|
1. Quod in sancto Evangelio breviter dicitur, non breviter oportet
exponi, ut quod auditur, intelligatur. Verba enim Domini pauca,
sed magna sunt; non numero aestimanda, sed pondere: nec ideo
contemnenda, quia pauca; sed ideo quaerenda, quia magna. Qui
adfuistis hesterno die, audistis, ut potuimus disputavimus ex eo quod
ait Dominus, Vos secundum carnem judicatis; ego non judico
quemquam. Sed et si judico ego, judicium meum verum est; quia solus
non sum, sed ego et qui misit me Pater. In lege vestra scriptum est
quod duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testimonium
perhibeo de me, et testimonium perhibet de me qui misit me Pater
(Joan. VIII, 15-18). Ex his verbis hesterno, ut dixi,
die redditus est sermo auribus et mentibus vestris. Haec cum Dominus
dixisset; illi qui audierunt, Vos secundum carnem judicatis,
manifestaverunt quod audierunt. Responderunt enim Domino loquenti de
Deo Patre suo, et dixerunt, Ubi est pater tuus? Patrem Christi
carnaliter acceperunt, quia verba Christi secundum carnem
judicaverunt. Erat autem qui loquebatur in aperto caro, in occulto
Verbum: homo manifestus, Deus occultus. Videbant indumentum, et
contemnebant indutum: contemnebant, quia nesciebant; nesciebant,
quia non videbant; non videbant, quia caeci erant; caeci erant, quia
non credebant.
2. Videamus ergo et ad haec Dominus quid responderit. Ubi est,
inquiunt, pater tuus? Audivimus enim te dicere, Solus non sum, sed
ego et qui misit me Pater: nos solum te videmus, patrem tuum tecum
non videmus; quomodo te dicis solum non esse, sed cum patre tuo esse?
aut ostende nobis tecum esse patrem tuum. Et Dominus: Numquid me
videtis, ut Patrem ostendam vobis? Hoc enim sequitur, hoc suis
verbis ipse respondit, quorum verborum expositionem nos ante
praemisimus. Videte enim quid dixerit, Neque me scitis, neque
Patrem meum. Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.
Dicitis ergo, Ubi est Pater tuus? quasi jam me sciatis; quasi
totum hoc sim quod videtis. Ergo quia me non nostis, ideo vobis
Patrem meum non ostendo. Me quippe hominem putatis, ideo Patrem
meum hominem quaeritis, quia secundum carnem judicatis. Quia vero
secundum quod videtis aliud sum, et aliud secundum quod non videtis;
Patrem autem meum loquor occultus occultum: prius est ut me
noveritis; tunc et Patrem meum scietis.
3. Si enim me sciretis, et Patrem meum forsitan sciretis. Ille
qui omnia scit, quando dicit forsitan, non dubitat, sed increpat.
Attende enim quomodo increpative dicatur ipsum forsitan, quod videtur
esse verbum dubitationis. Sed dubitationis verbum est quando dicitur
ab homine, ideo dubitante quia nesciente: cum vero dicitur a Deo
verbum dubitationis, cum Deum nihil utique lateat, illa dubitatione
arguitur infidelitas, non opinatur divinitas. Homines enim de his
rebus quas certas habent, aliquando increpative dubitant, id est,
verbum dubitationis ponunt, cum corde non dubitent: velut si
indigneris servo tuo et dicas, Contemnis me; considera, forsitan
dominus tuus sum. Hinc et Apostolus ad quosdam contemptores suos
loquens ait: Puto autem, et ego Spiritum Dei habeo (I Cor.
VII, 40). Qui dicit, puto, dubitare videtur: sed ille
increpabat, non dubitabat. Et ipse Dominus Christus alio loco
increpans infidelitatem futuram generis humani: Cum venerit, inquit,
Filius hominis, putas, inveniet fidem in terra (Luc. XVIII,
8)?
4. Jam, quantum existimo, intellexistis quomodo sit positum
forsitan: ne quis verborum appensor et syllabarum examinator, veluti
latine loqui sciens, reprehendat verbum quod dixit Dei Verbum; et
reprehendendo Dei Verbum, non eloquens, sed mutus remaneat. Quis
enim loquitur sic, quomodo loquitur Verbum quod erat in principio apud
Deum? Noli verba ista considerare, et ex his verbis assuetis illud
Verbum metiri velle quod Deus est. Audis enim Verbum et contemnis;
audi Deum et time: In principio erat Verbum. Tu revocas ad usum
sermocinationis tuae, et dicis apud te, Quid est verbum? quid magnum
est verbum? sonat et transit; verberato aere aurem percutit, postea
non erit. Audi adhuc, Verbum erat apud Deum: manebat, non sonando
transibat. Adhuc forte contemnis: Deus erat Verbum (Joan. I,
1). Apud teipsum, o homo, cum est in corde tuo verbum, aliud est
quam sonus: sed verbum quod est apud te, ut transeat ad me, sonum
quasi vehiculum quaerit. Assumit ergo sonum, imponit se quodammodo in
vehiculum, transcurrit aerem, venit ad me, nec recedit a te. Sonus
autem ut veniret ad me, recessit a te, nec perstitit apud me. Verbum
ergo quod erat in corde tuo, numquid sono praetereunte praeteriit?
