|
1. Quod de lectione pristina sequitur, et de sancto Evangelio hodie
nobis recitatum est, tunc distuli dicere, quoniam multa jam dixeram,
et de libertate in quam nos vocat gratia Salvatoris, non praetereunter
neque negligenter fuerat disserendum: hinc hodie, Domino adjuvante,
statuimus loqui vobis. Quibus enim loquebatur Dominus Jesus
Christus, Judaei erant, ex magna quidem parte inimici, sed etiam
amici ex quadam parte jam facti, et futuri: nam quosdam ibi videbat,
sicuti jam diximus, qui post ejus passionem fuerant credituri. Hos
intuens dixerat: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis
quia ego sum (Joan. VIII, 28). Erant ibi etiam qui haec
loquente illo continuo crediderunt; ipsis locutus est quod audivimus
hodie: Dicebat ergo Jesus ad eos qui crediderant ei, Judaeos: Si
manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis. Manendo eritis:
quia enim nunc credentes estis, manendo videntes eritis. Ideo
sequitur, Et cognoscetis veritatem. Veritas incommutabilis est.
Veritas panis est, mentes reficit nec deficit: mutat vescentem, non
ipsa in vescentem mutatur. Ipsa est veritas Verbum Dei, Deus apud
Deum unigenitus Filius. Haec Veritas carne induta est propter nos,
ut de Maria virgine nasceretur, et impleretur prophetia, Veritas de
terra orta est (Psal. LXXXIV, 12). Haec ergo Veritas cum
Judaeis loqueretur, latebat in carne: latebat autem non ut
negaretur, sed ut differretur; differretur, ut in carne pateretur;
in carne autem pateretur, ut caro peccati redimeretur. Stans itaque
conspicuus secundum infirmitatem carnis Dominus noster Jesus
Christus, et secundum majestatem divinitatis occultus, dixit ad eos
qui ei, eum haec loqueretur, crediderant, Si manseritis in verbo
meo, vere discipuli mei eritis. Qui enim perseveraverit usque in
finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Et cognoscetis
veritatem, quae modo vos latet, et loquitur vobis. Et veritas
liberabit vos. Hoc verbum Dominus a libertate posuit, liberabit
vos. Nihil est enim aliud proprie liberat, nisi liberum facit.
Quomodo salvat nihil est aliud quam salvum facit; quomodo sanat nihil
est aliud quam sanum facit; ditat nihil est aliud quam ditem, id est,
divitem facit: sic liberat nihil est aliud quam liberum facit. Hoc in
verbo graeco planius est . Nam in latina consuetudine plerumque
dicimus hominem liberari, quod ad libertatem non pertinet, sed tantum
ad salutem: sicut quisquam dicitur liberari ab infirmitate; usitate
dicitur, non tamen proprie. Sic autem posuit Dominus hoc verbum, ut
diceret, Et veritas liberabit vos, ut in graeca lingua nemo dubitet
eum de libertate dixisse.
2. Denique et Judaei sic intellexerunt, et responderunt ei: non
illi qui jam crediderant, sed illi qui in turba erant nondum
credentes: responderunt ei, Semen Abrahae sumus, et nemini
servivimus unquam; quomodo tu dicis, Liberi eritis? Non autem
dixerat Dominus, Liberi eritis; sed, Veritas liberabit vos. In
quo tamen verbo illi, quia, sicut dixi, patet in graeco, non
intellexerunt nisi libertatem; et extulerunt se quod semen essent
Abrahae, et dixerunt, Semen Abrahae sumus; et nemini servivimus
unquam; quomodo tu dicis, Liberi eritis? O pellis inflata! Non
est ista magnitudo, sed tumor. Et hoc ipsum secundum hujus temporis
libertatem quomodo verum dixistis, Nemini servivimus unquam? Joseph
non est venumdatus (Gen. XXXVII, 28)? Prophetae sancti in
captivitatem non sunt ducti (IV Reg. XXIV)? Deinde, nonne
ipse ille est populus qui in Aegypto lateres faciebat, et regibus
duris non saltem in auro et argento, sed in luto serviebat (Exod.
