|
1. De verbis Domini nostri Jesu Christi, ubi ait, Ego sum lux
mundi: qui me sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen
vitae (Joan. VIII, 12), hesterno die qui adfuistis, diu
disputatum esse meministis: et si adhuc velimus de illo lumine
disputare, diu loqui possumus; nam non possumus explicare compendio.
Itaque, fratres mei, sequamur Christum lumen mundi, ne ambulemus in
tenebris. Tenebrae metuendae sunt, morum, non oculorum: et si
oculorum, non exteriorum, sed interiorum, unde discernitur non album
et nigrum, sed justum et injustum.
2. Cum haec ergo dixisset Dominus noster Jesus Christus,
responderunt Judaei: Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum
non est verum. Antequam veniret Dominus noster Jesus Christus,
multas ante se lucernas propheticas accendit et misit. De his etiam
erat Joannes Baptista, cui tam magnum ipsum lumen, quod est Dominus
Christus, perhibuit testimonium, quale nulli hominum: ait enim, In
natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista (Matth. XI,
11). Hic tamen, quo nemo erat major in natis mulierum, dicit de
Domino Jesu Christo: Ego quidem baptizo vos in aqua; qui autem
venit, fortior me est, cujus non sum dignus calceamentum solvere
(Joan. I, 26, 27). Videte quemadmodum se lucerna diei
submittat. Lucernam vero ipsum Joannem fuisse Dominus ipse
testatur: Ille erat, inquit, lucerna ardens et lucens; et vos
voluistis ad horam exsultare in lumine ejus (Id. V, 35).
Quando autem dixerunt Judaei Domino, Dic nobis, in qua potestate
ista facis? sciens Dominus quia Joannem Baptistam pro magno
haberent, et quod ipse quem pro magno habebant, eis de Domino
testimonium perhibuisset, respondit eis: Interrogabo et ego vos unum
sermonem: dicite mihi, Baptismus Joannis unde est? de coelo, an ex
hominibus? Turbati illi intra semetipsos cogitabant, quia si
dicerent, Ab hominibus, lapidari possent a turba, quae Joannem
prophetam esse credebat: si dicerent, De coelo, responderet eis,
Ille quem confitemini de coelo habuisse prophetiam, mihi testimonium
perhibuit, et ab illo audistis in qua ego ista faciam potestate.
Viderunt ergo, quodlibet horum respondissent, in laqueum se casuros;
et dixerunt, Nescimus. Et Dominus eis: Nec ego dico vobis, in
qua potestate ista facio (Matth. XXI, 23-27). Non vobis
dico quod scio, quia non vultis fateri quod scitis. Justissime utique
repulsi, confusi abscesserunt: et impletum est quod in Psalmo per
Prophetam dicit Deus Pater, Paravi lucernam Christo meo, id est,
ipsum Joannem; inimicos ejus induam confusione (Psal. CXXXI,
17, 18).
3. Habebat ergo Dominus Jesus Christus testimonium Prophetarum
ante se praemissorum, praeconum judicem praecedentium; habebat
testimonium a Joanne: sed ipse majus testimonium erat, quod sibi
perhibebat. Illi autem infirmis oculis lucernas quaerebant, quia diem
ferre non poterant: nam Joannes idem ipse apostolus, cujus
Evangelium in manibus habemus, in ipsius Evangelii sui capite ait de
Joanne,
|
“Erat homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: hic
venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes
crederent per eum. Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet
de lumine. Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem
in mundum.”
|
|
Si omnem, ergo et Joannem. Unde dicit et ipse
Joannes. Nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. I,
6-9, 16). Discernite ergo ista, ut proficiat mens vestra in
fide Christi; ne semper infantes sitis ubera quaerentes, et a cibo
solido resilientes. Debetis apud matrem sanctam Ecclesiam Christi
nutriri et ablactari, et ad escas solidiores accedere, mente, non
ventre. Hoc ergo discernite, aliud esse lumen quod illuminat, aliud
esse quod illuminatur. Nam et oculi nostri lumina dicuntur; et
unusquisque ita jurat, tangens oculos suos, per lumina sua, Sic
vivant lumina mea: usitata juratio est. Quae lumina si lumina sunt,
desit lumen in cubiculo tuo clauso, pateant et luceant tibi: non
utique possunt. Quomodo ergo ista in facie quae habemus, et lumina
nuncupamus, et quando sana sunt, et quando patent, indigent
extrinsecus adjutorio luminis; quo ablato aut non illato, sana sunt,
aperta sunt, nec tamen vident: sic mens nostra, qui est oculus
animae, nisi veritatis lumine radietur, et ab illo qui illuminat nec
illuminatur, mirabiliter illustretur, nec ad sapientiam nec ad
justitiam poterit pervenire. Ipsa est enim via nostra juste vivere.
