|
1. Dominus noster etiam in forma servi non servus, sed in forma
etiam servi Dominus (fuit quippe illa carnis forma servilis, sed
quamvis esset similitudo carnis peccati [Rom. VIII, 3], non
erat caro peccati), libertatem promisit credentibus in se: Judaei
vero tanquam de sua libertate superbientes, dedignati sunt fieri
liberi, cum essent servi peccati. Ideo autem se liberos esse
dixerunt, quia semen erant Abrahae. Quid ergo eis ad haec
responderit Dominus, hodierna lectio eum recitaretur, audivimus.
Scio, inquit, quia filii Abrahae estis: sed quaeritis me
interficere, quia sermo meus non capit in vobis. Agnosco vos,
inquit: filii Abrahae estis, sed quaeritis me interficere. Agnosco
carnis originem, non cordis fidem. Filii Abrahae estis, sed
secundum carnem. Ideo, inquit, quaeritis me occidere: sermo enim
meus non capit in vobis. Si sermo meus caperetur, caperet; si
caperemini, intra retia fidei tanquam pisces concluderemini. Quid est
ergo, non capit in vobis? Non capit cor vestrum, quia non recipitur
a corde vestro. Sic enim est sermo Dei, et sic esse debet
fidelibus, tanquam pisci hamus; tunc capit quando capitur. Nec fit
injuria illis qui capiuntur: ad salutem quippe, non ad perniciem
capiuntur. Unde Dominus discipulis suis ait: Venite post me, et
faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Non ergo isti
erant tales: et tamen filii Abrahae erant; filii hominis Dei,
homines iniqui. Trahebant enim carnis genus, sed degeneres facti
erant, non imitando fidem illius cujus filii erant.
2. Audistis certe Dominum dicentem, Scio quia filii Abrahae
estis; audite quid dicat postea: Ego quod vidi apud Patrem meum,
loquor; et vos quae vidistis apud patrem vestrum, facitis. Jam
dixerat, Scio quia filii Abrahae estis. Quid autem faciunt? Quod
eis dixit, Quaeritis me occidere. Hoc apud Abraham nunquam
viderunt. Dominus autem Patrem Deum vult intelligi cum dicit, Quae
vidi apud Patrem meum, loquor. Veritatem vidi, veritatem loquor,
quia Veritas sum. Si enim Dominus veritatem loquitur quam vidit apud
Patrem; se vidit, se loquitur: quia ipse est Veritas Patris, quam
vidit apud Patrem; ipse est enim Verbum, quod Verbum erat apud
Deum. Isti ergo malum quod faciunt, quod Dominus objurgat et
corripit, ubi viderunt? Apud patrem suum. Cum audierimus in
consequentibus apertius dictum quis sit eorum pater, tunc intelligemus
qualia viderint apud talem patrem: adhuc enim non nominat patrem
ipsorum. Paulo superius Abraham commemoravit, sed carnis origine,
non vitae similitudine: dicturus est alterum patrem illorum, qui nec
genuit eos, nec creavit ut homines essent; sed tamen filii erant ejus
in quantum mali erant, non in quantum homines erant; in quo imitati,
non quod creati.
3. Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est:
quasi, Quid tu dicturus es contra Abraham? aut, Si aliquid potes,
aude reprehendere Abraham. Non quia Dominus non audebat reprehendere
Abraham; sed talis erat Abraham qui non reprehenderetur a Domino,
sed potius laudaretur: tamen isti videbantur eum provocare, ut aliquid
mali diceret de Abraham, et esset occasio faciendi quod cogitabant.
Pater noster Abraham est.
4. Audiamus quomodo eis responderit Dominus, cum illorum damnatione
laudans Abraham, Dicit eis Jesus: Si filii Abrahae estis, opera
Abrahae facite. Nunc autem quaeritis me interficere, hominem qui
veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non
fecit. Ecce ille laudatus, isti damnati. Abraham non erat
homicida. Non dico, inquit, Ego Dominus sum Abrahae: quod si
dicerem, verum dicerem. Nam dixit alio loco, Ante Abraham ego sum
(Joan. VIII, 58): tunc eum illi lapidare voluerunt: non
dixit hoc. Interim quod videtis, quod aspicitis, quod me solum
putatis, homo sum: hominem dicentem vobis quod audivit a Deo, quare
vultis occidere, nisi quia non estis filii Abrahae? Et tamen
superius ait, Scio quia filii Abrahae estis. Non negat eorum
originem, sed facta condemnat: caro eorum ex illo erat, sed vita non
erat.
