|
1. Verba Domini nostri Jesu Christi quae habuit cum Judaeis, ita
moderans loquelam suam, ut caeci non viderent, et fideles oculos
aperirent, quae hodie de sancto Evangelio recitata sunt, ista sunt:
Dicebant ergo Judaei, Tu quis es? Quia dixerat supra Dominus,
Nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris
(Joan. VIII, 25, 24). Ad hoc ergo illi, Tu quis es?
veluti quaerentes nosse in quem deberent credere, ne in suo peccato
morerentur. Respondit dicentibus, Tu quis es? et ait,
Principium, quia et loquor vobis. Si se dixit Dominus esse
principium, quaeri potest utrum et Pater principium sit. Si enim
Filisu principium est qui habet Patrem, quanto facilius intelligendus
est Deus Pater esse principium, qui habet quidem Filium cui Pater
sit, sed non habet de quo sit? Filius enim Patris est Filius, et
Pater utique Filii Pater est: sed Deus de Deo Filius dicitur,
lumen de lumine Filius dicitur: Pater dicitur lumen, sed non de
lumine; Pater dicitur Deus, sed non de Deo. Si ergo Deus de
Deo, lumen de lumine principium est; quanto facilius intelligitur
principium lumen de quo lumen, et Deus de quo Deus? Videtur itaque
absurdum, charissimi, ut Filium dicamus principium, et Patrem
principium non dicamus.
2. Sed quid agemus? numquid duo erunt principia? Cavendum est hoc
dicere. Quid ergo? si et Pater principium et Filius principium,
quomodo non duo principia? Quomodo dicimus Patrem Deum et Filium
Deum, nec tamen dicimus duos deos. Nefas est enim dicere duos deos,
nefas est dicere tres deos: et tamen qui Pater est, non est Filius;
qui Filius est, non est Pater: Spiritus autem sanctus Patris et
Filii Spiritus, nec Pater est nec Filius. Quamvis ergo, sicut
aures catholicae sunt eruditae in gremio matris Ecclesiae, nec ille
qui est Pater sit Filius, nec ille qui est Filius sit Pater, nec
Spiritus sanctus Patris et Filii sit vel Filius vel Pater, tres
deos tamen esse non dicimus: quamvis de singulis si quaeratur, necesse
est de quocumque interrogati fuerimus, Deum esse fateamur.
3. Et absurda ista videntur hominibus solita trahentibus ad
insolita, visibilia ad invisibilia, creaturam comparantibus
Creatori. Interrogant enim nos aliquando infideles et dicunt:
Patrem quem dicitis, Deum dicitis? Respondemus: Deum. Filium
quem dicitis, Deum dicitis? Respondemus: Deum. Spiritum sanctum
quem dicitis, Deum dicitis? Respondemus: Deum. Ergo, inquiunt,
Pater et Filius et Spiritus sanctus tres sunt dii? Respondemus:
Non. Turbantur, quia non illuminantur: cor clausum habent, quia
clavim fidei non habent. Nos ergo, fratres, fide praecedente, quae
sanat oculum cordis nostri, quod intelligimus, sine obscuritate
capiamus; quod non intelligimus, sine dubitatione credamus: a
fundamento fidei non recedamus, ut ad culmen perfectionis veniamus.
Deus est Pater, Deus est Filius Deus est Spiritus sanctus: et
tamen Pater non est qui Filius, nec Filius est qui Pater, nec
Spiritus sanctus Patris et Filii Spiritus aut Pater est aut
Filius. Trinitas unus Deus: Trinitas, una aeternitas, una
potestas, una majestas; tres , sed non dii. Non mihi calumniator
respondeat: Quid ergo tres? Si enim tres, ait, oportet dicas quid
tres. Respondeo: Pater et Filius et Spiritus sanctus. Ecce,
inquit, tres dixisti; sed quid tres exprime. Imo tu numera: nam ego
compleo tres, cum dico, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Id
enim quod Pater ad se est, Deus est; quod ad Filium est, Pater
est: quod Filius ad seipsum est, Deus est; quod ad Patrem est,
Filius est.
