|
1. Intuens quod modo audivimus ex lectione apostolica, quod animalis
homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II,
14), et cogitans, in hac praesenti turba Charitatis vestrae
necesse esse ut multi sint animales, qui adhuc secundum carnem
sapiant, nondumque se possint ad spiritualem intellectum erigere,
haesito vehementer, quomodo, ut Dominus dederit, possim dicere, vel
pro modulo meo explicare quod lectum est ex Evangelio, In principio
erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc
enim animalis homo non percipit. Quid ergo, fratres? silebimus
hinc? Quare ergo legitur, si silebitur? aut quare auditur, si non
exponitur? sed et quid exponitur, si non intelligitur? Itaque
quoniam rursum esse non dubito in numero vestro quosdam, a quibus
possit non solum expositum capi, sed et antequam exponatur,
intelligi; non fraudabo eos qui possunt capere, dum timeo superfluus
esse auribus eorum qui non possunt capere. Postremo aderit
misericordia Dei, fortasse ut omnibus satis fiat, et capiat quisque
quod potest: quia et qui loquitur, dicit quod potest. Nam dicere ut
est, quis potest? Audeo dicere, fratres mei, forsitan nec ipse
Joannes dixit ut est, sed et ipse ut potuit; quia de Deo homo
dixit: et quidem inspiratus a Deo, sed tamen homo. Quia
inspiratus, dixit aliquid; si non inspiratus esset, dixisset nihil:
quia vero homo inspiratus, non totum quod est dixit; sed quod potuit
homo, dixit.
2. Erat enim iste Joannes, fratres charissimi, de illis montibus,
de quibus scriptum est: Suscipiant montes pacem populo tuo, et colles
justitiam (Psal. LXXI, 3). Montes, excelsae animae sunt:
colles, parvulae animae sunt. Sed ideo montes excipiunt pacem, ut
colles possint excipere justitiam. Quae est justitia, quam colles
excipiunt? Fides, quia justus ex fide vivit (Habac. II, 4;
Rom. I, 17). Non autem exciperent minores animae fidem, nisi
majores animae, quae montes dictae sunt, ab ipsa Sapientia
illustrarentur, ut possint parvulis trajicere quod possint parvuli
capere, et vivere ex fide colles, quia montes pacem suscipiunt. Ab
ipsis montibus dictum est Ecclesiae, Pax vobiscum: et ipsi montes
pacem annuntiando Ecclesiae, non diviserunt se adversus eum a quo
susceperunt pacem (Joan. XX, 19), ut veraciter, non ficte
nuntiarent pacem.
3. Sunt enim alii montes naufragosi, quo quisque navim cum
impulerit, solvitur. Facile est enim cum videtur terra a
periclitantibus, quasi conari ad terram: sed aliquando videtur terra
in monte, et saxa latent sub monte; et cum quisque conatur ad montem,
incidit in saxa; et non ibi invenit portum, sed planctum. Sic
fuerunt quidam montes, et magni apparuerunt inter homines; et fecerunt
haereses et schismata, et diviserunt Ecclesiam Dei: sed isti qui
diviserunt Ecclesiam Dei, non erant illi montes de quibus dictum
est, Suscipiant montes pacem populo tuo. Quomodo enim pacem
susceperunt, qui unitatem diviserunt?
4. Qui autem susceperunt pacem nuntiandam populo, contemplati sunt
ipsam Sapientiam, quantum humanis cordibus potuit contingi quod nec
oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I
Cor. II, 9). Si in cor hominis non ascendit, quomodo ascendit
in cor Joannis? An non erat homo Joannes? An forte nec in cor
Joannis ascendit, sed cor Joannis in illam ascendit? Quod enim
ascendit in cor hominis, de imo est ad hominem: quo autem ascendit cor
hominis, sursum est ab homine. Etiam sic, fratres, dici potest quia
si ascendit in cor Joannis, si aliquo modo potest dici, in tantum
ascendit in cor Joannis, in quantum ipse Joannes non erat homo.
