne teneretur aufugerat? Non ergo et tunc
poterat agere ut non ab eis comprehenderetur, quemadmodum postea quando
cum eis loquebatur? Aliquid ergo significavit fugiendo. Quid est,
fugit? Non potuit intelligi altitudo ejus. Quidquid enim non
intellexeris, Fugit me, dicis. Ergo fugit iterum in montem ipse
solus. Primogenitus a mortuis (Coloss. I, 18) ascendens super
omnes coelos, et interpellans pro nobis (Rom. VIII, 34).
5. Interea illo sursum posito solo sacerdote magno, (qui intravit
in interiora veli, foris populo constituto hunc enim sacerdos ille in
Lege veteri significavit, qui hoc semel in anno faciebat [Hebr.
IX, 12,]): illo ergo sursum posito, discipuli in navicula quid
patiebantur? Nam illo in altis constituto, navicula illa Ecclesiam
praesignabat. Si non hoc primo in Ecclesia intelligimus, quod illa
navicula patiebatur; non erant illa significantia, sed simpliciter
transeuntia: si autem videmus exprimi in Ecclesia veritatem illarum
significationum; manifestum est quia facta Christi genera sunt
locutionum. Ut autem sero factum est, inquit, descenderunt discipuli
ejus ad mare: et cum ascendissent naviculam, venerunt trans mare in
Capharnaum. Cito dixit finitum quod postea factum est. Venerunt
trans mare in Capharnaum. Et redit, ut exponat quomodo venerunt,
quia per stagnum navigantes transierunt. Et dum navigarent ad eum
locum quo eos venisse jam dixit, recapitulando exponit quid acciderit:
Tenebrae jam factae erant, et non venerat ad eos Jesus. Merito
tenebrae, quia lux non venerat: Tenebrae jam factae erant, et non
venerat ad eos Jesus. Quantum accedit finis mundi, crescunt
errores, crebrescunt terrores, crescit iniquitas, crescit
infidelitas: lux denique quae charitas apud Joannem ipsum evangelistam
satis aperteque demonstratur, ita ut diceret, Qui odit fratrem suum,
in tenebris est (I Joan. II, 11), creberrime exstinguitur:
crescunt istae tenebrae odiorum fraternorum, quotidie crescunt; et
nondum venit Jesus. Unde apparet quia crescunt? Quoniam abundabit
iniquitas, refrigescet charitas multorum. Crescunt tenebrae, et
nondum venit Jesus. Crescentibus tenebris, refrigescente charitate,
abundante iniquitate, ipsi sunt fluctus navem turbantes: tempestates
et venti, clamores sunt maledicorum. Inde charitas refrigescit, inde
fluctus augentur, et turbatur navis.
6. Vento magno flante mare exsurgebat. Tenebrae crescebant,
intelligentia minuebatur, iniquitas augebatur. Cum remigassent ergo
quasi stadia viginti quinque aut triginta. Interea ambulabant,
promovebant, nec venti illi et tempestates et fluctus et tenebrae id
agebant, ut vel navis non promoveretur, vel soluta mergeretur: sed
inter illa omnia mala ibat. Etenim quia abundavit iniquitas, et
refrigescit charitas multorum, crescunt fluctus, augentur tenebrae,
saevit ventus: sed tamen navis ambulat. Qui enim perseveraverit usque
in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13). Nec
ipse stadiorum numerus contemnendus est. Neque enim vere posset nihil
significare quod dictum est, Cum remigassent stadia viginti quinque
aut triginta, tunc ad eos venit Jesus. Sufficeret viginti quinque,
sufficeret triginta, maxime quia aestimantis erat, non affirmantis.
Numquid periclitaretur veritas in aestimante, si diceret stadia ferme
triginta, aut stadia ferme viginti quinque? Sed ex viginti quinque
fecit triginta. Quaeramus numerum vigesimum quintum. Unde constat,
unde fit? De quinario. Quinarius ille numerus ad Legem pertinet.
