|
1. Inter dissensiones et dubitationes Judaeorum de Domino Jesu
Christo, inter caetera quae dixit, quibus alii confunderentur, alii
docerentur; novissimo illius festivitatis die (tunc enim ista
agebantur), quae appellatur Scenopegia, id est tabernaculorum
constructio, de qua festivitate jam antea meminit Charitas vestra
fuisse dissertum, vocat Dominus Jesus Christus, et hoc non utcumque
loquendo, sed clamando, ut qui sitit veniat ad eum. Si sitimus,
veniamus; et non pedibus, sed affectibus; nec migrando, sed amando
veniamus. Quanquam secundum interiorem hominem, et qui amat migrat.
Et aliud est migrare corpore, aliud corde: migrat corpore qui motu
corporis mutat locum; migrat corde, qui motu cordis mutat affectum.
Si aliud amas, aliud amabas, non ibi es ubi eras.
2. Clamat ergo nobis Dominus: Stabat enim, et clamabat, Si quis
sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit
Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Quid hoc
esset, quando Evangelista exposuit, immorari non debemus. Unde enim
dixerit Dominus, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat, et, Qui
credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae; consequenter
exposuit Evangelista, dicens: Hoc autem dixit de Spiritu quem
accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat Spiritus datus,
quia Jesus nondum erat glorificatus. Est ergo sitis interior et
venter interior, quia est homo interior. Et ille quidem interior
invisibilis, exterior autem visibilis: sed melior interior quam
exterior. Et quod non videtur, hoc plus amatur: constat enim plus
amari hominem interiorem quam exteriorem. Unde hoc constat?
Unusquisque in seipso probet. Quamvis enim qui male vivunt, animos
suos corpori addicant; vivere tamen volunt, quod non est nisi animi,
magisque seipsos indicant qui regunt, quam illa quae reguntur. Regunt
enim animi, reguntur corpora. Gaudet quisque voluptate, et capit de
corpore voluptatem: sed separa animum, nihil restat in corpore quod
gaudeat; et si de corpore gaudet, animus gaudet. Si gaudet de domo
sua, de se non debet gaudere? et si habet animus unde oblectetur
extrinsecus, sine deliciis manet intrinsecus? Omnino constat plus
amare hominem animam suam quam corpus suum. Sed et in alio homine plus
amat homo animam quam corpus. Quid enim amatur in amico, ubi est amor
sincerior et castior? Quid amatur in amico; animus, an corpus? Si
fides amatur, animus amatur: si benevolentia amatur, benevolentiae
sedes animus est: si hoc amas in altero, quia et ipse amat te, animum
amas; quia non caro, sed animus amat. Ideo enim amas, quia te
amat: quaere unde te amet, et vide quid ames. Pius ergo amatur, et
non videtur.
3. Aliquid etiam volo dicere, ubi magis appareat Dilectioni vestrae
quantum ametur animus, et quemadmodum corpori praeponatur. Illi ipsi
lascivi amatores, qui pulchritudine corporum delcetantur, et forma
membrorum accenduntur, tunc amant amplius quando amantur. Nam si amet
et sentiat quia odio habetur, magis irascitur quam diligit. Quare
magis irascitur quam diligit? Quia non ei redditur quod impendit. Si
ergo ipsi corporum amatores redamari se volunt, et hoc eos magis
delectat si amentur; quales sunt amatores animorum? Et si magni sunt
amatores animorum, quales sunt amatores Dei, qui pulchros animos
facit? Sicut enim animus facit decus in corpore, sic Deus in animo.
Non enim facit corpori unde ametur nisi animus: qui cum migraverit,
cadaver horrescis; et quantumcumque pulchra illa membra dilexeris,
sepelire festinas. Decus ergo corporis, animus: decus animi,
Deus.