I, 14)? Si nemini servistis unquam, o ingrati, quid est quod
assidue vobis imputat Deus quod vos de domo servitutis liberavit
(Id. XIII, 3; Deut. V, 6, etc.)? An forte patres
vestri servierunt, vos autem qui loquimini, nemini unquam servistis?
Quomodo ergo solvebatis jam tributa Romanis, unde et ipsi Veritati
laqueum quasi captionis proposuistis, ut diceretis, Licet reddere
tributum Caesari? ut si dixisset, Licet; teneretis eum quasi male
optasset libertati seminis Abrahae: si autem diceret, Non licet;
calumniaremini apud reges terrae, quod prohiberet regibus tributa
persolvi. Merito prolato nummo victi estis, et captioni vestrae vos
ipsi estis respondere compulsi. Ibi enim vobis dictum est, Reddite
Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt; cum vos ipsi
respondissetis quod nummus haberet imaginem Caesaris (Matth.
XXII, 15-21). Quia sicut quaerit Caesar in nummo imaginem
suam, sic Deus quaerit in homine suam. Haec ergo respondit
Judaeis. Movet enim me, fratres, hominum vana superbia, quia etiam
de ipsa, quam carnaliter intelligebant, sua libertate mentiti sunt
dicentes, Nemini servivimus unquam.
3. Dominus autem quid responderit, hoc potius et intentius
audiamus, ne et nos ipsi servi inveniamur. Respondit enim eis
Jesus: Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum,
servus est peccati. Servus est, utinam hominis et non peccati. Quis
non sub his verbis contremiscat? Praestet nobis Dominus Deus
noster, id est et mihi et vobis, ut pro sententia loquar de hac
libertate appetenda, et de illa servitute vitanda. Amen, amen dico
vobis, Veritas dicit: et quale est Domini Dei nostri dicere,
Amen, amen dico vobis? Multum commendat quod ita pronuntiat;
quodammodo, si dici fas est, juratio ejus est, Amen, amen dico
vobis. Amen quippe interpretatur, Verum: et tamen non est
interpretatum, cum potuisset dici, Verum dico vobis. Nec graecus
hoc interpres ausus est facere, nec latinus: nam hoc verbum quod est
Amen, nec graecum est nec latinum, sed hebraeum. Sic mansit, non
est interpretatum, ut honorem haberet velamento secreti: non ut esset
negatum, sed ne vilesceret nudatum. Nec semel tamen, sed bis a
Domino dictum est, Amen, amen dico vobis. Jam quantum hoc
commendatum sit, ex ipsa geminatione cognoscite.
4. Quid est ergo commendatum? Verum, verum dico vobis, Veritas
dicit; quae utique etsi non diceret, Verum dico, mentiri omnino non
posset: tamen commendat, inculcat; dormientes quodammodo excitat,
intentos facit, contemni non vult. Quid dicens? Amen, amen dico
vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. O
miserabilis servitus! Plerumque homines cum dominos malos patiuntur,
venales se petunt; non quaerentes dominum non habere, sed saltem
mutare; servus peccati quid faciat? quem interpellet? apud quem
interpellet? apud quem se venalem petat? Deinde servus hominis
aliquando sui domini duris imperiis fatigatus, fugiendo requiescit:
servus peccati quo fugit? Secum se trahit quocumque fugerit. Non
fugit seipsam mala conscientia, non est quo eat, sequitur se; imo non
recedit a se: peccatum enim quod facit, intus est. Fecit peccatum,
ut aliquam corporalem caperet voluptatem: voluptas transit, peccatum
manet; praeteriit quod delectabat, remansit quod pungat. Mala
servitus! Aliquando fugiunt homines ad Ecclesiam, et plerumque eos
patimur tanquam indisciplinatos: volentes carere dominis , qui nolunt
carere peccatis. Aliquando autem etiam illicito jugo et improbo
subjecti fugiunt ad Ecclesiam, quia retinentur ingenui ad servitutem,
et interpellatur episcopus: et nisi curet operam impendere, ne
ingenuitas opprimatur, immisericors deputatur. Ad Christum omnes
fugiamus, contra peccatum Deum liberatorem interpellemus: venales nos
petamus, ut ejus sanguine redimamur. Dicit enim Dominus, Gratis
venumdati estis, et sine argento redimemini (Isai. LII, 3).