Quomodo autem non offendat in via, cui non lucet lumen? Ac per hoc
in tali via videre opus est, in tali via videre magnum est. Nam
Tobias in facie oculos clausos habebat, et filius patri manum dabat;
pater filio viam praecipiendo monstrabat (Tob. II, 11, IV).
4. Responderunt ergo Judaei, Tu de te testimonium dicis;
testimonium tuum non est verum. Videamus quid audiant: audiamus et
nos, sed non sicut illi. Illi contemnentes, nos credentes: illi
occidere Christum volentes, nos per Christum vivere cupientes.
Interim ista distantia distinguat aures mentesque nostras, et audiamus
quid Judaeis responderit Dominus. Respondit Jesus, et dixit eis:
Etsi ego de me testimonium perhibeo, verum est testimonium meum; quia
scio unde veni, et quo vado. Lumen et alia demonstrat et seipsum.
Accendis lucernam, verbi gratia, ut quaeras tunicam, et praestat
tibi ardens lucerna ut invenias tunicam: numquid accendis lucernam ut
videas ardentem lucernam? Lucerna quippe ardens idonea est et alia
quae tenebris operiebantur nudare, et seipsam tuis oculis demonstrare.
Sic et Dominus Christus et inter fideles suos, et inimicos
Judaeos, tanquam inter lucem et tenebras distinguebat; tanquam inter
illos quos radio fidei perfundebat, et illos quorum clausos oculos
circumfundebat. Nam etiam sol iste et videntis faciem illustrat, et
caeci: ambo pariter stantes, et faciem ad solem habentes illustrantur
in carne, sed non ambo illuminantur in acie; videt ille, ille non
videt; ambobus sol praesens est, sed praesenti soli unus est absens.
Sic et Sapientia Dei, Verbum Dei, Dominus Jesus Christus
ubique praesens est; quia ubique est veritas, ubique est sapientia.
Intelligit quis in oriente justitiam; intelligit alius in occidente
justitiam: numquid alia est justitia quam ille intelligit, alia quam
iste? Separati sunt corpore, et in uno habent acies mentium suarum.
Quam video justitiam hic constitutus, si justitia est, ipsam videt
justus nescio quot mansionibus a me carne sejunctus, et in illius
justitiae luce conjunctus. Ergo testimonium sibi perhibet lux: aperit
sanos oculos, et sibi ipsa testis est, ut cognoscatur lux. Sed quid
agimus de infidelibus? numquid illis non est praesens? Est praesens
et illis sed quibus eam videant, oculos non habent cordis. Audi de
illis ex Evangelio ipso prolatam sententiam: Et lux lucet in
tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5) Ergo
ait Dominus, et verum ait, Etsi ego de me testimonium perhibeo,
verum est testimonium meum; quia scio unde veni, et quo vado. Patrem
volebat intelligi; Patri gloriam dabat Filius. Aequalis glorificat
eum a quo est missus: quantum debet homo glorificare eum a quo est
creatus?
5. Scio unde veni, et quo vado. Iste qui in praesentia vobis
loquitur, habet quod non deseruit, sed tamen venit: non enim veniendo
inde discessit, aut redeundo nos dereliquit. Quid miramini? Deus
est. Non potest hoc fieri ab homine; non potest hoc fieri ab ipso
sole. Quando pergit ad occidentem, deserit orientem, et donec
oriturus redeat ad orientem, non est in oriente: Dominus autem noster
Jesus Christus et venit, et ibi est; et redit, et hic est. Audi
ipsum Evangelistam alio loco dicentem, et si potes, cape; si non
potes, crede: Deum, inquit, nemo vidit unquam, nisi unigenitus
Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I,
18). Non dixit, Fuit in sinu Patris, quasi veniendo deseruerit
sinum Patris. Hic loquebatur, et ibi se esse dicebat: qui et hinc
discessurus, quid dixit? Ecce ego vobiscum sum usque ad
consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20).