Quid est, Non erat homo? In quantum coeperat esse angelus: quia
omnes sancti, angeli; quia annuntiatores Dei. Ideo carnalibus et
animalibus non valentibus percipere quae sunt Dei, quid ait
Apostolus? Cum enim dicitis, Ego sum Pauli, ego Apollo, nonne
homines estis (I Cor. III, 4)? Quid eos volebat facere,
quibus exprobrabat quia homines erant? Vultis nosse quid eos facere
volebat? audite in Psalmis: Ego dixi, Dii estis, et filii
Excelsi omnes (Psal. LXXXI, 6). Ad hoc ergo vocat nos
Deus, ne simus homines. Sed tunc in melius non erimus homines, si
prius nos homines esse agnoscamus, id est, ut ad illam celsitudinem ab
humilitate surgamus: ne cum putamus nos aliquid esse, cum nihil
simus, non solum non accipiamus quod non sumus, sed et amittamus quod
sumus.
5. Ergo, fratres, de his montibus et Joannes erat, qui dixit,
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum. Susceperat pacem mons iste, contemplabatur divinitatem
Verbi. Qualis iste mons erat? quam excelsus? Transcenderat omnia
cacumina terrarum, transcenderat omnes campos aeris, transcenderat
omnes altitudines siderum, transcenderat omnes choros et legiones
Angelorum. Nisi enim transcenderet ista omnia quae creata sunt, non
perveniret ad eum per quem facta sunt omnia. Non potestis cogitare
quid transcenderit, nisi videatis quo pervenerit. Quaeris de coelo et
terra? facta sunt. Quaeris de his quae sunt in coelo et terra?
Utique multo magis et ipsa facta sunt. Quaeris de spiritualibus
creaturis, de Angelis, Archangelis, Sedibus, Dominationibus,
Virtutibus, Principatibus? et ipsa facta sunt. Nam cum enumeraret
haec omnia Psalmus, conclusit sic: Ipse dixit, et facta sunt; ipse
mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5). Si dixit,
et facta sunt, per Verbum facta sunt: si autem per Verbum facta
sunt, non potuit Joannis cor pervenire ad id quod ait, In principio
erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; nisi
transcendisset omnia quae sunt facta per Verbum. Qualis ergo iste
mons, quam sanctus, quam altus inter illos montes qui susceperunt
pacem populo Dei, ut colles possent suscipere justitiam?
6. Videte ergo, fratres, ne forte de ipsis montibus est Joannes,
de quibus paulo ante cantavimus, Levavi oculos meos in montes, unde
veniet auxilium mihi. Ergo, fratres mei, si vultis intelligere,
levate oculos vestros in montem istum; id est, erigite vos ad
Evangelistam, erigite vos ad ejus sensum. Sed quia montes isti pacem
suscipiunt, non potest autem esse in pace, qui spem ponit in homine;
nolite sic erigere oculos in montem, ut putetis in homine spem vestram
esse collocandam; et sic dicite, Levavi oculos meos in montes, unde
veniet auxilium mihi, ut statim subjungatis, Auxilium meum a
Domino, qui fecit coelum et terram (Psal. CXX, 1, 2).
Ergo levemus oculos in montes, unde veniet auxilium nobis: et tamen
non ipsi montes sunt, in quibus spes nostra ponenda est; accipiunt
enim montes quod nobis ministrent: ergo unde et montes accipiunt, ibi
spes nostra ponenda est. Oculos nostros cum levamus ad Scripturas,
quia per homines ministratae sunt Scripturae, levamus oculos nostros
ad montes, unde auxilium veniet nobis: sed tamen quia ipsi homines
erant qui scripserunt Scripturas, non de se lucebant; sed ille erat
lumen verum (Joan. I, 9), qui illuminat omnem hominem venientem
in hunc mundum. Mons erat et ille Joannes Baptista, qui dixit,
Non sum ego Christus (Ibid., 20): ne quisquam spem in montem
ponens, caderet ab illo qui montes illustrat, et ipse confessus ait,
Quoniam de plenitudine ejus omnes accepimus (Ibid. I, 16).
Ita debes dicere, Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium
mihi, ne auxilium quod tibi venit, montibus imputes; sed sequaris,
et dicas, Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram.
