|
1. De sancto Evangelio secundum Joannem, quod gestare nos videtis
in manibus, jam multa audivit Charitas vestra, quae Deo donante
sicut potuimus disputavimus, commendantes vobis maxime istum
evangelistam de Domini divinitate, secundum quam aequalis est Patri
et Filius unicus Dei, loqui elegisse, et propterea aquilae
comparatum: nulla quippe avis volare altius perhibetur. Proinde quae
ex ordine subsequuntur, sicut ea Dominus tractare donaverit,
intentissime audite.
2. Locuti sumus vobis de praecedenti lectione, insinuantes quomodo
intelligatur Pater verax, Filius veritas. Cum autem dixisset
Dominus Jesus, Verax est qui me misit (Joan. VIII, 26),
non intellexerunt Judaei quod de Patre illis diceret. Et ait illis
quod modo cum legeretur audistis: Cum exaltaveritis Filium hominis,
tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut
docuit me Pater, haec loquor. Quid est hoc? Nihil enim aliud
videtur dixisse, nisi eos post passionem suam cognituros quis esset.
Procul dubio ergo videbat ibi aliquos, quos ipse noverat, quos ipse
cum caeteris sanctis suis ante constitutionem mundi praesciendo
elegerat, post passionem suam esse credituros. Ipsi sunt illi quos
assidue commendamus, et ad imitationem cum magna exhortatione
proponimus. Misso enim desuper Spiritu sancto post Domini passionem
et resurrectionem et ascensionem, cum miracula fierent in ejus nomine,
quem tanquam mortuum persequentes Judaei contempserant, compuncti sunt
corde; et qui saevientes occiderunt, mutati crediderunt; et quem
sanguinem saeviendo fuderunt, credendo biberunt: illa tria millia, et
illa quinque millia Judaeorum (Act. II, 37, 41, et IV,
4), quos ibi videbat, quando dicebat, Cum exaltaveritis Filium
hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Tanquam dicens, Differo
cognitionem vestram, ut impleam passionem meam: ordine vestro
cognoscetis qui sim. Non quia omnes tunc erant credituri ex iis qui
audiebant, id est, post passionem Domini: nam paulo post dicit,
Haec eo loquente, multi crediderunt in eum, et nondum exaltatus erat
Filius hominis. Exaltationem quippe dicit passionis, non
glorificationis; crucis, non coeli: quia et ibi exaltatus est,
quando pependit in ligno. Sed illa exaltatio humiliatio fuit. Tunc
enim factus est obediens usque ad mortem crucis (Philipp. II,
8). Hoc oportebat impleri per eorum manus qui postea fuerant
credituri, quibus dicit, Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc
cognoscetis quia ego sum. Quare hoc, nisi ut nemo desperaret in
quocumque scelere male sibi conscius, quando videbat eis donari
homicidium qui occiderant Christum?
3. Hos ergo in illa turba agnoscens Dominus, dixit, Cum
exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Jam
nostis quid sit sum; nec assidue repetendum est, ne pariat res tanta
fastidium. Recolite illud, Ego sum qui sum, et Qui est, misit me
(Exod. III, 14); et agnoscetis, quid dictum sit, Tunc
scietis quia ego sum: sed et, Pater est, et Spiritus sanctus est.
Ad ipsum esse pertinet tota Trinitas. Sed quia Dominus sicut
Filius loquebatur, ne forte in eo quod dixit, Tunc cognoscetis quia
ego sum, subintraret error Sabellianorum, hoc est Patripassianorum,
quem vobis errorem commendavi non tenendum, sed cavendum, eorum
scilicet qui dixerunt, Ipse est Pater, ipse est Filius; duo sunt
nomina, sed res una: propter istum ergo cavendum errorem cum dixisset
Dominus, Tunc cognoscetis quia ego sum; ne ipse intelligeretur
Pater, continuo subjunxit, Et a meipso facio nihil, sed sicut
docuit me Pater, haec loquor. Jam gaudere coeperat sabellianus,
erroris sui occasione comperta: statim ut se tanquam in obscuro
extulit, sequentis sententiae luce confusus est. Putaveras eum esse
Patrem, quia dixit, Ego sum: audi quia Filius est, Et a meipso
facio nihil. Quid est, A meipso facio nihil? A meipso non sum.