4. Clamat ergo Dominus ut veniamus et bibamus, si intus sitiamus;
et dicit quia cum biberimus, flumina aquae vivae fluent de ventre
nostro. Venter interioris hominis conscientia cordis est. Bibito
ergo isto liquore vivescit purgata conscientia; et hauriens, fontem
habebit; etiam ipsa fons erit. Quid est fons, et quid est fluvius
qui manat de ventre interioris hominis? Benevolentia, qua vult
consulere proximo. Si enim putet quia quod bibit soli ipsi debet
sufficere; non fluit aqua viva de ventre ejus: si autem proximo
festinat consulere; ideo non siccat, quia manat. Videbimus nunc quid
sit quod bibunt, qui credunt in Domino; quia utique Christiani
sumus, et si credimus, bibimus. Et unusquisque in seipso debet
agnoscere si bibit, et si vivit ex eo quod bibit: non enim nos deserit
fons, si non deseramus fontem.
5. Exposuit Evangelista, ut dixi, unde Dominus clamasset, ad
qualem potum invitasset, quid bibentibus propinasset, dicens, Hoc
autem dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum.
Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat
glorificatus. Quem dicit Spiritum, nisi sanctum Spiritum? Nam
unusquisque homo habet in se proprium spiritum, de quo loquebar cum
animum commendarem. Animus enim cujusque, proprius est spiritus
ejus: de quo dicit Paulus apostolus, Quis enim scit hominum quae
sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? deinde
adjunxit, Sic et quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei (I
Cor. II, 11). Nostra nemo scit, nisi spiritus noster. Non
enim novi quid cogitas, aut tu quid cogito: ipsa enim sunt propria
nostra, quae interius cogitamus; et cogitationum uniuscujusque hominis
ipsius spiritus testis est. Sic et quae Dei sunt, nemo scit, nisi
Spiritus Dei. Nos cum spiritu nostro, Deus cum suo: ita tamen ut
Deus cum suo Spiritu sciat etiam quid agatur in nobis; nos autem sine
ejus Spiritu scire non possumus quid agatur in Deo. Deus autem scit
in nobis et quod ipsi nescimus in nobis. Nam infirmitatem suam Petrus
nesciebat, quando a Domino quod ter esset negaturus audiebat
(Matth. XXVI, 33-35), et aeger se ignorabat; medicus
aegrum sciebat. Sunt ergo quaedam quae Deus novit in nobis,
nescientibus nobis. Tamen quantum ad homines pertinet, nemo sic se
novit quomodo ipse homo: alius nescit quid in illo agatur, sed
spiritus ejus novit. Accepto autem Spiritu Dei, discimus et quid
agatur in Deo: non totum, quia non accepimus totum. De pignore
multa novimus: pignus enim accepimus, et hujus pignoris plenitudo
postea dabitur. Interim in hac peregrinatione pignus nos consoletur,
quia qui nos dignatus est oppignerare, multum paratus est dare. Si
talis est arrha, quid est cujus est arrha?
6. Sed quid est quod ait, Non enim erat Spiritus datus, quia
Jesus nondum erat glorificatus? In evidenti est intellectus. Non
enim non erat Spiritus Dei, qui erat apud Deum; sed nondum erat in
eis qui crediderant in Jesum. Ita enim disposuit Dominus Jesus non
eis dare Spiritum istum de quo loquimur, nisi post resurrectionem
suam; et hoc non sine causa. Et forte si quaeramus, annuet ut
inveniamus; et si pulsemus, aperiet ut intremus. Pietas pulsat, non
manus: quanquam pulsat et manus, si ab operibus misericordiae non
cesset manus. Quae igitur causa est cur Dominus Jesus Christus
statuerit nonnisi cum esset glorificatus, dare Spiritum sanctum?
Quod antequam dicamus ut possumus, prius quaerendum est, ne quem
forte moveat, quomodo nondum erat Spiritus in hominibus sanctis, cum
de ipso Domino recens nato legatur in Evangelio, quod cum in Spiritu
sancto agnoverit Simeon, agnoverit etiam Anna vidua prophetissa
(Luc. II, 25-38); agnoverit Joannes ipse, qui eum
baptizavit (Joan. I, 26-34): impletus Spiritu sancto
Zacharias multa dixit (Luc. I, 67-79); Spiritum sanctum
ipsa Maria, ut Dominum conciperet, accepit (Luc. 35). Multa
ergo indicia praecedentia Spiritus sancti habemus, antequam Dominus
glorificaretur resurrectione carnis suae. Non enim alium spiritum
etiam Prophetae habuerunt, qui Christum venturum praenuntiaverunt.