7. Ergo, fratres, ad hoc ista monuerim, ut quando erexistis cor ad
Scripturas, cum sonaret Evangelium, In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et caetera quae lecta
sunt, intelligatis vos levasse oculos ad montes. Nisi enim montes
ista dicerent, unde omnino cogitaretis, non inveniretis. Ergo ex
montibus venit vobis auxilium, ut haec vel audiretis: sed nondum
potestis intelligere quod audistis. Invocate auxilium a Domino, qui
fecit coelum et terram: quia montes sic potuerunt loqui, ut non
possint ipsi illuminare; quia et ipsi illuminati sunt audiendo. Inde
qui haec dixit, accepit Joannes ille, fratres, qui discumbebat super
pectus Domini (Joan. XIII, 25), et de pectore Domini
bibebat quod propinaret nobis. Sed propinavit verba; intellectum
autem inde debes capere, unde et ipse biberat qui tibi propinavit: ut
leves oculos ad montes, unde auxilium veniet tibi, ut inde tanquam
calicem, id est, verbum propinatum acciperes; et tamen quia auxilium
tuum a Domino, qui fecit coelum et terram, inde impleres pectus,
unde implevit ille: unde dixisti, Auxilium meum a Domino, qui fecit
coelum et terram: qui potest ergo, impleat. Fratres, hoc dixi :
levet quisque cor suum quomodo illud videt idoneum, et capiat quod
dicitur. Sed forte hoc dicetis, quia ego vobis sum praesentior quam
Deus. Absit. Multo est ille praesentior: nam ego oculis vestris
appareo, ille conscientiis vestris praesidet. Ad me aures, ad illum
cor, ut utrumque impleatis. Ecce oculos vestros et sensus istos
corporis levatis ad nos; nec ad nos, non enim nos de illis montibus,
sed ad ipsum Evangelium, ad ipsum Evangelistam: cor autem implendum
ad Dominum. Et unusquisque sic levet, ut videat quid levet, et quo
levet. Quid dixi, Quid levet, et quo levet? Quale cor levet,
videat; quia ad Dominum levat: ne sarcina voluptatis carnalis
praegravatum, ante cadat, quam fuerit sublevatum. Sed videt se
quisque gestare onus carnis? det operam per continentiam, ut purget
quod levet ad Deum. Beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum
videbunt (Matth. V, 8).
8. Nam ecce quid prodest, quia sonuerunt verba, In principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? Et nos
diximus verba, cum loqueremur. Numquid tale Verbum erat apud Deum?
Nonne ea quae diximus, sonuerunt atque transierunt? Ergo et Dei
Verbum sonuit et peractum est? Quomodo omnia per ipsum facta sunt,
et sine ipso factum est nihil? quomodo per illud regitur, quod per
illud creatum est, si sonuit et transiit? Quale ergo Verbum quod et
dicitur, et non transit? Intendat Charitas vestra: magna res est.
Quotidie dicendo verba viluerunt nobis, quia sonando verba et
transeundo viluerunt, et nihil aliud videntur quam verba. Est verbum
et in ipso homine, quod manet intus: nam sonus procedit ex ore. Est
verbum quod vere spiritualiter dicitur, illud quod intelligis de sono,
non ipse sonus. Ecce verbum dico, cum dico, Deus. Quam breve est
quod dixi, quatuor litteras, et duas syllabas! Numquidnam hoc totum
est Deus, quatuor litterae, et duae syllabae? An quantum hoc vile
est, tantum charum est quod in eis intelligitur? Quid factum est in
corde tuo, cum audisses, Deus? Quid factum est in corde meo, cum
dicerem, Deus? Magna et summa quaedam substantia cogitata est, quae
transcendat omnem mutabilem creaturam, carnalem et animalem. Et si
dicam tibi, Deus commutabilis est, an incommutabilis? respondebis
statim, Absit ut ego vel credam vel sentiam commutabilem Deum:
incommutabilis est Deus. Anima tua quamvis parva, quamvis forte
adhuc carnalis, non mihi potuit respondere nisi incommutabilem Deum;
omnis autem creatura mutabilis: quomodo ergo potuisti scintillare in
illud quod est super omnem creaturam, ut certus mihi responderes
incommutabilem Deum? Quid est ergo illud in corde tuo, quando
cogitas quamdam substantiam vivam, perpetuam, omnipotentem,
infinitam, ubique praesentem, ubique totam, nusquam inclusam?
