|
1. Verba Domini ex Evangelio, quae sermonem pristinum
consequuntur, audivimus. Hinc sermo debetur auribus et mentibus
vestris, et hodierno diei non importunus est: est enim de corpore
Domini, quod dicebat se dare ad manducandum propter aeternam vitam.
Exposuit autem modum attributionis hujus et doni sui, quomodo daret
carnem suam manducare, dicens, Qui manducat carnem meam, et bibit
sanguinem meum, in me manet, et ego in illo (Joan. VI, 57).
Signum quia manducavit et bibit hoc est, si manet et manetur, si
habitat et inhabitatur, si haeret ut non deseratur . Hoc ergo nos
docuit et admonuit mysticis verbis, ut simus in ejus corpore sub ipso
capite in membris ejus, edentes carnem ejus, non relinquentes unitatem
ejus. Sed qui aderant plures non intelligendo scandalizati sunt: non
enim cogitabant haec audiendo, nisi carnem, quod ipsi erant.
Apostolus autem dicit, et verum dicit, Sapere secundum carnem, mors
est (Rom. VIII, 6). Carnem suam dat nobis Dominus
manducare, et sapere secundum carnem mors est; cum de carne sua
dicat, quia ibi est vita aeterna. Ergo nec carnem debemus sapere
secundum carnem, sicut in his verbis:
2. Multi itaque audientes; non ex inimicis, sed ex dicipulis ejus,
dixerunt: Durus est hic sermo; quis potest eum audire? Si discipuli
durum habuerunt istum sermonem, quid inimici? Et tamen sic oportebat
ut diceretur, quod non ab omnibus intelligeretur. Secretum Dei
intentos debet facere, non adversos. Isti autem cito defecerunt,
talia loquente Domino Jesu: non crediderunt aliquid magnum dicentem,
et verbis illis aliquam gratiam cooperientem; sed prout voluerunt ita
intellexerunt, et more hominum, quia poterat Jesus, aut hoc
disponebat Jesus, carnem quia indutum erat Verbum, veluti concisam
distribuere credentibus in se. Durus est, inquiunt, hic sermo; quis
potest eum audire?
3. Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de eo
discipuli ejus. Sic enim apud se ista dixerunt, ut ab illo non
audirentur; sed ille qui eos noverat in seipsis, audiens apud
semetipsum, respondit, et ait, Hoc vos scandalizat: quia dixi,
Carnem meam do vobis manducare, et sanguinem meum bibere, hoc vos
nempe scandalizat. Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi
erat prius? Quid est hoc? Hinc solvit quod illos moverat? hinc
aperuit unde fuerant scandalizati? Hinc plane, si intelligerent.
Illi enim putabant eum erogaturum corpus suum; ille autem dixit se
ascensurum in coelum, utique integrum. Cum videritis Filium hominis
ascendentem ubi erat prius; certe vel tunc videbitis quia non eo modo
quo putatis, erogat corpus suum; certe vel tunc intelligetis quia
gratia ejus non consumitur morsibus.
4. Et ait: Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam.
Hoc antequam exponamus, ut Dominus donat, illud non negligenter
praetereundum est, quod ait, Si ergo videritis Filium hominis
ascendentem ubi erat prius? Filius enim hominis Christus, ex virgine
Maria. Ergo filius hominis hic coepit esse in terra, ubi carnem
assumpsit ex terra. Unde prophetice dictum erat, Veritas de terra
orta est (Psalm. LXXXIV, 12). Quid sibi ergo vult quod
ait, Cum videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Nulla
enim esset quaestio si ita dixisset, Si videritis Filium Dei
ascendentem ubi erat prius? cum vero Filium hominis dixit ascendentem
ubi erat prius, numquid Filius hominis in coelo erat prius, quando in
terra esse coepit? Hic quidem dixit, ubi erat prius, quasi tunc non
ibi esset quando haec loquebatur. Alio autem loco ait, Nemo ascendit
in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in
coelo (Joan. III, 13): non dixit, erat, sed, Filius,
inquit, hominis qui est in coelo. In terra loquebatur, et in coelo
se esse dicebat. Et non ita dixit: Nemo ascendit in coelum, nisi
qui de coelo descendit, Filius Dei, qui est in coelo. Quo
pertinet, nisi ut intelligamus, quod etiam pristino sermone commendavi
Charitati vestrae, unam personam esse Christum Deum et hominem, non
duas; ne fides nostra non sit Trinitas, sed quaternitas? Christus
ergo unus est: Verbum, anima et caro unus Christus: Filius Dei et
filius hominis unus Christus. Filius Dei semper, filius hominis ex
tempore; tamen unus Christus secundum unitatem personae. In coelo
erat, quando in terra loquebatur. Sic erat filius hominis in coelo,
quomodo Filius Dei erat in terra; Filius Dei in terra in suscepta
carne, filius hominis in coelo in unitate personae.