Filius enim de Patre est Deus; Pater autem non est de Filio
Deus: Filius est Deus de Deo; Pater autem Deus, sed non de
Deo: Filius est lumen de lumine; Pater autem lumen, sed non de
lumine: Filius est, sed est de quo est; Pater autem est, sed non
est de quo est.
4. Quod ergo addidit, Sicut docuit me Pater, haec loquor; nemini
vestrum obrepat cogitatio carnalis, fratres mei. Non enim potest
humana infirmitas cogitare, nisi quod consuevit facere vel audire.
Nolite ergo vobis quasi duos homines ante oculos ponere, unum patrem,
alterum filium, et loquentem patrem ad filium: sicut facis tu, quando
verba aliqua dicis filio tuo, monens eum et instruens eum quomodo
loquatur, ut quaecumque audivit a te, commendet memoriae; cum
commendaverit memoriae, proferat et lingua, distinguat per sonos,
inferat auribus alienis quod percepit in suis. Nolite ita cogitare,
ne in corde vestro idola fabricetis. Humanam formam, humanorum
lineamenta membrorum, figuram carnis humanae, sensus istos
conspicuos, staturam motusque corporis, linguae officium,
distinctiones sonorum, nolite in illa Trinitate cogitare, nisi quod
pertinet ad formam servi, quam accepit unigenitus Filius, cum Verbum
caro factum est, ut habitaret in nobis (Joan. I, 14). Ibi non
te prohibeo, humana infirmitas, cogitare quod nosti; imo etiam
compello. Si fides in te vera est, talem Christum cogita: sed ex
Maria virgine, non de Deo Patre talem cogita. Infans fuit, crevit
ut homo, ambulavit ut homo, esurivit, sitivit ut homo, dormivit ut
homo, postremo passus ut homo, suspensus in ligno, occisus, sepultus
ut homo; in eadem forma resurrexit, in eadem forma ante oculos
discipulorum ascendit in coelum, in eadem forma venturus est ad
judicium. Angelorum enim vox est in Evangelio expressa: Sic veniet
quomodo eum vidistis euntem in coelum (Act. I, 11). Quando
ergo de forma servi cogitas in Christo, humanam effigiem cogita, si
est in te fides: quando autem cogitas, In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1),
pereat de corde tuo omnis humana figuratio: pellatur de cogitationibus
tuis quidquid fine corporeo terminatur, quidquid loci spatio
continetur, vel quantalibet mole diffunditur; de corde tuo figmentum
tale dispereat. Cogita, si potes, pulchritudinem sapientiae,
occurrat tibi pulchritudo justitiae. Forma est? statura est? color
est? Nihil horum est, et tamen est: nam si non esset, nec
amaretur, nec merito laudaretur, nec amata nec laudata corde
moribusque teneretur: nunc vero fiunt homines sapientes; unde
fierent, nisi esset sapientia? Porro autem, o homo, si sapientiam
tuam videre carnis oculis non potes, nec tali imaginatione cogitare
quali corporalia cogitantur, sapientiae Dei audes ingerere humani
corporis formam?
5. Quid ergo dicimus, fratres? Quomodo locutus est Pater Filio,
quoniam Filius ait Sicut docuit me Pater, haec loquor? Locutus est
illi? Quando docuit Pater Filium, verba fecit, quomodo tu, quando
doces filium tuum, verba facis? Quomodo facit verba Verbo? Quae
verba multa fierent unico Verbo? Verbum enim Patris aures habuit ad
os Patris? Carnalia sunt ista, pereant de cordibus vestris. Hoc
enim dico, ecce si intellexistis quod ego dixi, ego certe locutus
sum, et mea verba sonuerunt, sonisque aures pepulerunt, et per sensum
auditus vestri ad cor sententiam perduxerunt, si intellexistis.
