|
1. Bonum est, fratres, ut textum divinarum Scripturarum, et
maxime sancti Evangelii, nullum locum praetermittentes pertractemus,
ut possumus; et pro nostra capacitate pascamur, et ministremus vobis
unde et nos pascimur. Capitulum primum praeterito die dominico
tractatum esse meminimus, id est,
|
“In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio
apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est
nihil. Quod factum est, in illo vita est; et vita erat lux hominum;
et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.”
|
|
Huc
usque tractatum esse credo: recordamini omnes qui adfuistis; et qui
non adfuistis, credite nobis, et his qui adesse voluerunt. Nunc ergo
quia non possumus semper omnia replicare, propter eos qui hoc volunt
audire quod sequitur, et oneri est illis si repetantur priora cum
defraudatione posteriorum; dignentur et qui non aderant non praeterita
exigere, sed cum his qui aderant et nunc audire praesentia.
2. Sequitur, Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.
Et enim ea quae dicta sunt superius, fratres charissimi, de
divinitate Christi dicta sunt ineffabili, et prope ineffabiliter.
Quis enim capiet, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud
Deum? Et ne vilescat tibi nomen Verbi, per consuetudinem
quotidianorum verborum, Et Deus erat Verbum. Hoc Verbum idipsum
est, unde hesterno die multum locuti sumus: et praestiterit Dominus,
ut vel tantum loquendo aliquid ad corda vestra perduxerimus. In
principio erat Verbum. Idipsum est, eodem modo est; sicut est,
semper sic est; mutari non potest: hoc est est . Quod nomen suum
dixit famulo suo Moysi: Ego sum qui sum; et, Misit me qui est
(Exod. III, 14). Quis ergo hoc capiet, cum videatis omnia
mortalia mutabilia; cum videatis non solum corpora variari per
qualitates, nascendo, crescendo, deficiendo, moriendo, sed etiam
ipsas animas per affectum diversarum voluntatum distendi atque
discindi: cum videatis homines et percipere posse sapientiam, si se
illius luci et calori admoverint; et amittere posse sapientiam, si
inde malo affectu recesserint? Cum videatis ergo ista omnia esse
mutabilia; quid est quod est, nisi quod transcendit omnia quae sic
sunt ut non sint? Quis ergo hoc capiat? Aut quis, quomodocumque
intenderit vires mentis suae, ut attingat quomodo potest id quod est,
ad id quod utcumque mente attigerit, possit pervenire? Sic est enim
tanquam videat quisque de longe patriam, et mare interjaceat; videt
quo eat, sed non habet qua eat. Sic ad illam stabilitatem nostram ubi
quod est est, quia hoc solum semper sic est ut est, volumus
pervenire; interjacet mare hujus saeculi qua imus, etsi jam videmus
quo imus: nam multi nec quo eant vident. Ut ergo esset et qua
iremus, venit inde ad quem ire volebamus. Et quid fecit? Instituit
lignum quo mare transeamus. Nemo enim potest transire mare hujus
saeculi, nisi cruce Christi portatus. Hanc crucem aliquando
amplectitur et infirmus oculis : et qui non videt longe quo eat, non
ab illa recedat, et ipsa illum perducet.
3. Itaque, fratres mei, hoc insinuaverim cordibus vestris: si
vultis pie et christiane vivere, haerete Christo secundum id quod pro
nobis factus est, ut perveniatis ad eum secundum id quod est, et
secundum id quod erat. Accessit, ut pro nobis hoc fieret ; quia hoc
pro nobis factus est, ubi portentur infirmi, et mare saeculi
transeant, et perveniant ad patriam; ubi jam navi non opus erit, quia
nullum mare transitur. Melius est ergo non videre mente id quod est,
et tamen a Christi cruce non recedere, quam videre illud mente, et
crucem Christi contemnere. Bonum est super hoc et optimum, si fieri
potest, ut et videatur quo eundum sit, et teneatur quo portetur qui
pergit. Hoc potuerunt mentes magnae montium, qui montes dicti sunt,
quos maxime illustrat lumen justitiae: potuerunt, et viderunt illud
quod est. Nam videns Joannes dicebat, In principio erat Verbum,
et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Viderunt hoc, et
ut pervenirent ad id quod videbant de longe, a cruce Christi non
recesserunt, et humilitatem Christi non contempserunt. Parvuli vero
qui hoc non possunt intelligere, non recedentes a cruce et passione et
resurrectione Christi, in ipsa navi perducuntur ad id quod non
vident, in qua navi perveniunt et illi qui vident.
