|
1. In ista lectione sancti Evangelii, quae hodie recitata est, a
potentia discimus patientiam. Quid enim sumus servi ad Dominum,
peccatores ad justum, creatura ad Creatorem? Tamen quomodo si quid
mali sumus, a nobis sumus; ita quidquid boni sumus, ab illo, et per
illum sumus. Et nihil sic quaerit homo quomodo potentiam: habet
Dominum Christum magnam potentiam: sed prius ejus imitetur
patientiam, ut perveniat ad potentiam. Quis nostrum patienter audiret
si alicui diceretur, Daemonium habes? Quod dictum est ei qui non
solum homines salvabat, sed etiam daemonibus imperabat.
2. Hoc enim cum dixissent Judaei, Nonne bene dicimus nos quia
Samaritanus es, et daemonium habes? horum duorum sibi objectorum unum
negavit, alterum non negavit. Respondit enim, et ait: Ego
daemonium non habeo. Non dixit, Samaritanus non sum: et utique duo
fuerant objecta. Quamvis maledictum maledicto non reddiderit, quamvis
convicium non convicio refutaverit; pertinuit tamen ad eum negare unam
rem, alteram non negare. Non frustra, fratres. Samaritanus enim
interpretatur Custos. Noverat se ille nostrum esse custodem. Non
enim dormit neque dormitat qui custodit Israel (Psal. CXX,
4): et, Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilabunt
qui custodiunt (Psal. CXXVI, 1). Est ergo ille custos
noster, qui creator noster. Num enim pertinuit ad eum ut
redimeremur, et non pertineret ut servaremur? Denique ut plenius
noveritis mysterium quare se Samaritanum negare non debuit, parabolam
illam notissimam attendite, ubi homo quidam descendebat ab Jerusalem
in Jericho, et incidit in latrones, qui eum graviter vulnerantes,
semivivum in via reliquerunt. Transiit sacerdos, neglexit eum:
transiit Levites, et ipse praeteriit: transiit quidam Samaritanus,
ipse est custos noster; ipse accessit ad saucium, ipse impendit
misericordiam, eique se praestitit proximum, quem non deputavit
alienum (Luc. X, 30-37). Ad hoc ergo solum quod daemonium
non haberet, non autem se Samaritanum non esse, respondit.
3. Deinde post tale convicium, hoc solum dixit de gloria sua: Sed
honorifico, inquit, Patrem meum, et vos inhonorastis me. Hoc est,
Ego me non honorifico, ne vobis arrogans videar, habeo quem
honorificem; sed si vos me agnosceretis, sicut ego honorifico
Patrem, sic et vos honorificaretis me: ego facio quod debeo, vos non
facitis quod debetis.
4. Ego autem, inquit, non quaero gloriam meam; est qui quaerat et
judicet. Quem vult intelligi, nisi Patrem? Quomodo ergo alio loco
dicit, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio
(Joan. V, 22); et hic dicit, Non quaero gloriam meam; est
qui quaerat et judicet? Si ergo judicat Pater, quomodo non judicat
quemquam, sed omne judicium dedit Filio?
5. Hanc quaestionem ut solvamus, attendite; simili locutione solvi
potest. Scriptum habes, Deus neminem tentat (Jacobi I, 13);
et iterum scriptum habes, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat
si diligitis eum (Deut. XIII, 3). Nempe quaestio est,
videtis. Quomodo enim Deus neminem tentat, et quomodo tentat vos
Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum? Item scriptum est,
Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem
(I Joan. IV, 18); et alio loco scriptum est, Timor Domini
castus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10).
Et ipsa quaestio est. Quomodo enim, perfecta charitas foras mittit
timorem, si timor Domini castus permanet in saeculum saeculi?
6. Intelligimus ergo duas esse tentationes; unam quae decipit,
alteram quae probat: secundum eam quae decipit, Deus neminem tentat;
secundum eam quae probat, tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat
si diligitis eum. Sed iterum et hic alia nascitur quaestio, quomodo
tentat ut sciat, quem latere nihil potest antequam tentet. Non ergo
Deus nescit: sed dictum est, ut sciat, quod est, ut scire vos
faciat. Locutiones tales et in sermonibus nostris sunt, et in
auctoribus eloquentiae reperiuntur. De sermone nostro aliquid dicam.
