|
1. In quatuor Evangeliis, vel potius quatuor libris unius
Evangelii, sanctus Joannes apostolus, non immerito secundum
intelligentiam spiritualem aquilae comparatus, altius multoque
sublimius aliis tribus erexit praedicationem suam; et in ejus erectione
etiam corda nostra erigi voluit. Nam caeteri tres evangelistae,
tanquam cum homine Domino in terra ambulabant, de divinitate ejus
pauca dixerunt: istum autem quasi piguerit in terra ambulare, sicut
ipso exordio sui sermonis intonuit, erexit se, non solum super terram
et super omnem ambitum aeris et coeli sed super omnem etiam exercitum
Angelorum, omnemque constitutionem invisibilium potestatum, et
pervenit ad eum per quem facta sunt omnia, dicendo, In principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat
in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso
factum est nihil (Joan. I, 1-3). Huic tantae sublimitati
principii etiam caetera congrua praedicavit, et de Domini divinitate,
quomodo nullus alius, est locutus. Hoc ructabat quod biberat. Non
enim sine causa de illo in isto ipso Evangelio narratur, quia et in
convivio super pectus Domini discumbebat (Joan. XIII, 23).
De illo ergo pectore in secreto bibebat: sed quod in secreto bibit,
in manifesto eructavit, ut perveniat ad omnes gentes non solum
incarnatio Filii Dei, et passio, et resurrectio; sed etiam quid
erat ante incarnationem Unicus Patri, Verbum Patris, coaeternus
generanti, aequalis ei a quo missus est; sed in ipsa missione minor
factus, quo major esset Pater.
2. Quidquid ergo humiliter positum audistis de Domino Jesu
Christo, susceptae carnis dispensationem cogitate; qualis factus est
propter nos, non qualis erat ut faceret nos: quidquid autem sublime et
supra omnes creaturas excelsum atque divinum, et Patri aequale atque
coaeternum de illo audieritis in Evangelio poni, vel legeritis,
scitote vos hoc legere quod ad formam Dei pertinet, non quod ad formam
servi. Quia si istam regulam tenueritis qui capere potestis; non
autem omnes capere potestis, sed omnes credere debetis: si ergo hanc
regulam tenueritis, adversus calumnias tenebrarum haereticarum,
tanquam in lumine ambulantes, securi pugnabitis. Non enim defuerunt
qui sola evangelica testimonia legendo sectarentur, quae de humilitate
Christi posita sunt, qui adversus ea testimonia quae divinitatem ejus
locuta sunt, surdi fuerunt: ideo surdi, ut male verbosi. Item
quidam illa sola attendentes quae de Domini sublimitate dicta sunt,
etiam ipsi misericordiam ejus, qua homo factus est propter nos, et si
legerunt, non crediderunt, et ab hominibus inducta, atque falsa esse
putaverunt; contendentes Deum tantummodo fuisse Dominum nostrum
Christum, non etiam hominem. Alii sic, alii sic; utrique in
errore. Catholica autem fides ex utroque verum tenens quod tenet, et
praedicans quod credit, et Deum Christum intellexit, et hominem
credidit: utrumque enim scriptum est, et utrumque verum est. Si
Deum tantum dixeris Christum, medicinam negas qua sanatus es: si
hominem tantum dixeris Christum, potentiam negas qua creatus es.
Utrumque igitur tene, anima fidelis et cor catholicum, utrumque
tene, utrumque crede, utrumque fideliter confitere. Et Deus
Christus est, et homo Christus. Qualis Deus Christus? Aequalis
Patri, unum cum Patre. Qualis homo Christus? De virgine natus,
trahens de homine mortalitatem, non trahens iniquitatem.
