|
1. Meminit Charitas vestra pristinis sermonibus et lectum esse in
Evangelio, et a nobis ut potuimus disputatum, quod Dominus Jesus
ideo velut occulte ascendit ad diem festum, non quia timebat ne
teneretur, cujus potestas erat ne teneretur; sed ut significaret etiam
in ipso die festo qui celebrabatur a Judaeis, se occultari, et suum
esse mysterium: hodierna ergo lectione apparuit potestas, quae
putabatur timiditas; loquebatur enim palam in die festo, ita ut
mirarentur turbae, et dicerent quod audivimus, cum lectio legeretur,
Nonne hic est quem quaerebant interficere? Et ecce palam loquitur,
et nihil illi dicunt: numquid vere cognoverunt principes quia hic est
Christus? Qui noverant qua saevitia quaerebatur, mirabantur qua
potentia non tenebatur. Deinde non plene intelligentes illius
potentiam, putaverunt principum esse scientiam, quod ipsi cognoverant
eumdem esse Christum: ideo pepercerunt ei, quem tantopere occidendum
quaesierunt.
2. Deinde illi ipsi apud seipsos, qui dixerant, Numquid
cognoverunt principes quia hic est Christus? fecerunt sibi quaestionem
qua eis videretur non ipse esse Christus: adjungentes enim dixerunt,
Sed istum novimus unde sit; Christus autem cum venerit, nemo scit
unde sit. Haec opinio apud Judaeos unde nata fuerit, quod Christus
cum venerit, nemo scit unde sit (non enim inaniter nata est); si
consideremus Scripturas, invenimus, fratres, quoniam sanctae
Scripturae dixerunt de Christo, quoniam Nazaraeus vocabitur
(Matth. II, 23). Ergo praedixerunt unde sit. Rursus si
locum nativitatis ejus quaeramus, tanquam inde sit ubi natus est; nec
hoc latebat Judaeos, propter Scripturas quae ista praedixerant. Nam
cum eum visa stella Magi quaererent adorare, venerunt ad Herodem, et
dixerunt quid quaererent et quid vellent: ille autem convocatis eis qui
Legem sciebant, quaesivit ab eis ubi Christus nasceretur: illi
dixerunt, In Bethlehem Judae; et testimonium etiam propheticum
protulerunt (Matth. II, 1-6). Si ergo Prophetae
praedixerant et locum unde erat origo carnis ejus, et locum ubi eum
peperit mater ejus; unde nata est ista opinio apud Judaeos, quam modo
audivimus, Christus cum venerit, nemo scit unde sit, nisi quia
utrumque praedicaverant et praenuntiaverant Scripturae? Secundum
hominem praedixerant Scripturae unde esset: secundum Deum latebat
impios, et quaerebat pios. Ad hoc enim et isti dixerunt, Christus
cum venerit, nemo scit unde sit; quia hanc illis opinionem generaverat
quod per Isaiam dictum est, Generationem autem ejus quis enarrabit
(Isai. LIII, 8)? Denique et ipse Dominus ad utrumque
respondit, et quia noverant eum unde esset, et quia non noverant; ut
attestaretur prophetiae sanctae quae de illo ante praedicta est, et
secundum humanitatem infirmitatis, et secundum divinitatem majestatis.
3. Audite ergo Verbum Domini, fratres, videte quemadmodum
confirmavit eis et quod dixerunt,
|
“Istum novimus unde sit;”
|
|
et quod
dixerunt,
|
“Christus cum venerit, nemo scit unde sit. Clamabat ergo
docens in templo Jesus: Et me scitis, et unde sim scitis; et a
meipso non veni, sed est verus qui me misit, quem vos nescitis.”
