|
1. Meminit Charitas vestra, sermone pristino ex occasione lectionis
evangelicae locutos nos esse vobis de Spiritu sancto. Ad hunc
potandum cum Dominus invitasset credentes in se, loquens inter eos qui
illum tenere cogitabant, et interficere cupiebant nec valebant, quia
ille nolebat: cum ergo haec locutus esset, nata est de illo in turba
dissensio, aliis putantibus quod ipse esset Christus, aliis
dicentibus quia de Galilaea non exsurget Christus. Qui vero missi
fuerant, ut eum tenerent, redierunt immunes a crimine, et pleni
admiratione. Nam et testimonium perhibuerunt divinae doctrinae ejus,
cum dicerent a quibus missi fuerant, Quare non adduxistis eum?
Responderunt enim nunquam se audisse hominem sic locutum: Non enim
quisquam sic loquitur homo. Ille autem sic locutus est, quia Deus
erat et homo. Tamen Pharisaei testimonium eorum repellentes,
dixerunt eis: Numquid et vos seducti estis? Videmus enim delectatos
vos esse sermonibus illius. Numquid aliquis de principibus credidit in
eum, aut ex Pharisaeis? Sed turba haec quae non novit Legem,
maledicti sunt. Qui non noverant Legem, ipsi credebant in eum qui
miserat Legem; et eum qui miserat Legem, contemnebant illi qui
docebant Legem: ut impleretur quod dixerat ipse Dominus, Ego veni
ut non videntes videant, et videntes caeci fiant (Joan. IX,
39). Caeci enim facti sunt Pharisaei doctores, illuminati sunt
populi nescientes Legem, et in auctorem Legis credentes.
2. Nicodemus tamen unus ex Pharisaeis, qui ad Dominum nocte
venerat, et ipse non quidem incredulus, sed timidus; nam ideo nocte
venerat ad lucem, quia illuminari volebat, et sciri timebat:
respondit Judaeis, Numquid Lex nostra judicat hominem, nisi
audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat? Volebant enim illi
perverse ante esse damnatores quam cognitores. Sciebat enim
Nicodemus, vel potius credebat, quia si tantummodo eum vellent
patienter audire, forte similes fierent illis qui missi sunt tenere,
et maluerunt credere. Illi responderunt, ex praejudicio cordis sui,
quod et illis: Numquid et tu Galilaeus es? Id est, quasi a
Galilaeo seductus. Dominus enim Galilaeus dicebatur, quoniam de
Nazareth civitate erant parentes ejus. Secundum Mariam dixi
parentes, non secundum virile semen: non enim quaesivit in terra nisi
matrem, qui jam habebat desuper Patrem. Nam utraque ejus nativitas
mirabilis fuit; divina sine matre, humana sine patre. Quid ergo illi
quasi Legis doctores ad Nicodemum dixerunt? Scrutare Scripturas,
et vide quia propheta a Galilaea non surgit. Sed Dominus
Prophetarum inde surrexit. Reversi sunt, inquit Evangelista,
unusquisque in domum suam.
3. Inde Jesus perrexit in montem: in montem autem Oliveti, in
montem fructuosum, in montem unguenti, in montem chrismatis. Ubi
enim decebat docere Christum, nisi in monte Oliveti? Christi enim
nomen a chrismate dictum est: KRISMA autem graece, latine unctio
nuncupatur. Ideo autem nos unxit, quia luctatores contra diabolum
fecit. Et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad
eum, et sedens docebat eos. Et non tenebatur, quia nondum pati
dignabatur.
4. Nunc jam attendite, ubi ab inimicis tentata sit Domini
mansuetudo.
|
“Adducunt autem illi Scribae et Pharisaei mulierem in
adulterio deprehensam, et statuerunt eam in medio; et dixerunt ei:
Magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio. In Lege
autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare: tu ergo quid dicis?
Haec autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum.”
|
|
Unde
accusare? Numquid ipsum in aliquo facinore deprehenderant, aut illa
mulier ad eum aliquo modo pertinuisse dicebatur? Quid est ergo,
tentantes eum, ut possent accusare eum? Intelligimus, fratres,
admirabilem mansuetudinem in Domino praeeminuisse. Animadverterunt
eum nimium esse mitem, nimium esse mansuetum: de illo quippe fuerat
ante praedictum, Accingere gladio tuo circa femur tuum,
potentissime; specie tua et pulchritudine tua intende, prospere
procede, et regna: propter veritatem et mansuetudinem et justitiam.
(Psal. XLIV, 4 et 5). Ergo attulit veritatem ut doctor,
mansuetudinem ut liberator, justitiam ut cognitor. Propter haec eum
esse regnaturum in Spiritu sancto propheta praedixerat (Isai.