Sine pretio, sed vestro; quia meo. Hoc Dominus dicit: ipse enim
pretium dedit, non argentum, sed sanguinem suum. Nam nos et servi et
egeni remanseramus.
5. Liberat ergo ab hac servitute solus Dominus: qui illam non
habuit, ipse de illa liberat; solus enim in hac carne venit sine
peccato. Nam quos videtis in manibus matrum parvulos ferri, nondum
ambulant, et jam sunt compediti; traxerunt enim de Adam quod solvatur
a Christo. Pertinet etiam ad ipsos, cum baptizantur, ista gratia
quam Dominus pollicetur; quia de peccato solus liberare potest, qui
venit sine peccato, et factus est sacrificium pro peccato. Audistis
enim cum Apostolus legeretur: Pro Christo, inquit, legatione
fungimur, tanquam Deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo;
id est, tanquam vos Christus obsecret. Quid? Reconciliari Deo.
Si exhortatur et obsecrat Apostolus ut reconciliemur Deo, inimici
eramus Deo. Nemo enim reconciliatur nisi ex inimicitiis. Inimicos
autem nos non natura, sed peccata fecerunt. Unde inimici illius,
inde servi peccati. Non habet Deus liberos inimicos; necesse est
servi sint: et servi remanebunt nisi ab illo liberentur, cui peccando
inimici esse voluerunt. Obsecramus ergo, inquit, pro Christo,
reconciliari Deo. Quomodo autem reconciliamur, nisi solvatur quod
inter nos et ipsum separat? Ait enim per prophetam: Non gravavit
aurem ne audiat, sed peccata vestra separant inter vos et Deum
(Isa. LIX, 1, 2). Quia ergo non reconciliamur nisi ablato
quod in medio est, et posito quod in medio sit. Est enim medium
separans, sed contra est mediator reconcilians; medium separans est
peccatum, mediator reconcilians est Dominus Jesus Christus: Unus
enim Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus
(I Tim. II, 5). Ut ergo tollatur maceria separans quod est
peccatum, venit ille mediator, et factus est sacrificium sacerdos
ipse. Et quia sacrificium factus est pro peccato, offerens seipsum in
holocaustum in cruce passionis suae, sequitur Apostolus et dicit, cum
dixisset, Obsecramus pro Christo, reconciliari Deo: quasi
diceremus, quomodo poterimus reconciliari? Eum, inquit, id est
ipsum Christum, qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit,
ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 20, 21).
Eum ipsum, inquit, Christum Deum, qui non noverat peccatum.
Venit enim in carne, hoc est in similitudine carnis peccati (Rom.
VIII, 3), non tamen in carne peccati, non habens ullum omnino
peccatum: et ideo factus est verum sacrificium pro peccato, quia
nullum habebat ipse peccatum.
6. Sed forte de sensu meo dixi, quia peccatum sacrificium est pro
peccato. Qui legerunt, agnoscant; qui non legerunt, non sint
pigri: non sint, inquam, pigri ad legendum, ut veraces sint ad
judicandum. Cum de sacrificiis enim praeciperet Deus offerendis pro
peccato, in quibus sacrificiis non erat expiatio peccatorum, sed umbra
futurorum, eadem ipsa sacrificia, easdem ipsas hostias, easdem ipsas
victimas, eadem ipsa animalia quae admovebantur mactanda pro peccatis,
in quorum sanguine sanguis ille figurabatur, peccata Lex appellat:
usque adeo ut in quibusdam locis scriptum sit ita, ut sacerdotes
immolaturi ponerent manus suas super caput peccati, id est, super
caput victimae immolandae pro peccato. Tale ergo peccatum, id est,
sacrificium pro peccato, factus est Dominus noster Jesus Christus,
qui non noverat peccatum.
7. Merito liberat ab hac servitute peccati ille qui dicit in
Psalmis: Factus sum tanquam homo sine adjutorio, inter mortuos liber
(Psal. LXXXVII, 5, 6). Solus enim liber, quia non
habebat peccatum. Ipse enim dicit in Evangelio: Ecce venit princeps
hujus mundi, diabolum significans venturum in Judaeis persecutoribus;
ecce, inquit, venit, et in me nihil inveniet (Joan. XIV,
30, 31). Non quomodo in eis quos occidit etiam justos, invenit
qualecumque peccatum, in me nihil inveniet. Et tanquam ei diceretur,
si nihil in te inveniet, quare te occidet? Subjecit, et ait: Sed
ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus
hinc. Non, inquit, mortem mei peccati necessitate persolvo, sed in
eo quod morior, voluntatem Patris mei facio: plusque ibi facio quam
patior, quia si nollem, nec passus essem. Habes illum alio loco
dicentem, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo
iterum sumendi eam. (Id. X, 18). Ecce vere in mortuis liber.
