|
1. Cum Dominus noster Jesus Christus, sicut in Evangelio cum
legeretur, audivimus, panem se esse dixisset, qui de coelo
descendit, murmuraverunt Judaei, et dixerunt, Nonne hic est Jesus
filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? Quomodo ergo hic
dicit, Quia descendi de coelo? Isti a pane de coelo longe erant,
nec eum esurire noverant. Fauces cordis languidas habebant, auribus
apertis surdi erant, videbant et caeci stabant. Panis quippe iste
interioris hominis quaerit esuriem: unde alio loco dicit, Beati qui
esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth.
V, 6). Justitiam vero nobis esse Christum Paulus apostolus dicit
(I Cor. I, 30). Ac per hoc qui esurit hunc panem, esuriat
justitiam; sed justitiam quae de coelo descendit, justitiam quam dat
Deus, non quam sibi facit homo. Si enim nullam sibi homo faceret
justitiam, non diceret idem apostolus de Judaeis, Ignorantes enim
Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt
subjecti (Rom. X, 3). Inde erant isti qui panem de coelo
descendentem non intelligebant, quia sua justitia saturati, justitiam
Dei non esuriebant. Quid est hoc, justitia Dei et justitia
hominis? Justitia Dei hic dicitur, non qua justus est Deus, sed
quam dat homini Deus, ut justus sit homo per Deum. Quae autem erat
illorum justitia? Qua de suis viribus praesumebant, et quasi
impletores Legis seipsos ex sua virtute dicebant. Nemo autem implet
Legem, nisi quem adjuverit gratia, id est panis qui de coelo
descendit. Legis enim plenitudo, compendio ut ait Apostolus,
charitas est (Id. XIII, 10): charitas non nummi, sed Dei;
charitas non terrae, non coeli, sed ejus qui fecit coelum et terram.
Unde ista charitas homini? Ipsum audiamus: Charitas, inquit, Dei
diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est
nobis (Id. V, 5). Daturus ergo Dominus Spiritum sanctum,
dixit se panem qui de coelo descendit, hortans ut credamus in eum.
Credere enim in eum, hoc est manducare panem vivum. Qui credit,
manducat; invisibiliter saginatur, quia invisibiliter renascitur.
Infans intus est, novus intus est: ubi novellatur, ibi satiatur.
2. Quid ergo talibus murmurantibus respondit Jesus? Nolite
murmurare ad invicem. Tanquam dicens, Scio quare non esuriatis, et
istum panem non intelligatis neque quaeratis. Nolite murmurare ad
invicem: nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit
eum. Magna gratiae commendatio! Nemo venit nisi tractus. Quem
trahat et quem non trahat, quare illum trahat et illum non trahat,
noli velle judicare, si non vis errare. Semel accipe, et intellige:
nondum traheris ? ora ut traharis. Quid hic dicimus, fratres? Si
trahimur ad Christum, ergo inviti credimus; ergo violentia
adhibetur, non voluntas excitatur. Intrare quisquam ecclesiam potest
nolens, accedere ad altare potest nolens, accipere Sacramentum potest
nolens: credere non potest nisi volens. Si corpore crederetur,
fieret in nolentibus: sed non corpore creditur. Apostolum audi:
Corde creditur ad justitiam. Et quid sequitur? Ore autem confessio
fit ad salutem (Id. X, 10). De radice cordis surgit ista
confessio. Aliquando audis confitentem, et nescis credentem . Sed
nec debes vocare confitentem, quem judicas non credentem. Hoc est
enim confiteri, dicere quod habes in corde: si autem aliud in corde
habes, aliud dicis; loqueris, non confiteris. Cum ergo in Christum
corde credatur, quod nemo utique facit invitus, qui autem trahitur,
tanquam invitus cogi videtur; quomodo istam solvimus quaestionem,
Nemo venit ad me nisi Pater qui misit me, traxerit eum?