XI). Cum loqueretur, veritas agnoscebatur: cum adversus inimicos
non moveretur, mansuetudo laudabatur. Cum ergo de duobus istis, id
est de veritate et mansuetudine ejus, inimici livore et invidia
torquerentur; in tertio, id est justitia, scandalum posuerunt.
Quare? Quia Lex jusserat adulteros lapidari; et utique Lex quod
injustum erat jubere non poterat: si quis aliud diceret quam Lex
jusserat, injustus deprehenderetur. Dixerunt ergo apud semetipsos:
Verax putatur, mansuetus videtur; de justitia illi quaerenda calumnia
est. Offeramus ei mulierem in adulterio deprehensam, dicamus quid de
illa in Lege praeceptum sit: si eam jusserit lapidari, mansuetudinem
non habebit; si eam dimitti censuerit, justitiam non tenebit. Ut
autem mansuetudinem, inquiunt, non perdat, in qua jam populis
amabilis factus est, sine dubio eam dimitti debere dicturus est. Hinc
nos invenimus accusandi occasionem, et reum facimus tanquam Legis
praevaricatorem: dicentes ei, Hostis es Legis, contra Moysen
respondes, imo contra eum qui per Moysen Legem dedit; reus es
mortis, cum illa et tu ipse lapidandus. Posset his verbis atque his
sententiis inflammari invidia, fervere accusatio, flagitari damnatio.
Sed cui hoc? Perversitas rectitudini, falsitas veritati, corruptum
cor cordi recto, stultitia sapientiae. Quando illi laqueos
praepararent, in quos non prius ipsi caput injicerent? Ecce Dominus
in respondendo et justitiam servaturus est, et a mansuetudine non
recessurus. Non est captus cui tendebatur, sed potius capti sunt qui
tendebant; quia in eum qui eos posset de laqueis eruere, non
credebant.
5. Quid ergo respondit Dominus Jesus? quid respondit veritas?
quid respondit sapientia? quid respondit ipsa cui calumnia parabatur
justitia? Non dixit, Non lapidetur; ne contra Legem dicere
videretur. Absit autem ut diceret, Lapidetur: venit enim non
perdere quod invenerat, sed quaerere quod perierat (Luc. XIX,
10). Quid ergo respondit? Videte quam plenum sit justitia,
plenum mansuetudine et veritate! Qui sine peccato est vestrum,
inquit, prior in illam lapidem mittat. O responsio sapientiae!
Quomodo eos intromisit in se? Foris enim calumniabantur, seipsos
intrinsecus non perscrutabantur: adulteram videbant, se non
perspiciebant. Praevaricatores Legis Legem impleri cupiebant, et
hoc calumniando; non vere, tanquam adulteria castitate damnando.
Audistis, Judaei; audistis, Pharisaei; audistis, Legis
doctores, Legis custodem, sed nondum intellexistis Legislatorem.
Quid vobis aliud significat, cum digito scribit in terra? Digito
enim Dei Lex scripta est; sed propter duros in lapide scripta est
(Exod. XXXI, 18). Nunc jam Dominus in terra scribebat,
quia fructum quaerebat. Audistis ergo, Impleatur Lex, lapidetur
adultera: sed numquid in illa punienda, Lex implenda est a
puniendis? Consideret se unusquisque vestrum, intret in semetipsum,
ascendat tribunal mentis suae, constituat se ante conscientiam suam,
cogat se confiteri. Scit enim qui sit : quia nemo scit hominum quae
sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est (I Cor.
II, 11). Unusquisque in se intendens, peccatorem se invenit.
Ita plane. Ergo aut istam dimittite, aut simul cum illa poenam
Legis excipite. Si diceret, Non lapidetur adultera; injustus
convinceretur: si diceret, Lapidetur; mansuetus non videretur:
dicat quod dicere debet, et mansuetus et justus, Qui sine peccato est
vestrum, prior in illam lapidem mittat. Haec vox justitiae est:
Puniatur peccatrix, sed non a peccatoribus; impleatur Lex, sed non
a praevaricatoribus Legis. Haec vox omnino justitiae est: qua
justitia illi tanquam trabali telo percussi, sese inspicientes et reos
invenientes, unus post unum omnes recesserunt. Relicti sunt duo,
misera et misericordia. Dominus autem cum eos illo telo justitiae
percussisset, nec dignatus est cadentes attendere, sed averso ab eis
obtutu, rursum digito scribebat in terra.
6. Relicta autem sola illa muliere, omnibusque abeuntibus, levavit
oculos suos ad mulierem. Audivimus vocem justitiae, audiamus et
mansuetudinis. Plus enim, credo, territa erat illa mulier cum
audisset a Domino dictum, Qui sine peccato est vestrum, prior in
illam lapidem mittat. Illi ergo attendentes se, et abscessu ipso
confessi de se, reliquerant mulierem cum grandi peccato, ei qui erat
sine peccato. Et quia illa hoc audierat, Qui sine peccato est,
prior in illam lapidem mittat; ab illo se sperabat puniendam, in quo
peccatum inveniri non poterat. Ille autem qui adversarios ejus
repulerat lingua justitiae, levans in eam oculos mansuetudinis,
interrogavit eam: Nemo te condemnavit? Respondit illa: Domine,
nemo. Et ille: Nec ego te condemnabo; a quo te forte damnari
timuisti, quia in me peccatum non invenisti. Nec ego te damnabo.