5. Quid est ergo quod adjungit, Spiritus est qui vivificat, caro
non prodest quidquam? Dicamus ei (patitur enim nos non
contradicentes, sed nosse cupientes): O Domine, magister bone,
quomodo caro non prodest quidquam, cum tu dixeris, Nisi quis
manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se
vitam? An vita non prodest quidquam? et propter quid sumus quod
sumus, nisi ut habeamus vitam aeternam, quam tua carne promittis?
quid est ergo, non prodest quidquam caro? Non prodest quidquam, sed
quomodo illi intellexerunt: carnem quippe sic intellexerunt, quomodo
in cadavere dilaniatur, aut in macello venditur, non quomodo spiritu
vegetatur. Proinde sic dictum est, Caro non prodest quidquam;
quomodo dictum est, Scientia inflat. Jam ergo debemus odisse
scientiam? Absit. Et quid est, Scientia inflat? Sola, sine
charitate: ideo adjunxit, Charitas vero aedificat (I Cor.
VIII, 1). Adde ergo scientiae charitatem, et utilis erit
scientia; non per se, sed per charitatem. Sic etiam nunc, caro non
prodest quidquam, sed sola caro: accedat spiritus ad carnem, quomodo
accedit charitas ad scientiam, et prodest plurimum. Nam si caro nihil
prodesset, Verbum caro non fieret, ut inhabitaret in nobis. Si per
carnem nobis multum profuit Christus, quomodo caro nihil prodest?
Sed per carnem Spiritus aliquid pro salute nostra egit. Caro vas
fuit; quod habebat attende, non quod erat. Apostoli missi sunt;
numquid caro ipsorum nihil nobis profuit? Si caro Apostolorum nobis
profuit, caro Domini potuit nihil prodesse? Unde enim ad nos sonus
verbi, nisi per vocem carnis? unde stilus, unde conscriptio? Ista
omnia opera carnis sunt, sed agitante spiritu tanquam organum suum.
Spiritus ergo est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam:
sicut illi intellexerunt carnem, non sic ego do ad manducandum carnem
meam.
6. Proinde, Verba, inquit, quae ego locutus sum vobis, spiritus
et vita est. Diximus enim, fratres, hoc Dominum commendasse in
manducatione carnis suae et potatione sanguinis sui, ut in illo
maneamus, et ipse in nobis. Manemus autem in illo, cum sumus membra
ejus: manet autem ipse in nobis, cum sumus templum ejus. Ut autem
simus membra ejus, unitas nos compaginat. Ut compaginet unitas, quae
facit nisi charitas? Et charitas Dei unde? Apostolum interroga:
Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum
sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ergo Spiritus est qui
vivificat: spiritus enim facit viva membra. Nec viva membra spiritus
facit, nisi quae in corpore quod vegetat ipse spiritus, invenerit.
