|
1. Quod modo audivimus et intenti accepimus, cum sanctum Evangelium
legeretur, non dubito quod omnes etiam intelligere conati sumus: et
quisque nostrum de re tam magna quae lecta est, pro suo modulo cepit
quod potuit; et posito pane verbi, nemo est qui se queratur nihil
gustasse. Sed iterum non dubito, quia difficile quisquam est qui
totum intellexerit. Tamen etiamsi est qui omnia verba Domini nostri
Jesu Christi modo ex Evangelio recitata satis intelligat; toleret
ministerium nostrum, quousque, si possimus, illo adjuvante tractando
faciamus ut vel omnes vel multi intelligant, quod se pauci intellexisse
laetantur.
2. Quod ait Dominus, Ego sum lux mundi, clarum puto esse eis qui
habent oculos, unde hujus lucis participes fiant: qui autem non habent
oculos nisi in sola carne, mirantur quod dictum est a Domino Jesu
Christo, Ego sum lux mundi. Et forte non desit qui dicat apud
semetipsum: Numquid forte Dominus Christus est sol iste, qui ortu
et occasu peragit diem? Non enim defuerunt haeretici qui ista
senserunt. Manichaei solem istum oculis carnis visibilem expositum et
publicum non tantum hominibus, sed etiam pecoribus ad videndum,
Christum Dominum esse putaverunt. Sed catholicae Ecclesiae recta
fides improbat tale commentum, et diabolicam doctrinam esse cognoscit:
nec solum agnoscit credendo, sed in quibus potest convincit etiam
disputando. Improbemus itaque hujusmodi errorem, quem sancta ab
initio anathematizavit Ecclesia. Non arbitremur Dominum Jesum
Christum hunc esse solem quem videmus oriri ab oriente, occidere in
occidente; cujus cursui nox succedit, cujus radii nube obumbrantur,
qui certa de loco in locum motione commigrat: non est hoc Dominus
Christus. Non est Dominus Christus sol factus, sed per quem sol
factus est. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est
nihil (Joan. I, 3).
3. Est ergo lux quae fecit hanc lucem: hanc amemus, hanc
intelligere cupiamus, ipsam sitiamus; ut ad ipsam duce ipsa aliquando
veniamus, et in illa ita vivamus, ut nunquam omnino moriamur. Ista
enim lux est, de qua prophetia olim praemissa ita in Psalmo cecinit:
Homines et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est
misericordia tua, Deus. Psalmi sancti ista verba sunt: advertite
quid de tali luce antiquus sanctorum hominum Dei sermo praemiserit.
Homines, inquit, et jumenta salvos facies, Domine; sicut
multiplicata est misericordia tua, Deus. Quoniam enim Deus es, et
habes multiplicem misericordiam; pervenit eadem multiplicitas
misericordiae tuae, non solum ad homines quos creasti ad imaginem
tuam, sed etiam ad pecora quae hominibus subdidisti. A quo enim salus
hominis, ab illo salus et pecoris. Non crubescas hoc sentire de
Domino Deo tuo: imo praesumas et fidas, et caveas ne aliter
sentias. Qui salvum facit te, ipse salvum facit equum tuum, ipse
ovem tuam; ad minima omnino veniamus, ipse gallinam tuam: Domini est
salus (Psal. III, 9), et ista Deus salvat. Movet te,
interrogas; miror quid dubitas. Dedignabitur salvare, qui dignatus
est creare? Domini est salus Angelorum, hominum, pecorum; Domini
est salus. Sicut nemo est a seipso, ita nemo salvus est a seipso.
Proinde verissime Psalmus atque optime ait, Homines et jumenta
salvos facies, Domine. Quare? Sicut multiplicata est misericordia
tua, Deus. Tu enim es Deus, tu creasti, tu salvas: tu dedisti
esse, tu das sanum esse.
4. Si ergo sicut multiplicata est misericordia Dei, ab illo homines
et jumenta salvantur; nonne homines habent aliquid aliud quod eis Deus
praestet creator, quod jumentis non praestat? Nullane discretio est
inter animal factum ad imaginem Dei, et animal subditum imagini Dei?
Est plane: praeter salutem istam communem nobis cum animantibus
mutis, est quod nobis praestet Deus, illis autem non praestat. Quid
est hoc? Sequere in eodem psalmo: Filii autem hominum sub tegmine
alarum tuarum sperabunt. Habentes modo salutem communem cum pecoribus
suis, Filii hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Aliam
habent salutem in re, aliam in spe. Salus ista quae in praesenti
est, hominibus pecoribusque communis est: sed est alia quam sperant
homines; et accipiunt qui sperant, non accipiunt qui desperant.