3. Isti ergo Judaei videbant hominem, nec intelligebant nec
credebant Deum: atque inter caetera audistis jam quemadmodum ei
dixerint, Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est verum
(Id. VIII, 13). Audistis etiam quid ille responderit, cum
hesterno die lectum esset, et pro nostris viribus disputatum. Hodie
verba ejus haec lecta sunt, Vos secundum carnem judicatis. Ideo,
inquit, mihi dicitis, Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum
non est verum, quia secundum carnem judicatis; quia Deum non
intelligitis, et hominem videtis, et hominem persequendo, Deum
latentem offenditis. Ergo secundum carnem judicatis. Ideo vobis
arrogans videor, quia ego de me testimonium perhibeo. Omnis enim
homo, quando de se vult perhibere testimonium laudabile, arrogans et
superbus videtur. Ideo scriptum est, Non te laudet os tuum, sed
laudet te os proximi tui (Prov. XXVII, 2). Sed hoc homini
dictum est. Infirmi enim sumus, et apud infirmos loquimur. Verum
dicere et mentiri possumus: etsi verum dicere debemus, et mentiri
tamen possumus cum volumus. Lux mentiri non potest: absit ut in lucis
divinae splendore tenebrae mendacii reperiantur. Loquebatur ille
tanquam lux, loquebatur tanquam veritas; sed lux in tenebris lucebat,
et tenebrae eam non comprehenderunt: ideo secundum carnem judicabant.
Vos, inquit, secundum carnem judicatis.
4. Ego non judico quemquam. Non ergo judicat quemquam Dominus
Jesus Christus? Nonne ipse est quem confitemur resurrexisse tertia
die, ascendisse in coelum, ibi sedere ad dexteram Patris, inde esse
venturum ad judicandos vivos et mortuos? Nonne ipsa est fides nostra,
de qua dicit Apostolus, Corde creditur ad justitiam, ore autem
confessio fit ad salutem (Rom. X, 10)? Ergo quando ista
confitemur, contra Dominum loquimur? Nos dicimus venturum judicem
vivorum et mortuorum; ipse autem dicit, Ego non judico quemquam.
Quaestio ista duobus modis solvi potest; ut aut hoc intelligamus, non
judico quemquam, id est, modo: sicut dicit alio loco, Ego non veni
ut judicem mundum, sed ut salvum faciam mundum (Joan. XII,
47); non judicium suum negando, sed differendo. Aut certe quia
dixerat, Vos secundum carnem judicatis; ita subjunxit, Ego non
judico quemquam, ut subaudias, secundum carnem. Nullus ergo nobis
contra fidem quam tenemus et annuntiamus de judice Christo, scrupulus
dubitationis in corde remaneat. Venit Christus, sed primo salvare,
postea judicare: eos judicando in poenam, qui salvari noluerunt; eos
perducendo ad vitam, qui credendo salutem non respuerunt. Prima ergo
dispensatio Domini nostri Jesu Christi medicinalis est, non
judicialis: nam si primo venisset judicaturus, neminem invenisset cui
praemia justitiae redderet. Quia ergo vidit omnes peccatores, et
omnino neminem esse immunem a morte peccati; prius erat ejus
misericordia praeroganda, et post exserendum judicium: quia de illo
cantaverat Psalmus, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine
(Psal. C, 1). Non enim judicium ait et misericordiam; nam si
primo esset judicium, nulla esset misericordia: sed primo
misericordia, postea judicium. Quae est primo misericordia? Creator
hominis, homo esse dignatus est: factus est quod fecerat, ne periret
quem fecerat. Quid huic misericordiae addi potest? Et tamen
addidit. Parum fuit ei hominem fieri; sed etiam ab hominibus
reprobari: parum erat reprobari; et exhonorari: parum erat
exhonorari; et occidi: sed et hoc parum est; morte crucis. Nam et
cum ejus obedientiam usque ad mortem factam commendaret Apostolus,
parum illi fuit dicere, Factus obediens usque ad mortem: non enim
qualemcumque mortem, sed addidit, mortem autem crucis (Philipp.
II, 8). Illa morte pejus nihil fuit inter omnia genera mortium.