Facite aliquem audisse latinae linguae hominem, tantummodo audisse,
nec tamen intellexisse quod dixi: quantum ad strepitum pertinet emissum
ex ore meo, sic ejus ille particeps factus est qui non intellexit,
quomodo et vos; eum sonum audivit, eaedem syllabae aures ejus
percusserunt; sed in corde ipsius nihil genuerunt. Quare? Quia non
intellexit. Vos autem si intellexistis unde intellexistis? Ego ad
aurem sonui; numquid ego in corde lumen accendi? Procul dubio si
verum est quod dixi, et hoc verum non solum audistis, verum etiam
intellexistis; duae res ibi factae sunt, discernite illas, auditus et
intellectus. Auditus per me factus est, intellectus per quem? Ego
ad aurem dixi ut audiretis, ad cor vestrum quis dixit ut
intelligeretis? Sine dubio aliquis et ad cor vestrum aliquid dixit,
ut non solum strepitus iste verborum percuteret aurem vestram, sed
etiam in cor vestrum aliquid descenderet veritatis: dixit aliquis et ad
cor vestrum, sed non eum videtis; si intellexistis, fratres, dictum
est et cordi vestro. Munus Dei est intelligentia. Quis hoc dixit in
corde vestro, si intellexistis? Cui dicit Psalmus, Da mihi
intellectum, ut discam mandata tua (Psal. CXVIII, 73).
Verbi gratia, episcopus locutus est. Quid locutus est, aliquis
ait? Respondes quid locutus sit, et addis: Verum dixit. Tunc
alius qui non intellexit: Quid dixit, inquit, aut quid est quod
laudas? Ambo me audierunt, ambobus ego dixi; sed uni ipsorum Deus
dixit. Si parva magnis comparare conceditur, quoniam nos ad eum quid
sumus? tamen nescio quid incorporaliter et spiritualiter facit in nobis
Deus, quod nec sonus est qui aurem percutiat, nec color qui oculis
discernatur, nec odor est qui naribus capiatur, nec sapor qui faucibus
judicetur, nec durum et molle quod tangendo sentiatur: tamen aliquid
est quod sentire facile est, explicare impossibile est. Si ergo
Deus, ut dicere coeperam, loquitur in cordibus nostris sine sono,
quomodo loquitur Filio suo? Sic ergo, fratres, sic cogitate,
quantum potestis, ut dixi, si licet parva magnis modo aliquo
comparare; sic cogitate. Incorporaliter Pater locutus est Filio,
quia incorporaliter Pater genuit Filium. Nec eum sic docuit quasi
indoctum genuerit: sed hoc est eum docuisse, quod est scientem
genuisse; et hoc est, docuit me Pater, quod est, scientem me genuit
Pater. Si enim, quod pauci intelligunt, simplex est natura
veritatis; hoc est Filio esse quod nosse. Ab illo ergo habet ut
noverit, a quo habet ut sit: non ut prius ab illo esset, et ab illo
postea nosset; sed quemadmodum illi gignendo dedit ut esset, sic
gignendo dedit ut nosset: quia simplici, ut dictum est, naturae
veritatis esse et nosse non est aliud atque aliud, sed hoc ipsum.
6. Dixit ergo ista Judaeis, et addidit: Et qui me misit mecum
est. Jam hoc et ante dixerat, sed rem magnam assidue commemorat:
misit me, et mecum est. Si ergo tecum est, o Domine, non unus ab
alio missus est, sed ambo venistis. Et tamen cum ambo simul sint,
unus missus est, alter misit: quoniam missio incarnatio est, et ipsa
incarnatio Filii tantum est, non et Patris. Misit itaque Pater
Filium, sed non recessit a Filio. Non enim quo misit Filium, non
ibi erat Pater. Ubi enim non est qui fecit omnia? ubi non est qui
dixit, Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24)?
Sed forte Pater ubique, et Filius non ubique est? Evangelistam
audi: In hoc mundo erat, et mundus per eum factus est (Joan. I,
10). Ergo, inquit, qui misit me, cujus auctoritate tanquam
paterna incarnatus sum, mecum est, non me reliquit. Quare non me
reliquit? Non me reliquit, inquit, solum quia ego quae placita sunt
ei, facio semper. Ipsa est aequalitas semper, non ex quodam initio
et deinceps, sed sine initio, sine fine. Dei enim generatio non
habet initium temporis, quia per genitum facta sunt tempora.