Ipsi sunt quinque libri Moysi, ipsae sunt quinque porticus illae
languidos continentes, ipsi quinque panes quinque millia hominum
pascentes. Ergo Legem significat numerus vigesimus quintus: quoniam
quinque per quinque, id est, quinquies quini, faciunt viginti
quinque, quadratum quinarium. Sed huic Legi antequam Evangelium
veniret, deerat perfectio. Perfectio autem in senario numero
comprehenditur. Propterea sex diebus Deus mundum perfecit (Gen.
I), et quinque ipsa per sex multiplicantur, ut Lex per Evangelium
adimpleatur, ut fiant sexies quini triginta. Ad eos ergo qui implent
Legem, venit Jesus. Et venit, quomodo? Calcans fluctus; omnes
tumores mundi sub pedibus habens, omnes celsitudines saeculi premens.
Hoc agitur quantum additur tempori, et quantum accedit aetas saeculi.
Augentur in isto mundo tribulationes, augentur mala, augentur
contritiones, exaggerantur haec omnia: Jesus transit, calcans
fluctus.
7. Et tamen tantae sunt tribulationes, ut etiam ipsi qui crediderunt
in Jesum, et qui conantur perseverare usque in finem, expavescant ne
deficiant: Christo fluctus calcante, saeculi ambitiones et
altitudines deprimente, expavescit christianus. Nonne haec illi
praedicta sunt? Merito et Jesu in fluctibus ambulante, timuerunt:
quomodo Christiani quamvis habentes spem in futuro saeculo, quando
viderint deprimi altitudinem saeculi hujus, plerumque conturbantur de
contritione rerum humanarum. Aperiunt Evangelium, aperiunt
Scripturas; et inveniunt ibi ista omnia praedicta; quia hoc Dominus
facit. Deprimit celsitudines saeculi, ut ab humilibus glorificetur.
De quorum altitudine praedictum est, Civitates firmissimas destrues;
et, Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates destruxisti
(Psal. IX, 7). Quid ergo timetis, Christiani? Christus
loquitur: Ego sum, nolite timere. Quid haec expavescitis? Quid
timetis? Ego ista praedixi, ego facio, necesse est ut fiant. Ego
sum, nolite timere. Voluerunt ergo eum accipere in navim,
agnoscentes ac gaudentes, securi facti. Et statim fuit navis ad
terram in quam ibant. Factus est finis ad terram: de humido ad
solidum, de turbato ad firmum, de itinere ad finem.
8. Altera die turba quae stabat trans mare, unde illi venerant,
vidit quia navicula non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum
discipulis suis in navem, sed soli discipuli ejus abiissent: aliae
vero supervenerunt naves a Tiberiade, juxta locum ubi manducaverunt
panem, gratias agentes Domino. Cum ergo vidissent turbae quia Jesus
non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et
venerunt Capharnaum quaerentes Jesum. Insinuatum tamen est illis tam
magnum miraculum. Viderunt enim quod discipuli soli ascendissent in
navem, et quia alia navis non ibi erat. Venerunt autem inde et naves
juxta locum illum ubi manducaverunt panem, in quibus eum turbae secutae
sunt. Cum discipulis ergo non ascenderat, alia navis illic non erat:
unde subito trans mare factus est Jesus, nisi quia super mare
ambulavit, ut miraculum monstraret?
9. Et cum invenissent eum turbae. Ecce praesentat se turbis, a
quibus se rapi timuerat, et in montem fugerat. Omnino confirmat et
insinuat nobis in mysterio dicta esse illa omnia; et facta in magno
sacramento, ut aliquid significarent. Ecce est ille qui in montem
fugerat turbas: nonne cum ipsis turbis loquitur? Modo teneant, modo
regem faciant. Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei:
Rabbi, quando huc venisti?