Denique ubi dolores acerrimi exagitant, cruciatus vocatur, a cruce
nominatus. Pendentes enim in ligno crucifixi, clavis ad lignum
pedibus manibusque confixi, producta morte necabantur. Non enim
crucifigi hoc erat occidi: sed diu vivebatur in cruce; non quia
longior vita eligebatur, sed quia mors ipsa protendebatur, ne dolor
citius finiretur. Mori voluit pro nobis: parum dicimus, crucifigi
dignatus est, usque ad mortem crucis obediens factus. Elegit extremum
et pessimum genus mortis, qui omnem fuerat ablaturus mortem: de morte
pessima occidit omnem mortem. Pessima enim erat non intelligentibus
Judaeis; nam a Domino electa erat. Ipsam enim crucem suam signum
habiturus erat, ipsam crucem de diabolo superato tanquam tropaeum in
frontibus fidelium positurus, ut diceret Apostolus: Mihi autem absit
gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi
munaus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Nihil
erat tunc in carne intolerabilius, nihil est nunc in fronte
gloriosius. Quid servat fideli suo, qui talem honorem dedit supplicio
suo? Denique modo in poenis reorum non est apud Romanos: ubi enim
Domini crux honorata est, putatum est quod et reus honoraretur, si
crucifigeretur. Qui ergo ideo venit, neminem judicavit: et malos
passus est. Pertulit injustum judicium, ut ageret justum. Sed in eo
quod pertulit injustum, misericordiae fuit. Denique ita humilis
factus ut veniret ad crucem, distulit quidem potentiam, sed publicavit
misericordiam. Unde distulit potentiam? Quia de cruce noluit
descendere, qui potuit de sepulcro resurgere. Unde publicavit
misericordiam? Quia pendens in cruce dixit: Pater, ignosce illis,
quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Sive ergo
propter hoc, quia non venerat judicare mundum, sed salvare mundum,
dixit, Ego non judico quemquam: sive quemadmodum commemoravi,
quoniam dixerat, Vos secundum carnem judicatis, addidit, Ego non
judico quemquam, ut intelligamus Christum non secundum carnem
judicare, sicut ab hominibus judicatus est.
5. Nam ut agnoscatis jam et judicem Christum, audite quod
sequitur: Et si judico ego, judicium meum verum est. Ecce habes et
judicem, sed agnosce salvatorem, ne sentias judicem. Quare autem
dixit judicium suum verum esse? Quia solus, inquit, non sum, sed
ego et qui misit me Pater. Dixi vobis, fratres, quia Joannes iste
evangelista sanctus multum alte volat: vix est eum mente
comprehendere. Mysterium autem altius volantis opus est ut commemorem
Charitatem vestram. Et apud Ezechielem prophetam, et in Apocalypsi
ipsius Joannis, cujus est hoc Evangelium, commemoratur animal
quadruplex, habens quatuor personas; hominis, vituli, leonis,
aquilae (Ezech. I, 5-10; Apoc. IV, 6, 7). Qui ante
nos Scripturarum sanctarum mysteria tractaverunt, plerique in hoc
animali, vel potius in his animalibus quatuor Evangelistas
intellexerunt. Leonem pro rege positum, quoniam videtur leo rex esse
quodammodo bestiarum, propter potentiam et terribilem fortitudinem.
Haec persona tributa est Matthaeo, quia in generationibus Domini
regiam seriem prosecutus est, quemadmodum esset Dominus per stirpem
regiam de semine David regis. Lucas autem quoniam coepit a sacerdotio
Zachariae sacerdotis, faciens mentionem patris Joannis Baptistae,
vitulo deputatus est; quia magna victima vitulus erat in sacrificio
sacerdotum. Marco homo Christus merito assignatus est, quia neque de
regia potestate aliquid dixit, neque de sacerdotali coepit, sed tantum
ab homine Christo exorsus est. Hi omnes prope de terrenis, id est de
iis quae in terra gessit Dominus noster Jesus Christus, non
recesserunt: de divinitate ejus perpauca locuti sunt, tanquam in terra
cum illo ambulantes. Restat aquila: ipse est Joannes, sublimium
praedicator, et lucis internae atque aeternae fixis oculis
contemplator. Dicuntur enim et pulli aquilarum a parentibus sic
probari, patris scilicet ungue suspendi, et radiis solis opponi: qui
firme contemplatus fuerit, filius agnoscitur; si acie palpitaverit,
tanquam adulterinus ab ungue dimittitur. Jam ergo videte quam sublimia
loqui debuit, qui est aquilae comparatus: et tamen etiam nos humi
repentes, infirmi et vix ullius momenti inter homines, audemus
tractare ista, et ista exponere; et putamus nos aut capere posse cum
cogitamus, aut capi dum dicimus.