|
|
Hoc est dicere, Et me scitis, et me nescitis: hoc est dicere, Et
unde sim scitis, et unde sim nescitis. Unde sim scitis, Jesus a
Nazareth, cujus etiam parentes nostis. Solus enim in hac causa
latebat virginis partus, cui tamen testis erat maritus: ipse enim hoc
poterit fideliter indicare, qui posset maritaliter et zelare . Hoc
ergo excepto virginis partu, totum noverant in Jesu quod ad hominem
pertinet: facies ipsius nota erat, patria ipsius nota erat, genus
ipsius notum erat, ubi natus est sciebatur. Recte ergo dixit, Et me
nostis, et unde sim scitis, secundum carnem et effigiem hominis quam
gerebat: secundum autem divinitatem, Et a me ipso non veni, sed est
verus qui me misit, quem vos nescitis; sed ut eum sciatis, credite in
eum quem misit, et scietis. Deum enim nemo vidit unquam, nisi
unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan.
I, 18): et, Patrem non cognoscit nisi Filius, et cui voluerit
Filius revelare (Matth. XI, 27).
4. Denique cum dixisset, Sed est verus qui misit me, quem vos
nescitis; ut ostenderet eis unde possent scire quod nesciebant,
subjecit, Ego scio eum. Ergo a me quaerite, ut sciatis eum. Quare
autem scio eum? Quia ab ipso sum, et ipse me misit. Magnifice
utrumque monstravit. Ab ipso, inquit, sum; quia Filius de Patre,
et quidquid est Filius, de illo est cujus est Filius. Ideo Dominum
Jesum dicimus Deum de Deo; Patrem non dicimus Deum de Deo, sed
tantum Deum: et dicimus Dominum Jesum Lumen de Lumine; Patrem
non dicimus Lumen de Lumine, sed tantum Lumen. Ad hoc ergo
pertinet, quod dixit, Ab ipso sum. Quod autem videtis me in carne,
ipse me misit. Ubi audis, ipse me misit, noli intelligere naturae
dissimilitudinem, sed generantis auctoritatem.
5. Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus,
quia nondum venerat hora ejus: hoc est, quia nolebat. Quid est
enim, nondum venerat hora ejus? Non enim Dominus sub fato natus
est. Hoc nec de te credendum est, nedum de illo per quem factus es.
Si tua hora voluntas est illius; illius hora quae est, nisi voluntas
sua? Non ergo horam dixit qua cogeretur mori, sed qua dignaretur
occidi. Tempus enim exspectabat quo moreretur, quia et tempus
exspectavit quo nasceretur. De hoc tempore Apostolus loquens, ait:
Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum
(Galat. IV, 4). Ideo multi dicunt: Quare non ante venit
Christus? Quibus respondendum est, quia nondum venerat plenitudo
temporis, moderante illo per quem facta sunt tempora: sciebat enim
quando venire deberet. Primo per multam seriem temporum et annorum
praedicendus fuit; non enim aliquid parvum venturum fuit: diu fuerat
praedicendus, semper tenendus. Quanto major judex veniebat, tanto
praeconum longior series praecedebat. Denique ubi venit plenitudo
temporis, venit et ille qui nos liberaret a tempore. Liberati enim a
tempore, venturi sumus ad aeternitatem illam, ubi non est tempus: nec
dicitur ibi, Quando veniet hora; dies est enim sempiternus, qui nec
praeceditur hesterno, nec excluditur crastino. In hoc autem saeculo
volvuntur dies, et alii transeunt, et alii veniunt; nullus manet: et
momenta quibus loquimur, invicem se expellunt, nec stat prima
syllaba, ut sonare possit secunda. Ex quo loquimur aliquantum
senuimus, et sine ulla dubitatione senior sum modo quam mane: ita
nihil stat, nihil fixum manet in tempore. Amare itaque debemus per
quem facta sunt tempora, ut liberemur a tempore, et figamur in
aeternitate, ubi jam nulla est mutabilitas temporum. Magna igitur
misericordia Domini nostri Jesu Christi, factum esse eum propter nos
in tempore, per quem facta sunt tempora; factum esse inter omnia, per
quem facta sunt omnia: factum esse quod fecit. Factus est enim quod
fecerat; factus est enim homo qui hominem fecerat, ne periret quod
fecerat. Secundum hanc dispensationem jam venerat hora nativitatis,
et natus erat: sed nondum venerat hora passionis, ideo nondum passus
erat .