6. Ergo verum est testimonium luminis, sive se ostendat, sive
alia; quia sine lumine non potes videre lumen, et sine lumine non
potes videre quodlibet aliud quod non est lumen. Si idoneum est lumen
ad demonstranda ea quae non sunt lumina, numquid in se deficit?
numquid se non aperit, sine quo alia patere non possunt? Locutus est
Propheta verum; sed unde haberet, nisi de fonte veritatis hauriret?
Locutus est Joannes verum; sed unde locutus est, ipsum interroga:
Nos omnes, inquit, de plenitudine ejus accepimus. Ergo idoneus est
Dominus noster Jesus Christus qui sibi perhibeat testimonium. Sed
plane, fratres mei, in nocte hujus saeculi audiamus et prophetiam
intente: modo enim ad fragilitatem nostram nocturnasque cordis nostri
intimas tenebras humilis voluit venire Dominus noster. Homo venit
contemnendus et honorandus, venit negandus et confitendus;
contemnendus et negandus a Judaeis, honorandus et confitendus a
nobis: judicandus et judicaturus; judicandus injuste, judicaturus
juste. Talis ergo venit, ut oporteret ei lucernam testimonium
perhibere. Nam quid opus erat ut Joannes tanquam lucerna perhiberet
testimonium diei, si dies ipse ab infirmitate nostra posset videri?
Sed non poteramus: infirmas factus est infirmis, per infirmitatem
sanavit infirmitatem; per mortalem carnem, carnis abstulit mortem; de
corpore suo collyrium fecit luminibus nostris. Quia ergo Dominus
venit, et in nocte saeculi adhuc sumus, oportet ut et prophetias
audiamus.
7. Nam de prophetia convincimus contradicentes Paganos. Quis est
Christus, dicit Paganus? Cui respondemus: Quem praenuntiaverunt
Prophetae. Et ille: Qui Prophetae? Recitamus Isaiam,
Danielem, Jeremiam, alios sanctos Prophetas; dicimus quam longe
ante illum venerint, quanto tempore adventum ejus praecesserint. Hoc
ergo respondemus: Praevenerunt eum Prophetae, praedixerunt eum esse
venturum Respondet aliquis eorum: Qui Prophetae? Nos recitamus,
qui nobis quotidie recitantur. Et ille: Qui sunt hi Prophetae?
Nos respondemus: Qui et praedixerunt ea quae fieri videmus. Et
ille: Vos, inquit, vobis ista finxistis, vidistis ea fieri, et
quasi ventura praedicta essent, in libris quibus voluistis
conscripsistis. Hic contra inimicos Paganos occurrit nobis aliorum
testimonium inimicorum. Proferimus codices a Judaeis, et
respondemus: Nempe et vos et illi, fidei nostrae estis inimici.
Ideo sparsi sunt per gentes, ut alios ex aliis convincamus inimicis
Codex Isaiae proferatur a Judaeis, videamus si non ibi lego,
|
“Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente
fuit sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus
sublatum est; livore ejus sanati sumus; omnes ut oves erravimus, et
ipse traditus est pro peccatis nostris”
|
|
(Isai. LIII, 5-8).
Ecce lucerna una. Alia proferatur, Psalmus aperiatur, etiam inde
praedicta passio Christi recitetur.
|
“Foderunt manus meas et pedes
meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi vero consideraverunt et
conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum
meum miserunt sortem. Apud te laus mea; in Ecclesia magna confitebor
tibi. Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines
terrae: et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium; quia
Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium”
|
|
(Psal. XXI,
17 29). Erubescat unus inimicus, quia codicem mihi ministrat
alius inimicus. Sed ecce de codicibus prolatis ab uno inimico alterum
vici: et ipse qui mihi codicem protulit, non relinquatur; ab illo
proferatur, unde et ipse vincatur. Lego alium prophetam, et invenio
Dominum loquentem ad Judaeos: Non est mihi voluntas in vobis, divit
Dominus, nec accipiam sacrificium de manibus vestris: quoniam ab ortu
solis usque ad occasum, sacrificium mundum offertur nomini meo
(Malach. I, 10 et 11). Non venis, Judaee, ad sacrificium
mundum; convinco te immundum.