Nam spiritus qui est in te, o homo, quo constas ut homo sis, numquid
vivificat membrum quod separatum invenerit a carne tua? Spiritum tuum
dico animam tuam: anima tua non vivificat nisi membra quae sunt in
carne tua; unum si tollas, jam non vivificatur ex anima tua, quia
unitati corporis tui non copulatur. Haec dicuntur ut amemus unitatem,
et timeamus separationem. Nihil enim sic debet formidare christianus,
quam separari a corpore Christi. Si enim separatur a corpore
Christi, non est membrum ejus; si non est membrum ejus, non
vegetatur Spiritu ejus: Quisquis autem, inquit Apostolus,
Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Id. VIII,
9). Spiritus ergo est qui vivificat, caro autem non prodest
quidquam. Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
Quid est, spiritus et vita sunt? Spiritualiter intelligenda sunt.
Intellexisti spiritualiter? spiritus et vita sunt. Intellexisti
carnaliter? etiam sic illa spiritus et vita sunt, sed tibi non sunt.
7. Sed sunt quidam, inquit, in vobis qui non credunt. Non dixit,
Sunt quidam in vobis qui non intelligunt; sed causam dixit, quare non
intelligant. Sunt enim quidam in vobis qui non credunt; et ideo non
intelligunt, quia non credunt. Propheta enim dixit, Nisi
credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX).
Per fidem copulamur, per intellectum vivificamur. Prius haereamus
per fidem, ut sit quod vivificetur per intellectum. Nam qui non
haeret, resistit; qui resistit, non credit. Nam qui resistit,
quomodo vivificatur? Adversarius est radio lucis, quo penetrandus
est: non avertit aciem, sed claudit mentem. Sunt ergo quidam qui non
credunt. Credant et aperiant, aperiant et illuminabuntur. Sciebat
enim ab initio Jesus qui essent credentes, et quis traditurus esset
eum. Ibi enim erat et Judas. Nam quidam scandalizati sunt: ille
autem mansit ad insidiandum, non ad intelligendum. Et quia ideo
manserat, non de illo tacuit Dominus. Non illum expressit, sed nec
siluit; ut omnes timerent, quamvis unus periret. Sed posteaquam
dixit et distinxit credentes a non credentibus, expressit causam quare
non credant: Propterea dixi vobis, inquit, quia nemo potest venire
ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Ergo et credere datur
nobis: non enim nihil est credere. Si autem magnum aliquid est,
gaude quia credidisti, sed noli extolli: quid enim habes quod non
accepisti (I Cor. IV, 7)?
8. Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum
illo ambulaverunt. Abierunt retro, sed post satanam, non post
Christum. Nam aliquando Dominus Christus Petrum appellavit
satanam, magis quia volebat praecedere Dominum suum, et consilium
dare ne moreretur ille, qui venerat ut moreretur, ne nos in aeternum
moreremur; et ait illi: Redi post me, satanas; non enim sapis quae
Dei sunt, sed quae hominis sunt (Matth. XVI, 23). Non
illum repulit retro ire post satanam, et appellavit satanam; sed fecit
post se ire, ut non esset satanas ambulando post Dominum. Isti autem
sic redierunt retro, quomodo de quibusdam feminis dicit Apostolus:
Quaedam enim conversae sunt retro post satanam (I Tim. V,
15). Ulterius cum illo non ambulaverunt. Ecce praecisi a corpore
vitam perdiderunt, quia forte in corpore nec fuerunt. Inter non
credentes et ipsi deputandi sunt, quamvis discipuli dicerentur.
Abierunt retro, non pauci, sed multi. Hoc forte factum est ad
consolationem, quoniam aliquando contingit ut dicat homo verum, et
quod dicit, non capiatur, atque illi qui audiunt, scandalizentur et
discedant. Poenitet autem hominem dixisse quod verum est: dicit enim
apud se homo, Non debui sic dicere, non hoc dicere debui. Ecce
Domino contigit; dixit, et perdidit multos, remansit ad paucos.
Sed non turbabatur ipse, quia ab initio noverat et qui credentes
essent, et qui non credentes: nos si nobis contingat, perturbamur.
Solatium in Domino inveniamus, et tamen caute verba dicamus.