4. At vero quidam philosophi hujus mundi exstiterunt, et
inquisierunt Creatorem per creaturam: quia potest inveniri per
creaturam, evidenter dicente Apostolo, Invisibilia enim ejus, a
constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta
conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus et divinitas, ut sint
inexcusabiles. Et sequitur, Quia cum cognovissent Deum: non
dixit, Quia non cognoverunt; sed, Quia cum cognovissent Deum, non
sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in
cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Unde
obscuratum? Sequitur, et dicit apertius: Dicentes enim se esse
sapientes, stulti facti sunt (Rom. I, 20-22). Viderunt quo
veniendum esset: sed ingrati ei qui illis praestitit quod viderunt,
sibi voluerunt tribuere quod viderunt; et facti superbi amiserunt quod
videbant, et conversi sunt inde ad idola et simulacra et ad culturas
daemoniorum, adorare creaturam, et contemnere Creatorem. Sed jam
isti elisi ista fecerunt: ut autem eliderentur, superbierunt; cum
autem superbirent, sapientes se esse dixerunt. Hi ergo de quibus
dixit, Qui cum cognovissent Deum, viderunt hoc quod dicit Joannes,
quia per Verbum Dei facta sunt omnia. Nam inveniuntur et ista in
libris philosophorum: et quia unigenitum Filium habet Deus, per quem
sunt omnia. Illud potuerunt videre quod est, sed viderunt de longe:
noluerunt tenere humilitatem Christi, in qua navi securi pervenirent
ad id quod longe videre potuerunt; et sorduit eis crux Christi. Mare
transeundum est, et lignum contemnis? O sapientia superba! irrides
crucifixum Christum; ipse est quem longe vidisti: In principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum. Sed quare crucifixus est? Quia
lignum tibi humilitatis ejus necessarium erat. Superbia enim
tumueras, et longe ab illa patria projectus eras; et fluctibus hujus
saeculi interrupta est via, et qua transeatur ad patriam non est, nisi
ligno porteris. Ingrate, irrides eum qui ad te venit ut redeas!
Ipse factus est via, et hoc per mare: inde in mari ambulavit
(Matth. XIV, 25), ut ostenderet esse in mari viam. Sed tu,
qui quomodo ipse ambulare in mari non potes, navi portare, ligno
portare: crede in crucifixum, et poteris pervenire. Propter te
crucifixus est, ut humilitatem doceret; et quia si sic veniret ut
Deus, non agnosceretur. Si enim sic veniret ut Deus, non veniret
eis qui videre Deum non poterant. Non enim secundum id quod Deus
est, aut venit, aut discedit; cum sit ubique praesens, et nullo loco
contineatur. Sed secundum quid venit? Quod apparuit homo.
5. Quia ergo sic erat homo, ut lateret in illo Deus, missus est
ante illum magnus homo, per cujus testimonium inveniretur plus quam
homo. Et quis est hic? Fuit homo. Et quomodo posset iste verum de
Deo dicere? Missus a Deo. Quid vocabatur? Cui nomen erat
Joannes. Quare venit? Hic venit in testimonium, ut testimonium
perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Qualis iste qui
testimonium perhiberet de lumine? Magnum aliquid iste Joannes,
ingens meritum, magna gratia, magna celsitudo! Mirare, plane
mirare; sed tanquam montem. Mons autem in tenebris est, nisi luce
vestiatur. Ergo tantum mirare Joannem, ut audias quod sequitur,
Non erat ille lumen: ne cum montem putas lumen esse, naufragium in
monte facias, non solatium invenias. Sed quid debes mirari? Montem
tanquam montem. Erige autem te ad illum qui illuminat montem, qui ad
hoc erectus est, ut prior radios excipiat, et oculis tuis nuntiet.