Fossa caeca dicitur, non quia ipsa oculos perdidit, sed quia latendo
non videntes facit. Aliquid et de illis auctoribus dicam. Tristes
lupinos ait quidam (Virg. Georg. lib. 1, v. 75), hoc est
amaros: non quia ipsi sunt tristes, sed quia gustati contristant, hoc
est, tristes faciunt. Sunt ergo et in Scripturis locutiones
ejusmodi. Qui in talibus quaestionibus cognoscendis laborant, in
solvendis talibus quaestionibus non laborant. Ergo tentat vos Dominus
Deus vester, ut sciat: quid est, ut sciat? Ut scire vos faciat,
si diligi is eum. Job latebat se, sed Deum non latebat; admisit
tentatorem, et fecit cum sui cognitorem.
7. Quid de duobus timoribus? Est timor servilis, et est timor
castus; est timor ne patiaris poenam, est alius timor ne amittas
justitiam. Timor ille ne patiaris poenam, servilis est. Quid magnum
est timere poenam? Hoc et nequissimus servus, hoc et crudelissimus
latro. Non est magnum timere poenam, sed magnum est amare justitiam.
Qui ergo amat justitiam, nihil timet? Timet plane: non ne incidat
in poenam, sed ne amittat justitiam. Fratres mei, credite, et
conjicite ex eo quod amatis. Amat aliquis vestrum pecuniam. Putas,
invenio aliquem qui non amet? Ex hoc tamen ipso quod amat, intelligat
quod dico. Timet damnum: quare timet damnum? Quia pecuniam
diligit. Quantum amat pecuniam, tantum timet ne perdat pecuniam.
Ergo invenitur aliquis amator justitiae, qui plus in corde damnum
pertimescat, qui plus timeat exspoliari justitia, quam tu pecunia.
Ipse est timor castus, ipse permanet in saeculum saeculi: non eum
tollit charitas, nec foras mittit, sed magis complectitur, et comitem
tenet simul et possidet. Venimus enim ad Dominum, ut videamus facie
ad faciem: ibi timor castus nos servat; timor enim ille non
perturbat, sed confirmat. Timet mulier adultera ne vir ejus veniat,
timet et casta ne vir ejus abscedat.
8. Ergo sicut secundum aliam tentationem, Deus neminem tentat;
secundum aliam vero, tentat vos Dominus Deus vester: et secundum
alium timorem, timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras
mittit timorem; secundum vero alium timorem, timor Domini castus
permanet in saeculum saeculi: sic et hoc loco, secundum alterum
judicium, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit
Filio; secundum vero alterum judicium, Ego, inquit, non quaero
gloriam meam; est qui quaerat et judicet.
9. Et de ipso verbo quaestio ista solvatur. Habes in Evangelio
commemoratum poenale judicium: Qui non credit, jam judicatus est
(Joan. III, 18); et alio loco, Veniet hora quando ii qui
sunt in monumentis audient vocem ejus, et procedent qui bene fecerunt,
in resurrectionem vitae; qui male egerunt, in resurrectionem judicii
(Joan. V, 28, 29). Videte quemadmodum judicium pro
damnatione et poena posuit. Et tamen si semper judicium pro damnatione
acciperetur, numquid audiremus in Psalmo, Judica me, Deus? Ibi
judicium secundum afflictionem, hic judicium secundum discretionem
positum est. Quomodo secundum discretionem? Quomodo exponit ipse qui
ait, Judica me, Deus. Lege enim et vide quid sequitur. Quid
est, Judica me, Deus? et discerne causam meam, inquit, de gente
non sancta (Psal. XLII, 1). Quod ergo dictum est, Judica
me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta; secundum hoc
ait modo Dominus Christus, Ego non quaero gloriam meam; est qui
quaerat et judicet. Quomodo est qui quaerat et judicet? Est Pater
qui gloriam meam a vestra gloria discernat et separet. Vos enim
secundum hoc saeculum gloriamini: ego non secundum hoc saeculum
glorior, qui Patri dico, Pater, glorifica me ea gloria quam habui
apud te, antequam mundus esset (Joan. XVII, 5). Quid est,
ea gloria? Ab humana inflatione discreta. Secundum hoc judicat
Pater. Quid est, judicat? Discernit. Quid discernit? Gloriam
Filii sui a gloria hominum; quia ideo dictum est, Unxit te, Deus,
Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal.