3. Si trahitur, ait aliquis, invitus venit. Si invitus venit,
nec credit; si non credit, nec venit. Non enim ad Christum
ambulando currimus, sed credendo: nec motu corporis, sed voluntate
cordis accedimus. Ideo illa mulier quae fimbriam tetigit, magis
tetigit quam turba quae pressit. Ideo Dominus dixit, Quis me
tetigit? (Luc. VIII, 44-46). Et mirantes discipuli,
dixerunt: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit? Et
ille repetivit: Tetigit me aliquis. Illa tangit, turba premit.
Quid est tetigit, nisi credidit? Unde et mulieri illi post
resurrectionem dixit volenti se mittere ad pedes ejus: Noli me
tangere; nondum enim ascendi ad Patrem (Joan. XX, 17). Quod
vides, hoc solum me esse putas; noli me tangere. Quid est? Hoc
solum me esse putas quod tibi appareo, noli sic credere: hoc est,
Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem; tibi non ascendi,
nam inde nunquam recessi. In terra non tangebat stantem, quomodo
tangeret ad Patrem ascendentem? Sic tamen, sic se tangi voluit: sic
tangitur ab eis a quibus bene tangitur, ascendens ad Patrem, manens
cum Patre, aequalis Patri.
4. Inde et hic si advertis, Nemo venit ad me, nisi quem Pater
attraxerit. Noli te cogitare invitum trahi : trahitur animus et
amore. Nec timere debemus ne ab hominibus qui verba perpendunt, et a
rebus maxime divinis intelligendis longe remoti sunt, in hoc
Scripturarum sanctarum evangelico verbo forsitan reprehendamur, et
dicatur nobis, Quomodo voluntate credo, si trahor? Ego dico: parum
est voluntate, etiam voluptate traheris. Quid est trahi voluptate?
Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal.
XXXVI, 4). Est quaedam voluptas cordis, cui panis dulcis est
ille coelestis. Porro si poetae dicere licuit,
|
“Trahit sua quemque
voluptas”
|
|
(Virg. Eclog. 2); non necessitas, sed voluptas; non
obligatio, sed delectatio: quanto fortius nos dicere debemus trahi
hominem ad Christum, qui delectatur veritate, delectatur
beatitudine, delectatur justitia, delectatur sempiterna vita, quod
totum Christus est? An vero habent corporis sensus voluptates suas,
et animus deseritur a voluptatibus suis? Si animus non habet
voluptates suas, unde dicitur, Filii autem hominum, sub tegmine
alarum tuarum sperabunt: inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et
torrente voluptatis tuae potabis eos; quoniam apud te est fons vitae,
et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 8-10)? Da
amantem, et sentit quod dico. Da desiderantem, da esurientem , da
in ista solitudine peregrinantem atque sitientem, et fontem aeternae
patriae suspirantem: da talem, et scit quid dicam. Si autem frigido
loquor, nescit quid loquor. Tales erant isti qui invicem
murmurabant. Pater, inquit, quem traxerit, venit ad me.
5. Quid est autem, Pater quem traxerit; cum ipse Christus
trahat? Quare voluit dicere, Pater quem traxerit? Si trahendi
sumus, ab illo trahamur cui dicit quaedam quae diligit, Post odorem
unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3). Sed quid intelligi
voluit, advertamus, fratres, et quantum possumus capiamus. Trahit
Pater ad Filium eos qui propterea credunt in Filium, quia eum
cogitant Patrem habere Deum: Deus enim Pater aequalem sibi genuit
Filium: ut qui cogitat, atque in fide sua sentit et ruminat aequalem
esse Patri eum in quem credidit, ipsum trahit Pater ad Filium.
Arius credidit creaturam, non eum traxit Pater; quia non considerat
Patrem, qui Filium non credit aequalem. Quid dicis, o Ari?
quid, haeretice, loqueris? quid est Christus? Non, inquit, Deus
verus; sed quem fecit Deus verus. Non te traxit Pater: non enim
intellexisti Patrem, cujus Filium negas: aliud cogitas, non est
ipse Filius; nec a Patre traheris, nec ad Filium traheris: aliud
est enim Filius, aliud quod tu dicis. Photinus dixit: Homo solum
est Christus, non est et Deus. Qui sic credit, non Pater eum
traxit. Quem Pater traxit, Tu es, inquit, Christus Filius Dei
vivi. Non sicut propheta, non sicut Joannes, non sicut aliquis
magnus justus; sed sicut unicus, sicut aequalis, tu es Christus
Filius Dei vivi. Vide quia tractus est, et a Patre tractus est.