Sed modus quidam futurus erat dationis hujus, qui omnino antea non
apparuerat: de ipso hic dicitur. Nusquam enim legimus antea
congregatos homines accepto Spiritu sancto, linguis omnium gentium
locutos fuisse. Post resurrectionem autem suam, primum quando
apparuit discipulis suis, dixit illis: Accipite Spiritum sanctum.
De hoc ergo dictum est, Non erat Spiritus datus, quia Jesus nondum
erat glorificatus. Et insufflavit in faciem eorum (Joan. XX,
22), qui flatu primum hominem vivificavit, et de limo crexit, quo
flatu animam membris dedit (Gen. II, 7); significans eum se
esse qui insufflavit in faciem eorum, ut a luto exsurgerent, et luteis
operibus renuntiarent. Tunc primum post resurrectionem suam Dominus,
quam dicit Evangelista glorificationem, dedit discipulis suis
Spiritum sanctum. Deinde commoratus cum eis quadraginta dies, ut
liber Actuum Apostolorum demonstrat, ipsis videntibus, et videndo
deducentibus, ascendit in coelum (Act. I, 3 et 9). Ibi
peractis decem diebus, die Pentecostes misit desuper Spiritum
sanctum. Quo, sicut dixi, qui fuerant in uno loco congregati,
accepto impleti, omnium gentium linguis locuti sunt (Id. II,
1-6).
7. Quid ergo, fratres, quia modo qui baptizatur in Christo, et
credit in Christum, non loquitur omnium gentium linguis, non est
credendus accepisse Spiritum sanctum? Absit ut ista perfidia tentatur
cor nostrum. Certi sumus omnem hominem accipere: sed quantum vas
fidei attulerit ad fontem, tantum implet. Cum ergo et modo
accipiatur, dixerit aliquis, quare nemo loquitur linguis omnium
gentium? Quia jam ipsa Ecclesia linguis omnium gentium loquitur.
Antea in una gente erat Ecclesia, ubi omnium linguis loquebatur.
Loquendo linguis omnium, significabat futurum ut crescendo per
gentes, loqueretur linguis omnium. In hac Ecclesia qui non est, nec
modo accipit Spiritum sanctum. Praecisus enim et divisus ab unitate
membrorum, quae unitas linguis omnium loquitur, renuntiet sibi; non
habet . Nam si habet, det signum quod tunc dabatur. Quid est, det
signum quod tunc dabatur? Loquatur omnibus linguis. Respondet mihi:
Quid enim, tu loqueris omnibus linguis? Loquor plane, quia omnis
lingua mea est, id est, ejus corporis cujus membrum sum. Diffusa
Ecclesia per gentes loquitur omnibus linguis; Ecclesia est corpus
Christi, in hoc corpore membrum es: cum ergo membrum sis ejus
corporis quod loquitur omnibus linguis, crede te loqui omnibus
linguis. Unitas enim membrorum charitate concordat; et ipsa unitas
loquitur quomodo tunc unus homo loquebatur.
8. Accipimus ergo et nos Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam,
si charitate compaginamur, si catholico nomine et fide gaudemus.
Credamus, fratres; quantum quisque amat Ecclesiam Christi, tantum
habet Spiritum sanctum. Datus est enim Spiritus, sicut Apostolus
dicit, ad manifestationem. Quam manifestationem? Sicut ipse idem
dicit, Quia alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo
scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu,
alii donatio curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum in
eodem Spiritu. Multa enim dantur ad manifestationem, sed tu forsitan
eorum omnium quae dixi nihil habes. Si amas, non nihil habes: si
enim amas unitatem, etiam tibi habet quisquis in illa habet aliquid.
Tolle invidiam, et tuum est quod habeo: tollam invidiam, et meum est
quod habes. Livor separat, sanitas jungit. Oculus solus videt in
corpore: sed numquid soli sibi oculus videt? Et manui videt, et pedi
videt, et caeteris membris videt: non enim si aliquis ictus in pedem
veniat, avertit se oculus inde ut non praecaveat. Rursus sola manus
operatur in corpore; sed numquid sibi soli operatur? Et oculo
operatur; nam si ictus aliquis veniens non eat in manum, sed tantum in
faciem, numquid dicit manus, Non me moveo, quia non tendit ad me?