Quod cogitabas dixisti; et ut ad me perveniret quod apud te latebat,
syllabas sonuisti: sonus syllabarum perduxit ad aurem meam cogitationem
tuam; per aurem meam descendit in cor meum cogitatio tua, sonus medius
transvolavit: verbum vero illud quod assumpsit sonum, antequam
sonares, erat apud te; quia sonuisti, est apud me, et non recessit a
te. Hoc attende, quisquis es examinator sonorum. Verbum Dei
contemnis, qui verbum hominis non comprehendis!
5. Scit ergo omnia per quem facta sunt omnia, et tamen dubitando
increpat: Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.
Increpat infideles. Nam talem sententiam dixit discipulis: sed ibi
non est verbum dubitationis, quia non fuit causa increpandae
infidelitatis, Nam quod modo dixit Judaeis, Si me sciretis,
forsitan et Patrem meum sciretis: dixit et discipulis quando eum
Philippus interrogavit, imo postulavit et ait, Domine, ostende
nobis Patrem, et sufficit nobis: quasi diceret, Et ipsi te jam
novimus, apparuisti nobis, vidimus te, dignatus es eligere nos,
secuti sumus te, mirabilia tua vidimus, verba salutis audivimus,
praecepta suscepimus, promissa speramus; multum nobis conferre
praesentia tua ipse dignatus es: sed tamen cum te noverimus, quia
Patrem nondum novimus, inflammamur desiderio illius videndi quem
nondum novimus: ac per hoc quia te novimus, sed non nobis sufficit,
donec et Patrem noverimus; ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
Et Dominus ut scirent non se nosse quod se putabant jam nosse: Tanto
tempore vobiscum sum, et me nescitis? Philippe, qui me vidit, vidit
et Patrem (Joan. XIV, 8, 9). Numquid habet ista sententia
verbum dubitationis? numquid dixit, Qui me vidit, forsitan vidit et
Patrem? Quare? Quia fidelis audiebat, non fidei persecutor: ideo
non erat Dominus increpator, sed doctor. Qui me vidit, vidit et
Patrem; et hic, Si me sciretis, et Patrem meum sciretis: tollamus
verbum quo notata est infidelitas audientium, et ipsa sententia est.
6. Jam hesterno die commendavimus Charitati vestrae, et diximus
sententias Joannis evangelistae, quibus nobis narrat quod a Domino
didicit, nec discutiendas fuisse si fieri posset, nisi haereticorum
commenta compellerent. Breviter ergo hesterno die, insinuavimus
Charitati vestrae, esse haereticos qui vocantur Patripassiani, vel a
suo auctore Sabelliani: hi dicunt ipsum esse Patrem qui est Filius;
nomina diversa, unam vero esse personam. Cum vult, Pater est,
inquiunt; cum vult, Filius: tamen unus est. Item sunt alii
haeretici qui vocantur Ariani. Confitentur quidem unicum Patris
Filium Dominum nostrum Jesum Christum, illum Patrem Filii, istum
Filium Patris; eum qui Pater est non esse Filium, eum qui Filius
est non esse Patrem: confitentur generationem, sed negant
aequalitatem. Nos, id est, catholica fides veniens de doctrina
Apostolorum, plantata in nobis, per seriem successionis accepta,
sana ad posteros transmittenda, inter utrosque, id est, inter
utrumque errorem tenuit veritatem. In errore Sabellianorum unus est
solus, ipse est Pater qui Filius: in errore Arianorum, alius est
quidem Pater, alius Filius; sed ipse Filius non solum alius, sed
etiam aliud est: tu in medio quid? Exclusisti sabellianum, exclude
et arianum. Pater, Pater est; Filius, Filius est: alius, non
aliud; quia ego et Pater, inquit, unum sumus (Joan. X, 30),
sicut etiam hesterno die, quantum potui, commendavi. Cum audit,
sumus, abscedat confusus sabellianus; cum audit, unum, abscedat
confusus arianus: gubernet catholicus inter utrumque fidei suae
navigium, quoniam cavendum est in utroque naufragium. Dic ergo tu,
quod dicit Evangelium, Ego et Pater unum sumus. Non ergo
diversum, quia unum; non unus, quia sumus.
