|
1. In isto Evangelii capitulo, fratres, Dominus noster Jesus
Christus secundum hominem se plurimum commendavit fidei nostrae.
Etenim semper hoc agit dictis et factis suis, ut Deus credatur et
homo: Deus qui nos fecit, homo qui nos quaesivit; Deus cum Patre
semper, homo nobiscum ex tempore. Non enim quaereret quem fecerat,
nisi fieret ipse quod fecerat. Verum hoc mementote, et de cordibus
vestris nolite dimittere, sic esse Christum hominem factum, ut non
destiterit Deus esse. Manens Deus accepit hominem, qui fecit
hominem. Quando ergo latuit ut homo, non potentiam perdidisse
putandus est, sed exemplum infirmitati praebuisse. Ille enim quando
voluit detentus est, quando voluit occisus est. Sed quoniam futura
erant membra ejus, id est fideles ejus, qui non haberent illam
potestatem quam habebat ipse Deus noster; quod latebat, quod se
tanquam ne occideretur occultabat, hoc indicabat factura esse membra
sua, in quibus utique membris suis ipse erat. Non enim Christus in
capite et non in corpore, sed Christus totus in capite et in corpore.
Quod ergo membra ejus, ipse: quod autem ipse, non continuo membra
ejus. Nam si non ipse essent membra ejus, non diceret: Saule, quid
me persequeris (Act. IX, 4)? Non enim Saulus ipsum, sed
membra ejus, id est fideles ejus, in terra persequebatur. Noluit
tamen dicere, sanctos meos, servos meos; postremo honorabilius,
fratres meos: sed, Me, hoc est membra mea, quibus ego sum caput.
2. His praedictis, puto nos in hoc capitulo quod modo lectum est,
non esse laboraturos: saepe enim significatum est in capite, quod
futurum erat in corpore. Post haec, inquit, ambulabat Jesus in
Galilaeam: non enim volebat in Judaeam ambulare, quia quaerebant eum
Judaei interficere. Hoc est quod dixi; infirmitati nostrae praebebat
exemplum. Non ipse perdiderat potestatem, sed nostram consolabatur
fragilitatem. Futurum enim erat, ut dixi, ut aliquis fidelis ejus
absconderet se, ne a persecutoribus inveniretur; et ne illi pro
crimine objiceretur latibulum, praecessit in capite quod in membro
confirmaretur. Sic enim dictum est, Nolebat ambulare in Judaeam,
quia quaerebant eum Judaei occidere: quasi non posset Christus et
ambulare inter Judaeos, et non occidi a Judaeis. Hanc enim
potentiam, quando voluit, demonstravit: nam cum eum jam passurum
tenere vellent, ait illis, Quem quaeritis? Responderunt: Jesum.
Et ille: Ego sum; non se occultans, sed manifestans. Ad eam tamen
manifestationem illi non substiterunt, sed redeuntes retro ceciderunt
(Joan XVIII, 4-6). Et tamen quia pati venerat,
surrexerunt, tenuerunt, ad judicem adduxerunt, et occiderunt. Sed
quid fecerunt? Quod ait quaedam Scriptura, Terra tradita est in
manus impii (Job IX, 24): caro data est in potestatem
Judaeis. Et hoc propterea, ut quasi sacculus conscinderetur, unde
nostrum pretium manaret.
3. Erat autem in proximo dies festus Judaeorum Scenopegia. Quid
sit Scenopegia, Scripturas qui legerunt, noverunt. Faciebant die
festo tabernacula, ad similitudinem tabernaculorum in quibus
habitaverant cum ex Aegypto educti peregrinarentur in eremo. Iste
erat dies festus, magna solemnitas. Celebrabant hoc Judaei, velut
reminiscentes beneficia Domini, qui occisuri erant Dominum. Hoc
ergo die festo (quia plures erant dies festi; sic enim appellabatur
apud Judaeos dies festus, ut non esset dies unus, sed plures) locuti
sunt fratres ejus ad Dominum Christum. Fratres ejus sic accipite,
sicut nostis: non enim novum est quod auditis. Consanguinei virginis
Mariae, fratres Domini dicebantur. Erat enim consuetudinis
Scripturarum, appellare fratres quoslibet consanguineos et cognationis
propinquos, et extra usum nostrum, non quo more nos loquimur. Nam
quis dicat fratres avunculum et filium sororis? Scriptura tamen etiam
hujusmodi cognationes fratres appellat. Nam Abraham et Lot fratres
sunt dicti, cum esset Abraham patruus Lot (Gen. XI 27, 31,
XIII, 8, et XIV, 14): et Laban et Jacob fratres sunt
dicti, cum esset Laban avunculus Jacob (Id. XXVIII, 2, et
XXIX, 10, 15). Cum ergo auditis fratres Domini, Mariae
cogitate consanguinitatem, non iterum parientis ullam propaginem.