6. Quare ista dixi? Forte enim post haec verba quisquam mihi juste
dicat: Pone ergo codicem. Quod excedit mensuram tuam, quid sumis in
manum tuam? quid ei committis linguam tuam? Ad hoc respondeo: Multi
haeretici abundant, et ad hoc eos Deus abundare permisit, ne semper
lacte nutriamur, et in bruta infantia remaneamus. Quia enim non
intellexerunt quomodo commendaretur divinitas Christi, sapuerunt sicut
voluerunt: non autem recte sapiendo, fidelibus catholicis quaestiones
molestissimas intulerunt; coeperunt exagitari et fluctuare corda
fidelium. Jam tunc necessitas facta est spiritualibus viris, qui
aliquid secundum divinitatem Domini nostri Jesu Christi, non solum
legerant in Evangelio, sed etiam intellexerant, ut contra arma
diaboli Christi arma proferrent: et de Christi divinitate adversus
falsos fallacesque doctores, quantis possent viribus, apertissima
conflictatione pugnarent; ne cum ipsi tacerent, alii perirent.
Quicumque enim senserunt Dominum nostrum Jesum Christum, aut
diversae substantiae esse quam Pater est, aut tantum esse Christum
solum, ut ipse sit Pater, ipse sit Filius, ipse sit Spiritus
sanctus: quicumque etiam sentire voluerunt hominem fuisse solum, non
Deum factum hominem, aut ita Deum ut in sua divinitate mutabilem,
aut ita Deum ut non et hominem; a fide naufragaverunt, et de portu
Ecclesiae projecti sunt, ne inquietudine sua naves secum positas
frangerent. Quae res coegit ut etiam nos minimi, et quantum ad nos
pertinet prorsus indigni, quantum autem ad illius misericordiam in
aliquo dispensatorum ejus numero constituti, non vobis taceamus quod
aut intelligatis, mecumque gaudeatis; aut si intelligere nondum
valetis, credendo securi in portu maneatis.
7. Dicam ergo; capiat qui potest, credat qui non potest: tamen
dicam quod ait Dominus, Vos secundum carnem judicatis; ego non
judico quemquam, aut modo, aut secundum carnem. Sed et si ego
judico, judicium meum verum est. Quare judicium tuum verum est?
Quia solus non sum, inquit, sed ego et qui misit me Pater. Quid
ergo, Domine Jesu? Si solus esses, falsum esset judicium tuum; et
ideo verum judicas, quia solus non es, sed tu et qui te misit Pater?
Quid responsurus sum? Ipse respondeat: Verum est, inquit,
judicium meum. Quare? Quia solus non sum, sed ego et qui misit me
Pater. Si tecum est, quomodo te misit? Et te misit, et tecum
est? Itane et missus non recessisti? itane et ad nos venisti, et ibi
mansisti? Quomodo istud creditur? quomodo capitur? Ad haec duo
respondeo: Quomodo capitur, recte dicis; quomodo creditur, non
recte dicis. Imo ideo bene creditur, quia non cito capitur: nam si
cito caperetur, non opus erat ut crederetur; quia videretur. Ideo
credis, quia non capis; sed credendo fis idoneus ut capias. Nam si
non credis, numquam capies; quia minus idoneus remanebis. Fides ergo
mundet te, ut intellectus impleat te. Verum est, inquit, judicium
meum; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Ergo,
Domine Deus noster Jesu Christe, missio tua incarnatio tua est.
Sic video, sic intelligo: postremo sic credo, ne arrogantiae sit
dicere. Sic intelligo. Prorsus et hic est Dominus noster Jesus
Christus; imo hic erat secundum carnem, modo hic est secundum
divinitatem: et cum Patre erat, et a Patre non recesserat. Quod
ergo dicitur missus venisse ad nos, incarnatio ipsius commendatur,
quia Pater non est incarnatus.
8. Nam Sabelliani dicti sunt quidam haeretici, qui vocantur et
Patripassiani, qui dicunt ipsum Patrem passum fuisse. Noli tu,
catholice: si enim fueris patripassianus, non eris sanus. Ergo
intellige missionem Filii nominatam incarnationem Filii: Patrem
autem incarnatum esse non credas, sed a Filio incarnato Patrem
recessisse non credas Ille carnem portabat, ille cum Filio erat. Si
in coelo Pater, in terra Filius; quomodo Pater cum Filio erat?