Ergo, non erat ille lumen.
6. Quare igitur venit? Sed ut testimonium perhiberet de lumine.
Utquid hoc? Ut omnes crederent per illum. Et de quo lumine
testimonium perhiberet? Erat lux vera. Quare additum est, vera?
Quia et homo illuminatus dicitur lux; sed vera lux illa est quae
illuminat. Nam et oculi nostri dicuntur lumina; et tamen nisi aut per
noctem lucerna accendatur, aut per diem sol exeat, lumina ista sine
causa patent. Sic ergo et Joannes erat lux, sed non vera lux: quia
non illuminatus, tenebrae; sed illuminatione factus est lux. Nisi
autem illuminaretur, tenebrae erat, sicut omnes impii, quibus jam
credentibus dixit Apostolus, Fuistis aliquando tenebrae. Modo autem
quia crediderant, quid? Nunc autem lux, inquit, in Domino
(Ephes. V, 8). Nisi adderet, in Domino, non intelligeremus.
Lux, inquit, in Domino: tenebrae non in Domino eratis. Fuistis
enim aliquando tenebrae: ibi non addidit, in Domino. Ergo tenebrae
in vobis, lux in Domino. Sic et ille non erat lux, sed ut
testimonium perhiberet de lumine.
7. Ubi autem est ipsa lux? Erat lux vera, quae illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum. Si omnem hominem venientem, et
ipsum Joannem. Ipse ergo illuminabat, a quo se demonstrari volebat.
Intelligat Charitas vestra: veniebat enim ad mentes infirmas, ad
corda saucia, ad aciem animae lippientis. Ad hoc venerat. Et unde
posset anima videre quod perfecte est? Quomodo plerumque fit ut in
aliquo corpore radiato cognoscatur ortus esse sol, quem oculis videre
non possumus. Quia et qui saucios habent oculos, idonei sunt videre
parietem illuminatum et illustratum a sole, vel montem vel arborem,
aut aliquid hujusmodi idonei sunt videre; et in alio illustrato
demonstratur illis ortus ille, cui videndo adhuc minus idoneam aciem
gerunt. Sic ergo illi omnes ad quos Christus venerat, minus idonei
erant eum videre: radiavit Joannem; et per illum confitentem se
radiatum ac se illuminatum esse, non qui radiaret et illuminaret,
cognitus est ille qui illuminat, cognitus est ille qui illustrat,
cognitus est qui implet. Et quis est? Qui illuminat, inquit, omnem
hominem venientem in mundum. Nam si illinc non recederet, non esset
illuminandus: sed ideo hic illuminandus, quia illinc recessit, ubi
homo semper poterat esse illuminatus.
8. Quid ergo? Si venit huc, ubi erat? In hoc mundo erat. Et
hic erat, et huc venit: hic erat per divinitatem; huc venit per
carnem: quia cum hic esset per divinitatem, ab stultis et caecis et
iniquis videri non poterat. Ipsi iniqui tenebrae sunt de quibus dictum
est, Lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt
(Joan. I, 5). Ecce hic est et modo, et hic erat, et semper
hic est; et nunquam recedit, nusquam recedit. Opus est ut habeas
unde videas quod tibi nunquam recedit; opus est ut tu non recedas ab eo
qui nusquam recedit; opus est ut tu non deseras, et non desereris.
Noli cadere, et non tibi occidet. Si tu feceris casum, ille tibi
facit occasum: si autem tu stas, praesens est tibi. Sed non
stetisti: recordare unde cecideris, unde te dejecit qui prior te
cecidit. Dejecit enim te, non vi, non impulsu, sed voluntate tua.