Beatus es Simon Bar-Jona, quia non tibi revelavit caro et
sanguis, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 16,
17). Ista revelatio, ipsa est attractio. Ramum viridem ostendis
ovi, et trahis illam. Nuces puero demonstrantur, et trahitur: et
quo currit trahitur, amando trahitur, sine laesione corporis
trahitur, cordis vinculo trahitur. Si ergo ista quae inter delicias
et voluptates terrenas revelantur amantibus, trahunt; quoniam verum
est,
|
“Trahit sua quemque voluptas;”
|
|
non trahit revelatus Christus
a Patre? Quid enim fortius desiderat anima quam veritatem? Quo
avidas fauces habere debet, unde optare ut sanum sit intus palatum vera
judicandi, nisi ut manducet et bibat sapientiam, justitiam,
veritatem, aeternitatem?
6. Ubi autem hoc? Ibi melius, verius ibi, plenius ibi. Nam hic
facilius possumus esurire, et hoc si bonam spem habemus, quam
satiari: Beati enim, inquit, qui esuriunt et sitiunt justitiam, sed
hic; quoniam saturabuntur (Id. V, 6), sed ibi. Ideo cum
dixisset, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum,
quid subjecit? Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Reddo illi
quod amat, reddo quod sperat: videbit quod adhuc non videndo
credidit; manducabit quod esurit, saturabitur eo quod sitit. Ubi?
In resurrectione mortuorum, quia ego resuscitabo eum in novissimo
die.
7. Scriptum est enim in Prophetis, Et erunt omnes docibiles Dei.
Quare hoc dixi, o Judaei? Pater vos non docuit; quomodo potestis
me agnoscere? Omnes regni illius homines docibiles Dei erunt, non ab
hominibus audient. Et si ab hominibus audiunt, tamen quod
intelligunt, intus datur, intus coruscat, intus revelatur. Quid
faciunt homines forinsecus annuntiantes? quid facio ego modo cum
loquor? Strepitum verborum ingero auribus vestris. Nisi ergo revelet
ille qui intus est, quid dico, aut quid loquor? Exterior cultor
arboris, interior est Creator. Qui plantat et qui rigat,
extrinsecus operatur: hoc facimus nos. Sed neque qui plantat est
aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum aat Deus (I Cor.
III, 7): hoc est, Erunt omnes docibiles Dei. Qui, omnes?
Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Videte quomodo
trahit Pater: docendo delectat, non necessitatem imponendo. Ecce
quomodo trahit. Erunt omnes docibiles Dei: trahere Dei est. Omnis
qui audivit a Patre et didicit, venit ad me: trahere Dei est.
8. Quid igitur, fratres? Si omnis qui audivit a Patre et
didicit, ipse venit ad Christum, Christus nihil hic docuit? Quid
quod Patrem magistrum homines non viderunt, Filium viderunt? Filius
dicebat, sed Pater docebat. Ego cum homo sim, quem doceo? quem,
fratres, nisi eum, qui audivit verbum meum? Si ego cum homo sim,
illum doceo qui audit verbum meum; illum docet et Pater, qui audit
Verbum ejus: si illum docet Pater qui audit Verbum ejus; quaere
quid sit Christus, et invenies Verbum ejus: In principio erat
Verbum. Non, In principio fecit Deus Verbum; quomodo, In
principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1): ecce quia
non est creatura. Disce trahi ad Filium a Patre; doceat te Pater,
audi Verbum ejus. Quod Verbum ejus, inquis, audio? In principio
erat Verbum; non factum est, sed erat: Et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum. Quomodo homines in carne constituti audiant
tale Verbum? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis
(Joan. I, 1, 14).