6. Denique ut noveritis non necessitatem, sed potestatem morientis
: propter nonnullos hoc loquor, qui cum audierint, nondum venit hora
ejus, aedificantur ad credenda fata, et fiunt corda eorum fatua: ut
ergo noveritis potestatem morientis, ipsam passionem recolite,
crucifixum intuemini. Dixit in ligno pendens, Sitio. Illi hoc
audito, in arundine per spongiam obtulerunt ei acetum in cruce:
accepit, et ait, Perfectum est; et inclinato capite, reddidit
spiritum. Videtis potestatem morientis, quia hoc exspectabat, donec
omnia complerentur quae de illo praedicta fuerant ante mortem futura.
Dixerat enim propheta: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea
potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22). Exspectabat ut
haec omnia complerentur: posteaquam completa sunt, dixit, Perfectum
est; et abscessit potestate, quia non venerat necessitate. Ideo
quidam plus mirati sunt istam potestatem morientis, quam potentiam
miracula facientis. Ventum est enim ad crucem, ut corpora
deponerentur de ligno, quoniam sabbatum illucescebat; et inventi sunt
latrones viventes. Supplicium quippe crucis ideo durius erat, quia
diutius cruciabat, et omnes crucifixi longa morte necabantur. Illi
autem, ne remanerent in ligno, cruribus fractis coacti sunt mori, ut
possent inde deponi. Dominus autem inventus est mortuus (Joan.
XIX, 28-33), et admirati sunt homines: et qui eum vivum
contempserunt, mortuum sic admirati sunt, ut dicerent quidam, Vere
Filius Dei est hic (Matth. XXVII, 54). Unde est et
illud, fratres, ubi ait quaerentibus se, Ego sum; et illi retro
redeuntes omnes ceciderunt (Joan. XVIII, 6). Erat ergo in
illo potestas summa. Nec hora cogebatur mori; sed horam exspectabat,
qua opportune fieret voluntas, non qua inviti impleretur necessitas.
7. De turba autem multi crediderunt in eum. Humiles et pauperes
salvos faciebat Dominus. Principes insaniebant; et ideo medicum non
solum non agnoscebant, sed etiam occidere cupiebant. Erat quaedam
turba quae suam aegritudinem cito vidit, et illius medicinam sine
dilatione cognovit. Videte quid sibi dixerit turba ipsa commota
miraculis: Numquid Christus cum venerit, plura signa facturus est?
Utique si duo non erunt, hic est. Crediderunt ergo in eum dicentes
ista.
8. Principes vero illi audita multitudinis fide, et eo murmure quo
Christus glorificabatur, miserunt ministros, ut apprehenderent eum.
Quem apprehenderent? Adhuc nolentem? Quia ergo non poterant
apprehendere nolentem, missi sunt ut audirent docentem. Quid
docentem? Dicit ergo Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum.
Quod modo vultis facere, facturi estis, sed non modo; quia modo
nolo. Quare adhuc modo nolo? Quia adhuc modicum tempus vobiscum
sum: et tunc vado ad eum qui me misit. Implere debeo dispensationem
meam, et sic pervenire ad passionem meam.
