|
1. De homine quem Dominus Jesus illuminavit, qui caecus natus
fuit, prolixa lectio recitata est: quam si universam pertractare
conemur, pro sui dignitate, sicut valemus, singula considerantes,
non sufficit dies. Proinde peto et admoneo Charitatem vestram, ut in
iis quae aperta sunt, sermonem nostrum non requiratis: nam nimis
longum erit in singulis immorari. Breviter ergo caeci hujus illuminati
commendo mysterium. Ea quippe quae fecit Dominus noster Jesus
Christus stupenda atque miranda, et opera et verba sunt: opera, quia
facta sunt; verba, quia signa sunt. Si ergo quid significet hoc quod
factum est cogitemus, genus humanum est iste caecus: haec enim
caecitas contigit in primo homine per peccatum, de quo omnes originem
duximus, non solum mortis, sed etiam iniquitatis. Si enim caecitas
est infidelitas, et illuminatio fides; quem fidelem quando venit
Christus invenit? Quandoquidem Apostolus natus in gente Prophetarum
dicit: Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri
(Ephes. II, 3). Si filii irae, filii vindictae, filii
poenae, filii gehennae. Quomodo natura, nisi quia peccante primo
homine, vitium pro natura inolevit? Si vitium pro natura inolevit,
secundum mentem omnis homo caecus natus est. Si enim videt, non opus
habet ductore; si opus habet ductore et illuminatore, caecus est ergo
a nativitate.
2. Venit Dominus: quid fecit? Magnum mysterium commendavit.
Exspuit in terram, de saliva sua lutum fecit: quia Verbum caro
factum est (Joan. I, 14). Et inunxit oculos caeci. Inunctus
erat, et nondum videbat. Misit illum ad piscinam quae vocatur
Siloe. Pertinuit autem ad Evangelistam commendare nobis nomen hujus
piscinae; et ait, Quod interpretatur Missus. Jam quis sit missus
agnoscitis: nisi enim ille fuisset missus, nemo nostrum esset ab
iniquitate dimissus. Lavit ergo oculos in ea piscina quae
interpretatur Missus, baptizatus est in Christo. Si ergo quando eum
in seipso quodammodo baptizavit, tunc illuminavit; quando inunxit,
fortasse catechumenum fecit. Potest quidem aliter atque aliter tanti
sacramenti exponi profunditas et pertractari : sed hoc sufficiat
Charitati vestrae; audistis grande mysterium. Interroga hominem,
Christianus es? Respondet tibi, Non sum, si Paganus est aut
Judaeus. Si autem dixerit, Sum; adhuc quaeris ab eo,
Catechumenus, an fidelis? Si responderit, Catechumenus; inunctus
est, nondum lotus. Sed unde inunctus? Quaere, et respondet;
quaere ab illo in quem credat: eo ipso quo catechumenus est, dicit,
In Christum. Ecce modo loquor et fidelibus et catechumenis. Quid
dixi de sputo et luto? Quia Verbum caro factum est. Hoc et
catechumeni audiunt: sed non eis sufficit ad quod inuncti sunt;
festinent ad lavacrum, si lumen inquirunt.
3. Jam ergo propter quasdam in hac ipsa lectione quaestiones, verba
Domini et ipsius universae lectionis percurramus potius quam
tractemus. Exiens vidit hominem caecum: non utcumque caecum, sed, a
nativitate. Et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi. Scitis
Rabbi quia magister est. Magistrum appellabant, quia discere
desiderabant: quaestionem quippe Domino proposuerunt tanquam
magistro, Quis peccavit, hic, an parentes ejus, ut caecus
nasceretur? Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes
ejus, ut caecus nasceretur. Quid est quod dixit? Si nullus homo
sine peccato, numquid parentes hujus caeci sine peccato erant?