10. Ille post miraculi sacramentum, et sermonem infert, ut si
fieri potest, qui pasti sunt, pascantur, et quorum satiavit panibus
ventres, satiet et sermonibus mentes; sed si capiunt. Et si non
capiunt, sumatur quod non capiunt , ne fragmenta pereant. Loquatur
ergo, et audiamus. Respondit Jesus, et dixit: Amen, amen dico
vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex
panibus meis. Propter carnem me quaeritis, non propter spiritum.
Quam multi non quaerunt Jesum, nisi ut illis faciat bene secundum
tempus! Alius negotium habet, quaerit intercessionem clericorum;
alius premitur a potentiore, fugit ad ecclesiam; alius pro se vult
interveniri apud eum apud quem parum valet: ille sic, ille sic;
impletur quotidie talibus ecclesia. Vix quaeritur Jesus propter
Jesum. Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis
ex panibus meis. Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in
vitam aeternam. Quaeritis me propter aliud, quaerite me propter me.
Seipsum enim insinuat istum cibum, quod in consequentibus illucescit.
Quem Filius hominis dabit vobis. Exspectabas, credo, iterum panes
manducare, iterum discumbere, iterum saginari. Sed dixerat cibum non
qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam: quomodo dictum fuerat
mulieri illi Samaritanae, Si scires qui petit a te bibere, tu
forsitan postulasses ab eo, et daret tibi aquam vivam: cum illa
diceret, Unde tibi, quandoquidem non habes hauritorium, et puteus
altus est? Samaritanae respondit: Si scires qui a te petit bibere,
tu petisses ab eo, et daret tibi aquam, unde qui biberit, amplius non
sitiet: nam de hac aqua qui biberit, sitiet iterum. Et gavisa est
illa, et voluit accipere, quasi non passura sitim corporis, quae
labore hauriendi fatigabatur; et sic inter hujusmodi sermocinationes
pervenit ad potum spiritualem (Joan. IV, 5-26): omnino isto
modo et hic.
11. Hunc ergo cibum, non qui perit, sed qui permanet in vitam
aeternam, quem Filius hominis dabit vobis: hunc enim Pater signavit
Deus. Istum filium hominis nolite sic accipere, quasi alios filios
hominum, de quibus dictum est, Filii autem hominum in protectione
alarum tuarum sperabunt (Psal. XXXV, 8). Iste filius hominis
sequestratus quadam gratia Spiritus, et secundum carnem filius
hominis, exceptus a numero hominum; filius hominis est. Iste filius
hominis et Filius Dei est, iste homo etiam Deus est. Alio loco
interrogans discipulos ait: Quem me dicunt esse homines Filium
hominis? Et illi: Alii Joannem, alii Eliam, alii Jeremiam, aut
unum ex Prophetis. Et ille: Vos vero quem me dicitis esse?
Respondit Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth.
XVI, 13-16). Ille dixit se Filium hominis, et Petrus eum
dixit Filium Dei vivi. Optime ille commemorabat quod misericorditer
exhibuerat: ille commemorabat quod in claritate permanebat. Verbum
Dei commendat humilitatem suam, homo agnoscit claritatem Domini sui.
Et revera, fratres, puto quia justum est; humiliavit se propter
nos, glorificemus illum nos: non enim filius hominis propter se est,
sed propter nos. Ergo erat filius hominis illo modo, cum Verbum caro
factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Ideo enim
hunc Deus Pater signavit. Signare quid est, nisi proprium aliquid
ponere? Hoc est enim signare, imponere aliquid quod non confundatur
cum caeteris. Signare, est signum rei ponere. Cuicumque rei ponis
signum, ideo ponis signum, ne confusa cum aliis, a te non possit
agnosci. Pater ergo eum signavit. Quid est, signavit? Proprium
quiddam illi dedit, ne caeteris comparetur hominibus. Ideo de illo
dictum est, Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis, prae
participibus tuis (Psal. XLIV, 8). Ergo signare quid est?
Exceptum habere: hoc est, prae participibus tuis. Itaque nolite,
inquit, me contemnere, quia filius sum hominis; et quaerite a me
cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Sic enim
filius hominis sum, ut non sim unus ex vobis: sic sum filius hominis,
ut Pater Deus me signaret. Quid est, signaret? Proprium aliquid
mihi daret, quo non confunderer cum genere humano, sed per me
liberaretur genus humanum.
12. Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei?
Dixerat enim illis, Operamini escam, non quae perit, sed quae
permanet in vitam aeternam. Quid faciemus, inquiunt? quid
observando, hoc praeceptum implere poterimus? Respondit Jesus, et
dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.
Hoc est ergo manducare cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam
aeternam. Utquid paras dentes et ventrem? crede, et manducasti.
Discernitur quidem ab operibus fides, sicut Apostolus dicit,
justificari hominem per fidem sine operibus Legis (Rom. III,
28): et sunt opera quae videntur bona, sine fide Christi; et non
sunt bona, quia non referuntur ad eum finem ex quo sunt bona: Finis
enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Id. X, 4).
Ideo noluit discernere ab opere fidem, sed ipsam fidem dixit esse
opus. Ipsa est enim fides quae per dilectionem operatur (Galat.
V, 6). Nec dixit, Hoc est opus vestrum; sed, Hoc est opus
Dei, ut credatis in eum quem misit ille: ut qui gloriatur, in
Domino glorietur (I Cor. I, 31). Quia ergo invitabat eos ad
fidem, illi adhuc quaerebant signa quibus crederent. Vide si non
Judaei signa petunt. Dixerunt ergo ei, Quod ergo tu facis signum,
ut videamus et credamus tibi? quid operaris? Parumne erat quod de
quinque panibus pasti sunt? Sciebant hoc quidem, sed huic cibo manna
de coelo praeferebant. Dominus autem Jesus talem se dicebat, ut
Moysi praeponeret. Non enim ausus est Moyses de se dicere quod daret
cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Aliquid plus
iste promittebat quam Moyses. Per Moysen quippe promittebatur
regnum, et terra fluens lac et mel, temporalis pax, abundantia
filiorum, salus corporis, et caetera omnia, temporalia quidem, in
figura tamen spiritualia: quia veteri homini in Vetere Testamento
promittebantur. Attendebant ergo promissa per Moysen, et attendebant
promissa per Christum. Ille plenum ventrem promittebat in terra, sed
cibo qui perit: iste promittebat cibum non qui perit, sed qui permanet
in aeternum. Attendebant eum plus promittentem, et quasi nondum
videbant majora facientem. Attendebant itaque qualia fecisset
Moyses, et adhuc aliqua majora volebant fieri ab eo qui tam magna
pollicebatur. Quid, inquiunt, facis, ut credamus tibi? Et ut
noveris quia miracula illa huic miraculo comparabant, et ideo quasi
minora ista judicabant quae faciebat Jesus: Patres, inquiunt,
nostri manna manducaverunt in deserto. Sed quid est manna? Forte
contemnitis. Sicut scriptum est, Dedit illis manna manducare. Per
Moysen patres nostri panem de coelo acceperunt, et non eis dictum est
a Moyse, Operamini cibum non qui perit. Tu promittis cibum non qui
perit, sed qui permanet in vitam aeternam, et non talia opera operaris
qualia Moyses. Panes hordeaceos ille non dedit, sed dedit manna de
coelo.
13. Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis, non Moyses
dedit vobis panem de coelo, sed Pater meus dedit vobis panem de
coelo, sed Pater meus dedit vobis panem de coelo. Verus enim panis
est qui de coelo descendit, et dat vitam mundo. Verus ergo ille panis
est qui dat vitam mundo; et ipse cibus est de quo paulo ante locutus
sum, Operamini cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam
aeternam. Ergo et illud manna hoc significabat, et illa omnia signa
mea erant. Signa mea dilexistis; qui significabatur, contemnitis?
