|
1. Quod sequitur de Evangelio et hodie lectum est, consequenter et
nos videamus; et quod Dominus donaverit, hinc dicamus. Hesterno die
huc usque lectum erat, quia licet non vidissent Dominum Jesum in
templo per diem festum, loquebantur tamen de illo: Et alii dicebant,
Bonus est; alii autem, Non, sed seducit turbas (Joan. VII,
12). Dictum enim hoc est ad eorum solatium, qui postea
praedicantes verbum Dei, futuri erant ut seductores et veraces (II
Cor. VI, 8). Si enim seducere decipere est; nec Christus
seductor, nec Apostoli ejus; nec quisquam seductor debet esse
christianus: si autem seducere, aliunde aliquem ad aliud persuadendo
ducere est, quaerendum est unde et quo: si a malo ad bonum, bonus
seductor est; si a bono ad malum, malus seductor est. In hanc ergo
partem qua seducuntur homines de malo ad bonum, utinam omnes seductores
et vocemur et simus!
2. Ascendit ergo postea Dominus ad diem festum, mediante die
festo, et docebat. Et mirabantur Judaei dicentes: Quomodo hic
litteras scit, cum non didicerit? Ille qui latebat, docebat; et
palam loquebatur, et non tenebatur. Illud enim ut lateret, erat
causa exempli, hoc potestatis. Sed cum doceret, mirabantur Judaei.
Omnes quidem, quantum arbitror, mirabantur; sed non omnes
convertebantur. Et unde admiratio? Quia multi noverant ubi natus,
quemadmodum fuerit educatus; nunquam eum viderant litteras discentem,
audiebant autem de Lege disputantem, Legis testimonia proferentem,
quae nemo posset proferre nisi legisset, nemo legere nisi litteras
didicisset: et ideo mirabantur. Eorum autem admiratio Magistro facta
est insinuandae altius veritatis occasio. Ex eorum quippe admiratione
et verbis, dixit Dominus profundum aliquid, et diligentius inspici et
discuti dignum. Propter quod intentam facio Charitatem vestram, non
solum ad audiendum pro vobis, sed etiam ad orandum pro nobis.
3. Quid ergo Dominus respondit eis admirantibus quomodo sciret
litteras quas non didicerat? Mea, inquit, doctrina non est mea, sed
ejus qui misit me. Haec est profunditas prima: videtur enim paucis
verbis quasi contraria locutus. Non enim ait, Ista doctrina non est
mea; sed, Mea doctrina non est mea. Si non tua, quomodo tua? Si
tua, quomodo non tua? Tu enim dicis utrumque: et, mea doctrina;
et, non mea. Nam si dixisset, Ista doctrina non est mea, nulla
esset quaestio. Nunc vero, fratres, primitus intendite quaestionem,
et sic ordine exspectate solutionem. Nam qui non videt quaestionem
quae proponitur, quomodo intelligit quod exponitur? Hoc est ergo in
quaestione, quod ait, mea non mea: hoc videtur esse contrarium,
quomodo mea, quomodo non mea. Si ergo intueamur diligenter quod ipse
in exordio dicit sanctus Evangelista, In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum (Joan. I, 1);
inde pendet hujus solutio quaestionis. Quae est ergo doctrina
Patris, nisi Verbum Patris? Ipse ergo Christus doctrina Patris,
si Verbum Patris. Sed quia Verbum non potest esse nullius, sed
alicujus: et suam doctrinam dixit, seipsum; et non suam, quia
Patris est Verbum. Quid enim tam tuum quam tu? et quid tam non tuum
quam tu, si alicujus est quod es?
4. Verbum ergo et Deus est, et doctrinae stabilis Verbum est, non
sonabilis per syllabas et volatilis, sed manentis cum Patre, ad quam
convertamur manentem, sonis transeuntibus admoniti. Non enim nos ita
admonet quod transit, ut ad transitoria vocet. Admonemur ut diligamus
Deum. Totum hoc quod dixi, syllabae fuerunt; percussum aerem
verberaverunt, ut ad sensum vestrarum aurium pervenirent, sonando
transierunt: non tamen illud quod vos admonui, transire debet; quia
ille quem vos diligere admonui, non transit; et cum transeuntibus
syllabis admoniti, conversi ad eum fueritis, nec vos transibitis, sed
cum manente manebitis. Hoc est ergo in doctrina magnum, altum et
aeternum quod manet; quo vocant omnia quae temporaliter transeunt,
quando bene significant, nec mendaciter proferuntur. Omnia quippe
signa quae proferimus sonis, aliquid significant quod non est sonus.
