|
1. Lectio sancti Evangelii quae praecessit hodiernam, ita
concluserat, quia locutus est docens in gazophylacio Dominus, quae
voluit, et quae audistis: et nemo apprehendit eum, quia nondum
venerat hora ejus (Joan. VIII, 20). Hinc disputatum est
dominico die, quod ipse donare dignatus est. Intimavimus Charitati
vestrae quare dictum sit, Nondum venerat hora ejus; ne positum
Christum sub aliqua necessitate fatali ulla impietas auderet improbe
suspicari. Nondum enim venerat hora qua ex ordine suo, secundum ea
quae praedicta sunt de illo, non mori cogeretur invitus, sed
occideretur paratus.
2. Modo autem de ipsa passione sua, quae posita erat non in ejus
necessitate, sed potestate, locutus est Judaeis dicens: Ego vado.
Christo enim Domino mors profectio fuit illo unde venerat, et unde
non discesserat. Ego, inquit, vado, et quaeretis me: non
desiderio, sed odio. Nam illum posteaquam abscessit ab oculis
hominum, inquisierunt et qui oderant et qui amabant: illi
persequendo, illi habere cupiendo. In Psalmis ait ipse Dominus per
prophetam, Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam
(Psal. CXLI, 5): et iterum ait alio loco in Psalmo,
Confundantur et revereantur requirentes animam meam (Psal.
XXXIX, 15). Culpavit qui non requirerent, damnavit qui
requirerent. Malum est enim non quaerere animam Christi, sed quomodo
eam quaesierunt discipuli; et malum est quaerere animam Christi, sed
quomodo eam Judaei quaesierunt: illi enim ut haberent, isti ut
perderent. Denique isti quia sic quaerebant more malo, corde
perverso, quid secutus adjunxit? Quaeretis me, et, ne putetis quia
bene me quaeretis, in peccato vestro moriemini. Hoc est Christum
male quaerere, in peccato suo mori: hoc est illum odisse, per quem
posset solum salvus esse. Cum enim homines quorum spes in Deo est,
non debeant mala reddere nec pro malis, reddebant isti mala pro bonis.
Praenuntiavit ergo illis Dominus, dixitque sententiam praescius,
quod in suo peccato morerentur. Deinde adjungit: Quo ego vado, vos
non potestis venire. Hoc et discipulis alio loco dixit; nec tamen eis
dixit, In peccato vestro moriemini. Quid autem dixit? Quod et
istis: Quo ego vado, vos venire non potestis (Joan. XIII,
33). Non abstulit spem, sed praedixit dilationem. Quando enim
hoc discipulis Dominus loquebatur, tunc non poterant venire quo ille
ibat, sed postea venturi erant: isti autem nunquam, quibus praescius
dixit, In peccato vestro moriemini.
3. His autem auditis verbis, quomodo solent carnea cogitantes, et
secundum carnem judicantes, et totum carnaliter audientes atque
sapientes, dixerunt: Numquid interficiet semetipsum; quia dixit,
Quo ego vado, vos non potestis venire? Stulta verba, et omnino
insipientiae plena. Quid enim? non poterant illo venire quo ille
perrexisset, si interficeret semetipsum? Numquid ipsi non erant
morituri? Quid est ergo, Numquid interficiet semetipsum; quia
dixit, Quo ego vado, vos non potestis venire? Si de morte hominis
diceret, quis homo non moritur? Ergo quo ego vado dixit, non cum
itur ad mortem, sed quo ibat ipse post mortem. Illi itaque non
intelligentes, ista responderunt.
4. Et Dominus ad eos qui terram sapiebant, quid ait? Et dicebat
eis: Vos de deorsum estis. Ideo terram sapitis, quia sicut
serpentes terram manducatis. Quid est, terram manducatis? Terrenis
pascimini, terrenis delectamini, terrenis inhiatis, sursum cor non
habetis. Vos de deorsum estis: ego de supernis sum. Vos de mundo
hoc estis: ego non sum de hoc mundo. Quomodo enim erat de mundo, per
quem factus est mundus? Omnes de mundo post mundum; quia prius
mundus, et sic homo de mundo: prius autem Christus, deinde mundus;
quoniam ante mundum Christus, ante Christum nihil: quia in principio
erat Verbum; omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3).