Non ergo Moyses dedit panem de coelo: Deus dat panem. Sed quem
panem? forte manna? Non, sed panem quem significavit manna, ipsum
scilicet Dominum Jesum. Pater meus dat vobis panem verum. Panis
enim Dei est qui descendit de coelo, et dat vitam mundo. Dixerunt
ergo ad eum: Domine; da nobis semper panem hunc. Quomodo mulier
illa Samaritana, cui dictum est, Qui biberit de hac aqua, non
sitiet unquam; continuo illa secundum corpus accipiens, sed tamen
carere indigentia volens, Da mihi, inquit, Domine, de hac aqua:
sic et isti, Domine, da nobis panem hunc, qui nos reficiat, nec
deficiat.
14. Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitae: qui venit ad
me, non esuriet; et qui credit in me, non sitiet unquam. Qui venit
ad me, hoc est quod ait, et qui credit in me; et quod dixit, non
esuriet, hoc intelligendum est, non sitiet unquam. Utroque enim illa
significatur aeterna satietas, ubi nulla est egestas. Panem de coelo
desideratis; ante vos habetis, et non manducatis. Sed dixi vobis,
quia et vidistis me, et non credidistis. Sed non ideo ego populum
perdidi. Numquid enim infidelitas vestra fidem Dei evacuavit (Rom.
III, 3)? Vide enim quod sequitur: Omne quod dat mihi Pater,
ad me veniet; et eum qui venerit ad me, non ejiciam foras. Quale est
intus illud, unde non exitur foras? Magnum penetrale, et dulce
secretum. O secretum sine taedio, sine amaritudine malarum
cogitationum, sine interpellatione tentationum et dolorum! Nonne
illud secretum est quo intrabit ille, cui dicturus est Dominus servo
bene merito, Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 23)?
15. Et eum qui veniet ad me, non ejiciam foras. Quia descendi de
coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit
me. Ideo ergo eum qui veniet ad te, non ejicies foras, quia
descendisti de coelo, non facere voluntatem tuam, sed voluntatem ejus
qui te misit? Magnum sacramentum! Obsecro vos, simul pulsemus;
exeat ad nos aliquid quod nos pascat, secundum quod nos delectavit.
Magnum illud et dulce secretum: Qui veniet ad me. Attende,
attende, et appende: Qui veniet ad me, non ejiciam foras. Ergo,
qui veniet, inquit, non ejiciam foras. Quare? Quia descendi de
coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit
me. Ipsa est ergo causa quare non ejicias eum foras qui venit ad te,
quia non voluntatem tuam facere descendisti de coelo, sed voluntatem
ejus qui te misit? Ipsa. Quid quaerimus utrum ipsa sit? Ipsa est,
ipse loquitur. Non enim nobis fas est aliud suspicari quam loquitur:
Qui venerit ad me, non ejiciam foras. Et quasi quaereres, Quare?
Quia non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit
me. Timeo ne foras propterea exierit anima a Deo, quia superba
erat; imo non dubito. Scriptum est enim, Initium omnis peccati
superbia; et, Initium superbiae hominis apostatare a Deo. Scriptum
est, firmum est, verum est. Deinde quid de superbo dicitur mortali,
accincto pannis carnis, praegravato pondere corporis corruptibilis, et
tamen extollenti se, et obliviscenti qua pelle vestitus sit, quid ei
dicit Scriptura? Quid superbit terra et cinis? Quid superbit?
Dicat quid superbit. Quoniam in vita sua projecit intima sua
(Eccli. X, 15, 14, 9 et 10). Quid est, projecit, nisi
porro jecit? Hoc est exire foras. Etenim intrare intro, appetere
intima; projicere intima, foras exire est. Intima projicit
superbus, intima appetit humilis. Si superbia ejicimur, humilitate
regredimur.
16. Caput omnium morborum superbia est, quia caput omnium
peccatorum superbia. Medicus quando aegritudinem discutit, si curet
quod per aliquam causam factum est, et ipsam causam qua factum est non
curet, ad tempus videtur mederi, causa manente morbus repetitur.