Si enim malo non consentires, stares, illuminatus maneres. Modo
autem quia jam cecidisti, et factus es saucius corde, unde videri illa
lux potest , venit ad te talis qualem posses videre; et talem se
hominem praebuit, ut ab homine quaereret testimonium. Ab homine
quaerit testimonium Deus, et Deus testem habet hominem; habet Deus
testem hominem, sed propter hominem: tam infirmi sumus! Per lucernam
quaerimus diem: quia lucerna dictus est ipse Joannes, Domino
dicente: Ille erat lucerna ardens et lucens, et vos voluistis
exsultare ad horam in lumine ejus; ego autem habeo testimonium majus
Joanne (Id. V, 35, 36.)
9. Ergo ostendit quia propter homines voluit per lucernam demonstrari
ad fidem credentium, ut per ipsam lucernam inimici ejus
confunderentur. Illi enim inimici qui illum tentabant, et dicebant,
Dic nobis, In qua potestate ista facis? Interrogabo vos et ego,
inquit, unum sermonem: dicite mihi, baptismus Joannis unde est? de
coelo, an ab hominibus? Et turbati sunt, et dixerunt apud
semetipsos, Si dixerimus de coelo; dicturus est nobis, Quare ergo
non credidistis illi? (quia ille Christo perhibuerat testimonium, et
dixerat, Non sum ego Christus, sed ille [Joan. I, 20
27]). Si autem ex hominibus dixerimus esse, timemus populum ne
lapidet nos; quia tanquam prophetam habebant Joannem. Timentes
lapidationem, sed plus timentes veritatis confessionem, responderunt
mendacium veritati; et mentita est iniquitas sibi (Psal. XXVI,
12). Dixerunt enim: Nescimus. Et Dominus, quia ipsi contra se
clauserant, negando se scire quod noverant, nec ipse illis aperuit,
quia non pulsaverunt. Dictum est enim: Pulsate, et aperietur vobis
(Matth. VII, 7). Non solum autem illi non pulsaverunt, ut
aperiretur; sed negando, ostium ipsum contra se obstruxerunt. Et ait
eis Dominus: Nec ego dico vobis in qua potestate ista facio
(Matth. XXI, 23-27, Marc. XI, 28-33, et Luc.
XX, 2-8). Et confusi sunt per Joannem; impletumque in illis
est, Paravi lucernam Christo meo; inimicos ejus induam confusione
(Psal. CXXXI, 17, 18).
10. In mundo erat, et mundus per eum factus est. Ne putes quia
sic erat in mundo, quomodo in mundo est terra, in mundo est coelum,
in mundo est sol, luna et stellae, in mundo arbores, pecora,
homines. Non sic iste in mundo erat. Sed quomodo erat? Quomodo
artifex, regens quod fecit. Non enim sic fecit, quomodo facit
faber. Forinsecus est arca quam facit, et illa in alio loco posita
est, cum fabricatur; et quamvis juxta sit, ipse alio loco sedet qui
fabricat, et extrinsecus est ad illud quod fabricat: Deus autem mundo
infusus fabricat, ubique positus fabricat, et non recedit aliquo, non
extrinsecus quasi versat molem quam fabricat. Praesentia majestatis
facit quod facit; praesentia sua gubernat quod fecit. Sic ergo erat
in mundo, quomodo per quem mundus factus est. Per ipsum enim mundus
factus est, et mundus eum non cognovit.
11. Quid est, mundus factus est per ipsum? Coelum, terra, mare
et omnia quae in eis sunt, mundus dicitur. Iterum alia
significatione, dilectores mundi mundus dicuntur. Mundus per ipsum
factus est, et mundus eum non cognovit. Num enim coeli non
cognoverunt Creatorem suum, aut Angeli non cognoverunt Creatorem
suum, aut non cognoverunt Creatorem suum sidera, quem confitentur
daemonia? Omnia undique testimonium perhibuerunt. Sed qui non
cognoverunt? Qui amando mundum dicti sunt mundus. Amando enim
habitamus corde: amando autem, hoc appellari meruerunt quod ille ubi
habitabant. Quomodo dicimus, Mala est illa domus; aut, Bona est
illa domus: non in illa quam dicimus malam, parietes accusamus; aut
in illa quam dicimus bonam, parietes laudamus: sed malam domum,
inhabitantes malos; et bonam domum, inhabitantes bonos. Sic et
mundum, qui inhabitant amando mundum. Qui sunt? Qui diligunt
mundum: ipsi enim corde habitant in mundo. Nam qui non diligunt
mundum, carne versantur in mundo; sed corde inhabitant coelum, sicut
Apostolus dicit: Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp.