7. Haec illo loquente, multi crediderunt in eum. Utinam et me
loquente multi qui aliud sapiebant intelligant, et credant in eum.
Quidam enim fortasse sunt in ista multitudine ariani. Non audeo
suspicari esse sabellianos qui ipsum Patrem dicunt esse qui Filius
est: haeresis quippe ista nimis antiqua est, et paulatim eviscerata.
Arianorum autem adhuc videtur habere aliquas motiones quasi cadaveris
putrescentis; aut certe, ut multum, quasi hominis animam agentis:
oportet inde reliquos liberari, sicut inde multi liberati sunt. Et
quidem ista civitas eos non habebat; sed posteaquam multi peregrini
advenerunt, nonnulli et ipsi venerunt. Ecce haec Domino loquente
multi Judaei crediderunt in eum; ecce et me loquente Ariani credant,
non in me, sed mecum.
8. Dicebat ergo Dominus ad eos qui crediderant in eum Judaeos: Si
vos manseritis in verbo meo. Ideo manseritis, quia initiati estis,
quia et ibi esse coepistis. Si manseritis, hoc est in fide quae in
vobis esse credentibus coepit; quo pervenietis? Vide quale initium,
quo perducit. Amasti fundamentum, culmen attende, et ex ista
humilitate aliam celsitudinem quaere. Fides enim humilitatem habet:
cognitio et immortalitas et aeternitas non habet humilitatem, sed
celsitudinem; erectionem, nullam defectionem, aeternam stabilitatem,
nullam ab inimico expugnationem, nullum deficiendi timorem. Magnum
est quod incipit a fide; sed contemnitur. Fundamentum solet etiam in
aedificio ab imperitis contemni. Fossa fit grandis, lapides quoquo
modo passim mittuntur; nulla ibi expolitio, nulla pulchritudo
apparet: quomodo nec in arboris radice, non apparet aliqua
pulchritudo; totum tamen quidquid te delectat in arbore, de radice
surrexit. Sed vides radicem, et non delectaris; vides arborem et
miraris. Stulte, quod miraris, inde surrexit quo non delectaris.
Parum aliquid videtur fides credentium, non habes stateram unde
appendas. Audi ergo quo perveniat, et vide quanta sit: sicut et ipse
Dominus alio loco dicit, Si habueritis fidem sicut granum sinapis
(Matth. XVII, 19). Quid humilius, quid vehementius? quid
minutius, quid ferventius? Ergo et vos, ait, si manseritis in verbo
meo, in quo credidistis, quo perducemini? Vere discipuli mei
eritis. Et quid nobis prodest? Et cognoscetis veritatem.
9. Quid promittit credentibus, fratres? Et cognoscetis veritatem.
Quid enim? non illam cognoverant, quando Dominus loquebatur? si non
cognoverant, quomodo crediderunt? Non quia cognoverunt crediderunt,
sed ut cognoscerent crediderunt. Credimus enim ut cognoscamus, non
cognoscimus ut credamus. Quod enim cognituri sumus, nec oculus
vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (Isai.
LXIV, 4; I Cor. II, 9). Quid est enim fides, nisi
credere quod non vides? Fides ergo est, quod non vides credere;
veritas, quod credidisti videre: sicut ipse quodam loco ait. Ideo
Dominus prius ad faciendam fidem ambulavit in terra. Homo erat,
humilis factus erat; ab omnibus videbatur, nec ab omnibus
cognoscebatur; a multis reprobabatur, a turba occidebatur, a paucis
dolebatur: sed tamen et ab eis a quibus dolebatur, nondum sicut erat
agnoscebatur. Totum hoc quasi initium est lineamentorum fidei et
structurae futurae. Quod Dominus ipse attendens quodam loco ait,
Qui diligit me, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a
Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi (Joan.
XIV, 21). Quem qui audiebant, utique jam videbant; eis
tamen, si diligebant, videndum se promittebat. Sic et hic,
Cognoscetis veritatem. Quid enim? quod dixisti non est veritas?
