|
1. Evangelii sancti lectionem, de qua pridem Charitati vestrae
locuti sumus, ista quae modo lecta est, hodierna consequitur.
Dominum loquentem audiebant et discipuli et Judaei; veritatem
loquentem audiebant, et veraces et mendaces; charitatem loquentem
audiebant et amici et inimici; bonum loquentem audiebant et boni et
mali. Illi audiebant, sed ille discernebat; et quibus sermo
prodesset et profuturus esset, videbat et praevidebat. In illis enim
qui tunc erant videbat, in nobis qui futuri eramus praevidebat. Nos
itaque sic audiamus Evangelium, quasi praesentem Dominum; nec
dicamus, O illi felices qui eum videre potuerunt! quia multi in eis
qui viderunt, et occiderunt; multi autem in nobis qui non viderunt,
et crediderunt. Quod enim pretiosum sonabat de ore Domini, et
propter nos scriptum est, et nobis servatum, et propter nos recitatum
, et recitabitur etiam propter posteros nostros, et donec saeculum
finiatur. Sursum est Dominus: sed etiam hic est veritas Dominus.
Corpus enim Domini in quo resurrexit, uno loco esse potest: veritas
ejus ubique diffusa est. Dominum ergo audiamus, et quod ipse
donaverit de verbis ejus, et nos dicamus.
2. Nonne Moyses, inquit, dedit vobis Legem, et nemo ex vobis
facit Legem? Quid me quaeritis interficere? Ideo enim quaeritis me
interficere, quia nemo ex vobis facit Legem: nam si Legem
faceretis, in ipsis litteris Christum agnosceretis, et praesentem non
occideretis. Et illi responderunt : Respondit ei turba. Respondit
quasi turba non pertinentia ad ordinem, sed ad perturbationem: denique
turba turbata videte quid responderit: Daemonium habes; quis te
quaerit occidere? Quasi non pejus fuerit dicere, Daemonium habes,
quam eum occidere. Ei quippe dictum est quod daemonium haberet, qui
daemones expellebat. Quid possit aliud dicere turba turbulenta? quid
possit aliud olere coenum commotum? Turba turbata est; unde? A
veritate. Turbam lippitudinis turbavit claritas lucis. Oculi enim
non habentes sanitatem, non possunt ferre luminis claritatem.
3. Dominus autem non plane turbatus, sed in sua veritate
tranquillus, non reddidit malum pro malo, nec maledictum pro maledicto
(I Petr. III, 9). Quibus si diceret, Daemonium habetis
vos; verum utique diceret. Non enim talia illi veritati dicerent,
nisi eos diaboli falsitas irritaret. Quid ergo respondit? Audiamus
tranquille, et tranquillum bibamus: Unum opus feci, et omnes
miramini. Tanquam dicens, Quid si omnia opera mea videretis?
Ipsius enim opera erant quae in mundo videbant, et ipsum qui fecit
omnia non videbant: fecit unam rem, et turbati sunt, quia salvum
fecit hominem sabbato. Quasi vero si quisquam aegrotus sabbato
sinceraret , alius illum sanum fecisset quam ille, qui eos
scandalizavit, quia unum hominem salvum fecit sabbato. Quis enim
alius alios salvos fecit quam ipsa salus; qui illam salutem quam dedit
huic homini, dat et jumentis? Salus enim corporalis erat. Salus
carnis et reparatur, et moritur; et cum reparatur, mors differtur,
non aufertur. Tamen, fratres, etiam ipsa salus a Domino est, per
quemlibet detur: quocumque curante et ministrante impertiatur, ab illo
datur a quo est omnis salus, cui dicitur in Psalmo, Homines et
jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicasti misericordiam
tuam, Deus. Quia enim Deus es, multiplicata misericordia tua
pervenit etiam ad salutem carnis humanae, pervenit etiam ad salutem
mutorum animalium: sed qui das salutem carnis hominibus jumentisque
communem, numquid nulla salus est quam servas hominibus? Est certe
alia quae non solum communis non est hominibus et jumentis, sed nec
ipsis hominibus communis est bonis et malis. Denique cum ibi de ista
salute dixisset, quam communiter accipiunt pecora et homines; propter
illam salutem quam sperare debent homines, sed boni homines, secutus
adjunxit, Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt:
inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae
potabis eos; quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo
videbimus lumen (Psal. XXXV, 7-10). Haec est salus quae
ad bonos pertinet, quos appellavit filios hominum; cum supra
dixisset, Homines et jumenta salvos facies, Domine. Quid enim?
illi homines non erant filii hominum, ut cum dixisset, Homines,
sequeretur et diceret, Filii autem hominum; quasi aliud erant
homines, et aliud filii hominum? Non tamen arbitror sine aliqua
significatione distinctionis hoc dixisse Spiritum sanctum. Homines ad
primum Adam, filii hominum ad Christum. Forte enim homines
pertinent ad primum hominem: filii autem hominum pertinent ad Filium
hominis.