8. Cum ergo omnis qui facit peccatum, servus sit peccati, quae sit
spes nobis libertatis, audite. Servus autem, inquit, non manet in
domo in aeternum. Ecclesia est domus, servus peccator est. Intrant
multi in Ecclesiam peccatores. Non ergo dixit, Servus non est in
domo; sed, non manet in domo in aeternum. Si ergo nullus ibi servus
erit, quis ibi erit? Cum enim rex justus sederit in throno, sicut
Scriptura loquitur, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis
gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 8, 9)?
Multum nos terruit, o fratres mei, dicendo, Servus non manet in
domo in aeternum. Adjungit autem, et dicit, Filius autem manet in
aeternum. Ergo solus in domo sua erit Christus? nullus illi populus
cohaerebit? Cui erit caput, si non erit corpus? An forte totum hoc
Filius, caput et corpus? Non enim sine causa et terruit, et spem
dedit: terruit, ne peccatum amaremus; spem dedit, ne de peccati
solutione diffideremus: Omnis, inquit, qui facit peccatum, servus
est peccati. Servus autem non manet in domo in aeternum. Quae ergo
nobis spes est, qui non sumus sine peccato? Audi spem tuam; Filius
manet in aeternum. Si ergo vos Filius liberaverit, tunc vere liberi
eritis. Haec spes nostra est, fratres, ut a libero liberemur, et
liberando servos nos faciat: servi enim eramus cupiditatis, liberati
servi efficimur charitatis. Hoc et Apostolus dicit: Vos autem
fratres in libertatem vocati estis; tantum ne libertatem in occasionem
carnis detis, sed per charitatem servite invicem (Galat. V,
13). Non ergo dicat christianus: Liber sum, in libertatem
vocatus sum: servus eram, sed redemptus sum, et ipsa redemptione
liber effectus sum, faciam quod volo; nemo me prohibeat a voluntate
mea, si liber sum. Sed si ista voluntate peccatum facis, servus es
peccati. Noli ergo libertate abuti ad libere peccandum, sed utere ad
non peccandum. Erit enim voluntas tua libera, si fuerit pia. Eris
liber, si fueris servus; liber peccati, servus justitiae: dicente
Apostolo, Cum servi essetis peccati, liberi eratis justitiae: nunc
autem liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum
vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam (Rom. VI,
20, 22). Hoc conemur, id agamus.
9. Prima libertas est carere criminibus. Intendite, fratres mei,
intendite; ne forte possim perducere vobis ad sensum et qualis modo
sit, et qualis futura sit ista libertas. Quemlibet valde justum
discutias in hac vita, quamvis jam sit dignus justi vocabulo, non est
tamen sine peccato: audi ipsum sanctum Joannem, cujus et hoc
Evangelium est, in Epistola sua dicentem, Si dixerimus, inquit,
quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis
non est (I Joan. I, 8). Solus hoc dicere potuit in mortuis
liber, de solo dici potuit qui non noverat peccatum; de solo dici
potuit: etenim expertus est omnia secundum similitudinem sine peccato
(Hebr. IV, 15). Solus dicere potuit, Ecce veniet princeps
mundi, et in me nihil inveniet. Quemcumque alium licet justum
discusseris, non omnimodo est sine peccato. Nec qualis erat Job,
cui Dominus tale testimonium perhibebat, ut diabolus invideret, et
postularet tentandum, tentans superaretur, ut ille probaretur (Job.
I, II). Ideo autem ille probatus est, non quia latebat Deum
coronandus, sed ut innotesceret hominibus imitandus. Etiam ipse Job
quid dicit? Quis enim mundus? Nec infans, cujus est unius diei vita
super terram (Id. XIV, 4, sec. LXX). Sed plane multi
justi dicti sunt sine querela, quod intelligitur sine crimine: nulla
enim querela justa est de his in rebus humanis, qui non habent crimen.