Sicut enim in sepulcro ubi positum est corpus Domini, nec antea nec
postea mortuus jacuit; sic uterus Mariae nec antea nec postea quidquam
mortale concepit.
4. Diximus fratres qui fuerint; audiamus quid dixerint. Transi
hinc, et vade in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera tua,
quae tu facis. Opera Domini discipulos non latebant, sed istos
latebant. Isti enim fratres, id est consanguinei, Christum
consanguineum habere potuerunt, credere autem in eum ipsa propinquitate
fastidierunt. Dictum est in Evangelio: non enim hoc nos audemus
opinari, modo audistis. Addunt, et monent: Nemo enim in occulto
quid facit, et quaerit ipse in palam esse: si haec facis, manifesta
teipsum mundo. Et continuo: Neque enim fratres ejus credebant in
eum. Quare in eum non credebant? Quia humanam gloriam requirebant.
Nam et quod eum videntur monere fratres, gloriae ipsius consulunt:
Facis mirabilia, innotesce; id est, appare omnibus, ut laudari
possis ab omnibus. Loquebatur caro carni: sed caro sine Deo, carni
cum Deo. Loquebatur enim prudentia carnis Verbo quod caro factum est
et habitavit in nobis (Joan. I, 14).
5. Quid ad haec, Dominus? Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum
nondum venit, tempus autem vestrum semper est paratum. Quid est hoc?
Nondum venerat tempus Christi? Quare ergo Christus venerat, si
tempus ejus nondum venerat? Nonne audivimus Apostolum dicentem, Cum
autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Galat.
IV, 4)? Si ergo in plenitudine temporis missus est; quando
debuit missus est, quando oportuit venit: quid est, Tempus meum
nondum venit? Intelligite, fratres, quo animo illi loquebantur, qui
quasi fratrem suum monere videbantur. Dabant ei consilium consequendae
gloriae, veluti saeculariter et terreno affectu monentes, ne esset
ignobilis et latitaret: quod ergo ait Dominus, Tempus meum nondum
venit, illis respondit qui ei consilium de gloria dabant, Tempus
gloriae meae nondum venit. Videte quam profundum sit: de gloria illi
admonebant, sed ille voluit altitudinem humilitate praecedere, et ad
ipsam celsitudinem per humilitatem viam sternere. Nam et illi
discipuli utique gloriam requirebant, qui volebant sedere unus ad
dexteram ejus, et alter ad sinistram: attendebant quo, et non
videbant qua; Dominus eos, ut ordinate venirent ad patriam,
revocavit ad viam. Excelsa est enim patria, humilis via. Patria est
vita Christi, via est mors Christi: patria est mansio Christi, via
est passio Christi. Qui recusat viam, quid quaerit patriam?
Denique et illis hoc respondit, quaerentibus altitudinem: Potestis
bibere calicem quem ego bibiturus sum (Matth. XX, 21, 22)?
Ecce qua venitur ad celsitudinem quam desideratis. Calicem quippe
commemorabat humilitatis atque passionis.
6. Ergo et hic, Tempus meum nondum venit; tempus autem vestrum,
id est, mundi gloria, semper est paratum. Hoc est tempus de quo in
prophetia loquitur Christus, id est, corpus Christi: Cum accepero
tempus, ego justitias judicabo (Psal. LXXIV, 3). Modo enim
non est tempus judicandi, sed iniquos tolerandi. Ferat igitur modo
corpus Christi, et toleret iniquitatem male viventium. Habeat tamen
justitiam modo, antequam habeat judicium: per justitiam enim perveniet
ad judicium. Tolerantibus quippe membris iniquitatem saeculi hujus
quid Scriptura sancta dicit in Psalmo? Non repellet Dominus plebem
suam. Laborat quippe plebs ejus inter indignos, inter iniquos, inter
blasphemantes, inter murmurantes, detrahentes, insectantes, et si
liceat, perimentes. Laborat quidem; sed non repellet Dominus plebem
suam, et haereditatem suam non derelinquet, quoadusque justitia
convertatur in judicium (Psal. XCIII, 14, 15).