XLIV, 8). Non enim quia homo factus est, jam comparandus est
nobis. Nos homines cum peccato, ille sine peccato: nos homines
trahentes de Adam et mortem et delictum; ille de Virgine carnem
mortalem, nullam iniquitatem. Denique nos nec quia volumus nati
sumus, nec quamdiu volumus vivimus, nec quomodo volumus morimur: ille
antequam nasceretur elegit de qua nasceretur, natus fecit ut a Magis
adoraretur, crevit infans, et miraculis se Deum ostendebat, et
infirmitate hominem praeferebat. Postremo elegit et genus mortis, hoc
est, ut in cruce penderet, et ipsam crucem in frontibus fidelium
figeret: ut dicat christianus, Mihi autem absit gloriari, nisi in
cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14). In ipsa
cruce quando voluit, corpus dimisit, et abscessit: in ipso sepulcro
quamdiu voluit, jacuit; quando voluit, tanquam de lecto surrexit.
Ergo, fratres, secundum ipsam formam servi, (nam illud quis digne
loquitur, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum?) secundum ipsam, inquam, formam servi multum
interest inter gloriam Christi, et gloriam hominum caeterorum. De
ipsa gloria dicebat, quando quod daemonium haberet audiebat, Ego non
quaero gloriam meam; est qui quaerat et judicet.
10. Tu autem de te, Domine, quid dicis? Amen, amen dico
vobis; si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in
aeternum. Vos, inquit, dicitis, Daemonium habes; ego vos ad vitam
voco: servate sermonem meum, et non moriemini. Illi audiebant,
Mortem non videbit in aeternum, qui sermonem meum servaverit; et
irascebantur, quia jam mortui erant illa morte quae vitanda erat.
Dixerunt ergo Judaei: Nunc cognovimus quia daemonium habes.
Abraham mortuus est et Prophetae, et tu dicis, Si quis sermonem
meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum. Videte locutionem
Scripturarum: Mortem non videbit, id est, gustabit. Mortem
videbit, mortem gustabit. Quis videt? quis gustat? Quos oculos
habet homo, ut videat quando moritur? Quando veniendo mors ipsos
oculos claudit ne aliquid videant; quomodo dicitur, non videbit
mortem? Item quo palato, quibus faucibus mors gustatur, ut quid
sapiat dignoscatur? Quando totum sensum tollit, quid in palato
remanebit? Sed videbit dictum est et gustabit, pro eo quod est,
experietur.
11. Haec Dominus, parum est si dicam, morituris, loquebatur
moriturus: quia et Domini exitus mortis (Psal. LXVII,
21), sicut loquitur Psalmus. Cum ergo et morituris loqueretur,
et moriturus loqueretur, quid sibi vult quod ait, Qui sermonem meum
servaverit, mortem non videbit in aeternum; nisi quia videbat Dominus
aliam mortem, de qua nos liberare venerat, mortem secundam, mortem
aeternam, mortem gehennarum, mortem damnationis cum diabolo et angelis
ejus? Ipsa est vera mors: nam ista migratio est. Quid est ista
mors? Relictio corporis, depositio sarcinae gravis: sed si alia
sarcina non portetur, qua homo in gehennas praecipitetur. De ipsa
ergo morte Dominus dixit, Mortem non videbit in aeternum, qui
sermonem meum servaverit.
12. Non expavescamus istam mortem, sed illam timeamus. Quod est
autem gravius, multi perverse timendo istam, inciderunt in illam.
Dictum est aliquibus, Adorate idola; quod si non feceritis,
interficiemini: aut quemadmodum ille Nabuchodonosor dixit, Si non
feceritis, mittemini in caminum ignis ardentis. Multi timuerunt et
adoraverunt; nolentes mori mortui sunt: timendo mortem quae non
evaditur, inciderunt in mortem quam evadere feliciter possent, si
istam quae non evaditur, infeliciter non timerent. Natus es homo,
moriturus es. Qua ibis, ut non moriaris? quid facies ut non
moriaris? Ut Dominus tuus necessitate moriturum consolaretur,
voluntate mori dignatus est. Quando vides Christum mortuum,
dedignaris mori? Ergo moriturus es: qua evadas hoc, non habes.
Hodie sit, cras sit; futurum est, debitum est reddendum. Quid ergo
agit homo timens, fugiens, occultans se ne inveniatur ab inimico?
Numquid agit ut non moriatur? Sed ut paulo serius moriatur. Non
accipit debiti securitatem, sed postulat dilationem. Quantumlibet diu
differatur, veniet quod differtur. Illam mortem timeamus quam
timuerunt tres viri, quando dixerunt regi, Potens est Deus etiam de
ista flamma liberare nos; sed et si non (Dan. III, 15, 17,
18). Ibi fuit timor illius mortis , quam modo Dominus
comminatur, quando dixerunt, Sed et si noluerit aperte liberare,
potest in occulto coronare. Unde et ipse Dominus facturus martyres,
et caput martyrum futurus ait: Nolite timere eos qui occidant corpus,
et postea non habent quid faciant. Quomodo non habent quid faciant?