8. Ecce et lucernae perhibent testimonium diei propter infirmitatem
nostram, quia diei claritatem tolerare et videre non possumus. Nam et
nos ipsi Christiani in comparatione quidem infidelium lux jam sumus;
unde dicit Apostolus. Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem
lux in Domino, sicut filii lucis ambulate (Ephes. V, 8): et
alibi dixit, Nox praecessit, dies autem appropinquavit: abjiciamus
ergo opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis; sicut in die
honeste ambulemus (Rom. XIII, 12, 13). Tamen quia in
comparatione illius lucis ad quam venturi sumus, adhuc nox est etiam
dies in quo sumus, audi Petrum apostolum: delatam dicit Domino
Christo vocem de magnifica potestate, Tu es Filius meus dilectus,
in quo bene sensi. Hanc vocem, inquit, nos de coelo audivimus
delatam, cum essemus cum illo in monte sancto. Sed quia nos non ibi
fuimus, et istam vocem de coelo tunc non audivimus; ait ad nos ipse
Petrus, Et habemus certiorem propheticum sermonem. Non audistis
vocem de coelo delatam, sed certiorem habetis propheticum sermonem.
Praevidens enim Dominus Jesus Christus impios quosdam futuros, qui
miraculis ejus calumniarentur, magicis artibus ea tribuendo,
Prophetas ante praemisit. Numquid enim, si magus erat et magicis
artibus fecit ut coleretur et mortuus, magus erat antequam natus?
Prophetas audi, o homo mortue, et vermescendo calumniose, Prophetas
audi: lego, audi qui ante Dominum venerunt. Habemus, inquit
apostolus Petrus, certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis
attendentes, sicut lucernae in obscuro loco, donec dies lucescat, et
lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I, 17-19).
9. Quando ergo Dominus noster Jesus Christus venerit, et, sicut
dicit etiam apostolus Paulus, illuminaverit occulta tenebrarum, et
manifestaverit cogitationes cordis, ut laus sit unicuique a Deo (I
Cor. IV, 5); tunc praesente tali die lucernae non erunt
necessariae: non legetur nobis Propheta, non aperietur codex
Apostoli, non requiremus testimonium Joannis, non ipso indigebimus
Evangelio. Ergo omnes Scripturae tollentur de medio, quae nobis in
hujus saeculi nocte tanquam lucernae accendebantur, ne in tenebris
remaneremus: istis omnibus sublatis, ne quasi nobis luceant
indigentibus, et ipsis hominibus Dei, per quos haec ministrata sunt,
nobiscum lumen illud verum clarumque videntibus, remotis ergo his
adjumentis quid videbimus? unde pascetur mens nostra? unde obtutus
ille laetabitur? unde erit illud gaudium quod nec oculus vidit, nec
auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II. 9)?
quid videbimus? Obsecro vos, amate mecum, currite credendo mecum:
patriam supernam desideremus, supernae patriae suspiremus, peregrinos
nos esse hic sentiamus. Quid tunc videbimus? Dicat nunc
Evangelium: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Unde tibi ros inspersus
est, ad fontem venies: unde radius per obliqua et per anfractuosa tibi
ad cor tenebrosum missus est, nudam ipsam lucem videbis, cui videndae
ferendaeque mundaris. Dilectissimi, quod et hesterno commemoravi,
Joannes ipse dicit, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid
erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam
videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Sentio vestros
affectus attolli mecum in superna: sed corpus quod corrumpitur,
aggravat animam; et deprimit terrena inhabitatio sensum multa
cogitantem (Sap. IX, 15). Depositurus sum et ego codicem
istum, discessuri estis et vos quisque ad sua. Bene nobis fuit in
luce communi, bene gavisi sumus, bene exsultavimus: sed cum ab
invicem recedimus, ab illo non recedamus.
|
|