Filii enim hominum sub tegmine, inquit, alarum tuarum sperabunt.
Qui autem perseveranter sperant, a te proteguntur, ne de spe a
diabolo dejiciantur: sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Si ergo
sperabunt, quid sperabunt, nisi quod pecora non habebunt?
Inebriabuntur ab ubertate domus tuae; et torrente voluptatis tuae
potabis eos. Quale vinum est, unde inebriari laudabile est? quale
vinum est, quod non turbat, sed dirigit mentem? quale vinum est,
quod facit perpetuo sanum, non inebriando facit insanum?
Inebriabuntur. Unde? Ab ubertate domus tuae; et torrente
voluptatis tuae potabis eos. Unde? Quoniam apud te fons vitae.
Ipse fons vitae ambulabat in terra, ipse dicebat, Qui sitit, veniat
ad me (Joan. VII, 37). Ecce fons. Sed nos de lumine loqui
coeperamus, et propositam ex Evangelio quaestionem de lumine
tractabamus. Lectum est enim nobis dicente Domino, Ego sum lux
mundi. Inde quaestio, ne quis carnaliter sapiens solem istum
intelligendum putaret: venimus inde ad Psalmum, quo considerato,
invenimus interim Dominum fontem vitae. Bibe et vive. Apud te,
inquit, fons vitae: ideo sub umbraculo alarum tuarum sperant filii
hominum, inebriari isto fonte quaerentes. Sed de lumine dicebamus.
Sequere ergo: nam Propheta cum dixisset, Apud te fons vitae,
secutus adjunxit, In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV,
8, 10); Deum de Deo, lumen de lumine. Per hoc lumen factum
est solis lumen: et lumen quod fecit solem, sub quo fecit et nos,
factum est sub sole propter nos. Factum est, inquam, propter nos sub
sole lumen quod fecit solem. Noli contemnere nubem carnis: nube
tegitur, non ut obscuretur, sed ut temperetur.
5. Loquens ergo per nubem carnis lumen indeficiens, lumen
sapientiae, ait hominibus, Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non
ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae. Quomodo te abstulit
ab oculis carnis, et revocavit ad oculos cordis? Non enim sufficit
dicere, Qui me sequitur, non ambulabit in tenebris, sed habebit
lumen; addidit enim, vitae; sicut ibi dictum est, Quoniam apud te
fons vitae: Videte itaque fratres mei, quomodo verba Domini cum
illius psalmi veritate concordant: et ibi lumen positum est cum fonte
vitae, et a Domino dictum est lumen vitae. In istis autem usibus
corporalibus aliud est lumen, aliud fons: fontem fauces quaerunt,
lumen oculi: quando sitimus quaerimus fontem; quando in tenebris
sumus, quaerimus lumen; et si forte nocte sitiamus, lumen accendimus
ut ad fontem veniamus. Non sic apud Deum: quod lumen est, hoc est
fons; qui tibi lucet ut videas, ipse tibi manat ut bibas.
6. Videtis ergo, fratres mei, videtis, si intus videtis, quale
hoc lumen est de quo Dominus dicit, Qui me sequitur, non ambulabit
in tenebris. Sequere istum solem, videamus si non ambulabis in
tenebris. Ecce oriundo exit ad te: ille cursu suo ad occidentem
pergit; tibi forte ad orientem profectio est: nisi tu in contrariam
partem pergas, non qua ille tendit, sequendo eum profecto errabis, et
pro oriente occidentem tenebis. Tu eum in terra si sequaris,
errabis: nauta si eum in mari sequatur, errabit. Postremo videtur
tibi sequendum esse solem, et tendis etiam ipse ad occidentem, quo et
ille tendit: videamus cum occiderit, si non ambulabis in tenebris.
Vide quemadmodum etsi nolueris eum tu deserere, ipse te deseret,
servitutis suae necessitate peragens diem. Dominus autem noster Jesus
Christus interim et cum per carnis nubem non omnibus apparebat, per
sapientiae potestatem omnia tenebat. Deus tuus ubique totus est: si
non ab illo facias casum, nunquam a te ipse facit occasum.