Sic ergo erat ille de supernis. De quibus supernis? De aere?
Absit: ibi et aves volitant. De coelo quod videmus? Et hoc absit;
ibi et stellae et sol et luna circumeunt. De Angelis? Neque hoc
intelligatis: per illum et Angeli facti sunt, per quem omnia facta
sunt. De quibus ergo supernis Christus? Ab ipso Patre. Nihil
illo Deo superius, qui Verbum genuit aequale sibi, coaeternum sibi,
unigenitum, sine tempore, per quem conderet tempora. Sic ergo accipe
Christum de supernis, ut excedas cogitatione tua omne quod factum
est; universam omnino creaturam, omne corpus, omnem conditum
spiritum, omnem rem quoquo modo mutabilem: totum excede, sicut
excessit Joannes, ut contingeret, In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
5. Ego ergo, inquit, de supernis sum. Vos de hoc mundo estis:
ego non sum de hoc mundo. Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis
vestris. Exposuit nobis, fratres, quid intelligi voluerit, Vos de
hoc mundo estis. Ideo quippe dixit, Vos de hoc mundo estis, quia
peccatores erant, quia iniqui erant, quia infideles erant, quia
terrena sapiebant. Nam quid vobis videtur de sanctis Apostolis?
Quantum intererat inter Judaeos et Apostolos? Quantum inter
tenebras et lucem, quantum inter fidem et infidelitatem, quantum inter
pietatem et impietatem, quantum inter spem et desperationem, quantum
inter charitatem et cupiditatem: multum ergo intererat. Quid ergo?
quia tantum intererat, Apostoli de mundo non erant? Si cogites
quomodo nati sint, et unde venerint; quia omnes ex Adam venerant, de
hoc mundo erant. Sed quid eis ait ipse Dominus? Ego vos de mundo
elegi (Id. XV, 19). Qui ergo de mundo erant, facti sunt non
de mundo, et pertinere coeperunt ad eum per quem factus est mundus.
Isti autem remanserunt esse de mundo, quibus dictum est, Moriemini
in peccatis vestris.
6. Nemo ergo dicat, fratres, De hoc mundo non sum. Quisquis es
homo, de hoc mundo es: sed venit ad te qui fecit mundum, et liberavit
te de hoc mundo. Si delectat te mundus, semper vis esse immundus; si
autem jam non te delectat hic mundus, jam tu es mundus. Verumtamen si
per aliquam infirmitatem adhuc te delectat mundus, habitet in te qui
mundat, et eris mundus. Si autem fueris mundus, non remanebis in
mundo; nec audies quod audierunt Judaei, Moriemini in peccatis
vestris. Omnes enim cum peccato nati sumus; omnes vivendo ad id quod
nati eramus addidimus, magisque de mundo facti sumus, quam tunc quando
de parentibus nostris nati sumus. Et ubi essemus, si ille non
veniret, qui non habebat omnino peccatum , ut solveret omne peccatum?
In quem Judaei quia non credebant, merito audierunt, Moriemini in
peccatis vestris: quia non habere peccatum nullo modo potuistis, qui
eum peccato nati estis, sed tamen si in me, inquit, credideritis,
cum peccato quidem nati estis, sed in peccato vestro morituri non
estis. Tota ergo infelicitas Judaeorum ipsa erat, non, peccatum
habere, sed in peccatis mori. Hoc est quod debet fugere omnis
christianus: propter hoc ad Baptismum curritur; propter hoc qui
aegritudine vel aliunde periclitantur, sibi desiderant subveniri;
propter hoc etiam sugens parvulus a matre piis manibus ad Ecclesiam
fertur, ne sine Baptismo exeat, et in peccato quo natus est
moriatur. Infelicissima conditio, misera sors istorum, qui de ore
veridico audierunt, In peccatis vestris moriemini.