Verbi gratia, expressius hoc dicam: humor in corpore scabiem vel
ulcera gignit; in corpore fit magna febris, et non parvus dolor:
exhibentur quaedam medicamenta quae scabiem compescant et fervorem illum
ulceris sedent; et adhibentur et proficiunt: vides hominem qui fuit
ulcerosus et scabiosus, sanatum; sed quia humor ille non ejectus est,
rursus ad ulcus reditur. Cognoscens hoc medicus, purgat humorem,
detrahit causam, et nulla erunt ulcera. Unde abundat iniquitas? Per
superbiam. Cura superbiam, et nulla erit iniquitas. Ut ergo causa
omnium morborum curaretur, id est superbia, descendit et humilis
factus est Filius Dei. Quid superbis, homo? Deus propter te
humilis factus est. Puderet te fortasse imitari humilem hominem,
saltem imitare humilem Deum. Venit Filius Dei in homine, et
humilis factus est: praecipitur tibi ut sis humilis, non tibi
praecipitur ut ex homine fias pecus: ille Deus factus est homo; tu,
homo, cognosce quia es homo: tota humilitas tua, ut cognoscas te.
Ergo quia humilitatem docet Deus, dixit, Non veni facere voluntatem
meam, sed ejus voluntatem qui misit me. Haec enim commendatio
humilitatis est. Superbia quippe facit voluntatem suam; humilitas
facit voluntatem Dei. Ideo qui ad me venerit, non ejiciam foras.
Quare? Quia non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui
misit me. Humilis veni, humilitatem docere veni, magister
humilitatis veni: qui ad me venit, incorporatur mihi; qui ad me
venit, humilis fit; qui mihi adhaeret, humilis erit; quia non facit
voluntatem suam, sed Dei; et ideo non ejicietur foras, quia cum
superbus esset, projectus est foras.
17. Vide illa interiora commendari in Psalmo: Filii autem hominum
in protectione alarum tuarum sperabunt. Vide quid sit ire intro, vide
quid sit ad illius protectionem confugere, vide quid sit etiam sub
verbera patris currere: flagellat enim omnem filium quem recipit.
Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Et quid est
intus? Inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Cum miseris intro,
intrantes in gaudium Domini sui; inebriabuntur ab ubertate domus
tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quoniam apud te est
fons vitae. Non foris extra te, sed intus apud te, ibi est fons
vitae. Et in lumine tuo videbimus lumen. Praetende misericordiam
tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. Qui
sequuntur voluntatem Domini sui, non quaerentes sua, sed quae Domini
Jesu Christi, ipsi sunt recti corde, ipsis non commoventur pedes.
Bonus enim Deus Israel rectis corde. Mei autem, inquit ille, pene
commoti sunt pedes. Quare? Quia zelavi in peccatoribus, pacem
peccatorum intuens (Psal. LXXII, 1-3). Ergo quibus bonus
est Deus, nisi rectis corde? Nam mihi torto corde displicuit Deus.
Quare displicuit? Quia dedit felicitatem malis: et ideo nutaverunt
mihi pedes, quasi sine causa servissem Deo. Ideo ergo mei pene
commoti sunt pedes, quia non fui rectus corde. Quid est ergo rectus
corde? Sequens voluntatem Dei. Felix est ille, laborat ille: ille
male vivit et felix est, ille juste vivit et laborat. Non indignetur
juste vivens et laborans; intus habet quod felix ille non habet: non
ergo tristetur, non maceretur, non deficiat. Felix ille habet ipse
aurum in arca, iste Deum in conscientia. Compara nunc aurum et
Deum, arcam et conscientiam. Ille illud habet quod perit, et ibi
habet unde perit; iste Deum habet, qui perire non potest, et ibi
habet unde auferri non potest: sed si sit rectus corde; tunc enim
intrat, et non exit. Ideo ille quid dicebat? Quoniam apud te est
fons vitae: non apud nos. Ideo intrare debemus ut vivamus, non quasi
nobis sufficere ut pereamus, non quasi de nostro velle satiari ut
arescamus: sed os ad ipsum fontem ponere, ubi aqua non deficit. Quia
voluit suo consilio vivere Adam, et lapsus est per eum qui ante
ceciderat per superbiam, qui ei calicem ipsius superbiae propinavit.