Sic pes ambulando omnibus membris militat: membra caetera tacent, et
lingua omnibus loquitur. Habemus ergo Spiritum sanctum, si amamus
Ecclesiam: amamus autem, si in ejus compage et charitate
consistimus. Nam ipse Apostolus cum dixisset diversa dona dari
diversis hominibus, tanquam officia quorumque membrorum, Adhuc,
inquit, supereminentiorem viam vobis demonstro, et coepit loqui de
charitate. Praeposuit eam linguis hominum et Angelorum, praeposuit
miraculis fidei, praeposuit scientiae et prophetiae, praeposuit etiam
illi magno operi misericordiae, quo sua quae possidet distribuit
quisque pauperibus; et ad extremum praeposuit eam etiam corporis
passioni: his omnibus tam magnis rebus praeposuit charitatem (I
Cor. XII, 7 XIII, 3). Ipsam habeto, et cuncta habebis:
quia sine illa nihil proderit, quidquid habere potueris. Quia vero ad
Spiritum sanctum pertinet charitas de qua loquimur (quaestio enim modo
in Evangelio de Spiritu sancto retractatur), audi Apostolum
dicentem, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum
sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5).
9. Quare ergo Dominus Spiritum, cujus maxima beneficia sunt in
nobis, quia charitas Dei per ipsum diffusa est in cordibus nostris,
post resurrectionem suam dare voluit? quid significavit? Ut in
resurrectione nostra charitas nostra flagret, et ab amore saeculi
separet, ut tota currat in Deum. Hic enim nascimur et morimur, hoc
non amemus: charitate migremus, charitate sursum habitemus, charitate
illa qua diligimus Deum. Nihil aliud in hac vitae nostrae
peregrinatione meditemur, nisi quia et hic non semper erimus, et ibi
nobis locum bene vivendo praeparabimus, unde nunquam migremus.
Dominus enim noster Jesus Christus, posteaquam resurrexit, jam non
moritur; mors illi ultra, sicut Apostolus dicit, non dominabitur
(Id. VI, 9). Ecce quod amemus. Si vivimus, si in ipsum
credimus qui resurrexit; dabit nobis, non quod hic amant homines qui
Deum non amant, aut tanto plus amant, quanto illum minus amant:
tanto autem hoc minus amant, quanto illum plus amant. Sed videamus
quid nobis promisit: non divitias terrenas et temporales, non honores
et potestates in saeculo isto; videtis enim omnia haec dari et
hominibus malis, ne magnipendantur a bonis. Non ipsam postremo
corporis sanitatem: non quia ipse illam non dat, sed quia, ut
videtis, et pecoribus dat. Non vitam longam. Quid est enim longum
quod aliquando finitur? Non pro magno nobis credentibus promisit
longaevitatem, aut decrepitam senectutem; quam omnes optant antequam
veniat, omnes de illa cum venerit murmurant. Non pulchritudinem
corporis, quam vel corporis morbus, vel ipsa senectus quae optatur
exterminat. Vult esse pulcher, et vult esse senex: ista duo
desideria sibi invicem concordare non possunt: si senex eris, pulcher
non eris: quando senectus venerit, pulchritudo fugiet; et in uno
habitare non possunt vigor pulchritudinis, et gemitus senectutis.
Omnia ergo ista non nobis promisit, qui dixit, Qui credit in me,
veniat, et bibat; et flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.
Vitam aeternam promisit, ubi nihil timeamus, ubi non conturbemur,
unde non migremus, ubi non moriamur; ubi nec decessor plangatur, nec
successor speretur. Quia ergo tale est quod nobis promisit amantibus,
et Spiritus sancti charitate ferventibus; ideo ipsum Spiritum noluit
dare, nisi cum esset glorificatus: ut in suo corpore ostenderet
vitam, quam modo non habemus, sed in resurrectione speramus.
|
|