Numquid ipse vel sine originali peccato natus erat, vel vivendo nihil
addiderat? An quia oculos clausos habebat, concupiscentiae minime
vigilabant ? Quanta mala committunt caeci! A quo malo abstinet mens
mala, etiam clausis oculis? Non poterat videre, sed noverat
cogitare, et forte concupiscere aliquid quod caecus non posset
implere, sed in corde judicari a cordis perscrutatore. Si ergo et
parentes ejus habuerunt peccatum, et iste habuit peccatum; quare
Dominus dixit, Neque hic peccavit, neque parentes ejus: nisi ad rem
de qua interrogatus est, ut caecus nasceretur? Habebant enim peccatum
parentes ejus, sed non ipso peccato factum est ut caecus nasceretur.
Si ergo non peccato factum est parentum ut caecus nasceretur, quare
caecus natus est? Audi magistrum docentem: quaerit credentem, ut
faciat intelligentem. Ipse causam dicit quare ille caecus sit natus:
Neque hic peccavit, inquit, neque parentes ejus: sed ut
manifestentur opera Dei in illo.
4. Deinde quid sequitur? Me oportet operari opera ejus qui misit
me. Ecce est ille missus in quo faciem lavit caecus. Et videte quid
dixerit, Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est.
Memento te quomodo universam gloriam illi dat de quo est: quia ille
habet filium qui de illo sit, ipse non habet de quo sit. Sed quare
dixisti, Domine, donec dies est? Audi quare. Venit nox quando
nemo potest operari. Nec tu, Domine? Itane tantum valebit nox
illa, ut nec tu possis in ea operari, cujus opus nox est? Puto
enim, Domine Jesu, imo non puto, sed credo atque confirmo te ibi
fuisse, quando dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux (Gen. I,
3). Si enim Verbo fecit, per te fecit: et ideo dictum est,
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan.
I, 3). Divisit Deus inter lucem et tenebras; lucem vocavit
diem, et tenebras vocavit noctem (Gen. I, 4, 5).
5. Quae est illa nox, quae cum venerit, nemo poterit operari?
Audi quid sit dies, et tunc intelliges quae sit nox. Unde sumus
audituri quisnam sit dies iste? Ipse dicat: Quamdiu in hoc mundo
sum, lux sum mundi. Ecce ipse est dies. Lavet oculos caecus in
die, ut videat diem. Quamdiu, inquit, in mundo sum, lux sum
mundi. Ergo nescio quae nox erit, quando ibi Christus non erit;
ideo nemo poterit operari. Restat inquirere, fratres mei, patienter
accipite inquirentem me: vobiscum quaero, vobiscum inveniam a quo
quaero. Constat, expressum ac definitum est, diem commemorasse
Dominum hoc loco seipsum, id est lumen mundi: Quamdiu, inquit, sum
in hoc mundo, lux sum mundi. Ergo ipse operatur. Quamdiu est autem
in hoc mundo? Putamus eum, fratres, fuisse hic tunc, et modo non
hic esse? Si ergo hoc putamus, jam ergo post ascensum Domini facta
est nox ista metuenda, ubi nemo possit operari: si post ascensum
Domini facta est nox ista, unde Apostoli tanta operati sunt?
Numquid ista nox erat, quando Spiritus sanctus veniens, et omnes qui
in uno loco erant adimplens, dedit eis loqui omnium gentium linguis
(Act. II, 1-6)? Numquid nox erat quando claudus ille ad
verbum Petri salvus effectus est, imo ad verbum Domini habitantis in
Petro (Id. III, 6-8)? Numquid nox erat quando
transeuntibus discipulis aegri cum lectulis ponebantur, ut vel umbra
transeuntium tangerentur (Id. V, 15)? Dominus autem cum hic
esset, neminem transiens umbra sua salvum fecit: sed ipse discipulis
dixerat, Majora horum facietis (Joan. XIV, 12). Dixerat
quidem Dominus, Majora horum facietis: sed non se extollat caro et
sanguis; audiat dicentem, Sine me nihil potestis facere (Id.
XV, 5).
6. Quid igitur? quid dicemus de nocte ista? Quando erit, quando
nemo poterit operari? Nox ista impiorum erit: nox ista eorum erit
quibus in fine dicetur, Ite in ignem aeternum, qui paratus est
diabolo et angelis ejus. Sed nox dicta est, non flamma, non ignis.