5. Nos autem, charissimi, numquid de genere venimus Abrahae, aut
ullo modo Abraham pater noster fuit secundum carnem? Originem de
carne ejus caro Judaeorum ducit, non caro Christianorum: nos de
aliis gentibus venimus; et tamen imitando, Abrahae filii facti
sumus. Audi Apostolum: Abrahae dictae sunt promissiones et semini
ejus. Non dicit, inquit, Et seminibus, tanquam in multis; sed
tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Si autem vos
Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes
(Galat. III, 16, 29). Nos ergo facti sumus semen Abrahae
gratia Dei. Non de carne Abrahae fecit illi cohaeredes Deus.
Illos exhaeredavit, istos adoptavit: et de arbore illa olivae, cujus
radix est in Patriarchis, ramos naturales superbos amputavit, humilem
oleastrum inseruit (Rom. XI, 17). Ideo cum venirent ad
Joannem baptizandi Judaei, erupit in illos, et ait illis,
Generatio viperarum. Maxime quippe de altitudine originis
gloriabantur: ille autem generationem eos dixit viperarum; non saltem
hominum, sed viperarum. Hominum formam videbat, sed venenum
agnoscebat. Venerant tamen mutandi , quia utique baptizandi: et ait
illis, Generatio viperarum, quis vobis ostendit fugere a ventura
ira? Facite ergo fructus dignos poenitentiae. Et nolite dicere intra
vos ipsos, Patrem habemus Abraham: potens est enim Deus de
lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 7-9).
Si fructus dignos poenitentiae non feceritis, nolite vobis de illa
stirpe blandiri: potens est Deus et vos damnare, et Abraham filiis
non fraudare. Habet enim unde excitet filios Abrahae; fient filii
qui fidem fuerint imitati: Potens est Deus de lapidibus istis
suscitare filios Abrahae. Nos sumus: in parentibus nostris lapides
eramus, quando pro Deo lapides colebamus; de talibus lapidibus
familiam Deus fecit Abrahae.
6. Quid se ergo extollit inanis et vana jactatio? Filii Abrahae
gloriari jam desinant: audierunt quod audire debuerunt, Si filii
Abrahae estis, factis probate, non verbis. Quaeritis me occidere
hominem: interim non dico Filium Dei, non dico Deum, non dico
Verbum, quia non moritur Verbum; hoc dico quod videtis, quia et
quod videtis potestis occidere, et quem non videtis offendere. Hoc
ergo Abraham non fecit. Vos facitis opera patris vestri. Et adhuc
non dicit quis est iste pater eorum.
7. Modo illi quid responderunt. Coeperunt enim utcumque
cognoscere, non de carnis generatione Dominum loqui, sed de vitae
institutione. Et quia consuetudo Scripturarum est, quas legebant,
fornicationem spiritualiter appellare, cum diis multis et falsis anima
tanquam prostituta subjicitur, ad hoc responderunt: Dixerunt itaque
ei, Nos ex fornicatione non sumus nati, unum patrem habemus Deum.
Jam viluit Abraham. Repulsi enim sunt, quomodo repelli debuerunt
ore veridico; quia talis erat Abraham, cujus facta non imitabantur,
et de illius genere gloriabantur. Et mutaverunt responsionem; credo,
dicentes apud semetipsos: Quotiescumque nominaverimus Abraham,
dicturus est nobis, Quare non imitamini eum, de cujus genere
gloriamini? Nos sanctum, justum, innocentem, tantum virum imitari
non possumus: Deum dicamus patrem nostrum, videamus quid nobis
dicturus est.
8. Prorsus falsitas invenit quod diceret, et non inveniret veritas
quid responderet? Audiamus quid dicant, audiamus quid audiant:
Unum, inquiunt, patrem habemus Deum. Dixit ergo eis Jesus: Si
Deus pater vester esset, diligeretis utique me: ego enim ex Deo
processi et veni. Neque enim a meipso veni, sed ille me misit.
Dicitis Deum patrem, agnoscite me vel fratrem. Verumtamen erexit
intelligentibus cor, et illud tetigit quod solet dicere, Non a meipso
veni, ille me misit, a Deo processi et veni. Mementote quid
soleamus dicere, Ab illo venit; et a quo venit, cum illo venit.