Quoadusque justitia quae modo est in sanctis ejus, convertatur in
judicium; cum implebitur quod eis dictum est, Sedebitis super
duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX,
28). Habebat justitiam Apostolus, sed nondum illud judicium de
quo dicit, Nescitis quoniam angelos judicabimus (I Cor. VI,
3)? Sit ergo modo tempus juste vivendi, postea erit tempus eos qui
male vixerint, judicandi. Quoadusque justitia, inquit, convertatur
in judicium. Hoc erit tempus judicii, de quo Dominus modo dixit,
Tempus meum nondum venit. Erit enim tempus gloriae, ut qui venit in
humilitate, veniat in altitudine. Qui venit judicandus, veniet
judicaturus: qui venit occidi a mortuis, veniet judicare de vivis et
mortuis. Deus, inquit Psalmus, manifestus veniet, Deus noster et
non silebit (Psal. XLIX, 3). Quid est, manifestus veniet?
Quia venit occultus. Tunc non silebit: nam quando venit occulius
sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se
non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Veniet et non silebit.
Tacui, inquit, numquid semper tacebo (Id. XLII, 14, sec.
LXX)?
7. Modo autem quid necessarium est eis qui habent justitiam? Quod
in illo ipso psalmo legitur, Quoadusque justitia convertatur in
judicium; et qui habent eam, omnes recti corde. Quaeritis fortasse
qui sunt recti corde? Illos invenimus in Scriptura rectos corde, qui
mala saeculi tolerant, et non accusant Deum. Videte, fratres; rara
avis est ista quam loquor . Nescio quo enim modo quando evenit homini
aliquid mali, Deum currit accusare, qui deberet se. Quando boni
aliquid agis, te laudas: quando mali aliquid pateris, Deum accusas.
Hoc est ergo cor tortum, non rectum. Ab ista distortione et
pravitate si corrigaris, convertetur in contrarium quod faciebas.
Antea enim quid faciebas? Laudabas te in bonis Dei, accusabas Deum
in malis tuis: converso corde et directo, laudabis Deum in bonis
suis, accusabis te in malis tuis. Isti sunt recti corde. Denique
ille nondum recto corde, cui displicebat felicitas malorum et labor
bonorum, ait correctus: Quam bonus Deus Israel rectis corde! Mei
autem, quando non eram recto corde, pene commoti sunt pedes, paulo
minus effusi sunt gressus mei. Quare? Quia zelavi in peccatoribus,
pacem peccatorum intuens (Psal. LXXII, 1-3). Vidi,
inquit, malos felices, et displicuit mihi Deus; hoc enim volebam,
ut non permitteret Deus malos esse felices. Intelligat homo: nunquam
hoc permittit Deus; sed ideo malus felix putatur, quia quid sit
felicitas ignoratur. Simus ergo recti corde: tempus gloriae nostrae
nondum venit. Dicatur amatoribus hujus saeculi, quales erant fratres
Domini, Tempus vestrum semper est paratum; tempus nostrum nondum
venit. Audeamus enim hoc dicere et nos. Et quoniam corpus Domini
nostri Jesu Christi sumus, quoniam membra ejus sumus, quoniam caput
nostrum gratanter agnoscimus, dicamus prorsus; quoniam propter nos et
ipse hoc dignatus est dicere. Quando nobis insultant amatores hujus
saeculi, dicamus eis, Tempus vestrum semper est paratum; tempus
nostrum nondum venit. Nobis enim dixit Apostolus, Mortui enim
estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Quando
veniet tempus nostrum? Cum Christus, inquit, apparuerit vita
vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III,
3, 4).
8. Quid deinde addit? Non potest mundus odisse vos. Quid est
hoc, nisi, Non potest mundus odisse amatores suos, falsos testes?