7. Unde tamen hoc eis contingat, exponit: Si enim non credideritis
quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. Credo, fratres, in
illa multitudine quae Dominum audiebat, et eos fuisse qui credituri
erant. Quasi autem in omnes processerat severissima illa sententia,
In peccato vestro moriemini; ac per hoc et illis qui credituri erant,
spes erat ablata: illi saeviebant, illi timebant; imo non timebant,
sed jam desperabant. Revocavit eos in spem; adjunxit enim, Si non
credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. Ergo si
credideritis quia ego sum, non moriemini in peccatis vestris. Reddita
est spes desperantibus, excitatio facta est dormientibus, cordibus
evigilaverunt: inde plurimi crediderunt, sicut Evangelii ipsius
consequentia testantur. Erant enim illic membra Christi, quae nondum
adhaeserant corpori Christi: et in illo populo a quo crucifixus est,
a quo in ligno suspensus est, a quo pendens irrisus est, a quo lancea
vulneratus est, a quo felle et aceto potatus est, erant membra
Christi, pro quibus dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt
quid faciunt. Quid autem converso non ignoscitur, si fusus Christi
sanguis ignoscitur? Quis homicida desperet, si in spem redditus est a
quo etiam Christus occisus est? Crediderunt inde multi; donatus est
eis sanguis Christi, ut magis eum biberent quo liberarentur, quam rei
de illo effuso tenerentur: quis desperet? Et si in cruce latro
salvatus est, ante paululum homicida, post paululum accusatus,
convictus, damnatus, suspensus, liberatus; noli mirari. Ubi
convictus, ibi damnatus: sed ibi liberatus, ubi mutatus (Luc.
XXIII, 34-43). In hoc ergo populo cui Dominus
loquebatur, erant qui in peccato suo fuerant morituri: erant etiam qui
in ipsum qui loquebatur, fuerant credituri, et ab omni peccato
liberandi.
8. Tamen hoc attende quod ait Dominus Christus: Si non
credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. Quid est,
Si non credideritis quia ego sum? Ego sum, quid? Nihil addidit;
et quia nihil addidit, multum est quod commendavit. Exspectabatur
enim ut diceret quid esset, nec tamen dixit. Quid exspectabatur ut
diceret? Forte, Nisi credideritis quia ego sum Christus; nisi
credideritis quia ego sum Dei Filius; nisi credideritis quia ego sum
Verbum Patris; nisi credideritis quia ego sum conditor mundi; nisi
credideritis quia ego sum hominis formator et reformator, creator et
recreator, factor et refactor: nisi hoc credideritis quia ego sum,
moriemini in peccatis vestris. Multum est quod ait ipsum, Ego sum :
quia sic dixerat et Deus Moysi, Ego sum qui sum. Quis digne
eloquatur quid sit, sum? Mittebat Deus per angelum suum, servum
suum Moysen ad liberandum ex Aegypto populum suum (legistis quod
audistis, et nostis; commemoro tamen); mittebat trementem;
excusantem, sed obedientem. Cum ergo excusaret, ait Deo, quem
loqui in angelo intelligebat: Si dixerit mihi populus, Et quis est
Deus qui misit te, quid eis dicam? Et Dominus ad eum, Ego sum qui
sum: et repetivit, Dices filiis Israel, Qui est, misit me ad
vos. Non ait et ibi, Ego sum Deus; aut, Ego sum mundi
fabricator; aut, Ego sum omnium rerum creator; aut, Ego sum ipsius
populi liberandi propagator: sed hoc tantum, Ego sum qui sum; et,
Dices filiis Israel, Qui est; non addidit, Qui est Deus vester,
qui est Deus patrum vestrorum, sed tantum hoc dixit, Qui est, misit
me ad vos. Forte multum erat et ad ipsum Moysen, sicut multum est et
ad nos, et multo magis ad nos, intelligere quid dictum sit, Ego sum
qui sum; et, Qui est, misit me ad vos. Et si forte caperet
Moyses, illi ad quos mittebatur quando caperent? Distulit ergo
Dominus quod capere homo non posset, et addidit quod capere posset:
adjunxit enim et ait, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et
Deus Jacob (Exod. III, 13-15). Hoc potes capere: Nam
Ego sum qui sum, quae mens potest capere?