Christi ergo missio, est incarnatio. Quod vero de Deo processit
Verbum, aeterna processio est: non habet tempus, per quem factum est
tempus. Nemo dicat in corde suo: Antequam esset Verbum, quomodo
erat Deus? Nunquam dicas: Antequam esset Verbum Dei. Nunquam
Deus sine Verbo fuit; quia Verbum est manens, non transiens;
Deus, non sonus; per quem factum est coelum et terra, non quod
praeteriit cum iis quae facta sunt super terram. Ergo ab illo
processit ut Deus, ut aequalis, ut Filius unicus, ut Verbum
Patris: et venit ad nos, quia Verbum caro factum est, ut habitaret
in nobis (Joan. I, 14). Adventus ejus, humanitas ejus:
mansio ejus, divinitas ejus: divinitas ejus quo imus, humanitas ejus
qua imus. Nisi nobis fieret qua iremus, nunquam ad illum manentem
perveniremus.
9. Quare, inquit, loquelam meam non cognoscitis? Quia non
potestis audire sermonem meum. Ideo non poterant cognoscere, quia non
poterant audire. Sed unde audire non poterant, nisi quia corrigi
credendo nolebant? Et hoc unde? Vos a patre diabolo estis. Quamdiu
patrem commemoratis? Quamdiu patres mutatis, modo Abraham, modo
Deum? Audite a Filio Dei, cujus sitis filii: A patre diabolo
estis.
10. Hic jam cavenda est haeresis Manichaeorum, quae dicit esse
quamdam naturam mali et quamdam gentem tenebrarum cum principibus suis,
quae ausa est pugnare contra Deum: illum vero Deum, ne debellaret
gens adversa regnum ejus, misisse contra eam tanquam viscera sua
principes de luce sua; eamque gentem fuisse debellatam, unde diabolus
originem ducit. Hinc dicunt ducere originem carnem nostram; et
secundum hoc putant dictum a Domino, Vos a patre diabolo estis, quod
essent illi velut natura mali, ducentes originem de gente contraria
tenebrarum. Sic errant, sic excaecantur, sic seipsos faciunt gentem
tenebrarum, credendo quod falsum est contra eum a quo creati sunt.
Bona est enim omnis natura; sed vitiata est hominis natura per
voluntatem malam. Quod fecit Deus non potest esse malum, si ipse
homo non sit sibi malus: sed plane Creator, Creator est; creatura,
creatura est; aequari creatura non potest Creatori. Discernite eum
qui fecit, ab eo quod fecit. Aequari non potest fabro scamnum,
aequari non potest columna structori; et tamen faber si scamnum fecit,
lignum ipse non creavit. Dominus autem Deus noster quia omnipotens
est, et Verbo fecit quod fecit: omnia quae fecit non habuit unde
faceret, et tamen fecit. Facta sunt enim quia voluit, facta sunt
quia dixit: sed facta factori comparari non possunt. Quaeris quod
compares, Filium unicum agnosce. Unde ergo Judaei filii diaboli?
Imitando, non nascendo. Audite Scripturae sanctae consuetudinem.
Propheta dicit ad ipsos Judaeos: Pater tuus Amorrhaeus, et mater
tua Cethaea (Ezech. XVI, 3). Amorrhaei gens erat quaedam,
unde originem Judaei non ducebant: Cethaei et ipsi gentem suam
habebant, omnino alienam a genere Judaeorum. Sed quia erant impii
Amorrhaei et Cethaei, Judaei autem imitati sunt impietates illorum;
invenerunt sibi parentes, non de quibus nascerentur, sed quorum mores
sectando pariter damnarentur. Quaeritis autem fortasse, unde ipse
diabolus? Inde utique unde et caeteri Angeli. Sed caeteri Angeli
in sua obedientia perstiterunt: ille inobediendo et superbiendo lapsus
est angelus, et factus est diabolus.
11. Sed modo audite quid dicat Dominus, Vos, inquit, a patre
diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. Ecce unde
filii ejus; quia talia desideratis, non quia de illo nati estis.