Crimen autem est peccatum grave, accusatione et damnatione
dignissimum. Non ergo Deus quaedam peccata damnat, quaedam
justificat et laudat: nulla laudat, odit omnia. Quomodo odit medicus
aegritudinem aegroti, et id agit curando ut aegritudo pellatur, aeger
levetur: sic Deus gratia sua hoc in nobis agit, ut peccatum
consumatur, homo liberetur. Sed quando consumitur, inquies? Si
minuitur, quare non consumitur? Minuitur autem in vita
proficientium, quod in vita consumitur perfectorum.
10. Prima est ergo libertas, carere criminibus. Ideo et apostolus
Paulus quando elegit ordinandos vel presbyteros vel diaconos, et
quicumque ordinandus est ad praeposituram Ecclesiae, non ait, Si
quis sine peccato est; hoc enim si diceret, omnis homo reprobaretur,
nullus ordinaretur: sed ait, Si quis sine crimine est (I Tim.
III, 10, et Tit. I, 6), sicuti est homicidium,
adulterium, aliqua immunditia fornicationis, furtum, fraus,
sacrilegium, et caetera hujusmodi. Cum coeperit ea non habere homo
(debet autem non habere omnis christianus homo), incipit caput
erigere ad libertatem: sed ista inchoata est, non perfecta libertas.
Quare, inquit aliquis, non est perfecta libertas? Quia
|
“video
aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae: non enim
quod volo ago, ait, sed quod odi illud facio”
|
|
(Galat. V,
17).
|
“Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus
adversus carnem, ut non ea quae vultis illa faciatis.”
|
|
Ex parte
libertas, ex parte servitus: nondum tota, nondum pura, nondum plena
libertas, quia nondum aeternitas. Habemus enim ex parte
infirmitatem, ex parte accepimus libertatem. Quidquid peccatum est a
nobis, antea deletum est in Baptismo. Numquid quia deleta est tota
iniquitas, nulla remansit infirmitas? Si non remansisset, sine
peccato hic viveremus. Quis autem audeat hoc dicere nisi superbus,
nisi misericordia liberatoris indignus, nisi qui seipsum vult
decipere, et in quo veritas non est? Ergo ex eo quod remansit aliquid
infirmitatis, audeo dicere, ex qua parte servimus Deo, liberi
sumus: ex qua parte servimus legi peccati, adhuc servi sumus. Unde
dicit Apostolus quod dicere coeperamus: Condelector legi Dei
secundum interiorem hominem. Ecce unde liberi, unde condelectamur
legi Dei: libertas enim delectat. Nam quamdiu timore facis quod
justum est, non Deus te delectat . Quamdiu adhuc servus facis, te
non delectat: delectet te, et liber es. Noli timere poenam, sed ama
justitiam. Nondum potes amare justitiam? time vel poenam, ut
pervenias ad amandam justitiam.
11. Ergo jam ille ex parte superiore liberum se esse sentiebat,
unde dicebat, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem.
Delectat me lex, delectat me quod jubet lex, delectat me ipsa
justitia. Video autem aliam legem in membris meis: haec est quae
remansit infirmitas: repugnantem legi mentis meae, et captivantem me
in lege peccati, quae est in membris meis. Ex hac parte sentit
captivitatem, ubi non est impleta justitia: nam ubi condelectatur legi
Dei, non captivus, sed legis amicus est; et ideo liber, quod
amicus. Quid ergo ex eo quod restat? Quid, nisi respiciamus ad
illum qui dixit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi
eritis? Denique et ipse qui loquebatur, ad illum respexit:
|
“Infelix ego homo, quis me liberabit, inquit, de corpore mortis
hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Ergo si
vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis.”
|
|
Denique ita
conclusit:
|
“Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi
peccati”
|
|
(Rom. VII, 19-25). Ipse ego, inquit: non enim
duo sumus inter nos contrarii de diversis principiis venientes; sed ego
ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati, quamdiu languor
obluctatur saluti.