Quia et Pater et Filius ubique erant: non enim in coelo sic est
Deus, ut non sit in terra. Audi illum qui volebat fugere judicium
Dei, et non inveniebat qua: Quo abibo, inquit, a spiritu tuo, et
a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es. De terra
erat quaestio; audi quid sequitur: Si descendero ad infernum, ades
(Psal. CXXXVIII, 7, 8). Si ergo et in inferno dicitur
quod adsit, quid rerum remanet ubi non sit? Vox enim Dei est apud
prophetam, Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII,
24). Ubique ergo est, qui nullo clauditur loco. Noli ab illo
averti, et tecum est. Si vis ad eum pervenire, noli piger esse
amare: non enim pedibus, sed affectibus curris. Uno loco mancus
venis, si credis et diligis. Ergo ubique est: si ubique est,
quomodo cum Filio non est? Itane cum Filio non est, qui, si
credis, et tecum est?
9. Unde ergo verum est judicium ejus, nisi quia verus est Filius?
Hoc enim dixit, Et si judico, verum est judicium meum; quia solus
non sum, sed ego et qui misit me Pater. Tanquam diceret, Verum est
judicium meum, quia Filius Dei sum. Unde probas quia Filius Dei
es? Quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Erubesce,
Sabelliane, audis Filium, audis Patrem. Pater, Pater est;
Filius, Filius est. Non dixit, Ego sum Pater, et ego ipse sum
Filius; sed, solus non sum, inquit. Quare solus non es? Quia
mecum est Pater. Ego sum, et qui misit me Pater: nudis. Ego
sum, et qui me misit. Ne perdas personam, distingue personas.
Distingue intelligentia, noli separare perfidia; ne iterum quasi
fugiens Charybdim, in Scyllam incurras. Vorabat enim te gurges
impietatis Sabellianorum, ut diceres ipsum esse Patrem qui est
Filius: modo didicisti, Solus non sum, sed ego et qui misit me
Pater. Agnoscis quia Pater, Pater est; et Filius, Filius est
Bene agno eis: sed noli dicere, Pater major est, Filius minor
est; noli dicere, Pater aurum est, Filius argentum est. Una
substantia est, una divinitas, una coaeternitas, perfecta
aequalitas, dissimilitudo nulla. Nam si tantummodo alterum credideris
esse Christum, non eum qui Pater est, in aliquo tamen distantem
secundum naturam esse putaveris; a Charybdi quidem evasisti, sed in
Scyllaeis scopulis naufragasti. In medio naviga, utrumque
periculosum latus evita. Pater, Pater est; Filius, Filius est.
Jam dicis, Pater, Pater est; Filius, Filius est: bene
periculum absorbentis gurgitis evasisti; quid vis ire in alteram
partem, ut dicas, Aliud est Pater, Filius aliud? Alius est,
recte dicis; aliud, non recte. Alius enim est Filius, quia non est
ipse qui Pater; et alius Pater, quia non ipse qui Filius: non
tamen aliud, sed hoc ipsum est et Pater et Filius. Quid est, hoc
ipsum est? Unus Deus est. Audisti, Quia non sum solus, sed ego
et qui misit me Pater; audi quomodo credas Patrem et Filium, audi
ipsum Filium: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Non
dixit, Pater ego sum; aut, Ego et Pater unus est : sed cum
dicit, Ego et Pater unum sumus: utrumque audi, et unum, et sumus,
et a Charybdi et a Scylla liberaberis. In duobus istis verbis quod
dixit, unum, liberat te ab Ario: quod dixit, sumus, liberat te a
Sabellio. Si unum, non ergo diversum; si sumus, ergo et Pater et
Filius. Sumus enim, non diceret de uno; sed et unum non diceret de
diverso. Ergo ideo verum est, inquit, judicium meum, breviter ut
audias, quia Filius Dei sum. Sed sic tibi persuadeo, inquit, quia
Filius Dei sum, ut intelligas quia mecum est Pater: non sic sum
Filius ut ipsum deseruerim; non ita hic sum, ut eum ipso non sim;
non ita ibi ille est, ut mecum non sit: formam servi accepi
(Philipp. II, 7,) sed formam Dei non amisi; Solus ergo,
inquit, non sum, sed ego et qui misit me Pater.
10. Dixerat de judicio; de testimonio vult dicere. In Lege,
inquit, vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est.