Quando ista cogitas, hoc est verbum de Deo in corde tuo. Numquid
autem hoc est sonus ille qui quatuor litteris constat, et duabus
syllabis? Ergo quaecumque dicuntur et transeunt, soni sunt, litterae
sunt, syllabae sunt. Hoc verbum transit, quod sonat: quod autem
significavit sonus, et in cogitante est qui dixit, et in intelligente
est qui audivit, manet hoc transeuntibus sonis.
9. Refer animum ad illud verbum. Si tu potes habere verbum in corde
tuo, tanquam consilium natum in mente tua, ut mens tua pariat
consilium, et insit consilium quasi proles mentis tuae, quasi filius
cordis tui. Prius enim cor generat consilium, ut aliquam fabricam
construas, aliquid amplum in terra moliaris; jam natum est consilium,
et opus nondum completum est: vides tu, quid facturus es; sed alius
non miratur, nisi cum feceris et construxeris molem, et fabricam illam
ad exsculptionem perfectionemque perduxeris: attendunt homines
mirabilem fabricam, et mirantur consilium fabricantis; stupent quod
vident, et amant quod non vident: quis est qui potest videre
consilium? Si ergo ex magna aliqua fabrica laudatur humanum
consilium, vis videre quale consilium Dei est Dominus Jesus
Christus, id est, Verbum Dei? Attende fabricam istam mundi; vide
quae sint facta per Verbum, et tunc cognosces quale sit Verbum.
Attende haec duo mundi corpora, coelum et terram: quis explicat
verbis ornatum coeli? quis explicat verbis fecunditatem terrae? quis
digne collaudat temporum vices? quis digne collaudat seminum vim?
Videtis quae taceam, ne diu commemorando parum dicam forte, quam
potestis cogitare . Ex fabrica ergo ista animadvertite quale Verbum
est per quod facta est: et non sola facta est. Omnia enim ista
videntur, quia pertinent ad sensum corporis. Per illud Verbum et
Angeli facti sunt; per illud Verbum et Archangeli facti sunt;
Potestates, Sedes, Dominationes, Principatus; per illud Verbum
facta sunt omnia: hinc cogitate quale Verbum est.
10. Respondet mihi modo forte nescio quis: Et quis hoc Verbum
cogitat? Noli ergo tibi quasi vile aliquid formare, cum audis
Verbum, et conjicere verba quae audis quotidie, Ille talia verba
dixit, talia verba locutus est, talia verba mihi narras: assidue enim
dicendo nomina verborum, quasi viluerunt, verba. Et quando audis,
In principio erat Verbum, ne vile aliquid putares, quale consuevisti
cogitare, cum verba humana soleres audire, audi quid cogites: Deus
erat Verbum.
11. Exeat nunc nescio quis infidelis Arianus, et dicat quia
Verbum Dei factum est. Quomodo potest fieri ut Verbum Dei factum
sit, quando Deus per Verbum fecit omnia? Si et Verbum Dei ipsum
factum est, per quod aliud Verbum factum est? Si hoc dicis, quia
est Verbum Verbi, per quod factum est illud, ipsum dico ego unicum
Filium Dei. Si autem non dicis Verbum Verbi, concede non factum
per quod facta sunt omnia. Non enim per seipsum fieri potuit, per
quod facta sunt omnia: crede ergo Evangelistae. Poterat enim
dicere, In principio fecit Deus Verbum: quomodo dixit Moyses, In
principio fecit Deus coelum et terram; et omnia sic enumerat, Dixit
Deus, Fiat, et factum est (Gen. I). Si dixit, quis dixit?
Utique Deus. Et quid factum est? Creatura aliqua. Inter dicentem
Deum et factam creaturam quid est per quod factum est, nisi Verbum?
quia dixit Deus, Fiat, et factum est. Hoc Verbum incommutabile:
quamvis mutabilia per Verbum fiant, ipsum incommutabile est.