7. Qui ergo me, inquit, sequitur, non ambulabit in tenebris; sed
habebit lumen vitae. Quod promisit, futuri temporis verbo posuit:
non enim ait, habet; sed, habebit, inquit, lumen vitae. Nec ait
tamen, qui sequetur me; sed, qui sequitur me. In eo quod facere
debemus, praesens tempus posuit: quod autem promisit facientibus,
futuri temporis verbo significavit. Qui sequitur habebit. Modo
sequitur, post habebit: modo sequitur per fidem, post habebit per
speciem. Quamdiu enim sumus in corpore, ait Apostolus, peregrinamur
a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor.
V, 6, 7). Quando per speciem? Cum habuerimus lumen vitae, cum
ad illam visionem venerimus, quando nox ista transierit. De illo
quippe die qui exorturus est, dictum est, Mane astabo tibi, et
contemplabor (Psal. V, 5). Quid est, mane? Transacta nocte
saeculi hujus, transactis tertoribus tentationum, superato illo leone
qui nocte rugiens circuit, quem devoret quaerens (I Petr. V,
8). Mane astabo tibi, et contemplabor. Nunc vero quid putamus,
fratres huic tempori congruere, nisi quod rursus in Psalmo dicitur,
Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum
rigabo (Psal. VI, 7)? Per singulas noctes, inquit, flebo:
desiderio lucis ardebo. Videt Dominus desiderium meum; quoniam dicit
illi alter psalmus, Ante te est omne desiderium meum, et gemitus meus
a te non est absconditus (Psal. XXXVII, 10). Desideras
aurum? videri potes; quaerens enim aurum manifestus eris hominibus.
Desideras frumentum? interrogas qui habeat; cui et cupiens pervenire
ad id quod desideras, indicas. Desideras Deum? quis videt, nisi
Deus? A quo enim petis Deum, sicut panem, sicut aquam, sicut
aurum, sicut argentum, sicut frumentum? A quo petis Deum, nisi a
Deo? Ipse petitur a seipso, qui promittit seipsum. Extendat anima
cupiditatem suam; et sinu capaciore quaerat comprehendere quod oculus
non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor.
II, 9). Desiderari potest, concupisci potest, suspirari in
illud potest: digne cogitari, et verbis explicari non potest.
8. Ergo, fratres mei, quoniam Dominus breviter ait, Ego sum lux
mundi; qui me sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen
vitae: quibus verbis aliud est quod jussit, aliud quod promisit:
faciamus quod jussit, ne impudenti fronte desideremus, quod promisit;
ne dicat nobis in judicio suo, Fecisti enim quod jussi, ut expetas
quod promisi? Quid ergo jussisti, Domine Deus noster? Dicit
tibi, Ut sequereris me. Consilium vitae petiisti. Cujus vitae,
nisi de qua dictum est, Apud te fons vitae? Audivit quidam, Vade,
vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in
coelo; et veni, sequere me. Tristis abscessit, non est secutus:
quaesivit magistrum bonum, interpellavit doctorem, et contempsit
docentem: tristis abscessit, ligatus cupiditatibus suis; tristis
abscessit, habens grandem sarcinam avaritiae super humeros suos
(Matth. XIX, 16-22). Laborabat, aestuabat; et qui ab
illo sarcinam deponere voluit, non est sequendus putatus, sed
deserendus. Postea vero quam Dominus per Evangelium clamavit,
Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos
reficiam; tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum
et humilis corde (Id. XI, 28 et 29): quam multi fecerunt
audito Evangelio, quod ex ore ipsius auditum dives ille non fecit?
Ergo modo faciamus, sequamur Dominum; solvamus compedes quibus
impedimur sequi. Et quis idoneus solvere tales nodos, nisi ille
adjuvet cui dictum est, Disrupisti vincula mea (Psal. CXV,
16)? De quo alius psalmus dicit, Dominus solvit compeditos,
Dominus erigit elisos (Psal. CXLV, 8).
9. Et quid sequuntur soluti et erecti, nisi lumen a quo audiunt,
Ego sum lumen mundi: qui me sequitur, non ambulabit in tenebris?
quia Dominus illuminat caecos. Illuminamur ergo modo, fratres,
habentes collyrium fidei. Praecessit enim ejus saliva cum terra, unde
inungeretur qui caecus est natus (Joan. IX, 6). Et nos de
Adam caeci nati sumus, et illo illuminante opus habemus. Miscuit
salivam cum terra: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis
(Joan. I, 14). Miscuit salivam cum terra; ideo praedictum
est, Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12): ipse
autem dixit, Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6).