Bona enim dicitis quae mala sunt, et mala quae bona sunt. Me autem
odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera ejus mala
sunt. Vos ascendite ad diem festum hunc. Quid est hunc? Ubi
gloriam humanam quaeritis. Quid est hunc? Ubi extendere vultis
carnalia gaudia, non aeterna cogitare. Ego non ascendo ad diem festum
hunc, quia meum tempus nondum impletum est. In die festo hoc gloriam
vos humanam quaeritis; meum vero tempus, id est gloriae meae, nondum
venit. Ipse erit dies festus meus, non diebus istis praecurrens et
transiens, sed permanens in aeternum: ipsa erit festivitas, gaudium
sine fine, aeternitas sine labe, serenitas sine nube. Haec cum
dixisset, ipse mansit in Galilaea. Ut autem ascenderunt fratres
ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum; non manifeste, sed quasi
in occulto. Ideo non ad diem festum hunc, quia non gloriari
temporaliter, sed aliquid docere salubriter, corrigere homines, de
die festo aeterno admonere, amorem ab hoc saeculo avertere, et in
Deum convertere cupiebat. Quid est autem, quasi latenter ascendit ad
diem festum? Non vacat et hoc Domini . Videtur mihi, fratres,
etiam hinc, quod quasi latenter ascendit, aliquid significare
voluisse: nam consequentia docebunt sic eum ascendisse mediato die
festo, id est mediatis illis diebus, ut etiam palam doceret. Sed
quasi latenter dixit, ne se ostenderet hominibus. Non vacat quod
latenter ascendit Christus ad diem festum, quia ipse latebat in illo
die festo. Adhuc etiam ego quod dixi, in latibulo est. Manifestetur
ergo, tollatur velum, et appareat quod erat secretum.
9. Omnia quae dicta sunt antiquo populo Israel in multiplici
scriptura sanctae Legis, quae agerent sive in sacrificiis, sive in
sacerdotiis, sive in diebus festis, et omnino in quibuslibet rebus
quibus Deum colebant, quaecumque illis dicta et praecepta sunt,
umbrae fuerunt futurorum. Quorum futurorum? Quae implentur in
Christo. Unde dicit Apostolus, Quotquot enim promissiones Dei,
in illo etiam (II Cor. I, 20): id est, in illo impletae
sunt. Deinde dicit alio loco: Omnia in figura contingebant illis;
scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit (I
Cor. X, 11). Dixit et alibi: Finis enim Legis Christus est
(Rom., X, 4). Item alio loco: Nemo vos judicet in cibo, aut
in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum,
quod est umbra futurorum (Coloss. II, 16, 17). Si ergo
omnia illa umbrae fuerunt futurorum; et Scenopegia umbra erat
futurorum. Hic ergo dies festus, quaeramus cujus futuri umbra erat.
Exposui quid erat Scenopegia: celebratio erat tabernaculorum,
propterea quia populus de Aegypto liberatus tendens per desertum ad
terram promissionis, in tabernaculis habitavit. Quid sit
animadvertamus, et nos erimus; nos, inquam, qui membra Christi
sumus, si sumus : illo autem dignante sumus, non nobis
promerentibus. Attendamus ergo nos, fratres: educti sumus de
Aegypto, ubi diabolo tanquam Pharaoni serviebamus: ubi lutea opera
in terrenis desideriis agebamus, et in eis multum laborabamus. Etenim
nobis Christus quasi lateres facientibus clamavit: Venite ad me,
omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. XI, 28). Hinc
educti per Baptismum tanquam per mare Rubrum, ideo rubrum, quia
Christi sanguine consecratum, mortuis omnibus inimicis nostris qui nos
insectabantur, id est, deletis omnibus peccatis nostris, transjecti
sumus. Modo ergo antequam ad patriam promissionis, id est, aeternum
regnum veniamus, in deserto in tabernaculis sumus. Qui ista
agnoscunt, in tabernaculis sunt: futurum enim erat ut quidam hoc
agnoscerent. Ille enim est in tabernaculis, qui se esse in mundo
intelligit peregrinum. Ille se intelligit peregrinantem, qui se videt
patriae suspirantem. Cum autem corpus Christi est in tabernaculis,
Christus est in tabernaculis. Sed tunc non evidenter, sed latenter.
Adhuc enim umbra lucem obscurabat: veniente luce, umbra remota est.