Quid est, Domine? Faves ergo peccatis? Non plane ita. Attende
quod sequitur: Vade, deinceps jam noli peccare. Ergo et Dominus
damnavit, sed peccatum, non hominem. Nam si peccatorum fautor
esset, diceret, Nec ego te damnabo; vade, vive ut vis: de mea
liberatione esto secura; ego quantumcumque peccaveris, te ab omni
poena etiam gehennae et inferni tortoribus liberabo. Non hoc dixit.
7. Intendant ergo qui amant in Domino mansuetudinem, et timeant
veritatem. Etenim dulcis et rectus Dominus (Psal. XXIV,
8). Amas quod dulcis est, time quod rectus est. Tanquam mansuetus
dixit, Tacui: sed tanquam justus, Numquid semper tacebo (Isai.
XLII, 14, sec. LXX)? Misericors et miserator Dominus.
Ita plane. Adhuc adde, longanimis; adhuc adde, et multum
misericors: sed time quod est in novissimo, et verax (Psal.
LXXXV, 15). Quos enim modo sustinet peccantes, judicaturus
est contemnentes. An divitias longanimitatis et mansuetudinis ejus
contemnis, ignorans quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit?
Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas
tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet
unicuique secundum opera sua (Rom. II, 4-6). Mansuetus
Dominus, longanimis Dominus, misericors Dominus: sed et justus
Dominus, et verax Dominus. Largitur tibi spatium correctionis: sed
tu plus amas dilationem quam emendationem. Malus fuisti heri? hodie
bonus esto. Et hodiernum diem in malitia peregisti? vel cras mutare.
Semper exspectas, et de misericordia Dei tibi plurimum polliceris:
quasi ille qui tibi per poenitentiam promisit indulgentiam, promiserit
tibi etiam prolixiorem vitam. Unde scis quid pariat crastinus dies?
Recte dicis in corde tuo: Quando me correxero, Deus mihi omnia
peccata dimittet. Negare non possumus quod correctis atque conversis
indulgentiam Deus promisit. Nam in quo propheta mihi legis quia
promisit correcto indulgentiam, non mihi legis quia promisit tibi Deus
longam vitam.
8. Ex utroque igitur homines periclitantur, et sperando et
desperando, contrariis rebus, contrariis affectionibus. Sperando qui
decipitur? Qui dicit , Bonus est Deus, misericors est Deus,
faciam quod mihi placet, quod libet; laxem habenas cupiditatibus
meis, impleam desideria animae meae. Quare hoc? Quia misericors est
Deus, bonus est Deus, mansuetus est Deus. Spe isti
periclitantur. Desperatione autem, qui cum inciderint in gravia
peccata, putantes sibi non posse jam ignosci poenitentibus, et
statuentes se ad damnationem sine dubio destinatos, dicunt apud
seipsos, Jam damnandi sumus , quare non quod volumus facimus? animo
gladiatorum ferro destinatorum. Ideo molesti sunt desperati: jam enim
quod timeant non habent, et vehementer timendi sunt. Istos desperatio
necat, spes illos. Inter spem et desperationem fluctuat animus.
Metuendum est ne te occidat spes, et cum multum speras de
misericordia, incidas in judicium: metuendum est rursus ne te occidat
desperatio, et cum putas jam tibi non ignosci quae gravia commisisti,
non agas poenitentiam, et incurras in judicem Sapientiam, quae
dicit, Et ego vestrae perditioni superridebo (Prov. I, 26).
Quid ergo agit Dominus cum periclitantibus utroque morbo? Illis qui
spe periclitantur, hoc dicit: Ne tardes converti ad Dominum, neque
differas de die in diem; subito enim veniet ira illius, et in tempore
vindictae disperdet te (Eccli. V, 8, 9). Illis qui
desperatione periclitantur, quid dicit? In quacumque die iniquus
conversus fuerit, omnes iniquitates ejus obliviscar (Ezech.
XVIII, 21, 22, 27). Propter illos ergo qui desperatione
periclitantur, proposuit indulgentiae portum: propter illos qui spe
periclitantur et dilationibus illuduntur, fecit diem mortis incertum.
Quando veniat ultimus dies, nescis. Ingratus es, quia hodiernum
habes, in quo corrigaris? Sic ergo ad istam mulierem, Nec ego te
damnabo; sed facta secura de praeterito, cave futura. Nec ego te
damnabo: delevi quod commisisti, observa quod praecepi, ut invenias
quod promisi.
|
|