12. Noli ergo credere factum, per quod facta sunt omnia: ne non
reficiaris per Verbum, per quod reficiuntur omnia. Jam enim factus
es per Verbum, sed oportet te refici per Verbum: si autem mala
fuerit fides tua de Verbo, non poteris refici per Verbum. Et si
tibi contigit fieri per Verbum, ut per illud factus sis, per te
deficis: si per te deficis, ille te reficiat qui te fecit: si per te
deterior efficeris, ille te recreet qui te creavit. Quomodo te autem
recreet per Verbum, si male aliquid sentias de Verbo? Evangelista
dicit, In principio erat Verbum; et tu dicis, In principio factum
est Verbum. Ille, Omnia per ipsum facta sunt, dicit; et tu dicis
quia et ipsum Verbum factum est. Poterat dicere Evangelista, In
principio factum est Verbum: sed quid ait? In principio erat
Verbum. Si erat, non est factum, ut ista omnia per ipsum fierent,
et sine ipso nihil. Si ergo erat in principio Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum: si non potes cogitare quid
sit, differ ut crescas. Ille cibus est, accipe lac ut nutriaris, ut
sis validus ad capiendum cibum.
13. Sane, fratres, quod sequitur, Omnia per ipsum facta sunt,
et sine ipso factum est nihil, videte ne sic cogitetis, quia nihil
aliquid est. Solent enim multi male intelligentes, sine ipso factum
est nihil, putare aliquid esse nihil. Peccatum quidem non per ipsum
factum est: et manifestum est, quia peccatum nihil est, et nihil
fiunt homines cum peccant. Et idolum non per Verbum factum est:
habet quidem formam quamdam humanam, sed ipse homo per Verbum factus
est; nam forma hominis in idolo, non per Verbum facta est; et
scriptum est, Scimus quia nihil est idolum (I Cor. VIII,
4). Ergo ista non sunt facta per Verbum; sed quaecumque
naturaliter facta sunt, quaecumque sunt in creaturis, omnia omnino
quae fixa in coelo sunt, quae fulgent desuper, quae volitant sub
coelo, et quae moventur in universa natura rerum, omnis omnino
creatura: dicam planius, dicam, fratres, ut intelligatis, ab angelo
usque ad vermiculum. Quid praeclarius angelo in creaturis? quid
extremius vermiculo in creaturis? Per quem factus est angelus, per
ipsum factus est et vermiculus: sed angelus dignus coelo, vermiculus
terra. Qui creavit, ipse disposuit. Si poneret vermiculum in
coelo, reprehenderes; si vellet Angelos nasci de putrescentibus
carnibus, reprehenderes: et tamen prope hoc facit Deus, et non est
reprehendendus. Nam omnes homines de carne nascentes, quid sunt nisi
vermes? et de vermibus Angelos facit. Si enim ipse Dominus dicit,
Ego autem sum vermis, et non homo (Psal. XXI, 7); quis
dubitat hoc dicere quod scriptum est et in Job, Quanto magis homo
putredo, et filius hominis vermis (Job XXV, 6)? Primo dixit,
homo putredo; et postea, filius hominis vermis: quia vermis de
putredine nascitur, ideo homo putredo, et filius hominis vermis.
Ecce quid fieri voluit propter te, illud quod in principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quare
hoc factum est propter te? Ut sugeres, qui manducare non poteras.
Omnino ergo, fratres, sic accipite, Omnia per ipsum facta sunt, et
sine ipso factum est nihil. Universa enim creatura per ipsum facta
est, major, minor: per ipsum facta sunt supera, infera;
spiritualis, corporalis, per ipsum facta sunt. Nulla enim forma,
nulla compages, nulla concordia partium, nulla qualiscumque
substantia, quae potest habere pondus, numerum, mensuram, nisi per
illud Verbum est, et ab illo Verbo creatore, cui dictum est, Omnia
in mensura, et numero, et pondere disposuisti (Sap. XI, 21).
14. Nemo ergo vos fallat, quando forte taedium patimini ad muscas
. Etenim aliqui derisi sunt a diabolo, et ad muscas capti sunt.