4. Unum opus feci, et omnes miramini. Et continuo subjungit:
Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem. Bene factum est ut
acciperetis circumcisionem a Moyse. Non quia ex Moyse est, sed ex
Patribus. Abraham quippe primus accepit circumcisionem a Domino
(Gen. XVII, 10). Et in sabbato circumciditis. Convicit
vos Moyses: in Lege accepistis ut circumcidatis octavo die (Levit.
XII, 3); accepistis in Lege ut vacetis septimo die (Exod.
XX, 10): si octavus dies illius qui natus est occurret ad diem
septimum sabbati, quid facietis? Vacabitis, ut servetis sabbatum;
an circumcidetis, ut impleatis sacramentum diei octavi? Sed novi,
inquit, quid faciatis. Circumciditis hominem. Quare? Quia
circumcisio pertinet ad aliquod signaculum salutis, et non debent
homines sabbato vacare a salute. Ergo nec mihi irascamini, quia
salvum feci totum hominem sabbato: si circumcisionem, inquit, accipit
homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi (aliquid enim per Moysen
in illa constitutione circumcisionis salubriter institutum est), mihi
operanti salutem in sabbato quare indignamini?
5. Forte enim illa circumcisio ipsum Dominum significabat, cui isti
curanti et sananti indignabantur. Jussa est enim adhiberi octavo die
circumcisio: et quid est circumcisio, nisi carnis exspoliatio?
Significat ergo ista circumcisio exspoliationem a corde cupiditatum
carnalium. Non ergo sine causa data est, et in eo membro jussa
fieri; quoniam per illud membrum procreatur creatura mortalium. Et
per unum hominem mors, sicut per unum hominem resurrectio mortuorum
(I Cor. XV, 21): et per unum hominem peccatum intravit in
mundum, et per peccatum mors (Rom. V, 12). Ideo quisque cum
praeputio nascitur, quia omnis homo cum vitio propaginis nascitur: et
non mundat Deus sive a vitio cum quo nascimur, sive a vitiis quae male
vivendo addimus, nisi per cultellum petrinum, Dominum Christum.
Petra enim erat Christus (I Cor. X, 4). Cultellis enim
petrinis circumcidebant, et petrae nomine Christum figurabant: et
praesentem non agnoscebant, sed insuper eum occidere cupiebant. Quare
autem octavo die, nisi quia post septimum sabbati Dominus die dominico
resurrexit? Ergo resurrectio Christi, quae facta est tertio quidem
die passionis, sed octavo die in diebus hebdomadis, ipsa nos
circumcidit. Audi circumcisos vera petra, Apostolo admonente: Si
ergo resurrexistis cum Christo; quae sursum sunt quaerite, ubi
Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non
quae super terram (Coloss. III, 1, 2). Circumcisis
loquitur: Resurrexit Christus, abstulit vobis desideria carnalia,
abstulit concupiscentias malas, abstulit superfluum cum quo nati
eratis, et multo pejus quod male vivendo addideratis; circumcisi per
petram quare adhuc sapitis terram? Et ad extremum quia Legem dedit
Moyses, et circumciditis hominem sabbato, intelligite hoc significari
opus bonum, quod ego feci totum hominem salvum sabbato; quia et
curatus est ut sanus esset in corpore, et credidit ut sanus esset in
anima.