Non enim duae breves syllabae Deus est, et duas breves syllabas
colimus, et duas breves syllabas adoramus, et ad duas breves syllabas
pervenire desideramus: quae pene ante desinunt sonare, quam
coeperint; nec in eis secundae locus est, nisi prima transierit.
Manet ergo aliquid magnum quod dicitur Deus, quamvis non maneat sonus
cum dicitur Deus. Sic intendite doctrinam Christi, et pervenietis
ad Verbum Dei: cum autem perveneritis ad Verbum Dei, intendite,
Deus erat Verbum; et videbitis verum dictum esse, mea doctrina:
intendite etiam cujus est Verbum; et videbitis recte dictum esse, non
est mea.
5. Breviter ergo dico Charitati vestrae; hoc videtur mihi dixisse
Dominus Jesus Christus, Mea doctrina non est mea, ac si diceret,
Ego non sum a meipso. Quamvis enim Filium Patri dicamus et credamus
aequalem, nec ullam in eis esse naturae substantiaeque distantiam, nec
inter generantem atque generatum aliquod interfuisse temporis
intervallum; tamen hoc servato et custodito ista dicimus, quod ille
Pater est, ille Filius. Pater autem non est, si non habeat
Filium; et Filius non est, si non habeat Patrem: sed tamen Filius
Deus de Patre; Pater autem Deus, sed non de Filio. Pater
Filii, non Deus de Filio: ille autem Filius Patris, et Deus de
Patre. Dominus enim Christus dicitur Lumen ex Lumine. Lumen ergo
quod non ex lumine, et Lumen aequale quod ex Lumine, simul unum
Lumen, non duo lumina.
6. Si intelleximus, Deo gratias: si quis autem parum intellexit,
fecit homo quo usque potuit, caetera videat unde speret. Forinsecus
ut operarii possumus plantare et rigare, sed Dei est incrementum dare
(I Cor. III, 6). Mea, inquit, doctrina non est mea, sed
ejus qui misit me. Audiat consilium, qui dicit, Nondum intellexi.
Magna quippe res et profunda cum fuisset dicta, vidit utique ipse
Dominus Christus hoc tam profundum non omnes intellecturos, et in
consequenti dedit consilium. Intelligere vis? crede. Deus enim per
prophetam dixit: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai.
VII, 9, sec. LXX). Ad hoc pertinet quod etiam hic Dominus
secutus adjunxit: Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet
de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. Quid est
hoc, Si quis voluerit voluntatem ejus facere? Sed ego dixeram, Si
quis crediderit; et hoc consilium dederam. Si non intellexisti,
inquam, crede. Intellectus enim merces est fidei. Ergo noli
quaerere intelligere ut credas, sed crede ut intelligas; quoniam nisi
credideritis, non intelligetis. Cum ergo ad possibilitatem
intelligendi consilium dederim obedientiam credendi, et dixerim
Dominum Jesum Christum hoc ipsum adjunxisse in consequenti
sententia, invenimus eum dixisse, Si quis voluerit voluntatem ejus
facere, cognoscet de doctrina. Quid est, cognoscet? Hoc est
intelliget. Quod est autem, Si quis voluerit voluntatem ejus
facere, hoc est credere. Sed quia cognoscet, hoc est intelliget,
omnes intelligunt: quia vero quod ait, Si quis voluerit voluntatem
ejus facere, hoc pertinet ad credere, ut diligentius intelligatur,
opus est nobis ipso Domino nostro expositore, ut indicet nobis utrum
revera ad credere pertineat facere voluntatem Patris ejus. Quis
nesciat hoc esse facere voluntatem Dei, operari opus ejus, id est,
quod illi placet? Ipse autem Dominus aperte alio loco dicit: Hoc
est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit (Joan. VI,
29). Ut credatis in eum; non, ut credatis ei. Sed si creditis
in eum, creditis ei: non autem continuo qui credit ei, credit in
eum. Nam et daemones credebant ei, et non credebant in eum. Rursus
etiam de Apostolis ipsius possumus dicere, Credimus Paulo; sed
non, Credimus in Paulum: Credimus Petro; sed non, Credimus in
Petrum. Credenti enim in eum qui justificat impium, deputatur fides
ejus ad justitiam (Rom. IV, 5). Quid est ergo credere in eum?
Credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire, et ejus
membris incorporari. Ipsa est ergo fides quam de nobis exigit Deus:
et non invenit quod exigat, nisi donaverit quod inveniat. Quae
fides, nisi quam definivit alio loco Apostolus plenissime dicens:
Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per
dilectionem operatur (Galat. V, 6)? Non qualiscumque fides,
sed fides quae per dilectionem operatur: haec in te sit, et intelliges
de doctrina. Quid enim intelliges? Quia doctrina ista non est mea,
sed ejus qui misit me: id est, intelliges quia Christus Filius
Dei, qui est doctrina Patris, non est ex seipso, sed Filius est
Patris.
7. Sabellianam haeresim sententia ista dissolvit. Sabelliani enim
dicere ausi sunt ipsum esse Filium qui est et Pater; duo esse
nomina, sed unam rem. Si duo essent nomina, et res una, non
diceretur, Mea doctrina non est mea. Utique si tua doctrina non est
tua, o Domine, cujus est, nisi alius sit cujus sit? Quod dixisti,
Sabelliani non intelligunt: non enim Trinitatem viderunt, sed sui
cordis errorem secuti sunt. Nos cultores Trinitatis et unitatis
Patris et Filii et Spiritus sancti, et unius Dei, intelligamus de
doctrina Christi, quoniam non est ejus . Et ideo dixit non se a
seipso loqui, quoniam Christus Patris est Filius, et Pater
Christi est Pater, et Filius de Deo Patre Deus est: Pater autem
Deus, non de Filio Deo Deus est.
8. Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit. Hoc erit
ille qui vocatur Antichristus, extollens se, sicut Apostolus ait,
supra omne quod dicitur Deus, et quod colitur (II Thess. II,
4). Ipsum quippe annuntians Dominus gloriam suam quaesiturum, non
gloriam Patris, ait ad Judaeos: Ego veni in nomine Patris mei, et
non suscepistis me: alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis
(Joan. V, 43). Significavit eos Antichristum suscepturos,
qui gloriam nominis sui quaesiturus est, inflatus, non solidus; et
ideo non stabilis, sed utique ruinosus. Dominus autem noster Jesus
Christus magnum exemplum nobis praebuit humilitatis: nempe aequalis
est Patri, nempe in principio erat Verbum, et Verbum erat apud
Deum, et Deus erat Verbum; nempe ipse dixit, et verissime dixit,
Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui
vidit me, vidit et Patrem (Id. XIV, 9); nempe ipse dixit,
et verissime dixit, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Si
ergo ille cum Patre unum, aequalis Patri, Deus de Deo, Deus apud
Deum, coaeternus, immortalis, pariter incommutabilis, pariter sine
tempore, pariter creator et dispositor temporum; tamen quia venit in
tempore, et formam servi accepit, et habitu est inventus ut homo
(Philipp. II, 7), quaerit gloriam Patris, non suam: quid
tu, homo, facere debes, qui quando aliquid boni facis, gloriam tuam
quaeris; quando autem aliquid mali facis, Deo calumniam meditaris?
Intende tibi; creatura es, agnosce Creatorem: servus es, ne
contemnas Dominum: adoptatus es, sed non meritis tuis; quaere ejus
gloriam, a quo habes hanc gratiam, homo adoptatus, cujus gloriam
quaesivit qui est ab illo unicus natus. Qui autem quaerit gloriam ejus
qui misit illum, hic verax est, et injustitia in illo non est. In
Antichristo autem injustitia est, et verax non est; quia gloriam suam
quaesiturus est, non ejus a quo missus est: non enim est missus, sed
venire permissus. Omnes ergo pertinentes ad corpus Christi, ne
inducamur in laqueos Antichristi, non quaeramus gloriam nostram. Sed
si ille quaesivit gloriam ejus qui eum misit, quanto magis nos ejus qui
nos fecit?
|
|