9. Quaeretis me, et non invenietis; et ubi sum ego, vos non
potestis venire. Hic jam resurrectionem suam praedixit: noluerunt
enim agnoscere praesentem, et postea quaesierunt, cum viderunt in eum
multitudinem jam credentem. Magna enim signa facta sunt, etiam cum
Dominus resurrexit, et ascendit in coelum. Tunc per discipulos facta
sunt magna; sed ille per illos, qui et per seipsum: ipse quippe illis
dixerat, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Quando
claudus ille qui sedebat ad portam, ad vocem Petri surrexit, et suis
pedibus ambulavit, ita ut homines mirarentur, sic eos allocutus est
Petrus, quia non in sua potestate ista fecit, sed in virtute illius
quem ipsi occiderunt (Act. III, 2-16). Multi compuncti
dixerunt: Quid faciemus (Id. II, 37)? Viderunt enim se
ingenti crimine impietatis astrictos, quando illum occiderunt, quem
venerari et adorare debuerunt: et hoc putabant esse inexpiabile.
Magnum enim facinus erat, cujus consideratio illos faceret desperare:
sed non debebant desperare, pro quibus in cruce pendens Dominus est
dignatus orare. Dixerat enim: Pater, ignosce illis, quia nesciunt
quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Videbat quosdam suos inter
multos alienos; illis jam petebat veniam, a quibus adhuc accipiebat
injuriam. Non enim attendebat quod ab ipsis moriebatur, sed quia pro
ipsis moriebatur. Multum est quod illis concessum est, et ab ipsis,
et pro ipsis; ut nemo de sui peccati dimissione desperet, quando illi
veniam meruerunt, qui Christum occiderunt. Mortuus est Christus pro
nobis; sed numquid a nobis? At vero illi viderunt Christum suo
scelere morientem; et crediderunt in Christum suis sceleribus
ignoscentem. Quousque biberent sanguinem quem fuderant, de sua salute
desperaverunt. Ergo hoc dixit, Quaeretis me, et non invenietis; et
ubi sum ego, vos non potestis venire: quia quaesituri illum erant post
resurrectionem compuncti. Nec dixit, ubi ero; sed, ubi sum.
Semper enim ibi erat Christus, quo fuerat redditurus: sic enim
venit, ut non recederet. Unde alio loco ait, Nemo ascendit in
coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in
coelo (Joan. III, 13): non dixit, qui fuit in coelo. In
terra loquebatur, et in coelo se esse dicebat. Sic venit, ut inde
non abscederet: sic rediit, ut nos non derelinqueret. Quid
miramini? Deus hoc facit. Homo enim secundum corpus in loco est, et
de loco migrat; et cum ad alium locum venerit, in eo loco unde venit
non erit: Deus autem implet omnia, et ubique totus est; non secundum
spatia tenetur locis. Erat tamen Dominus Christus secundum visibilem
carnem in terra, secundum invisibilem majestatem in coelo et in terra:
ideo ait, Ubi ego sum, vos non potestis venire. Nec dixit, non
poteritis; sed, non potestis: tales enim tunc erant qui non possent.
Nam ut sciatis non hoc ad desperationem dictum, et discipulis suis
dixit tale aliquid, Quo ego vado, vos non potestis venire (Joan.
XIII, 33); cum pro illis orans dixerit, Pater, volo ut ubi
ego sum, et ipsi sint mecum (Id. XVII, 24). Denique hoc
Petro exposuit, et ait illi: Quo ego vado, non potes me sequi
modo; sequeris autem postea (Id. XIII, 36).
10. Dixerunt ergo Judaei, non ad ipsum; sed, ad seipsos: Quo
hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem
Gentium iturus est, et docturus Gentes? Non enim sciebant quod
dixerunt; sed quia ille voluit, prophetaverunt. Iturus enim erat
Dominus ad Gentes, non praesentia corporis sui, sed tamen pedibus
suis. Qui erant pedes ejus? Quos pedes conculcare volebat
persequendo Saulus, quando ei caput clamavit:
|
“Saule, Saule,
quid me persequeris”
|
|
(Act. IX, 4)?
|
“Quis est hic sermo,
quem dixit: Quaeretis me, et non invenietis; et ubi ego sum, vos
non potestis venire?”