III, 20). Ergo mundus per eum factus est, et mundus eum non
cognovit.
12. In sua propria venit: quia omnia ista per eum facta sunt. Et
sui eum non receperunt. Qui sui? Homines quos fecit. Judaei quos
primitus fecit super omnes gentes esse. Quia aliae gentes idola
adorabant, et daemonibus serviebant; ille autem populus natus erat de
semine Abrahae: et ipsi maxime sui; quia et per carnem quam suscipere
dignatus est, cognati. In sua propria venit, et sui eum non
receperunt. Non receperunt omnino, nullus recepit? Nullus ergo
salvus factus est? Nemo enim salvus fiet, nisi qui Christum
receperit venientem.
13. Sed addidit: Quotquot autem receperunt eum. Quid eis
praestitit? Magna benevolentia! Magna misericordia! Unicus natus
est, et noluit manere unus. Multi homines cum filios non habuerint,
peracta aetate adoptant sibi; et voluntate faciunt quod natura non
potuerunt: hoc faciunt homines. Si autem aliquis habeat filium
unicum, gaudet ad illum magis; quia solus omnia possessurus est, et
non habebit qui cum eo dividat haereditatem, ut pauperior remaneat.
Non sic Deus: Unicum eumdem ipsum quem genuerat, et per quem cuncta
creaverat, misit in hunc mundum, ut non esset unus, sed fratres
haberet adoptatos. Non enim nos nati sumus de Deo, quomodo ille
Unigenitus, sed adoptati per gratiam ipsius. Ille enim venit
Unigenitus solvere peccata, quibus peccatis implicabamur, ne
adoptaret nos propter impedimentum eorum: quos sibi fratres facere
volebat, ipse solvit, et fecit cohaeredes. Sic enim dicit
Apostolus, Si autem filius, et haeres per Deum (Galat. IV,
7): et iterum, Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi
(Rom. VIII, 17). Non timuit ille habere cohaeredes; quia
haereditas ejus non fit angusta, si multi possederint. Illi ipsi
certe illo possidente fiunt haereditas ipsius, et ipse vicissim fit
haereditas ipsorum. Audi quomodo ipsi fiant haereditas ipsius:
Dominus dixit ad me, Filius meus es tu; ego hodie genui te.
Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II,
7, 8). Ille quomodo fit haereditas eorum? Dicit in Psalmo:
Dominus pars haereditatis meae et calicis mei (Psal. XV, 5).
Et nos illum possideamus, et ipse nos possideat: ille nos possideat,
sicut Dominus; nos illum possideamus sicut salutem, nos possideamus
sicut lucem. Quid ergo dedit his qui receperunt illum? Dedit eis
potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: ut
teneant lignum, et mare transeant.
14. Et quomodo illi nascuntur? Isti quia filii Dei fiunt et
fratres Christi, utique nascuntur. Nam si non nascuntur, filii
quomodo esse possunt? Sed filii hominum nascuntur ex carne et
sanguine, et ex voluntate viri, et ex complexu conjugii. Illi autem
quomodo ei nascuntur? Qui non ex sanguinibus: tanquam maris et
feminae. Sanguina non est latinum: sed quia graece positum est
pluraliter, maluit ille qui interpretabatur sic ponere, et quasi minus
latine loqui secundum grammaticos, et tamen explicare veritatem
secundum auditum infirmorum. Si enim diceret sanguinem singulari
numero, non explicaret quod volebat: ex sanguinibus enim homines
nascuntur maris et feminae. Dicamus ergo, non timeamus ferulas
grammaticorum; dum tamen ad veritatem solidam et certiorem
perveniamus. Reprehendit qui intelligit, ingratus quia intellexit.