6. Nolite judicare personaliter, sed rectum judicium judicate.
Quid est hoc? Modo qui per legem Moysi circumciditis sabbato, non
irascimini Moysi; et quia ego die sabbati salvum feci hominem,
irascimini mihi. Personaliter judicatis, veritatem attendite. Ego
non me praefero Moysi, ait Dominus, qui erat et ipsius Moysi
Dominus. Sic attendite quomodo homines nos duos, tanquam ambos
homines: judicate inter nos, sed verum judicium judicate; nolite me
honorato illum damnare, sed illo intellecto me honorate. Hoc enim eis
alio loco dixit: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi; de
me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Sed hoc loco noluit hoc
dicere, tanquam se et Moyse ante illos constitutis. Propter legem
Moysi circumciditis, quando etiam sabbatum occurrerit; et ego
sanitatum faciendarum beneficentiam non vultis ut exhibeam per
sabbatum? Quia Dominus circumcisionis et Dominus sabbati, salutis
est auctor: et servilia opera prohibiti estis facere sabbato; si vere
intelligatis servilia opera, non peccatis. Qui enim facit peccatum,
servus est peccati (Id. VIII, 34). Numquid servile opus
est, hominem sanare per sabbatum? Manducatis et bibitis (ut aliquid
dicam ex admonitione Domini nostri Jesu Christi, et ex verbis
ejus); utique quare manducatis et bibitis in sabbato, nisi quia
pertinet ad salutem quod facitis? Per hoc ostenditis opera salutis non
esse ullo modo die sabbati omittenda. Ergo nolite personaliter
judicare, sed rectum judicium judicate. Attendite me quomodo
hominem, attendite Moysen quomodo hominem: si secundum veritatem
judicetis, neque Moysen, neque me condemnabitis; et veritate cognita
me cognoscetis, quia ego sum veritas (Id. XIV, 6).
7. Hoc vitium, fratres, quod Dominus notavit hoc loco, evadere in
hoc saeculo magni laboris est, non personaliter judicare, sed rectum
judicium retinere. Admonuit quidem Dominus Judaeos, sed monuit et
nos: illos convicit, nos instruxit; illos redarguit, nos exacuit.
Non putemus hoc nobis non ideo dictum, quia tunc ibi non fuimus.
Scriptum est, legitur, cum recitaretur audivimus; sed tanquam
Judaeis dictum audivimus: non nos ponamus post nos, et quasi
intueamur inimicos reprehendere, et ipsi nos faciamus quod in nobis
veritas ipsa reprehendat. Judaei quidem personaliter judicabant, sed
ideo non pertinent ad Novum Testamentum, ideo non habent in Christo
regnum coelorum, ideo non junguntur sanctorum societati Angelorum:
terrena quaerebant a Domino; terra enim promissionis, victoria ab
inimicis, fecunditas pariendi, multiplicatio filiorum, abundantia
fructuum, quae illis omnia a Deo quidem vero et bono, tamen ut
carnalibus promissa sunt, omnia haec fecerunt illis Vetus
Testamentum. Quid est Vetus Testamentum? Quasi haereditas
pertinens ad hominem veterem. Nos innovati sumus, homo novus facti
sumus; quia et ille homo novus venit. Quid tam novum quam nasci de
virgine? Quia ergo non erat quid in illo innovaret praeceptum, quia
nullum habebat peccatum; novus partus est datus. In illo partus
novus, in nobis homo novus. Quid est homo novus? A vetustate
innovatus. Ad quam rem innovatus? Ad desideranda coelestia, ad
concupiscenda sempiterna, ad patriam quae sursum est et hostem non
timet, desiderandam, ubi non perdimus amicum, non timemus inimicum;
ubi vivimus cum bono affectu, sine ullo defectu; ubi nemo nascitur,
quia nemo moritur; ubi nemo jam proficit, et nemo deficit; ubi non
esuritur, et non sititur, sed satietas est immortalitas, et cibus
veritas. Haec habentes promissa, et ad Novum Testamentum
pertinentes, et novae haereditatis facti haeredes, et ipsius Domini
cohaeredes, aliam spem valde habemus: non personaliter judicemus, sed
rectum judicium teneamus.
8. Quis est qui non judicat personaliter? Qui diligit aequaliter.
Dilectio aequalis facit non acceptari personas. Non cum homines
diverso modo pro suis gradibus honoramus, tunc timendum est ne personas
accipiamus. Sed quando inter duos judicamus, et aliquando inter
necessarios, fit nonnunquam judicium inter patrem et filium; queritur
pater de malo filio, aut queritur filius de duro patre: servamus
honorificentiam patri, quae debetur a filio; non aequamus filium patri
in honore; sed praeponimus, si bonam causam habet: filium aequemus
patri in veritate; et sic tribuemus honorem debitum, ut non perdat
aequitas meritum. Ita verbis Domini proficimus, et ut proficiamus
gratia illius adjuvamur.
|
|