12. Sed si carne servis legi peccati, fac quod ait ipse
Apostolus: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad
obediendum desideriis ejus, neque exhibeatis membra vestra arma
iniquitatis peccato (Rom. VI, 12, 13). Non ait, Non
sit; sed, Non regnet. Quamdiu peccatum necesse est esse in membris
tuis, saltem illi regnum auferatur, non fiat quod jubet. Surgit
ira? noli dare irae linguam ad maledicendum; noli dare irae manum aut
pedem ad feriendum. Non surgeret ira ista irrationabilis, nisi
peccatum esset in membris: sed tolle illi regnum, non habeat arma unde
contra te pugnet; discet etiam non surgere, cum arma coeperit non
invenire. Non exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato;
alioquin toti captivi eritis, et non erit dicere, Mente servio legi
Dei. Mens enim si teneat arma, membra non moventur in ministerium
furentis peccati. Teneat arcem imperator interior, quia sub majore
imperatore juvandus assistit; frenet iram, coerceat concupiscentiam.
Inest tamen quod frenetur, inest quod coerceatur, inest quod
teneatur. Quid autem volebat ille justus mente serviens legi Dei,
nisi ut omnino non esset quod frenaretur? Et hoc debet conari omnis
qui tendit ad perfectionem, ut et ipsa concupiscentia cui non dantur ad
obediendum membra, quotidie in proficiente minuatur. Velle, inquit,
adjacet mihi, perficere autem bonum non (Rom. VII, 18).
Numquid dixit, Non mihi adjacet facere bonum? Si hoc dixisset,
spes nulla esset. Non ait, Non mihi adjacet facere, sed, Non mihi
adjacet perficere. Quae est enim perfectio boni, nisi consumptio et
finis mali? Quae est autem consumptio mali, nisi quod Lex dicit,
Non concupisces (Exod. XX, 17)? Omnino non concupiscere
perfectio boni est, quia consumptio mali est. Hoc dicebat ille,
Perficere bonum non mihi adjacet; quia non poterat facere ut non
concupisceret: faciebat tantum ut concupiscentiam refrenaret, ut
concupiscentiae non consentiret, et concupiscentiae membra ad
satellitium non praeberet. Perficere ergo, inquit, bonum non mihi
adjacet: non possum implere quod dictum est, Non concupisces. Quid
ergo opus est? Ut impleas, Post concupiscentias tuas non eas
(Eccli. XVIII, 30). Hoc age interim quamdiu insunt
illicitae concupiscentiae in carne tua, Post concupiscentias tuas non
eas. Mane in servitute Dei, in libertate Christi; mente servi legi
Dei tui. Noli te dare concupiscentiis tuis: sequendo eas, vires eis
addis; dando eis vires quomodo vineis, quando contra te inimicos
nutris viribus tuis?
13. Quae igitur libertas plena atque perfecta in illo Domino Jesu
qui dixit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis;
quando plena et perfecta libertas erit? Quando nullae inimicitiae,
quando
|
“novissima inimica destruetur mors. Oportet enim corruptible
hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem: cum
autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus
est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio
tua”
|
|
(I Cor. XV, 26, 53, 54, 55)? Quid est, Ubi
est, mors, contentio tua? Caro concupiscebat adversus spiritum, et
spiritus adversus carnem, sed quando peccati caro vigebat. Ubi est,
mors, contentio tua? Jam vivemus, jam non moriemur, in illo qui pro
nobis mortuus est et resurrexit: ut qui vivunt, inquit, jam non sibi
vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (II Cor.
V, 15). Precemur medicum saucii, portemur in stabulum curandi.
Ille est enim qui promittit sanitatem, qui miseratus est in via
semivivum a latronibus derelictum : infudit oleum et vinum, curavit
vulnera, levavit in jumentum, perduxit in stabulum, stabulario
commendavit. Cui stabulario? Forte illi qui dixit, Pro Christo
legatione fungimur (Ibid. 20). Dedit etiam duos nummos, qui
impenderentur saucio curando (Luc. X, 30-35): forte ipsa
sunt duo praecepta, in quibus tota Lex pendet et Prophetae (Matth.
XXII, 37-40). Ergo, fratres, et Ecclesia hoc tempore,
in qua saucius sanatur, stabulum est viatoris: sed ipsi Ecclesiae
sursum est haereditas possessoris.
|
|