Quia ergo apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen;
intus bibamus, intus videamus. Quare enim inde exitum est? Audi
quare: Non veniat mihi pes superbiae. Ergo ille exiit, cui venit
pes superbiae. Ostende quia ideo exiit. Et manus peccatorum non
moveant me: propter pedem superbiae. Quare hoc dicis? Ibi
ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem. Ubi ceciderunt? In ipsa
superbia. Expulsi sunt, nec potuerunt stare (Psal. XXXV,
8-13). Si ergo superbia expulit eos qui non potuerunt stare;
humilitas intromittit, qui possint in perpetuum stare. Ideo etenim
ille qui dixit, Exsultabunt ossa humiliata; praedixit, Auditui meo
dabis exsultationem et laetitiam (Psal. L, 10). Quid est,
auditui meo? Audiendo te felix sum, de voce tua felix sum; intus
bibendo felix sum. Ideo non cado, ideo exsultabunt ossa humiliata:
ideo amicus sponsi stat, et audit eum (Joan. III, 29); ideo
stat, quia audit. De interiore fonte bibit, ideo stat. Illi qui
noluerunt de interiore bibere, ibi ceciderunt; expulsi sunt, nec
potuerunt stare.
18. Doctor itaque humilitatis venit non facere voluntatem suam, sed
voluntatem ejus qui misit illum. Veniamus ad eum, intremus ad eum,
incorporemur ei, ut nec nos faciamus voluntatem nostram, sed
voluntatem Dei: et non nos ejiciet foras, quia membra ejus sumus,
quia caput nostrum esse voluit docendo humilitatem. Ad extremum,
ipsum audite concionantem: Venite ad me, qui laboratis et onerati
estis: tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et
humilis corde; et cum hoc didiceritis, invenietis requiem animabus
vestris (Matth. XI, 28 et 29), unde non ejiciamini foras:
quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem
ejus qui misit me; humilitatem doceo, ad me venire non potest nisi
humilis. Non mittit foras nisi superbia: quomodo exit foras qui
servat humilitatem, et non labitur a veritate? Dicta sunt quanta dici
potuerunt de abscondito sensu, fratres: satis enim hic latet sensus,
et nescio utrum congruis verbis a me sit depromptus et exsculptus,
quare ideo non ejiciat foras qui venit ad illum, quia non venit facere
voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit eum.
19. Haec est autem, inquit, voluntas ejus qui misit me Patris,
ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo. Ipse illi datus est, qui
servat humilitatem; hunc accipit: qui non servat humilitatem, longe
est a magistro humilitatis. Ut omne quod dedit mihi, non perdam ex
eo. Sic non est voluntas in conspectu Patris vestri, ut pereat unus
de pusillis istis. De tumentibus potest perire, de pusillis nihil
perit: quia nisi fueritis sicut pusillus iste, non intrabitis in
regnum coelorum (Id. XVIII, 14, 4). Omne quod dedit mihi
Pater, non perdam ex eo; sed resuscitabo illud in novissimo die.
Videte quemadmodum et hic geminam illam resurrectionem delineet. Qui
venit ad me, modo resurgit humilis factus in membris meis: sed et
resuscitabo eum in novissimo die, secundum carnem. Haec est enim
voluntas Patris mei qui misit me, ut omnis qui videt Filium, et
credit in eum, habeat vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in
novissimo die. Superius dixit, Qui audit verbum meum, et credit ei
qui misit me: modo autem, Qui videt Filium, et credit in eum. Non
dixit, Videt Filium, et credit in Patrem: hoc est enim credere in
Filium, quod et in Patrem. Quia sicut habet Pater vitam in
semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V,
24, 26). Ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat
vitam aeternam: credendo et transeundo ad vitam, tanquam prima illa
resurrectione. Et quia non est sola, et resuscitabo ego eum,
inquit, in novissimo die.
|
|