9. Quid ergo nos? audebimusne aliquid dicere ex hoc quod dictum
est, Ego sum qui sum: vel potius ex hoc quod Dominum dicere
audistis, Nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis
vestris? Itane his viribus meis tantillis et pene nullis, audebo
disputare quid sit quod ait Dominus Christus, Nisi credideritis quia
ego sum? Audebo ipsum Dominum interrogare: audite me interrogantem
potius quam disputantem, magis quaerentem quam praesumentem, potius
discentem quam docentem, et certe in me vel per me etiam vos
interrogate. Praesto est etiam ipse Dominus qui ubique est, audiat
interrogandi affectum, et intelligendi praestet effectum. Nam ego
quibus verbis, et si forte aliquid capio, perducere possum quod capio
ad corda vestra? Quisnam sufficit sonus? quae suppetit eloquentia?
quae vires intelligendi? quae facultas proferendi?
10. Dicam ergo Domino nostro Jesu Christo, dicam, et audiat me
. Credo praesentem, omnino non dubito; ipse enim dixit, Ecce ego
vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII,
20). O Domine Deus noster, quid est quod aisti, Nisi
credideritis quia ego sum? Quid enim non est eorum quae fecisti?
Numquid coelum non est? numquid terra non est? numquid non sunt ea
quae in terra et in coelo sunt? numquid homo ipse cui loqueris non
est? numquid angelus quem mittis non est? Si omnia sunt haec quae per
te facta sunt, quid est quod tibi proprium quiddam tenuisti ipsum
esse, quod aliis non dedisti, ut tu solus esses? Nam quomodo audio,
Ego sum qui sum; quasi alia non sint? et quomodo audio, Nisi
credideritis quia ego sum? Illi enim non erant qui audiebant? Et si
peccatores erant, homines erant. Quid ergo facio? Quid sit ipsum
esse, dicat cordi, intus dicat, intus loquatur; homo interior
audiat, mens capiat vere esse: est enim semper eodem modo esse.
(Res enim aliqua, quaelibet omnino: quasi coepi disputare, et
destiti quaerere; forte quod audivi volo loqui, auditui meo det
exsultationem et vestro cum loquor): res enim quaelibet, prorsus
qualicumque excellentia, si mutabilis est, non vere est; non enim est
ibi verum esse, ubi est et non esse. Quidquid enim mutari potest,
mutatum non est quod erat: si non est quod erat, mors quaedam ibi
facta est; peremptum est aliquid ibi quod erat, et non est. Nigredo
mortua est in capite albescentis senis, pulchritudo mortua est in
corpore fessi et incurvi senis, mortuae sunt vires in corpore
languentis, mortua est statio in corpore ambulantis, mortua est
ambulatio in corpore stantis, mortua est ambulatio et statio in corpore
jacentis, mortua est locutio in lingua tacentis: quidquid mutatur et
est quod non erat, video ibi quamdam vitam in eo quod est, et mortem
in eo quod fuit. Denique de mortuo cum dicitur, Ubi est homo ille?