Audi quia et nox est. De quodam servo dicit, Ligate illi manus et
pedes, et projicite eum in tenebras exteriores (Matth. XXII,
13). Operetur ergo homo dum vivit, ne illa nocte praeveniatur,
ubi nemo possit operari. Modo est ut operetur fides per dilectionem:
et si modo operamur, hic est dies, hic est Christus. Audi
promittentem, et ne arbitreris absentem. Ipse dixit, Ecce ego
vobiscum sum. Quamdiu? Non sit in nobis sollicitudo qui vivimus: si
fieri posset, de hac etiam voce posteros qui futuri sunt, securissimos
faceremus. Ecce, inquit, ego vobiscum sum usque in consummationem
saeculi (Id. XXVIII, 20). Dies iste qui circuitu solis
hujus impletur, paucas horas habet, dies praesentiae Christi usque in
consummationem saeculi extenditur. Post resurrectionem vero vivorum et
mortuorum, cum positis ad dexteram dixerit, Venite, benedicti
Patris mei, percipite regnum, positis autem ad sinistram dixerit,
Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Id.
XXV, 34, 41): ibi erit nox ubi nemo potest operari, sed
recipere quod operatus est. Aliud est tempus operationis, aliud
receptionis: reddet enim Dominus unicuique secundum opera sua (Id.
XVI, 27). Cum vivis, fac, si facturus es: erit enim tunc nox
valida, quae involvat impios. Sed et modo omnis infidelis, quando
moritur, illa nocte suscipitur: non est ut illic aliquid operetur.
In illa nocte dives ardebat, et stillam aquae de digito pauperis
requirebat: dolebat, angebatur, fatebatur, nec ei subveniebatur; et
conatus est benefacere. Ait enim Abrahae: Pater Abraham, mitte
Lazarum ad fratres meos, ut dicat illis quid hic agatur, ne et ipsi
veniant in hunc locum tormentorum (Luc. XVI, 24-28). O
infelix! quando vivebas, tunc erat tempus operandi; modo jam in nocte
es, in qua nemo possit operari.
7.
|
“Haec cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex
sputo, et linivit lutum super oculos ejus, et dixit ei: Vade, et
lava in natatoria Siloe”
|
|
(quod interpretatur Missus).
|
“Abiit
ergo, et lavit, et venit videns.”
|
|
Haec quia manifesta sunt,
transeamus.
8.
|
“Itaque vicini, et qui videbant eum prius quia mendicus erat,
dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant,
Quia hic est: alii, Nequaquam, sed similis est ejus.”
|
|
Aperti
oculi vultum mutaverant.
|
“Ille dicebat, Quia ego sum.”
|
|
Vox
grata, ne damnaretur ingrata.
|
“Dicebant ergo ei: Quomodo aperti
sunt oculi tui? Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum
fecit, et unxit oculos meos, et dixit mihi, Vade ad natatoriam
Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et vidi.”
|
|
Ecce annuntiator
factus est gratiae; ecce evangelizat, confitetur videns. Caecus ille
confitebatur, et cor impiorum frangebatur ; quia non habebant in
corde, quod jam ille habebat in facie. Dixerunt ei: Ubi est ille
qui tibi aperuit oculos? Ait: Nescio. In his verbis animus ipsius
adhuc inuncto similis erat, nondum videnti. Sic ponamus, fratres,
tanquam illam inunctionem in animo habuerit. Praedicat, et nescit
quem praedicat.
9.
|
“Adducunt eum ad Pharisaeos, qui caecus fuerat. Erat autem
sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. Iterum
ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit
eis: Lutum posuit mihi super oculos, et lavi, et video. Dicebant
ergo ex Pharisaeis quidam.”
|
|
Non omnes, sed quidam: jam enim
inungebantur quidam. Quid ergo dicebant, nec videntes, nec inuncti?
Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Ipse potius
custodiebat, qui sine peccato erat. Sabbatum enim spirituale hoc
est, non habere peccatum. Denique, fratres, hoc admonet Deus,
quando commendat sabbatum: Omne opus servile non facietis (Levit.