Solent enim aucupes ponere in muscipula muscas, ut esurientes aves
decipiant: sic et isti ad muscas a diabolo decepti sunt. Nam nescio
quis taedium patiebatur ad muscas: invenit illum Manichaeus taedio
affectum; et cum diceret se non posse pati muscas et odisse vehementer
illas, statim ille, Quis fecit has? Et quia taedio affectus erat,
et oderat illas, non ausus est dicere, Deus illas fecit: erat autem
catholicus. Ille statim subjecit: Si Deus illas non fecit, quis
illas fecit? Plane, ait ille, ego credo quia diabolus fecit muscas.
Et ille statim: Si muscam diabolus fecit, sicut te video confiteri,
quia prudenter intelligis, apem quis fecit, quae paulo amplior est
musca? Non ausus ille est dicere quia Deus fecit apem, et muscam non
fecit; quia res erat proxima. Ab ape duxit ad locustam, a locusta ad
lacertum, a lacerto ad avem, ab ave duxit ad pecus, inde ad bovem,
inde ad elephantem, postremo ad hominem; et persuasit homini quia non
a Deo factus est homo. Ita ille miser cum taedium passus est ad
muscas, musca factus est, quem diabolus possideret. Beelzebub quippe
interpretari dicitur princeps muscarum: de quibus scriptum est,
Muscae moriturae exterminant oleum suavitatis (Eccle. X, 1).
15. Quid igitur, fratres? quare ista dixi? Claudite aures cordis
vestri adversus dolos inimici; intelligite quia Deus fecit omnia, et
in suis gradibus collocavit. Quare autem patimur multa mala a creatura
quam fecit Deus? Quia offendimus Deum? Numquid haec Angeli
patiuntur? Fortassis et nos in vita ista illa non timeremus. De
poena tua peccatum tuum accusa, non judicem. Nam propter superbiam
instituit Deus istam creaturam minimam et abjectissimam , ut ipsa nos
torqueret: ut cum superbus fuerit homo, et se jactaverit adversus
Deum; et, cum sit mortalis, mortalem terruerit; et, cum sit homo,
proximum hominem non agnoverit; cum se erexerit, pulicibus subdatur.
Quid est quod te inflas humana superbia? Homo tibi dixit convicium,
et timuisti, et iratus es; pulicibus resiste ut dormias: cognosce qui
sis. Nam ut noveritis, fratres, propter superbiam nostram domandam
creata ista, quae molesta nobis essent: populum Pharaonis superbum
potuit Deus domare de ursis, de leonibus, de serpentibus; muscas et
ranas illis immisit (Exod. VIII, 6, 24), ut rebus
vilissimis superbia domaretur.
16. Omnia ergo, fratres, omnia omnino per ipsum facta sunt, et
sine ipso factum est nihil. Sed quomodo per ipsum facta sunt omnia?
Quod factum est, in illo vita est. Potest enim sic dici, Quod
factum est in illo, vita est: ergo totum vita est, si sic
pronuntiaverimus. Quid enim non in illo factum est? Ipse est enim
Sapientia Dei; et dicitur in Psalmo, Omnia in Sapientia fecisti
(Psal. CIII, 24). Si ergo Christus est Sapientia Dei,
et Psalmus dicit, Omnia in Sapientia fecisti; omnia sicut per illum
facta, ita in illo facta sunt. Si ergo omnia in illo, fratres
charissimi, et quod in illo factum est, vita est; ergo et terra vita
est, ergo et lignum vita est. Dicimus quidem lignum vitam, sed
secundum intellectum lignum crucis, unde accepimus vitam. Ergo et
lapis vita est. Inhonestum est sic intelligere, ne rursum nobis
subrepat eadem sordidissima secta Manichaeorum, et dicat quia habet
vitam lapis, et habet animam paries, et resticula habet animam, et
lana et vestis. Solent enim delirantes dicere, et cum repressi
fuerint et repulsi, quasi de Scripturis proferunt dicentes: Utquid
dictum est, Quod factum est in illo, vita est? Si enim omnia in
ipso facta sunt, omnia vita sunt. Non te abducant: pronuntia sic,
Quod factum est; hic subdistingue, et deinde infer, in illo vita
est. Quid est hoc? Facta est terra, sed ipsa terra quae facta est,
non est vita: est autem in ipsa Sapientia spiritualiter ratio quaedam
qua terra facta est; haec vita est.