Veritate perfruemur, cum viderimus facie ad faciem; quia et hoc
promittitur nobis. Nam quis auderet sperare quod Deus non dignatus
esset vel polliceri vel dare? Videbimus facie ad faciem. Apostolus
dicit: Nunc scio ex parte, nunc in aenigmate per speculum, tunc
autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Et Joannes
apostolus in Epistola sua: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et
nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei
erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2).
Haec est magna promissio; si amas, sequere. Amo, inquis; sed qua
sequor? Si dixisset tibi Dominus Deus tuus, Ego sum veritas et
vita; desiderans veritatem, concupiscens vitam, viam qua ad haec
pervenire posses profecto quaereres, et diceres tibi: Magna res
veritas, magna res vita; si esset quomodo illuc perveniret anima mea!
Quaeris qua? audi eum dicentem primo, Ego sum via. Antequam
diceret tibi quo, praemisit qua: Ego sum, inquit, via. Quo via?
Et veritas et vita. Primo dixit qua venias, postea dixit quo
venias. Ego sum via, ego sum veritas, ego vita. Manens apud
Patrem, veritas et vita: induens se carnem, factus est via. Non
tibi dicitur, Labora quaerendo viam, ut pervenias ad veritatem et
vitam; non hoc tibi dicitur. Piger, surge; via ipsa ad te venit,
et te de somno dormientem excitavit, si tamen excitavit: surge, et
ambula. Forte conaris ambulare, et non potes, quia dolent pedes.
Unde dolent pedes? an jubente avaritia per aspera cucurrerunt? Sed
Dei Verbum sanavit et claudos. Ecce, inquis, sanos habeo pedes,
sed ipsam viam non video. Illuminavit et caecos.
10. Hoc totum per fidem, quamdiu peregrinamur a Domino, manentes
in corpore: cum autem perambulaverimus viam, et ad ipsam patriam
venerimus, quid erit nobis laetius? quid erit nobis beatius? Quia
nihil pacatius: nihil enim adversus hominem rebellabit. Nunc vero,
fratres, difficile sine rixa sumus. Ad concordiam quidem vocati
sumus, jubemur pacem habere inter nos; ad hoc conandum est,
omnibusque nitendum viribus, ut aliquando veniamus ad perfectissimam
pacem: modo autem litigamus plerumque cum eis quibus consulere
volumus. Ille errat, tu vis ducere ad viam; resistit tibi,
litigas: resistit paganus, disputas contra errores idolorum et
daemoniorum: resistit haereticus, disputas contra alias doctrinas
daemoniorum: malus catholicus non vult bene vivere, corripis etiam
interiorem fratrem tuum: tecum manet in domo, et perditas vias
quaerit; aestuas quomodo corrigas, ut de illo bonam rationem Domino
amborum reddas. Quantae undique rixarum necessitates? Plerumque homo
taedio affectus, dicit apud semetipsum: Quid mihi est pati
contradictores, pati eos qui reddunt mala pro bonis? Ego volo
consulere, illi volunt perire: consumo vitam meam litigando; pacem
non habeo: inimicos insuper facio, quos amicos habere deberem, si
benevolentiam consulentis attenderent: quid mihi est ista perpeti?
redeam ad me, mecum ero, Deum meum invocabo. Redi ad teipsum, ibi
invenis rixam: si coepisti Deum sequi, ibi invenis rixam. Quam
rixam, inquis, invenio? Caro concupiscit adversus spiritum, et
spiritus adversus carnem (Galat. V, 17). Ecce tu ipse es,
ecce tu solus es, ecce tecum es, ecce alium nullum hominem pateris:
sed vides aliam legem in membris tuis, repugnantem legi mentis tuae,
et captivantem te in lege peccati, quae est in membris tuis. Exclama
ergo, et a rixa interiore clama ad Deum, ut tibi pacificet te:
Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia
Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII,
23-25). Quia qui me, inquit, sequitur, non ambulabit in
tenebris; sed habebit lumen vitae. Finita tota rixa, immortalitas
consequetur, quia novissima inimica destruetur mors. Et qualis pax
erit? Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc
induere immortalitatem (I Cor. XV, 26, 53). Quo ut
veniamus, quia tunc erit in re, nunc sequamur in spe eum qui dixit,
Ego sum lux mundi: qui me sequitur, non ambulabit in tenebris; sed
habebit lumen vitae.
|
|