Quae sunt illius desideria? Ille homicida erat ab initio. Ecce quod
est, desideria patris vestri facere vultis: Quaeritis me occidere,
hominem qui veritatem vobis dico. Et ille invidit homini, et occidit
hominem. Diabolus enim cum invideret homini, serpente indutus locutus
est mulieri, et de muliere venenavit et virum. Mortui sunt diabolum
audiendo (Gen. III, 1), quem non audissent, si Dominum
audire voluissent: positus enim homo inter eum qui creavit, et eum qui
lapsus est, obtemperare debuit Creatori, non deceptori. Ergo ille
homicida erat ab initio. Videte genus homicidii, fratres. Homicida
dicitur diabolus, non gladio armatus, non ferro accinctus; ad hominem
venit, verbum malum seminavit, et occidit. Noli ergo putare te non
esse homicidam, quando fratri tuo mala persuades: si fratri tuo mala
persuades, occidis. Et ut scias quia occidis, audi Psalmum: Filii
hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta
(Psal. LVI, 5). Vos ergo desideria patris vestri vultis
facere: ideo saevitis in carnem, quia non potestis in mentem. Ille
homicida erat ab initio: utique in primo homine. Ex illo ille
homicida, ex quo potuit fieri homicidium: ex illo potuit fieri
homicidium, ex quo factus est homo. Non enim posset occidi homo,
nisi prius fieret homo. Homicida ergo ille ab initio. Et unde
homicida? Et in veritate non stetit. Ergo in veritate fuit, sed non
stando cecidit. Et quare in veritate non stetit? Quia veritas non
est in eo. Non quomodo in Christo, sic est veritas, ut Christus
ipse sit veritas. Si ergo iste in veritate stetisset, in Christo
stetisset, sed in veritate non stetit, quia veritas non est in eo.
12. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur; quia mendax
est, et pater ejus. Quid est hoc? Audistis verba Evangelii,
intenti accepistis: ecce repeto, ut agnoscatis quid exigatis. De
diabolo Dominus ea dicebat quae de diabolo dici a Domino debuerunt.
Ille homicida erat ab initio, verum est; nam primum hominem occidit:
et in veritate non stetit; quia de veritate lapsus est. Cum loquitur
mendacium, utique ipse diabolus, de propriis loquitur; quia mendax
est, et pater ejus. In his verbis quidam patrem diabolum habere
putaverunt, et quaesierunt quis esset diaboli pater. Hic vero
detestabilis error Manichaeorum invenit adhuc qua deciperet imperitos.
Solent enim dicere: Puta diabolus angelus fuit, et lapsus est; ab
illo coepit peccatum, sicut dicitis: Pater ejus quis erat? Nos
contra: Quis enim nostrum aliquando dixit diabolum habere patrem? Et
illi contra: Dominus dicit, Evangelium loquitur, de diabolo
dicens, ait, Ille homicida erat ab initio, et in veritate non
stetit; quia veritas non est in eo: cum loquitur mendacium, de
propriis loquitur; quia mendax est, et pater ejus.
13. Audi, intellige; non te longe mitto, in ipsis verbis
intellige. Diabolum Dominus dixit patrem mendacii. Quid est hoc?
Audi quid sit, replica modo ipsa verba, et intellige. Non omnis
enim qui mentitur, pater mendacii sui est. Si enim ab alio mendacium
accepisti, et dixisti; tu quidem mentitus es proferendo mendacium:
sed pater mendacii ipsius non es, quia ab altero accepisti mendacium.
Diabolus autem a seipso mendax fuit; mendacium suum ipse genuit, a
nemine audivit. Quomodo Deus Pater genuit Filium veritatem; sic
diabolus lapsus genuit quasi filium mendacium. His auditis, replica
nunc et recole verba Domini: mens catholica, quid audieris adverte,
quid dicat attende. Ille: quis? Diabolus - homicida erat ab
initio. Agnoscimus, occidit Adam. Et in veritate non stetit.
Agnoscimus, quia de veritate lapsus est. Quia veritas non est in
eo. Verum est; recedendo a veritate non habet veritatem. Cum
loquitur mendacium, de propriis loquitur. Non aliunde accipit unde
loquatur. Cum loquitur mendacium, de propriis loquitur; quia mendax
est, et pater ejus. Et mendax est, et pater mendacii. Nam tu forte
mendax es, quia mendacium loqueris: sed non es pater ejus. Si enim
quod dicis a diabolo accepisti, et diabolo credidisti; mendax es,
pater mendacii non es: ille vero quia non aliunde accepit mendacium,
quo mendacio tanquam veneno serpens hominem occideret, pater est
mendacii; sicut Deus Pater est veritatis. Recedite a patre
mendacii, currite ad Patrem veritatis; amplectimini veritatem, ut
accipiatis libertatem.
14. Illi ergo Judaei apud patrem suum viderunt quod loquebantur:
quid, nisi mendacium? Dominus autem apud Patrem suum vidit quod
loqueretur: quid, nisi seipsum? quid, nisi Verbum Patris? quid,
nisi veritatem Patris aeternam, et Patri coaeternam? Ille ergo
homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas non
est in eo: cum loquitur mendacium, de propriis loquitur; quia mendax
est. Et non solum mendax est, sed et pater ejus est: id est, ipsius
mendacii quod loquitur, pater est, quia ipse genuit mendacium suum.