Veritas est, sed adhuc creditur, nondum videtur. Si maneatur in eo
quod creditur, pervenitur ad id quod videatur. Inde Joannes ipse
sanctus evangelista in Epistola sua: Dilectissimi, inquit, filii
Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus. Jam sumus, et aliquid
erimus. Quid plus erimus quam sumus? Audi: Nondum apparuit quid
erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus. Unde?
Quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Magna
promissio; sed merces est fidei. Quaeris mercedem, opus praecedat.
Si credis, mercedem exige fidei; si autem non credis, fidei mercedem
qua fronte quaeris? Si ergo manseritis in verbo meo, vere discipuli
mei eritis: ut contemplemini ipsam veritatem sicuti est; non per verba
sonantia, sed per lucem splendentem, cum satiaverit nos , quod
legitur in Psalmo, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine
(Psal. IV, 7). Moneta Dei sumus, nummus a thesauro
oberravimus. Errore detritum est quod in nobis fuerat impressum;
venit qui reformet, quia ipse formaverat: quaerit et ipse nummum
suum; sicut Caesar nummum suum; ideo ait, Reddite Caesari quae
Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt (Matth. XXII, 21):
Caesari nummos, Deo vos ipsos. Tunc ergo exprimetur veritas in
nobis.
10. Quid dicam Charitati vestrae? O si cor esset qualitercumque
suspirans in illam ineffabilem gloriam! O si peregrinationem nostram
in gemitu sentiremus, et saeculum non amaremus, et ad eum qui nos
vocavit, pia mente perpetuo pulsaremus! Desiderium, sinus cordis
est; capiemus, si desiderium quantum possumus extendamus. Hoc
nobiscum agit Scriptura divina, hoc congregatio populorum, hoc
celebratio sacramentorum, hoc baptismus sanctus, hoc cantica laudis
Dei, hoc ipsa nostra disputatio, ut hoc desiderium non solum
seminetur et germinet, verum etiam in modum tantae capacitatis
augeatur, ut idoneum sit sumere quod oculus non vidit, nec auris
audivit, nec in cor hominis ascendit. Sed amate mecum. Non amat
multum nummum, qui amat Deum. Et ego palpavi infirmitatem, non
ausus sum dicere, Non amat nummum; sed, non multum amat nummum:
quasi amandus sit nummus, sed non multum. O si Deum digne amemus,
nummos omnino non amabimus! Erit tibi nummus instrumentum
peregrinationis, non irritamentum cupiditatis; quo utaris ad
necessitatem, non quo fruaris ad delectationem. Deum ama, si aliquid
in te egit quod audis et laudas. Utere mundo, non te capiat mundus.
Quod intrasti , iter agis, exiturus venisti, non remansurus: iter
agis, stabulum est haec vita. Utere nummo, quomodo viator in stabulo
utitur mensa, calice, urceo, lectulo, dimissurus, non permansurus.
Si tales fueritis, erigite cor qui potestis, et audite me: si tales
fueritis, ad ejus promissa venietis. Non enim multum est ad vos,
quia magna est manus ejus qui vos vocavit. Vocavit, invocetur;
dicatur illi: Vocasti nos, invocamus te; ecce audivimus vocantem,
audi invocantes: perduc quo promisisti, perfice quod inchoasti; noli
deserere munera tua, noli deserere agrum tuum, germina tua intrent in
horreum. Abundant tentationes in mundo ; sed major est qui fecit
mundum: abundant tentationes; sed non deficit qui in illo spem ponit,
in quo defectus nullus est.
11. Ad hoc hortatus sum ista, fratres, quia libertas de qua
loquitur Dominus noster Jesus Christus, non hujus temporis est.
Videte quid adjunxit: Vere discipuli mei eritis, et cognoscetis
veritatem, et veritas liberabit vos. Quid est, liberabit vos?
Liberos vos faciet. Denique Judaei carnales, et secundum carnem
judicantes, non hi qui crediderant, sed in illa turba qui erant qui
non credebant, injuriam sibi factam putaverunt, quia dixit eis,
Veritas liberabit vos. Indignati sunt servos se esse significatos.
Et vere servi erant: et exponit illis quae sit servitus, et quae sit
futura libertas quam ipse promittit. Sed de hac libertate et de illa
servitute nimis longum est ut hodie disputemus.
|
|