XXIII, 8). Haec sunt verba Dei sabbatum commendantis: Omne
opus servile non facietis. Jam superiores lectiones interrogate, quid
sit opus servile (Tract. 20, n. 2); et Dominum audite,
Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII,
34). Sed isti nec videntes, ut dixi, nec inuncti, sabbatum
carnaliter observabant, spiritualiter violabant. Alii dicebant:
Quomodo potest homo peccator haec signa facere? Ecce sunt inuncti.
Et schisma erat in eis. Dies ille diviserat inter lucem et tenebras.
Dicunt ergo caeco iterum: Tu quid dicis de eo qui aperuit oculos
tuos? Quid de illo sentis? quid existimas? quid judicas?
Quaerebant quemadmodum homini calumniarentur, ut de synagoga
pelleretur, sed a Christo inveniretur. Sed ille constanter quod
sentiebat expressit. Ait enim: Quia propheta est. Adhuc quidem
inunctus in corde, nondum Dei Filium confitetur, nec mentitur
tamen. Ipse enim Dominus de seipso ait: Non est propheta sine
honore, nisi in patria sua (Matth. XIII, 57).
10.
|
“Non crediderunt ergo Judaei de illo quia caecus fuisset et
vidisset, donec vocarent parentes ejus qui viderat:”
|
|
id est, qui
caecus fuerat, et viderat.
|
“Et interrogaverunt eos, dicentes: Hic
est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? quomodo
ergo nunc videt? Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt:
Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est: quomodo
autem nunc videat nescimus; aut quis ejus aperuit oculos, nos
nescimus. Et dixerunt: Ipsum interrogate, aetatem habet, ipse de
se loquatur.”
|
|
Filius quidem noster est, sed juste cogeremur loqui
pro infante, quia ipse pro se loqui non posset: olim loquitur, modo
videt; caecum a nativitate novimus, loquentem olim scimus, videntem
modo videmus: ipsum interrogate, ut instruamini; quid nobis
calumniamini? Haec dixerunt parentes ejus, quia timebant Judaeos.
Jam enim conspiraverant Judaei, ut si quis eum confiteretur
Christum, extra synagogam fieret. Jam non erat malum fieri extra
synagogam. Illi expellebant, sed Christus excipiebat. Propterea
parentes ejus dixerunt, Quia aetatem habet, ipsum interrogate.
11. Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus, et dixerunt
ei: Da gloriam Deo. Quid est, Da gloriam Deo? Nega quod
accepisti. Hoc plane non est gloriam Deo dare, sed Deum potius
blasphemare Da, inquiunt, gloriam Deo. Nos scimus quia hic homo
peccator est. Dixit ergo ille: Si peccator est, nescio; unum
scio, quia caecus cum essem, modo video. Dixerunt ergo illi: Quid
fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? Et ille jam stomachans
adversus duritiam Judaeorum, et ex caeco videns, non ferens caecos,
respondit eis: Dixi jam vobis, et audistis; quid iterum vultis
audire? Numquid et vos vultis discipuli ejus fieri? Quid est,
Numquid et vos, nisi, quia ego jam sum? Numquid et vos vultis?
Jam video, sed non invideo.
12. Maledixerunt ei, et dixerunt: Tu discipulus ejus sis. Tale
maledictum super nos, et super filios nostros. Maledictum enim est,
si cor discutias, non si verba perpendas. Nos autem Moysi discipuli
sumus: nos scimus quia Moysi locutus est Deus, istum autem nescimus
unde sit. Utinam sciretis quia Moysi locutus est Deus; sciretis
quia per Moysen praedicatus est Deus. Habetis enim Dominum
dicentem, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille
scripsit (Joan. V, 46). Itane sequimini servum, et dorsum
ponitis contra Dominum? Sed nec servum sequimini; nam per illum ad
Dominum duceremini.
13. Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc mirabile est, quia
vos nescitis unde sit, et aperuit oculos meos. Scimus autem quia
peccatores Deus non audit; sed si quis Dei cultor est, et voluntatem
ejus facit, hunc exaudit. Adhuc inunctus loquitur. Nam et
peccatores exaudit Deus. Si enim peccatores Deus non exaudiret,
frustra ille Publicanus oculos in terram demittens et pectus suum
percutiens diceret, Domine, propitius esto mihi peccatori. Et ista
confessio meruit justificationem, quomodo iste caecus illuminationem.
A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati. Nisi
esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. Libere, constanter,
veraciter. Haec enim quae facta sunt a Domino, a quo fierent nisi a
Deo? Aut quando a discipulis talia fierent, nisi in eis Dominus
habitaret?
14. Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus.
Totus quid est? Cum oculis clausis. Sed qui aperuit oculos, salvat
et totum: ipse dabit ad dexteram resurrectionem, qui in facie dedit
illuminationem . In peccatis totus natus es, et tu doces nos? Et
ejecerunt eum foras. Ipsi illum magistrum fecerunt, ipsi ut discerent
toties interrogaverunt, et ingrati docentem projecerunt.
15. Sed quod dixi jam dudum, fratres, illi pellunt, excipit
Dominus: magis enim quia expulsus est, christianus factus est.
Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras, et cum invenisset eum dixit
ei: Tu credis in Filium Dei? Modo lavat faciem cordis. Respondit
ille, et ait, quasi adhuc inunctus, Quis est, Domine, ut credam
in eum? Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum,
ipse est. Missus est ille, iste lavans faciem in Siloe, quod
interpretatur Missus. Denique jam facie lota cordis et mundata
conscientia, agnoscens eum non filium hominis tantum, quod ante
crediderat, sed jam Filium Dei qui carnem susceperat, ait: Credo,
Domine. Parum est, Credo; vis videre qualem credat? Procidens
adoravit eum.
16. Et dixit ei Jesus. Modo dies ille est, inter lucem et
tenebras discernens. In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non
vident, videant; et qui vident, caeci fiant. Quid est hoc,
Domine? Magnam quaestionem fessis intulisti: sed erige vires
nostras, ut possimus intelligere quod dixisti. Venisti ut qui non
vident, videant: recte, quia lumen es; recte, quia dies es;
recte, quia de tenebris liberas: hoc omnis anima accipit, omnis
intelligit. Quid est hoc quod sequitur, Et qui vident, caeci
fiant? Ergone quia venisti, caeci fient qui videbant? Audi quid
sequitur, et fortassis intelliges.
17. Commoti sunt ergo verbis istis quidam ex Pharisaeis, et
dixerunt ei: Numquid et nos caeci sumus? Audi jam quid est quod
movebat, Et qui vident, caeci fiant. Dixit eis Jesus: Si caeci
essetis, non haberetis peccatum. Cum sit caecitas ipsa peccatum. Si
caeci essetis, id est, si vos caecos adverteretis, si vos caecos
diceretis, et ad medicum curreretis; si ergo ita caeci essetis, non
haberetis peccatum: quia veni ego auferre peccatum. Nunc vero
dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. Quare? Quia
dicendo, Videmus, medicum non quaeritis, in caecitate vestra
remanetis. Hoc est ergo quod paulo ante non intellexeramus quod ait,
Ego veni, ut qui non vident, videant: quid est, ut qui non vident,
videant? Qui se non videre confitentur, et medicum quaerunt, ut
videant. Et qui vident, caeci fiant: quid est, qui vident, caeci
fiant? Qui se patant videre, et medicum non quaerunt, in sua
caecitate permaneant. Ergo istam discretionem vocavit judicium, cum
ait, In judicium veni in hunc mundum, quo discernit causam credentium
et confitentium a superbis, se videre putantibus, et ideo gravius
excaecatis; tanquam dixerit ei peccator confitens et medicum quaerens,
Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta
(Psal. XLII, 1): illorum scilicet qui dicunt, Videmus, et
eorum peccatum manet. Non autem illud judicium jam intulit mundo, quo
de vivis et mortuis in fine saeculi judicabit. Secundum hoc enim
dixerat, Ego non judico quemquam (Joan. VIII, 15): quoniam
prius venit, non ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum
(Id. III, 17).
|
|