Ego autem quia veritatem dico, non creditis mihi. Quis ex vobis
arguit me de peccato; quomodo ego arguo et vos et patrem vestrum? Si
veritatem dico quare vos non creditis mihi; nisi quia filii diaboli
estis?
15. Qui est ex Deo, verba Dei audit: propterea vos non auditis,
quia ex Deo non estis. Iterum nolite attendere naturam, sed vitium.
Sic sunt isti ex Deo, et non sunt ex Deo: natura ex Deo, vitio
non ex Deo. Obsecro vos, attendite; in Evangelio habetis unde
sanemini contra errores venenosos et nefarios haereticorum. Quoniam et
de his verbis solent Manichaei dicere, Ecce quia duae naturae sunt,
una bona, et altera mala; Dominus dicit: quid dicit Dominus?
Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Dicit haec
Dominus. Quid ergo, inquit, tu ad ista dicis? Audi quae dicam.
Et ex Deo sunt, et ex Deo non sunt; natura ex Deo sunt, vitio non
sunt ex Deo: natura enim bona quae ex Deo est, peccavit voluntate,
credendo quod diabolus persuasit, et vitiata est; ideo medicum
quaerit, quia sana non est. Ecce quod dico. Sed impossibile tibi
videtur ut ex Deo sint, et ex Deo non sint: audi quia non est
impossibile. Sic sunt ex Deo, et non sunt ex Deo, quomodo et filii
Abrahae sunt, et non sunt filii Abrahae. Hic habetis; non est quod
dicatis. Ipsum Dominum audi, ipse illis dixit, Scio quia filii
Abrahae estis. Numquid Dominus mentiretur? Absit. Ergo verum est
quod Dominus dixit? Verum est. Verum est ergo quod illi Abrahae
filii erant. Verum est. Audi ipsum negantem. Qui dixit, Filii
Abrahae estis, ipse illos negavit filios Abrahae: Si filii Abrahae
estis, facta Abrahae facite. Nunc autem quaeritis me occidere,
hominem qui veritatem vobis dico, quam audivi a Deo: hoc Abraham non
fecit. Vos facitis opera patris vestri, id est diaboli. Quomodo
ergo et filii Abrahae erant, et filii Abrahae non erant? Utrumque
in illis ostendit: et filii Abrahae erant, propter originem carnis;
et non erant filii Abrahae, propter vitium diabolicae persuasionis.
Sic et Dominum et Deum nostrum attendite: et ex illo erant, et ex
illo non erant. Quomodo ex illo erant? Quia ipse creavit hominem de
quo nati erant. Quomodo ex illo erant? Quia ipse est conditor
naturae, ipse est creator carnis et animae. Quomodo ergo ex illo non
erant? Quia vitiosi a seipsis facti erant. Ex illo non erant, quia
imitando diabolum, filii diaboli facti erant.
16. Venit ergo Dominus Deus ad hominem peccatorem. Duo nomina
audisti, et hominem, et peccatorem. Quod homo est, ex Deo est:
quod peccator est, non est ex Deo. A natura vitium secernatur:
agnoscatur natura, unde Creator laudetur; agnoscatur vitium, propter
quod medicus invocetur. Quod ergo ait Dominus, Qui est ex Deo,
verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis;
non naturarum merita discrevit, aut praeter suam animam et carnem,
aliquam naturam in hominibus quae peccato vitiata non esset, invenit:
sed quoniam praescierat qui fuerant credituri, ipsos dixit ex Deo,
quoniam regenerationis adoptione renascerentur ex Deo. Ad hos
pertinet, Qui est ex Deo, verba Dei audit. Quod vero sequitur,
Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis; eis dictum est,
qui non solum peccato vitiosi erant (nam hoc malum commune erat
omnibus), sed etiam praecogniti quod non fuerant credituri, ea fide
qua sola possent a peccatorum obligatione liberari. Quapropter
praesciebat illos quibus talia dicebat, in eo permansuros quod ex
diabolo erant, id est, in suis peccatis atque impietate morituros, in
qua ei similes erant; nec venturos ad regenerationem in qua essent
filii Dei, hoc est ex Deo nati, a quo eran homines creati.
Secundum hanc praedestinationem locutus est Dominus: non quod aliquem
hominum invenerit, qui vel secundum regenerationem jam esset ex Deo,
vel secundum naturam jam non esset ex Deo
|
|