9. Exponit hoc et ipse, et ostendit nobis quid dixerit, Qui
audivit a Patre et didicit, venit ad me. Continuo subjecit quod
cogitare possemus: Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a
Deo, hic vidit Patrem. Quid est quod ait? Ego vidi Patrem, vos
non vidistis Patrem; et tamen non venitis ad me, nisi trahamini a
Patre. Quid est autem vos trahi a Patre, nisi discere a Patre?
quid est discere a Patre, nisi audire a Patre? quid est audire a
Patre, nisi audire Verbum Patris, id est me? Ne forte ergo cum
dico vobis, Omnis qui audivit a Patre et didicit, dicatis apud vos,
Sed nunquam vidimus Patrem; quomodo discere potuimus a Patre? a
meipso audite: Non quia Patrem vidit quisquam, sed qui est a Deo,
hic vidit Patrem. Ego novi Patrem, ab illo sum: sed quomodo verbum
ab illo cujus est verbum; non quod sonat et transit, sed quod manet
cum dicente, et trahit audientem.
10. Admoneat quod sequitur: Amen, amen dico vobis, qui credit in
me, habet vitam aeternam. Revelare se voluit quid esset: nam
compendio dicere potuit, Qui credit in me, habet me. Ipse enim
Christus verus Deus est et vita aeterna. Qui ergo credit in me,
inquit, it in me; et qui it in me, habet me . Quid est autem habere
me? Habere vitam aeternam. Vita aeterna mortem assumpsit, vita
aeterna mori voluit; sed de tuo, non de suo: accepit a te, ubi
moreretur pro te. Ab hominibus enim carnem assumpsit, sed non more
hominum. Nam Patrem habens in coelo, matrem elegit in terra: et
illic natus sine matre, et hic sine Patre. Assumpsit ergo vita
mortem, ut vita occideret mortem. Nam qui in me credit, inquit,
habet vitam aeternam: non quod patet, sed quod latet. Vita enim
aeterna Verbum: in principio erat apud Deum, et Deus erat Verbum
et vita erat lux hominum (Ibid. 2, 4). Ipse vita aeterna,
dedit et carni susceptae vitam aeternam. Mori venit, sed die tertio
resurrexit. Inter Verbum suscipiens, et carnem resurgentem, mors
media consumpta est.
11. Ego sum, inquit, panis vitae. Et unde illi superbiebant?
Patres vestri, inquit, manducaverunt in deserto manna, et mortui
sunt. Quid est unde superbitis? Manducaverunt manna, et mortui
sunt. Quare manducaverunt, et mortui sunt? Quia quod videbant,
credebant: quod non videbant, non intelligebant. Ideo patres
vestri, quia similes estis illorum . Nam quantum pertinet, fratres
mei, ad mortem istam visibilem et corporalem, numquid nos non morimur
qui manducamus panem de coelo descendentem? Sic sunt mortui et illi,
quemadmodum nos sumus morituri; quantum attinet, ut dixi, ad mortem
hujus corporis visibilem atque carnalem. Quantum autem pertinet ad
illam mortem, de qua terret Dominus, qua mortui sunt patres istorum;
manducavit manna et Moyses, manducavit manna et Aaron, manducavit
manna et Phinees, manducaverunt ibi multi qui Domino placuerunt, et
mortui non sunt. Quare? Quia visibilem cibum spiritualiter
intellexerunt, spiritualiter esurierunt, spiritualiter gustaverunt,
ut spiritualiter satiarentur. Nam et nos hodie accipimus visibilem
cibum: sed aliud est Sacramentum, aliud virtus Sacramenti. Quam
multi de altari accipiunt et moriuntur, et accipiendo moriuntur? Unde
dicit Apostolus, Judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI,
29). Non enim buccella Dominica venenum fuit Judae . Et tamen
accepit, et cum accepit, in eum inimicus intravit: non quia malum
accepit, sed quia bonum male malus accepit. Videte ergo, fratres,
panem coelestem spiritualiter manducate, innocentiam ad altare
apportate. Peccata etsi sunt quotidiana, vel non sint mortifera.