Ego sum qui de me testimonium perhibeo, et testimonium perhibet de me
qui misit me Pater. Exposuit illis et Legem, si ingrati non
essent. Magna enim quaestio est, fratres mei, et valde mihi videtur
in mysterio res esse constituta, ubi Deus dixit, In ore duorum vel
trium testium stabit omne verbum (Deut. XIX, 15; Matth.
XVIII, 16). Veritas quaeritur per duos testes? Ita plane,
sic se habet humani generis consuetudo: sed tamen fieri potest ut et
duo mentiantur. Susanna casta duobus falsis testibus urgebatur:
numquid quia duo erant, ideo falsi testes non erant? De duobus
dicimus aut de tribus? universus populus me titus est contra Christum
(Luc. XXIII, 1). Si ergo populus constans ex magna hominum
multitudine, falsus testis inventus est; quomodo accipiendum est, In
ore duorum vel trium testium stabit omne verbum: nisi quia hoc modo per
mysterium Trinitas commendata est, in qua est perpetua stabilitas
veritatis? Vis habere bonam causam? Habeto duos vel tres testes,
Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Denique quando Susanna casta
femina fidelisque conjux duobus falsis testibus urgebatur, Trinitas
illi in conscientia atque in occulto suffragabatur: illa Trinitas de
occulto unum testem Danielem excitavit, et duos convicit (Dan.
XIII, 36-62). Ergo quia in Lege vestra scriptum est,
duorum hominum testimonium verum esse, accipite nostrum testimonium,
ne sentiatis judicium. Ego enim, inquit, non judico quemquam, sed
testimonium perhibeo de me: differo judicium, non differo
testimonium.
11. Eligamus nobis, fratres, contra linguas hominum, contra
infirmas suspiciones generis humani Deum judicem, Deum testem. Non
enim dedignatur testis esse qui judex est, aut promovetur cum fit
judex; quoniam qui testis est, ipse judex erit. Quare ipse testis?
Quia non quaerit alium unde cognoscat qui sis. Quare ipse judex?
Quia ipse habet potestatem mortificandi et vivificandi, damnandi et
absolvendi, in gehennas praecipitandi et in coelos levandi, diabolo
conjungendi et cum Augelis coronandi. Cum ergo ipse habeat hanc
potestatem, judex est. Quia vero ut te cognoscat non quaerit alium
testem; qui tunc judicabit te, modo videt te: non est unde illum
fallas, cum coeperit judicare. Non enim adhibes tibi aliquos falsos
testes, qui judicem illum possint circumvenire, quando te coeperit
judicare. Deus hoc tibi dicit: Quando contemnebas, ego videbam; et
quando non credebas, sententiam meam non frustrabam: differebam, non
auferebum. Noluisti audire quod praecepi, senties quod praedixi. Si
autem audias quae praecepi, non mala senties quae praedixi, sed bona
percipies quae promisi.
12. Ne aliquem sane moveat quod ait, Verum est judicium meum;
quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater; cum alibi
dixerit, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio
(Joan. V, 22). Jam in eisdem verbis Evangelii disputavimus,
et nunc admonemus, non hoc ideo dictum, quia Pater non erit cum
Filio judicante; sed quoniam bonis et malis in judicio solus Filius
apparebit, in ea forma in qua passus est, et resurrexit, et ascendit
in coelum. Discipulis quippe tunc conspicientibus ascendentem, vox
angelica sonuit, Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in
coelum (Act. I, 11): id est, in forma hominis in qua judicatus
est judicabit, ut etiam illud propheticum impleatur, Videbunt in quem
pupugerunt (Zach. XII, 10; Joan. XIX, 37). Cum vero
euntibus justis in vitam aeternam, videbimus eum sicuti est; non erit
illud judicium vivorum et mortuorum, sed praemium tantummodo vivorum.
13. Item ne moveat quod ait, In Lege vestra scriptum est quia
duorum hominum testimonium verum est, et ideo quisquam existimet non
fuisse illam legem Dei, quia non dictum est, In lege Dei: sciat
ita dictum esse, In Lege vestra, tanquam diceret, in Lege quae
vobis est data; a quo, nisi a Deo? Sicut dicimus, Panem nostrum
quotidianum: et tamen dicimus, Da nobis hodie (Matth. VI,
11).
|
|