9. Atque ille ad paucos qui remanserant: Dixit ergo Jesus
duodecim; id est illis duodecim qui remanserunt: Numquid et vos,
inquit, vultis ire? Non discessit nec Judas. Sed quare manebat,
Domino jam apparebat; nobis postea manifestatus est. Respondit
Petrus pro omnibus, unus pro multis, unitas pro universis:
Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? Repellis
nos a te, da nobis alterum te. Ad quem ibimus? Si a te recedimus,
ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes. Videte quemadmodum
Petrus, dante Deo, recreante Spiritu sancto, intellexit. Unde,
nisi quia credidit? Verba vitae aeternae habes. Vitam enim aeternam
habes in ministratione corporis et sanguinis tui. Et nos credidimus,
et cognovimus. Non cognovimus, et credidimus, sed credidimus, et
cognovimus. Credidimus enim ut cognosceremus: nam si prius
cognoscere, et deinde credere vellemus, nec cognoscere nec credere
valeremus. Quid credidimus, et quid cognovimus? Quia tu es
Christus Filius Dei; id est, quia ipsa vita aeterna tu es, et non
das in carne et sanguine tuo nisi quod es.
10. Ait ergo Dominus Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi, et
unus ex vobis diabolus est? Ergo, Undecim elegi diceret: an
eligitur et diabolus, et in electis est diabolus? Electi in laude
solent dici: an electus est et iste, de quo nolente et nesciente
magnum aliquid boni fieret? Hoc est proprium Dei; contrarium
iniquis. Sicut enim iniqui male utuntur bonis operibus Dei; sic
contra Deus bene utitur malis operibus hominum iniquorum. Quam bonum
est membra corporis ita esse, quemadmodum disponi non possunt nisi ab
artifice Deo! Petulantia tamen quam male utitur oculis? Fallacia
quam male utitur lingua? Falsus testis nonne lingua sua et animam suam
prius trucidat, et alterum laedere se perempto conatur? Male utitur
lingua, nec ideo malum est lingua: opus Dei est lingua, sed bono
opere Dei male utitur illa nequitia. Quomodo utuntur pedibus qui
currunt ad scelera? quomodo utuntur manibus homicidae? et illis
adjacentibus forinsecus bonis creaturis Dei quam male utuntur mali?
Auro judicia corrumpunt, innocentes opprimunt. Luce ista mali male
utuntur: male vivendo enim etiam ipsam lucem qua vident, ad
ministerium scelerum suorum usurpant. lens enim ut faciat aliquid mali
malus, lucere sibi vult ne offendat, qui jam intus offendit et
cecidit: quod timet in corpore, jam incurrit in corde. Omnibus ergo
bonis Dei, ne per singula currere longum sit, male utitur malus:
contra, malis hominum malorum bene utitur bonus. Et quid tam bonum
quam unus Deus? Quandoquidem ipse Dominus dixit, Nemo bonus nisi
unus Deus (Marc. X, 18). Quanto ergo ille melior, tanto
melius utitur et malis nostris. Quid Juda pejus? Inter omnes
adhaerentes Magistro, inter duodecim, loculi illi commissi sunt, et
dispensatio pauperum distributa: ingratus tanto beneficio, honori
tanto, accepit pecuniam, perdidit justitiam: tradidit vitam mortuus;
quem ut discipulus secutus, ut inimicus persecutus est. Totum hoc
malum Judae; sed malo ejus bene usus est Dominus. Tradi se pertulit
ut redimeret nos. Ecce malum Judae in bonum conversum est. Satanas
quantos martyres persecutus est? Si satanas persequendo cessaret,
hodie tam gloriosam coronam sancti Laurentii non celebraremus. Si
ergo ipsius diaboli malis operibus bene utitur Deus: quod facit
malus, male utendo, sibi nocet; non bonitati Dei contradicit.