Christus erat in occulto, in Scenopegia Christus erat, sed latens
Christus. Modo jam cum manifestata sunt ista, agnoscimus nos iter
agere in eremo: si enim agnoscamus, in eremo sumus. Quid est in
eremo? In deserto. Quare in deserto? Quia in isto mundo, ubi
sititur in via inaquosa. Sed sitiamus, ut saturemur. Beati enim qui
esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth.
V, 6). Et sitis nostra de petra impletur in eremo: Petra enim
erat Christus, et virga percussa est, ut aqua manaret. Ut autem
manaret, bis percussa est (I Cor. X, 4; Num. XX, 11),
quia duo ligna sunt crucis. Omnia ergo haec quae fiebant in figura,
manifestantur in nobis. Et non vacat quod de Domino dictum est,
Ascendit ad diem festum, non manifeste, sed tanquam in occulto.
Figuratum enim erat ipsum in occulto, quia in ipso die festo Christus
latebat; quia ipse dies festus, Christi membra peregrinatura
significabat.
10. Judaei ergo quaerebant eum in die festo: antequam ascenderet.
Priores enim fratres ascenderunt, et non tunc ascendit ille, quando
illi putabant et volebant: ut etiam hoc impleretur quod ait, Non ad
hunc, id est, ad quem vos vultis, primum vel secundum diem.
Ascendit autem postea, ut Evangelium loquitur, mediato die festo;
id est, cum jam illius diei festi tot dies praeteriissent quod
remansissent. Ipsam enim festivitatem, quantum intelligendum est,
diebus pluribus celebrabant.
11. Dicebant ergo: Ubi est ille? Et murmur multum de eo erat in
turba. Unde murmur? De contentione. Quae fuit contentio? Quidam
enim dicebant, Quia bonus est; alii autem, Non, sed seducit
turbas. De omnibus servis ejus intelligendum: hoc dicitur modo.
Quicumque enim eminuerit in aliqua gratia spirituali, profecto alii
dicunt , Bonus est; alii, Non, sed seducit turbas. Unde hoc?
Quia vita nostra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss.
III, 3). Ideo licet dicere hominibus per hiemem, Mortua est
ista arbor, verbi gratia, arbor fici, arbor piri, et hujusmodi
pomorum, similis est aridae; et quamdiu hiems est, non apparet.
Aestas probat, judicium probat. Aestas nostra, revelatio Christi
est: Deus manifestus veniet, Deus noster et non silebit (Psal.
XLIX, 3); ignis ante eum praeibit: iste ignis inflammabit
inimicos ejus (Psal. XCVI, 3); aridas arbores ignis
comprehendet. Tunc enim aridae apparebunt, quando eis dicetur,
Esurivi, et non dedistis mihi manducare: in alia vero parte, hoc est
in dextera, apparebit fecunditas fructuum, dignitasque foliorum;
viriditas, aeternitas erit. Illis ergo tanquam aridis dicetur, Ite
in ignem aeternum (Matth. XXV, 42, 41). Ecce enim,
inquit, securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor quae
non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Id.
III, 10). Dicant ergo de te, si proficis in Christo, dicant
homines, Seducit turbas. De ipso, de toto corpore Christi hoc
dicitur. Cogita corpus Christi adhuc in mundo, cogita corpus
Christi adhuc in area; vide quemadmodum blasphemetur a palea. Simul
quidem triturantur; sed paleae conteruntur, frumenta purgantur. Quod
dictum est ergo de Domino, valet ad consolationem, de quocumque hoc
dictum fuerit christiano.
12. Nemo tamen palam loquebatur de illo, propter metum Judaeorum.
Sed qui non loquebantur de illo propter metum Judaeorum? Utique qui
dicebant, Bonus est: non qui dicebant, Seducit turbas. Qui
dicebant, Seducit turbas, sonitus eorum audiebatur tanquam aridorum
foliorum. Seducit turbas, clarius sonabant; Bonus est, pressius
susurrabant. Modo autem, fratres, quamvis nondum venerit illa gloria
Christi, quae nos aeternos factura est; modo tamen ita crescit
Ecclesia ejus, ita eam dignatus est per cuncta diffundere, ut jam
susurretur, Seducit turbas; et clarius personet, Bonus est.
|
|