7. Paulo ante dixit, Judicium meum verum est; quia solus non sum,
sed ego et qui misit me Pater: tanquam diceret, Ideo judicium meum
est verum, quia Filius Dei sum, quia verum loquor, quia ipsa
veritas ego sum. Isti carnaliter intelligentes, dixerunt, Ubi est
pater tuus? Modo audi, ariane: Neque me scitis, neque Patrem
meum; quia si me sciretis, et Patrem meum sciretis. Quid est, si
me sciretis et Patrem, meum sciretis, nisi, ego et Pater unum
sumus? Quando vides aliquem alicui similem: intendat Charitas
vestra, quotidiana locutio est; non sit vobis arduum quod esse
advertitis usitatum: quando ergo vides aliquem alicui similem, et
nosti tu cui similis sit, admirans dicis, Quomodo iste homo similis
est illi homini! Hoc non diceres, nisi duo essent. Hic ille qui eum
ignorat, cui tu istum similem dicis: Itane, inquit, similis est?
Et tu ad eum: Quid enim, tu illum non nosti? At ille: Non novi,
inquit. Jam tu, ut illum quem nescit, ei notum facias ex praesente
quem cernit, respondes et dicis: Hunc vidisti, illum vidisti. Non
utique quia hoc dixisti, unum esse asseverasti, et duos negasti: sed
propter similitudinem tale dedisti responsum, Istum nosti et illum
nosti; valde enim similis est, et nihil distat omnino. Hinc et
Dominus, Si me, inquit, sciretis, et Patrem meum sciretis, non
quia Pater est Filius, sed quia Patri similis Filius. Erubescat
arianus. Gratias Domino quia et ipse arianus recessit ab errore
sabelliano, et non est patripassianus: non dicit ipsum Patrem indutum
carne venisse ad homines, ipsum esse passum, ipsum resurrexisse, et
quodammodo ad se ascendisse; hoc non dicit: agnoscit mecum Patrem,
Patrem esse; et Filium, Filium esse. Sed, o frater, evasisti
illud naufragium, quare tendis in alterum? Pater, Pater est;
Filius, Filius est: quare dicis dissimilem? quare diversum? quare
aliam substantiam? Si dissimilis esset, numquid diceret discipulis
suis, Qui me vidit, vidit et Patrem? numquid diceret Judaeis, Si
me sciretis, et Patrem meum sciretis? Unde hoc verum esset, nisi et
illud verum, Ego et Pater unum sumus?
8. Haec verba locutus est Jesus in gazophylacio docens in templo:
magna fiducia, sine timore. Non enim pateretur quod nollet, qui nec
nasceretur si nollet. Denique quid sequitur? Et nemo apprehendit
eum, quia nondum venerat hora ejus. Hoc item nonnulli cum audiunt,
sub fato fuisse Dominum Christum credunt, et dicunt: Ecce Christus
habebat fatum. O si cor tuum non esset fatuum, non crederes fatum!
Si fatum, sicut nonnulii intellexerunt, a fando dictum est, id est a
loquendo; Verbum Dei quomodo habet fatum, quando in ipso Verbo
omnia sunt quae condita sunt? Non enim aliquid Deus constituit quod
ante nescivit; in Verbo ipsius erat quod factum est. Mundus factus
est; et factus est, et ibi erat. Quomodo et factus est, et ibi
erat? Quia domus quam aedificat structor, prius in arte erat; et ibi
melius erat, sine vetustate, sine ruina: tamen ut ostendat artem,
fabricat domum; et processit quodammodo domus ex domo; et si domus
ruat, ars manet. Ita apud Dei Verbum erant omnia quae condita
sunt; quia omnia in sapientia fecit Deus (Psal. CIII, 24),
et cuncta nota fecit: non enim quia fecit didicit, sed quia noverat
fecit. Nobis quia facta sunt, nota sunt; illi nisi nota essent,
facta non essent. Praecessit ergo Verbum. Et quid ante Verbum
Dei? Nihil omnino. Nam si esset aliquid ante, non dictum esset,
In principio erat Verbum; sed, In principio factum est Verbum.