respondetur, Fuit. O veritas quae vere es! Nam in omnibus
actionibus et motibus nostris, et in omni prorsus agitatione creaturae
duo tempora invenio, praeteritum et futurum. Praesens quaero, nihil
stat: quod dixi, jam non est; quod dicturus sum, nondum est: quod
feci, jam non est; quod facturus sum, nondum est: quod vixi, jam
non est; quod victurus sum, nondum est. Praeteritum et futurum
invenio in omni motu rerum: in veritate quae manet, praeteritum et
futurum non invenio, sed solum praesens, et hoc incorruptibiliter,
quod in creatura non est. Discute rerum mutationes, invenies Fuit et
Erit: cogita Deum, invenies Est, ubi Fuit et Erit esse non
possit. Ut ergo et tu sis, transcende tempus. Sed quis transcendet
viribus suis? Levet illuc ille qui Patri dixit, Volo ut ubi ego
sum, et ipsi sint mecum. Hoc itaque promittens ne moriamur in
peccatis nostris, nihil aliud Dominus Jesus Christus mihi videtur
his verbis dixisse, Nisi credideritis quia ego sum: prorsus nihil
aliud mihi videtur his verbis dixisse quam hoc, Nisi credideritis quia
ego Deus sum, moriemini in peccatis vestris. Bene, Deo gratias,
quia dixit, Nisi credideritis: non dixit, Nisi ceperitis. Quis
enim hoc capiat? Aut vere, quia ausus sum dicere, et visi estis
intelligere , aliquid de tanta ineffabilitate cepistis? Si ergo non
capis, fides te liberat. Ideo et Dominus non ait, Nisi ceperitis
quia ego sum; sed quod poterant dixit, Nisi credideritis quia ego
sum, moriemini in peccatis vestris.
11. Et illi semper terrena sapientes et semper secundum carnem
audientes et respondentes, quid ei dixerunt? Tu quis es? Non enim
cum dixisti, Nisi credideritis quia ego sum, addidisti quid esses.
Quis es, ut credamus? Et ille, Principium. Ecce quod est esse.
Principium mutari non potest: principium in se manet, et innovat
omnia; principium est, cui dictum est, Tu autem idem ipse es, et
anni tui non deficient (Psal. CI, 28). Principium, ait,
quia et loquor vobis. Principium me credite, ne moriamini in peccatis
vestris. Tanquam enim in eo quod dixerunt, Tu quis es? nihil aliud
dixerint quam, Quid te esse credimus? respondit, Principium; id
est, Principium me credite. In graeco namque eloquio discernitur,
quod non potest in latino. Apud graecos enim femini generis est
principium, sicut apud nos lex generis feminini est, quae apud illos
est masculini: sicut sapientia et apud nos et apud illos generis
feminini est. Consuetudo locutionis ideo per diversas linguas variat
genera vocabulorum, quia in ipsis rebus non invenis sexum. Non enim
sapientia vere femina est, cum Christus sit Dei Sapientia (I
Cor. I, 24), et Christus appelletur genere masculino,
sapientia feminino. Cum ergo dicerent Judaei, Tu quis es? ille qui
sciebat esse ibi quosdam credituros, et ideo dixisse, Tu quis es? ut
scirent quid illum credere deberent, respondit, Principium: non
tanquam diceret, Principium sum; sed tanquam diceret, Principium me
credite. Quod in sermone graeco, ut dixi, evidenter apparet, ubi
feminini generis est principium . Velut si vellet dicere se esse
veritatem, et dicentibus, Tu quis es? responderet, Veritatem; cum
videatur ad id quod dictum est, Tu quis es? respondere debuisse,
Veritas; id est, Veritas sum. Sed altius respondit, cum videret
eos ita dixisse, Tu quis es? ac si dicerent, Quoniam abs te
audivimus, Nisi credideritis quia ego sum, quid te esse credemus? ad
hoc respondit, Principium: tanquam diceret, Principium me credite.
Et addidit, quia et loquor vobis: id est, quia humilis propter vos
factus, ad ista verba descendi. Nam si principium sicuti est, ita
maneret apud Patrem, ut non acciperet formam servi et homo loqueretur
hominibus; quomodo ei crederent, cum infirma corda intelligibile
Verbum sine voce sensibili audire non possent? Ergo, inquit,
credite me esse principium; quia, ut credatis, non solum sum, sed et
loquor vobis. Sed de hac re jam multum est loqui vobis: placeat
itaque Charitati vestrae ut quod restat, illo adjuvante servemus,
crastino reddituri.
|
|