4. Ista quae dico potestis de similitudinibus agnoscere quotidianis.
Homo et alter homo, si ille sit pater, ille filius; quod homo est,
ad seipsum est; quod pater est, ad filium est: et filius quod homo
est, ad seipsum est; quod autem filius est, ad patrem est. Pater
enim nomen est dictum ad aliquid, et filius ad aliquid: sed isti duo
homines sunt. At vero Pater Deus ad aliquid est Pater, id est ad
Filium; et Filius Deus ad aliquid est Filius, id est ad Patrem:
sed non quomodo illi duo homines sunt, sic isti duo dii. Quare hoc
non ita est ibi? Quia illud aliud, hoc autem aliud est: quia illa
divinitas est. Est ibi aliquid ineffabile, quod verbis explicari non
possit, ut et numerus sit, et numerus non sit. Videte enim si non
quasi apparet numerus, Pater et Filius et Spiritus sanctus
Trinitas. Si tres, quid tres? Deficit numerus. Ita Deus nec
recedit a numero, nec capitur numero. Quia tres sunt, tanquam est
numerus: si quaeris quid tres, non est numerus. Unde dictum est,
Magnus Dominus noster et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non
est numerus (Psal. XIV, 6, 5). Ubi cogitare coeperis,
incipis numerare: ubi numeraveris, quid numeraveris non potes
respondere. Pater, Pater est; Filius, Filius est; Spiritus
sanctus, Spiritus sanctus est: quid sunt isti tres, Pater et
Filius et Spiritus sanctus? Non tres dii? Non. Non tres
omnipotentes? Non. Non tres mundi creatores? Non. Ergo
omnipotens Pater? Omnipotens plane. Ergo et Filius non
omnipotens? Plane et Filius omnipotens? Ergo et Spiritus sanctus
non omnipotens? Et ipse omnipotens. Tres ergo omnipotentes? Non;
sed unus omnipotens. Hoc solo numerum insinuant quod ad invicem sunt,
non quod ad se sunt. Quia enim Deus Pater ad se est Deus simul cum
Filio et Spiritu sancto, non sunt tres dii; quia ad se est
omnipotens simul cum Filio et Spiritu sancto, non sunt tres
omnipotentes: quia vero non ad se est Pater, sed ad Filium; nec
Filius ad se est, sed ad Patrem; nec Spiritus ad se, in eo quod
dicitur Spiritus Patris et Filii; non est quid dicam tres, nisi
Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum, unum omnipotentem.
Ergo unum principium.
5. Accipite aliquid de Scripturis sanctis, unde hoc quod dicitur
utcumque capiatis. Posteaquam Dominus noster Jesus Christus
resurrexit, et cum voluit ascendit in coelum, decem diebus illic
impletis misit inde Spiritum sanctum: quo impleti qui aderant in
conclavi uno, omnium gentium linguis coeperunt loqui. Miraculo
exterriti Domini interfectores, compuncti doluerunt, dolentes mutati
sunt, mutati crediderunt: accesserunt corpori Domini, id est numero
fidelium, tria millia hominum. Item alio facto quodam miraculo,
accesserunt alia quinque millia; facta est plebs una non parva: in qua
omnes accepto Spiritu sancto, quo amor spiritualis accensus est,
charitate ipsa et fervore spiritus in unum redacti, coeperunt in ipsa
societatis unitate vendere omnia quae habebant, et pretia ponere ad
pedes Apostolorum, ut distribueretur unicuique, sicut cuique opus
erat. Et hoc de illis Scriptura dicit, quod erat eis anima una et
cor unum in Deum (Act. II-IV). Attendite ergo, fratres, et
hinc agnoscite mysterium Trinitatis, quomodo dicamus, Et Pater
est, et Filius est, et Spiritus sanctus est, et tamen unus Deus
est. Ecce illi tot millia erant, et cor unum erat; ecce tot millia
erant, et una anima erat. Sed ubi? In Deo. Quanto magis ipse
Deus? Numquid erro in verbo, quando dico duos homines duas animas,
aut tres homines tres animas, aut multos homines multas animas? Recte
utique dico. Accedant ad Deum, una anima est omnium. Si accedentes
ad Deum, multae animae per charitatem una anima est, et multa corda
unum cor; quid agit ipse fons charitatis in Patre et Filio? Nonne
ibi magis Trinitas unus est Deus? Inde enim nobis charitas venit,
de ipso Spiritu sancto, sicut dicit Apostolus: charitas Dei diffusa
est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis
(Rom. V, 5). Si ergo charitas Dei diffusa in cordibus nostris
per Spiritum sanctum qui datus est nobis, multas animas facit unam
animam, et multa corda facit unum cor; quanto magis Pater et Filius
et Spiritus sanctus, Deus unus, lumen unum, unumque principium?
6. Audiamus ergo principium quod loquitur nobis. Multa, inquit,
habeo loqui de vobis et judicare. Meministis quod ait, Ego non
judico quemquam (Joan. VIII, 15): ecce modo dicit, Multa
habeo de vobis loqui et judicare. Sed aliud est, non judico; aliud,
habeo judicare. Non judico, dixit ad praesens; venerat enim ut
salvaret mundum, non ut judicaret mundum (Id. XII, 47): quod
autem dicit, Multa habeo de vobis loqui et judicare, judicium futurum
dicit. Ideo enim ascendit, ut veniat judicare vivos et mortuos.