Quid si cum occiderint, corpus bestiis lacerandum et diripiendum
alitibus projiciant? videtur adhuc saevitia habere quod faciat. Sed
cui facit? Qui migravit. Inest corpus, sed nullus est sensus:
habitatio jacet, habitator abscessit. Ergo postea non habent quid
faciant: non sentienti enim nihil faciunt. Sed eum timete qui habet
potestatem et corpus et animam occidere in gehenna ignis (Matth. X,
28, et Luc. XII, 4, 5). Ecce de qua morte loquebatur,
cum diceret, Qui sermonem meum servaverit, mortem non videbit in
aeternum. Servemus ergo, fratres, sermonem ipsius in fide;
perventuri ad speciem, cum acceperimus plenissimam libertatem.
13. Isti autem indignantes mortui, et morti sempiternae
praedestinati, respondebant conviciose, et dicebant: Modo cognovimus
quia daemonium habes. Abraham mortuus est et Prophetae. Sed ista
morte quam Dominus vult intelligi, nec Abraham mortuus est, nec
Prophetae. Illi enim mortui sunt, et vivunt: isti vivebant, et
mortui erant. Nam respondens quodam loco Sadducaeis moventibus
quaestionem de resurrectione, hoc ait ipse Dominus: De resurrectione
autem mortuorum non legistis, quomodo ait Dominus de rubo ad Moysen,
Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est
Deus mortuorum, sed vivorum (Matth. XXII, 31 et 32;
Exod. III, 6). Si ergo illi vivunt, laboremus sic vivere, ut
cum illis vivere possimus cum mortui fuerimus. Quem teipsum facis,
inquiunt, ut dicas, Mortem non videbit in aeternum, qui sermonem
meum servaverit; cum scias et Abraham mortuum et prophetas?
14. Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil
est: est Pater meus qui glorificat me. Hoc ait propter illud quod
dixerunt, Quem teipsum facis? Refert enim gloriam suam ad Patrem,
de quo est quod Deus est. Aliquando Ariani et de isto verbo
calumniantur fidei nostrae, et dicunt: Ecce major est Pater, quia
utique glorificat Filium. Haeretice, non legisti et ipsum Filium
dicentem quod glorificet Patrem suum (Joan. XVII, 4)? Si et
ille Filium glorificat, et Filius Patrem glorificat: pone
pervicaciam, agnosce aequalitatem, corrige perversitatem.
15. Est ergo, inquit, Pater meus qui glorificat me, quem vos
dicitis, Quia Deus noster est, et non cognovistis eum. Videte,
fratres mei, quemadmodum ostendat ipsum Deum Patrem esse Christi,
qui annuntiatus est et Judaeis. Propterea dico, quia rursus quidam
haeretici dicunt Deum annuntiatum in Veteri Testamento, non esse
Patrem Christi; sed nescio quem principem malorum angelorum.
Manichaei sunt qui ista dicunt, Marcionitae sunt qui ista dicunt.
Sunt et alii fortasse haeretici, quos commemorare vel non opus est,
vel a me omnes recoli in praesentia non possunt: non defuerunt tamen
qui hoc dicerent. Itaque attendite, ut habeatis quid dicatis et
contra ipsos. Eum dicit Patrem suum Dominus Christus, quem illi
dicebant Deum suum, et non cognoverunt: si enim ipsum cognovissent,
ejus Filium recepissent. Ego autem, inquit, novi eum. Secundum
carnem judicantibus potuit et hinc arrogans videri, quia dixit, Ego
novi eum. Sed videte quid sequatur: Si dixero quia non novi eum,
ero similis vobis mendax. Ergo arrogantia non ita caveatur, ut
veritas relinquatur. Sed scio eum, et sermonem ejus servo. Sermonem
Patris tanquam Filius loquebatur; et ipse erat Verbum Patris, quod
hominibus loquebatur.
16. Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; et
vidit, et gavisus est. Magnum testimonium perhibet Abrahae, semen
Abrahae, creator Abrahae: Abraham exsultavit, inquit, ut videret
diem meum. Non timuit, sed exsultavit ut videret. Erat enim in illo
charitas quae foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Non
ait, Exsultavit, quia vidit; sed, exsultavit ut videret. Credens
utique exsultavit sperando, ut videret intelligendo. Et vidit, Et
quid potuit plus dicere, vel quid debuit plus dicere Dominus Jesus
Christus? Et vidit, inquit, et gavisus est. Quis explicat hoc
gaudium, fratres mei? Si gavisi sunt illi quibus Dominus oculos
carnis aperuit, quale gaudium fuit videntis cordis oculis lucem
ineffabilem, Verbum manens, splendorem piis mentibus refulgentem,
sapientiam indeficientem, apud Patrem manentem Deum, et aliquando in
carne venturum, nec de Patris gremio recessurum? Totum hoc vidit
Abraham. Nam quod ait, diem meum, incertum potest esse unde
dixerit; utrum diem Domini temporalem quo erat venturus in carne, an
diem Domini qui nescit ortum, nescit occasum. Sed ego non dubito
patrem Abraham totum scisse. Et ubi inveniam? An sufficere nobis
debet testimonium Domini nostri Jesu Christi? Putemus nos invenire
non posse, quia forte difficile est, quomodo manifestum sit quod
Abraham exsultavit ut videret diem Christi, et vidit, et gavisus
est. Et si nos non invenimus, numquid mentiri veritas posset?
Credamus veritati, et de Abrahae meritis minime dubitemus. Tamen
audite unum locum, qui mihi interim occurrit. Pater Abraham quando
misit servum suum, ut peteret uxorem filio suo Isaac, hoc eum
sacramento obstrinxit, ut fideliter quod jubebatur impleret, et sciret
etiam ipse quid faceret. Magna enim res agebatur, quando Abrahae
semini conjugium quaerebatur. Sed ut hoc cognosceret servus quod
noverat Abraham, quia nepotes non carnaliter desiderabat, nec de
genere suo aliquid carnale sapiebat; ait servo suo quem mittebat:
Pone manum sub femore meo, et jura per Deum coeli (Gen. XXIV,
2-4). Quid vult Deus coeli ad femur Abrahae? Jam intelligitis
sacramentum: per femur, genus. Ergo quae fuit illa juratio, nisi
quia significabatur de genere Abrahae venturum in carne Deum coeli?
Stulti reprehendunt Abraham, quia dixit, Mitte manum sub femore
meo. Qui reprehendunt carnem Christi, reprehendunt factum Abrahae.
Nos autem, fratres, si agnoscimus carnem Christi venerandam, illud
femur non contemnamus, sed in prophetia dictum accipiamus. Etenim
propheta erat Abraham. Cujus propheta? Seminis sui et Domini sui.
Semen suum significavit dicendo, Mitte manum sub femore meo:
Dominum suum significavit addendo, et jura per Deum coeli.
17. Irati Judaei responderunt: Quinquaginta annos nondum habes,
et Abraham vidisti! Et Dominus: Amen, amen dico vobis; antequam
Abraham fieret, ego sum. Appende verba, et cognosce mysterium.
Antequam Abraham fieret. Intellige, fieret ad humanam facturam,
sum vero ad divinam pertinere substantiam. Fieret, quia creatura est
Abraham. Non dixit, Antequam Abraham esset, ego eram; sed,
Antequam Abraham fieret, qui nisi per me non fieret, ego sum.
Neque hoc dixit, Antequam Abraham fieret, ego factus sum, In
principio enim fecit Deus coelum et terram (Gen. I. 1): nam in
principio erat Verbum (Joan. I, 1). Antequam fieret Abraham,
ego sum. Agnoscite Creatorem, discernite creaturam. Qui
loquebatur, semen Abrahae factus erat; et ut Abraham fieret, ante
Abraham ipse erat.
18. Hinc jam velut Abrahae apertissimo convicio commoti sunt
acrius. Blasphemasse quippe illis visus est Dominus Christus,
quoniam dixit, Antequam Abraham fieret, ego sum. Tulerunt ergo
lapides ut jacerent in eum. Tanta duritia quo curreret, nisi ad
similes? Jesus autem, tanquam homo, tanquam in forma servi, tanquam
humilis, tanquam passurus, tanquam mori turus, tanquam nos suo
sanguine redempturus: non tanquam ille qui est, non tanquam in
principio Verbum, et Verbum apud Deum. Nam cum illi lapides
tulerunt ut mitterent in eum, quid magnum erat ut eos continuo
dehiscens terra sorberet, et pro lapidibus inferos invenirent? Non
erat magnum Deo: sed magis erat commendanda patientia, quam exserenda
potentia. Abscondit se ergo ab eis, ne lapidaretur. Tanquam homo a
lapidibus fugit: sed vae illis a quorum lapideis cordibus Deus fugit!
|
|