Antequam ad altare accedatis, attendite quid dicatis: Dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth.
VI, 12). Dimittis, dimittetur tibi: securus accede, panis
est, non venenum. Sed vide si dimittis: nam si non dimittis,
mentiris, et ei mentiris, quem non fallis. Mentiri Deo potes,
Deum fallere non potes. Novit ille quid agat . Intus te videt,
intus te examinat, intus inspicit, intus judicat, intus aut damnat,
aut coronat. Patres autem istorum , id est, mali patres malorum,
infideles patres infidelium, murmuratores patres murmuratorum. Nam de
nulla re magis Dominum offendisse ille populus dictus est, quam contra
Deum murmurando. Ideo et Dominus eos volens ostendere talium
filios, hinc ad eos coepit: Quid murmuratis in invicem,
murmuratores, filii murmuratorum? Patres vestri manna manducaverunt,
et mortui sunt: non quia malum erat manna, sed quia male
manducaverunt.
12. Hic est panis qui de coelo descendit. Hunc panem significavit
manna, hunc panem significavit altare Dei . Sacramenta illa
fuerunt: in signis diversa sunt; in re quae significatur paria sunt.
Apostolum audi: Nolo enim vos, inquit, ignorare, fratres, quia
patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et
omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem
escam spiritualem manducaverunt. Spiritualem utique eamdem; nam
corporalem alteram, quia illi manna, nos aliud: spiritualem vero,
quam nos. Sed patres nostri, non patres illorum: quibus nos similes
sumus, non quibus illi similes fuerunt. Et adjungit: Et omnes
eumdem potum spiritualem biberunt. Aliud illi, aliud nos; sed specie
visibili, quod tamen hoc idem significaret virtute spirituali .
Quomodo enim eumdem potum? Bibebant, inquit, de spirituali sequente
petra: petra autem erat Christus (I Cor. X, 1-4). Inde
panis, inde potus. Petra Christus in signo, verus Christus in
Verbo et in carne. Et quomodo biberunt? Percussa est petra de virga
bis (Num. XX, 11): gemina percussio, duo ligna crucis
significat. Hic est ergo panis de coelo descendens, ut si quis
manducaverit ex ipso, non moriatur. Sed quod pertinet ad virtutem
Sacramenti, non quod pertinet ad visibile Sacramentum: qui manducat
intus, non foris; qui manducat in corde, non qui premit dente.
13. Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Ideo vivus, quia
de coelo descendi. De coelo descendit et manna: sed manna umbra
erat, iste veritas est. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in
aeternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Hoc
quando caperet caro, quod dixit panem, carnem? Vocatur caro, quod
non capit caro: et ideo magis non capit caro, quia vocatur caro. Hoc
enim exhorruerunt, hoc ad se multum esse dixerunt, hoc non posse fieri
putaverunt. Caro mea est, inquit, pro mundi vita. Norunt fideles
corpus Christi, si corpus Christi esse non negligant. Fiant corpus
Christi, si volunt vivere de Spiritu Christi. De spiritu Christi
non vivit, nisi corpus Christi . Intelligite, fratres mei, quid
dixerim. Homo es, et spiritum habes, et corpus habes. Spiritum
dico quae anima vocatur, qua constat quod homo es: constas enim ex
anima et corpore. Habes itaque spiritum invisibilem, corpus
visibile. Dic mihi quid ex quo vivat: spiritus tuus vivit ex corpore
tuo, an corpus tuum ex spiritu tuo? Respondet omnis qui vivit: qui
autem hoc non potest respondere, nescio si vivit: quid respondet omnis
qui vivit? Corpus utique meum vivit de spiritu meo. Vis ergo et tu
vivere de Spiritu Christi? In corpore esto Christi. Numquid enim
corpus meum vivit de spiritu tuo? Meum vivit de spiritu meo, et tuum
de tuo. Non potest vivere corpus Christi, nisi de Spiritu
Christi. Inde est quod exponens nobis apostolus Paulus hunc panem,
Unus panis, inquit, unum corpus multi sumus (I Cor. X, 17).