Non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate
viri. Carnem pro femina posuit: quia de costa cum facta esset, Adam
dixit, Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea (Gen.
II, 23); et Apostolus ait, Qui diligit uxorem suam, seipsum
diligit; nemo enim unquam carnem suam odio habet (Ephes. V, 28
et 29). Ponitur ergo caro pro uxore, quomodo et aliquando spiritus
pro marito. Quare? Quia ille regit, haec regitur: ille imperare
debet, ista servire. Nam ubi caro imperat, et spiritus servit,
perversa domus est. Quid pejus domo, ubi femina habet imperium super
virum? Recta autem domus, ubi vir imperat, femina obtemperat.
Rectus ergo ipse homo, ubi spiritus imperat, caro servit.
15. Hi ergo non ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed
ex Deo nati sunt. Ut autem homines nascerentur ex Deo, primo ex
ipsis natus est Deus. Christus enim Deus, et Christus natus ex
hominibus. Non quaesivit quidem nisi matrem in terra, quia jam patrem
habebat in coelo: natus ex Deo, per quem efficeremur; et natus ex
femina, per quem reficeremur. Noli ergo mirari, o homo, quia
efficeris filius per gratiam, quia nasceris ex Deo secundum Verbum
ejus. Prius ipsum Verbum voluit nasci ex homine, ut tu securus
nascereris ex Deo, et diceres tibi: Non sine causa Deus nasci ex
homine voluit, nisi quia alicujus momenti me existimavit, ut
immortalem me faceret, et pro me mortaliter nasceretur. Ideo cum
dixisset, ex Deo nati sunt; quasi ne miraremur, et exhorreremus
tantam gratiam, ut nobis incredibile videretur quia homines ex Deo
nati sunt, quasi securum te faciens, ait: Et Verbum caro factum
est, et habitavit in nobis. Quid ergo miraris quia homines ex Deo
nascuntur? Attende ipsum Deum natum ex hominibus: Et Verbum caro
factum est, et habitavit in nobis.
16. Quia vero Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, ipsa
nativitate collyrium fecit, unde tergerentur oculi cordis nostri, et
possemus videre majestatem ejus per ejus humilitatem . Ideo factum est
Verbum caro, et habitavit in nobis; sanavit oculos nostros: et quid
sequitur? Et vidimus gloriam ejus. Gloriam ejus nemo posset videre,
nisi carnis humilitate sanaretur. Unde non poteramus videre?
Intendat ergo Charitas vestra, et videte quod dico. Irruerat homini
quasi pulvis in oculum, irruerat terra, sauciaverat oculum, videre
non poterat lucem: oculus iste sauciatus inungitur; terra sauciatus
erat, et terra illuc mittitur ut sanetur. Omnia enim collyria et
medicamenta nihil sunt nisi de terra. De pulvere caecatus es, de
pulvere sanaris: ergo caro te caecaverat, caro te sanat. Carnalis
enim anima facta erat consentiendo affectibus carnalibus; inde fuerat
oculus cordis caecatus. Verbum caro factum est: medicus iste tibi
fecit collyrium. Et quoniam sic venit ut de carne vitia carnis
exstingueret, et de morte occideret mortem; ideo factum est in te, ut
quoniam Verbum caro factum est, tu possis dicere, Et vidimus gloriam
ejus. Qualem gloriam? Qualis factus est filius hominis? Illa
humilitas ipsius est, non gloria ipsius. Sed quo perducta est acies
hominis, curata per carnem? Vidimus, inquit, gloriam ejus, gloriam
quasi Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate. De gratia et
veritate alio loco uberius in ipso Evangelio, si Dominus dignatus
fuerit donare, tractabimus. Haec nunc sufficiant, et aedificamini in
Christo, et confortamini in fide, et vigilate in bonis operibus: et
a ligno nolite recedere, per quod possitis mare transire.
|
|