Denique de mundo quid ait Moyses? In principio fecit Deus coelum et
terram (Gen. I, 1). Fecit quod non erat: si ergo fecit quod
non erat, ante quid erat? In principio erat Verbum. Et unde coelum
et terra? Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3). Tu
ergo ponis Christum sub fato? Ubi sunt fata? In coelo, inquis, in
ordine et conversionibus siderum. Quomodo ergo fatum habet, per quem
factum est coelum et sidera; cum tua voluntas, si recte sapias,
transcendat et sidera? An quia nosti Christi carnem fuisse sub
coelo, ideo putas et potestatem Christi subditam coelo?
9. Audi, stulte: Nondum venerat hora ejus, non qua cogeretur
mori, sed qua dignaretur occidi. Noverat enim ipse quando deberet
mori: intendit omnia quae praedicta sunt de illo, et exspectabat
finiri omnia quae praedicta sunt ante ejus passionem futura; ut cum
impleta essent, tunc veniret et passio, dispositionis ordine, non
fatali necessitate. Denique audite, ut probetis: inter caetera quae
de illo prophetata sunt, scriptum est etiam, Dederunt in escam meam
fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII,
22). Quomodo facta sint, in Evangelio novimus. Prius dederunt
fel; accepit, gustavit, et despuit: postea in cruce pendens, ut
omnia praedicta complerentur, ait, Sitio: acceperunt spongiam aceto
plenam, in arundine ligaverunt, et admoverunt pendenti; accepit ille
et ait, Perfectum est. Quid est, Perfectum est? Impleta sunt
omnia quae ante passionem meam fuerant prophetata: ergo adhuc quid hic
facio? Denique posteaquam dixit, Perfectum est, inclinato capite
tradidit spiritum (Joan. XIX, 28-30). Numquid illi
latrones juxta confixi, quando voluerunt, exspiraverunt? Tenebantur
vinculis carnis, quia non erant creatores carnis: clavis confixi diu
cruciabantur, quia infirmitati non dominabantur. Dominus autem quando
voluit, carnem in utero virginali accepit: quando voluit, ad homines
processit; quamdiu voluit, inter homines vixit; quando voluit, a
carne discessit: hoc est potestatis, non necessitatis. Hanc ergo
horam ille exspectabat, non fatalem, sed opportunam et voluntariam:
ut prius omnia complerentur, quae ante passionem ipsius compleri
oportebat. Nam quomodo sub fati necessitate positus erat, qui alio
loco dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo
iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me, sed ego ipse pono eam a me,
et iterum sumo eam (Joan. X, 18)? Ostendit hanc potestatem,
quando eum Judaei quaerebant. Quem quaeritis, inquit? Et illi:
Jesum. Et ille: Ego sum. Qua voce audita, redierunt retro et
ceciderunt (Id. XVIII, 4-6).
10. Dicit aliquis, Si haec in illo potestas erat, quare, cum
Judaei insultarent pendenti et dicerent, Si Filius Dei est,
descendat de cruce (Matth. XXVII, 40), non descendit, ut
eis suam potestatem descendendo monstraret? Quia patientiam docebat,
ideo potentiam differebat. Si enim quasi commotus ad eorum verba
descenderet, victus conviciorum dolore putaretur. Prorsus non
descendit, fixus permansit, quando vellet abscessurus. Nam quid ei
magnum fuit de cruce descendere, qui potuit de sepulcro resurgere?
Intelligamus ergo nos quibus hoc ministratum est, potentiam Domini
nostri Jesu Christi occultam tunc, manifestam futuram in judicio: de
quo dictum est, Deus manifestus veniet, Deus noster et non silebit
(Psal. XLIX, 3). Quid est, manifestus veniet? Quia venit
occultus, veniet manifestus Deus noster, hoc est Christus. Et non
silebit: quid est, non silebit? Quia primo siluit. Ubi siluit?
Quando judicatus est; ut etiam hoc impleretur, quod et propheta
praedixerat, Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus
coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Isai.
LIII, 7). Si ergo pati nollet, non pateretur; si non
pateretur, sanguis ille non funderetur; si sanguis ille non
funderetur, mundus non redimeretur. Agamus itaque gratias et
potestati divinitatis, et miserationi infirmitatis ejus: et de occulta
potentia quam Judaei non noverant, unde illis modo dictum est, Neque
me nostis, neque Patrem meum; et de carne suscepta quam Judaei
noverant, et cujus patriam sciebant; unde illis alio loco dixit, Et
me nostis, et unde sim nostis (Joan. VII, 28). Utrumque
noverimus in Christo; et unde aequalis est Patri, et unde illo major
est Pater. Illud Verbum est, illud caro; illud Deus est, illud
homo: sed unus est Christus Deus et homo.
|
|