|
|
Unde hoc dixit Dominus, nescierunt, et tamen
aliquid quod futurum erat, nescientes praenuntiaverunt. Dixit enim
hoc Dominus, quia locum, si tamen dicendus est locus, id est sinum
Patris unde nunquam discedit unigenitus Filius, non illi noverant;
nec cogitare idonei erant ubi erat Christus, unde non recessit
Christus; quo rediturus erat Christus, ubi manebat Christus. Unde
hoc cordi humano cogitare, nedum lingua explicare ? Hoc ergo illi
nullo modo intellexerunt; et tamen ex hac occasione salutem nostram
praedixerunt, quod Dominus iturus esset ad dispersionem Gentium, et
impleturus quod legebant et non intelligebant, Populus quem non
cognovi, servivit mihi, in obauditu auris obaudivit mihi (Psal.
XVII, 45). Illi non audierunt in quorum oculis fuit; illi
audierunt in quorum auribus sonuit.
11. Illius enim Ecclesiae venturae de Gentibus typum gerebat
mulier quae fluxum sanguinis patiebatur: tangebat, et non videbatur;
nesciebatur, et sanabatur. Figura quippe erat, quod Dominus
interrogavit, Quis me tetigit? Quasi ignorans ignoratam sanavit
(Luc. VIII, 43-48): sic fecit et Gentibus. Non eum
didicimus in carne, et meruimus carnem ejus manducare, et in carne
ejus membra esse. Quare? Quia misit ad nos. Quos? Praecones
suos, discipulos suos, servos suos, redemptos suos quos creavit, sed
quos et redemit fratres suos: totum parum dixi: membra sua, seipsum;
misit enim ad nos membra sua, et fecit nos membra sua. Tamen secundum
speciem corporis quam Judaei viderunt et contempserunt, non apud nos
fuit Christus: quia et hoc de illo dictum erat, sicut et Apostolus
dicit, Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter
veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Ad illos debuit
venire, a quorum patribus et quorum patribus est promissus: ideo et
ipse sic ait, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel
(Matth. XV, 24). Sed quid dicit Apostolus in sequenti?
Gentes autem super misericordia glorificare Deum (Rom. XV, 8,
9). Quid et ipse Dominus? Habeo alias oves quae non sunt ex hoc
ovili (Joan. X, 16). Qui dixerat, Non sum missus nisi ad
oves quae perierunt domus Israel; quomodo habet alias oves ad quas non
est missus, nisi quia significavit praesentiam corporalem non se missum
exhibere nisi solis Judaeis, qui viderunt et occiderunt? Et multi
tamen inde et antea et postea crediderunt. Messis prima de cruce
ventilata est, ut esset semen unde alia messis consurgeret. Nunc vero
cum fama Evangelii et bono ejus odore excitati credunt fideles ejus per
omnes gentes, erit exspectatio gentium, quando veniat qui jam venit
(Gen. XLIX, 10); quando ab omnibus videatur, qui tunc a
quibusdam visus non est, a quibusdam visus est; quando veniat
judicaturus qui venit judicandus; quando veniat discreturus, qui venit
ut non discerneretur. Non enim ab impiis Christus est discretus, sed
cum impiis judicatus: de illo enim dictum est, Inter iniquos
reputatus est (Isai. LIII, 12). Latro evasit: Christus
damnatus est (Marc. XV, 15; Joan. XVIII, 40).
Accepit in dulgentiam criminosus, damnatus est qui omnium crimina
confitentium relaxavit. Tamen et ipsa crux, si attendas, tribunal
fuit: in medio enim judice constituto, unus latro qui credidit
liberatus (Luc. XXIII, 43), alter qui insultavit damnatus
est. Jam significabat quod facturus est de vivis et mortuis; alios
positurus ad dexteram, alios ad sinistram: similis ille latro futuris
ad sinistram, similis alter futuris ad dexteram. Judicabatur, et
judicium minabatur.
|
|