17. Quomodo possum, dicam Charitati vestrae. Faber facit arcam.
Primo in arte habet arcam: si enim in arte arcam non haberet, unde
illam fabricando proferret? Sed arca sic est in arte, ut non ipsa
arca sit quae videtur oculis. In arte invisibiliter est, in opere
visibiliter erit. Ecce facta est in opere; numquid destitit esse in
arte? Et illa in opere facta est, et illa manet quae in arte est:
nam potest illa arca putrescere, et iterum ex illa quae in arte est,
alia fabricari. Attendite ergo arcam in arte, et arcam in opere.
Arca in opere non est vita, arca in arte vita est; quia vivit anima
artificis, ubi sunt ista omnia antequam proferantur. Sic ergo,
fratres charissimi, quia Sapientia Dei, per quam facta sunt omnia,
secundum artem continet omnia, antequam fabricet omnia; hinc quae
fiunt per ipsam artem, non continuo vita sunt, sed quidquid factum
est, vita in illo est. Terram vides; est in arte terra: coelum
vides; est in arte coelum: solem et lunam vides; sunt et ista in
arte: sed foris corpora sunt, in arte vita sunt. Videte, si quo
modo potestis; magna enim res dicta est: et si non a me magno, aut
non per me magnum, tamen a magno. Non enim a me parvulo dicta sunt
haec: sed ille non est parvulus ad quem respicio, ut dicam. Capiat
quisque ut potest, in quantum potest: et qui non potest, nutriat
cor, ut possit. Unde nutriat? De lacte nutriat, ut ad cibum
perveniat. A Christo per carnem nato non recedat, donec perveniat ad
Christum ab uno Patre natum, Verbum Deum apud Deum, per quod
facta sunt omnia: quia illa vita est, quae in illo est lux hominum .
18. Hoc enim sequitur, Et vita erat lux hominum; et ex ipsa vita
homines illuminantur. Pecora non illuminantur, quia pecora non habent
rationales mentes quae possint videre sapientiam. Homo autem factus
est ad imaginem Dei, habet rationalem mentem per quam possit percipere
sapientiam. Ergo illa vita per quam facta sunt omnia, ipsa vita lux
est: et non quorumque animalium, sed lux hominum. Unde paulo post
dicit, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in
hunc mundum. Ab illo lumine illuminatus est Joannes Baptista; ab
ipso et ipse Joannes evangelista. Ex ipso lumine plenus erat qui
dixit: Non sum ego Christus; sed qui post me venit, cujus non sum
ego dignus corrigiam calceamenti solvere (Joan. I, 9, 20,
27). Ab illo lumine illuminatus erat qui dixit, In principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ergo,
illa vita lux est hominum.
19. Sed forte stulta corda adhuc capere istam lucem non possunt,
quia peccatis suis aggravantur, ut eam videre non possint. Non ideo
cogitent quasi absentem esse lucem, quia eam videre non possunt: ipsi
enim propter peccata tenebrae sunt. Et lux in tenebris lucet, et
tenebrae eam non comprehenderunt. Ergo, fratres, quomodo homo
positus in sole caecus, praesens est illi sol, sed ipse soli absens
est; sic omnis stultus, omnis iniquus, omnis impius, caecus est
corde. Praesens est sapientia, sed cum caeco praesens est, oculis
ejus absens est: non quia ipsa illi absens est, sed quia ipse ab illa
absens est. Quid ergo faciat iste? Mundet unde possit videri Deus.
Quomodo si propterea videre non posset, quia sordidos et saucios
oculos haberet, irruente pulvere vel pituita vel fumo, diceret illi
medicus: Purga de oculo tuo quidquid mali est, ut possis videre lucem
oculorum tuorum. Pulvis, pituita, fumus, peccata et iniquitates
sunt; tolle inde ista omnia, et videbis sapientiam quae praesens est:
quia Deus est ipsa sapientia; et dictum est, Beati mundo corde,
quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8).
|
|