Artifex illo utitur; et magnus artifex, si illo uti non nosset, nec
eum esse permitteret. Ergo unus ex vobis diabolus est, ait, cum ego
vos duodecim elegerim. Potest et sic intelligi quod ait, duodecim
elegi, quia sacratus est numerus. Non enim quia periit inde unus,
ideo illius numeri honor demptus est: nam in locum pereuntis, alius
subrogatus est (Act. I, 26). Mansit numerus consecratus,
numerus duodenarius; quia per universum mundum, hoc est per quatuor
cardines mundi, Trinitatem fuerant annuntiaturi. Ideo ter quaterni
. Se ergo exterminavit Judas, non duodenarium numerum violavit:
ipse deseruit praeceptorem, nam Deus illi apposuit successorem.
11. Hoc totum quod Dominus de carne et de sanguine suo locutus
est, et quod in ejus distributionis gratia vitam nobis promisit
aeternam, et quod hinc voluit intelligi manducatores et potatores
carnis et sanguinis sui, ut in illo maneant et ipse in illis, et quod
non intellexerunt qui non crediderunt, et quod spiritualia carnaliter
sapiendo scandalizati sunt, et quod eis scandalizatis et pereuntibus,
consolationi Dominus adfuit discipulis qui remanserant, ad quos
probandos interrogavit, Numquid et vos vultis ire? ut responsio
permansionis eorum innotesceret nobis; nam ille noverat quia manebant:
hoc ergo totum ad hoc nobis valeat, dilectissimi, ut carnem Christi
et sanguinem Christi non edamus tantum in Sacramento, quod et multi
mali; sed usque ad spiritus participationem manducemus et bibamus, ut
in Domini corpore tanquam membra maneamus, ut ejus spiritu vegetemur,
et non scandalizemur, etiam si multi modo nobiscum manducant et bibunt
temporaliter Sacramenta, qui habebunt in fine aeterna tormenta. Modo
enim corpus Christi mixtum est tanquam in area: sed novit Dominus qui
sunt ejus (II Tim. II, 19). Si tu nosti quid trituras,
quia ibi est latens massa, nec consumit trituratio quod purgatura est
ventilatio; certi sumus, fratres, quia omnes qui sumus in corpore
Domini, et manemus in illo, ut et ipse maneat in nobis, in hoc
saeculo necesse habemus usque in finem inter malos vivere. Non inter
illos dico malos, qui blasphemant Christum: rari enim jam inveniuntur
qui lingua blasphemant, sed multi qui vita. Necesse est ergo ut inter
illos usque in finem vivamus.
12. Sed quid est quod ait, Qui manet in me, et ego in illo
(Joan. VI, 57, et XV, 5)? Quid, nisi quod martyres
audiebant, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit
(Matth. XXIV, 13)? Quomodo mansit in illo sanctus
Laurentius, cujus hodie festa celebramus? Mansit usque ad
tentationem, mansit usque ad tyrannicam interrogationem, mansit usque
ad acerrimam comminationem, mansit usque ad peremptionem: parum est,
usque ad immanem excruciationem mansit. Non enim occisus est cito,
sed cruciatus est in igne: diu vivere permissus est; imo non diu
vivere permissus est, sed tarde mori compulsus est. In illa ergo
longa morte, in illis tormentis, quia bene manducaverat et bene
biberat, tanquam illa esca saginatus et illo calice ebrius, tormenta
non sensit. Ibi enim erat qui dixit, Spiritus est qui vivificat.
Caro enim ardebat, sed spiritus animam vegetabat. Non cessit, et in
regnum successit. Dixerat autem illi Xystus martyr sanctus, cujus
diem quinto ab hinc retro die celebravimus:
Episcopus enim erat ille, iste diaconus.
|
“Noli moerere inquit;
sequeris me post triduum.”
|
|
Triduum autem dixit medium inter diem
passionis sancti Xysti, et diem hodiernae passionis sancti
Laurentii. Triduum est medium. O consolatio! non ait, Noli
moerere, fili; desinet persecutio, et securus eris: sed, Noli
moerere; quo ego praecedo, tu sequeris; nec consecutio tua
differtur: triduum medium erit, et mecum eris. Accepit oraculum,
vicit diabolum, pervenit ad triumphum.
|
|