O Sacramentum pietatis! o signum unitatis! o vinculum charitatis!
Qui vult vivere, habet ubi vivat, habet unde vivat. Accedat,
credat, ; incorporetur, ut vivificetur. Non abhoreat a compage
membrorum, non sit putre membrum quod resecari mereatur, non sit
distortum de quo erubescatur: sit pulchrum, sit aptum, sit sanum;
haereat corpori, vivat Deo de Deo: nunc laboret in terra, ut postea
regnet in coelo.
14. Litigabant ergo Judaei ad invicem, dicentes: Quomodo potest
hic carnem suam nobis dare ad manducandum? Litigabant utique ad
invicem, quoniam panem concordiae non intelligebant, nec sumere
volebant: nam qui manducant talem panem, non litigant ad invicem;
quoniam unus panis, unum corpus multi sumus. Et per hunc facit Deus
unius modi habitare in domo (Psal. LXVII, 7).
15. Quod autem ad invicem litigantes quaerunt, quomodo possit
Dominus carnem suam dare ad manducandum, non statim audiunt: sed
adhuc eis dicitur, Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem
Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in
vobis. Quomodo quidem edatur, et quisnam modus sit manducandi istum
panem, ignoratis; verumtamen nisi manducaveritis carnem Filii
hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
Haec non utique cadaveribus, sed viventibus loquebatur. Unde, ne
istam vitam intelligentes et de hac re litigarent, secutus adjunxit,
Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam
aeternam. Hanc ergo non habet, qui istum panem non manducat, nec
istum sanguinem bibit: nam temporalem vitam sine illo habere homines
possunt, aeternam vero omnino non possunt. Qui ergo non manducat ejus
carnem, nec bibit ejus sanguinem, non habet in se vitam: et qui
manducat ejus carnem, et bibit ejus sanguinem, habet vitam. Ad
utrumque autem respondet quod dixit, aeternam. Non ita est in hac
esca, quam sustentandae hujus temporalis vitae causa sumimus. Nam qui
eam non sumpserit, non vivet: nec tamen qui eam sumpserit, vivet.
Fieri enim potest ut senio, vel morbo, vel aliquo casu, plorimi et
qui eam sumpserint moriantur. In hoc vero cibo et potu, id est
corpore et sanguine Domini, non ita est. Nam et qui eam non sumit,
non habet vitam: et qui eam sumit, habet vitam, et hanc utique
aeternam. Hunc itaque cibum et potum societatem vult intelligi
corporis et membrorum suorum, quod est sancta Ecclesia in
praedestinatis et vocatis, et justificatis, et glorificatis sanctis,
et fidelibus ejus. Quorum primum jam factum est, id est,
praedestinatio: secundum et tertium factum est, et fit, et fiet, id
est, vocatio et justificatio: quartum vero nunc in spe est, in re
autem futurum est, id est, glorificatio. Hujus rei Sacramentum, id
est, unitatis corporis et sanguinis Christi alicubi quotidie, alicubi
certis intervallis dierum in dominica mensa praeparatur, et de mensa
dominica sumitur; quibusdam ad vitam, quibusdam ad exitium: res vero
ipsa cujus sacramentum est, omni homini ad vitam, nulli ad exitium,
quicumque ejus particeps fuerit.
16. Ne autem putarent sic in isto cibo et potu promitti vitam
aeternam, ut qui eam sumerent, jam nec corpore morerentur; huic
cogitationi dignatus est occurrere. Nam cum dixisset, Qui manducat
meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; continuo
subjecit, Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Ut habeat interim
secundum spiritum vitam aeternam in requie, quae sanctorum spiritus
suscipit: quod autem ad corpus attinet, nec ejus vita aeterna
fraudetur, sed in resurrectione mortuorum novissimo die.