Nemo justius judicabit, quam qui injuste judicatus est. Multa,
inquit, habeo de vobis loqui et judicare: sed qui me misit, verax
est. Videte quemadmodum Patri det gloriam aequalis Filius.
Exemplum enim nobis praebet, et tanquam in cordibus nostris loquitur:
O homo fidelis, si Evangelium meum audis, dicit tibi Dominus Deus
tuus, ubi ego in principio Verbum Deus apud Deum, aequalis Patri,
coaeternus gignenti, do gloriam ei cujus sum Filius; quomodo tu
superbus es adversus eum cujus servus es?
7. Multa habeo, inquit, de vobis loqui et judicare: sed qui me
misit, verax est: tanquam diceret, Ideo verum judico, quia Filius
veracis veritas sum. Pater verax, Filius veritas, quid putamus esse
amplius? Cogitemus si possimus, quid est amplius, verax an veritas.
De quibusdam quaeramus. Pius homo plus est, an pietas? Sed plus
est ipsa pietas: pius enim a pietate, non pietas a pio. Potest enim
esse pietas, etsi ille qui pius erat, factus est impius. Ipse
perdidit pietatem, pietati nihil abstulit. Quid item pulcher et
pulchritudo? Plus est pulchritudo quam pulcher: pulchritudo enim
facit pulchrum, non pulcher facit pulchritudinem? Castus et
castitas? Castitas plane plus est quam castus. Si enim castitas non
esset, unde esset iste castus, non haberet: si autem noluerit esse
castus, castitas integra perseverat. Si ergo plus pietas quam pius,
plus pulchritudo quam pulcher, plus castitas quam castus; numquid
dicturi sumus plus veritas quam verax? Si hoc dixerimus, Filium
incipiemus dicere Patre majorem. Ait enim apertissime ipse Dominus:
Ego sum, via et veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Ergo si
Filius veritas; Pater quid, nisi quod ait ipsa veritas, Qui me
misit, verax est? Filius veritas, Pater verax: quid plus sit
quaero, sed aequalitatem invenio. Verax enim Pater non ab ea
veritate verax est cujus partem cepit, sed quam totam genuit.
8. Video planius esse dicendum. Et certe ne vos diu teneam, hodie
huc usque tractetur: cum finiero quod volo dicere, adjuvante Deo,
sermo claudatur. Hoc ideo dixi, ut intentos vos facerem. Omnis
anima quoniam res est mutabilis, et quamvis magna creatura, tamen
creatura; quamvis corpore melior, tamen facta: omnis ergo anima
quoniam mutabilis est, hoc est, modo credit, modo non credit; modo
vult, modo non vult; modo adultera est, modo casta; modo bona, modo
mala; mutabilis est: Deus autem hoc est quod est; ideo proprium
nomen sibi tenuit, Ego sum qui sum (Exod. III, 14). Hoc
est Filius, dicendo, Nisi credideritis quia ego sum: ad hoc
pertinet et, Tu quis es? Principium (Joan. VIII, 24,
25). Deus igitur incommutabilis est, anima mutabilis. Quando
capit anima ex Deo unde sit bona, participando fit bona: quomodo tuus
oculus participando videt. Nam lumine subtracto non videt, cujus
particeps factus videt. Quia ergo anima participando fit bona, si
mutata coeperit esse mala, bonitas manet cujus erat particeps bona.
Bonitatis enim cujusdam particeps facta est cum bona esset; qua mutata
in pejus, integra bonitas permanet. Si recedat anima et mala fiat,
non minuitur bonitas; si revertatur et bona fiat, non crescit
bonitas. Factus est oculus tuus particeps lucis hujus, et vides:
clausus est? hanc lucem non minuisti: apertus est? hanc lucem non
auxisti. Hac data similitudine, fratres, intelligite quia si pia est
anima, est pietas apud Deum, cujus fit particeps anima; si est casta
anima, est castitas apud Deum, cujus est particeps anima; si est
bona anima, est bonitas apud Deum, cujus est particeps anima; si est
verax anima, est veritas apud Deum, cujus est particeps anima.
Cujus particeps si non fuerit anima, omnis homo mendax (Psal.
CXV, 11): si omnis homo mendax, nullus homo de suo verax.
Pater autem verax, de suo est verax; quia genuit veritatem. Aliud
est, Verax est homo iste, quia jam percepit veritatem; aliud est,
Verax Deus, quia genuit veritatem. Ecce quomodo verax est Deus,
non participando, sed generando veritatem. Video vos intellexisse et
gaudeo: sufficiat vobis hodie; caetera quando Domino placuerit,
sicut donaverit, exponemus.
|
|