17. Caro enim mea, inquit, vere est cibus, et sanguis meus vere
est potus. Cum enim cibo et potu id appetant homines, ut non
esuriant, neque sitiant; hoc veraciter non praestat nisi iste cibus et
potus, qui eos a quibus sumitur, immortales et incorruptibiles facit
, id est societas ipsa sanctorum, ubi pax erit et unitas plena atque
perfecta. Propterea quippe, sicut etiam ante nos hoc intellexerunt
homines Dei, Dominus noster Jesus Christus corpus et sanguinem suum
in eis rebus commendavit, quae ad unum aliquid rediguntur ex multis.
Namque aliud in unum ex multis granis confit: aliud in unum ex multis
acinis confluit .
18. Denique jam exponit quomodo id fiat quod loquitur, et quid sit
manducare corpus ejus, et sanguinem bibere. Qui manducat carnem
meam, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Hoc est
ergo manducare illam escam, et illum bibere potum, in Christo
manere, et illum manentem in se habere. Ac per hoc qui non manet in
Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio nec manducat
[spiritualiter] carnem ejus, nec bibit ejus sanguinem, [licet
carnaliter et visibiliter premat dentibus Sacramentum corporis et
sanguinis Christi:] sed magis tantae rei Sacramentum ad judicium
sibi manducat et bibit, quia immundus praesumpsit ad Christi accedere
Sacramenta, quae aliquis non digne sumit, nisi qui mundus est; de
quibus dicitur, Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt
(Matth. V, 8).
19. Sicut, inquit, misit me vivens Pater, et ego vivo propter
Patrem; et qui manducat me, et ipse vivet propter me. Non ait:
Sicut manduco Patrem, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat
me, et ipse vivet propter me. Non enim Filius participatione Patris
fit melior, qui est natus aequalis; sicut participatione Filii per
unitatem corporis ejus et sanguinis, quod illa manducatio potatioque
significat, nos efficimur meliores. Vivimus ergo nos propter ipsum,
manducantes eum; id est, ipsum accipientes aeternam vitam, quam non
habebamus ex nobis: vivit autem ipse propter Patrem, missus ab eo;
quia semetipsum exinanivit, factus obediens usque ad mortem crucis
(Philipp. II, 8). Si enim secundum id accipimus, Vivo
propter Patrem, quod alibi ait, Pater major me est (Joan.
XIV, 28); sicut et nos vivimus propter ipsum, qui major est
nobis: hoc ex eo quod missus est, factum est. Missio quippe ejus
exinanitio suimetipsius est, et formae servilis acceptio: quod recte
intelligitur, servata etiam Filii cum Patre aequalitate naturae.
Major enim est Pater homine filio, sed aequalem habet Deum Filium:
cum idem ipse sit et Deus et homo, Dei Filius et hominis filius,
unus Christus Jesus. In quam sententiam si recte accipiuntur haec
verba, ita dixit, Sicut me misit vivens Pater, et ego vivo propter
Patrem; et qui manducat me, et ipse vivet propter me: ac si
diceret, Ut ego vivam propter Patrem, id est, ad illum tanquam
majorem referam vitam meam, exinanitio mea fecit, in qua me misit; ut
autem quisque vivat propter me, participatio facit qua manducat me.
Ego itaque humiliatus vivo propter Patrem, ille erectus vivit propter
me. Si autem ita dictum est, Vivo propter Patrem, quia ipse de
illo, non ille de ipso est; sine detrimento aequalitatis dictum est.
Nec tamen dicendo, et qui manducat me, et ipse vivet propter me,
eamdem suam et nostram aequalitatem significavit; sed gratiam
mediatoris ostendit.
20. Hic est panis qui de coelo descendit: ut illum manducando
vivamus, quia aeternam vitam ex nobis habere non possumus. Non
sicut, inquit, manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt:
qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Quod ergo illi mortui
sunt, ita vult intelligi, ut non vivant in aeternum. Nam
temporaliter et hi profecto morientur, qui Christum manducant: sed
vivunt in aeternum, quia Christus est vita aeterna.
|
|