|
1. De illuminato illo qui natus est caecus, sermo ad Judaeos
Domini exortus est. Huic itaque lectioni hodiernam esse contextam,
scire debuit et commoneri Charitas vestra. Cum enim Dominus
dixisset, In judicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident,
videant; et qui vident, caeci fiant; quod eo tempore, quando lectum
est, ut potuimus exposuimus: quidam ex Pharisaeis dixerunt, Numquid
et nos caeci sumus? Quibus respondit: Si caeci essetis, non
haberetis peccatum; nunc autem dicitis, Quia videmus: peccatum
vestrum manet (Joan. IX, 39-41). His verbis subjunxit ea
quae hodie cum recitarentur, audivimus.
2. Amen, amen dico vobis, qui non intrat per ostium in ovile
ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Dixerunt enim se
caecos non esse: videre autem tunc possent, si oves Christi essent.
Unde sibi usurpabant lumen qui furebant contra diem? Propter illorum
ergo vanam et superbam et insanabilem arrogantiam Dominus Jesus ista
contexuit: in quibus salubriter nos, si advertamus, admonuit. Multi
enim sunt qui secundum quamdam vitae hujus consuetudinem dicuntur boni
homines, boni viri, bonae feminae, innocentes, et quasi observantes
ea quae in lege praecepta sunt; deferentes honorem parentibus suis,
non moechantes, non homicidium perpetrantes, non furtum facientes,
non falsum testimonium adversus quemquam perhibentes, et caetera quae
lege mandata sunt velut observantes, christiani non sunt: et plerumque
se jactant quomodo isti, Numquid et nos caeci sumus? Quia vero ista
omnia quae faciunt, et nesciunt ad quem finem referant, inaniter
faciunt, Dominus de grege suo, et de ostio quo intratur ad ovile,
similitudinem proposuit in hodierna lectione. Dicant ergo Pagani:
Bene vivimus. Si per ostium non intrant, quid prodest eis unde
gloriantur? Ad hoc enim debet unicuique prodesse bene vivere, ut
detur illi semper vivere: nam cui non datur semper vivere, quid
prodest bene vivere? Quia nec bene vivere dicendi sunt, qui finem
bene vivendi vel caecitate nesciunt, vel inflatione contemnunt. Non
est autem cuiquam spes vera et certa semper vivendi, nisi agnoscat
vitam, quod est Christus; et per januam intret in ovile.
3. Quaerunt ergo plerumque tales homines etiam persuadere hominibus
ut bene vivant, et christiani non sint. Per aliam partem volunt
ascendere, rapere et occidere; non ut pastor, conservare atque
salvare. Fuerunt ergo quidam philosophi, de virtutibus et vitiis
subtilia multa tractantes, dividentes, definientes, ratiocinationes
acutissimas concludentes, libros implentes, suam sapientiam buccis
crepantibus ventilantes; qui etiam dicere auderent hominibus, Nos
sequimini, sectam nostram tenete, si vultis beate vivere. Sed non
intrarant per ostium: perdere volebant, mactare et occidere.
4. Quid de istis dicam? Ecce ipsi Pharisaei legebant, et in eo
quod legebant, Christum sonabant, venturum sperabant, et praesentem
non agnoscebant: jactabant se etiam ipsi inter videntes, hoc est inter
sapientes, et negabant Christum, et non intrabant per ostium. Ergo
et ipsi, si quos forte seducerent, mactandos et occidendos, non
liberandos seducerent. Et hos dimittamus: videamus illos si forte
ipsi intrant per ostium, qui ipsius Christi nomine gloriantur.
5. Innumerabiles enim sunt, qui se videntes non solum jactant, sed
a Christo illuminatos videri volunt: sunt autem haeretici. Forte
ipsi per januam intraverunt? Absit. Sabellius dicit, Qui Filius
est, ipse est Pater: sed si Filius, non est Pater. Non intrat
per ostium, qui Filium dicit Patrem. Arius dicit: Aliud est
Pater, aliud est Filius. Recte diceret, si diceret Alius; non,
aliud. Quando enim dicit, Aliud, ei contradicit a quo audit, Ego
et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Nec ipse ergo per ostium
intrat: praedicat enim Christum qualem sibi fingit, non qualem
veritas dicit. Nomen habes, rem non habes. Alicujus rei nomen est
Christus: tene ipsam rem, si vis prodesse tibi nomen. Alius nescio
unde, sicut Photinus: Christus homo est, inquit; Deus non est.
Nec ipse intrat per ostium, quia Christus et homo et Deus est. Et
quid opus est multa percurrere, et multa vana haeresum enumerare? Hoc
tenete, ovile Christi esse catholicam Ecclesiam. Quicumque vult
intrare ad ovile, per ostium intret, Christum verum praedicet. Non
solum Christum verum praedicet, sed Christi gloriam quaerat, non
suam: nam multi quaerendo gloriam suam, oves Christi sparserunt
potius quam congregaverunt. Humilis est enim janua Christus
Dominus: qui intrat per hanc januam, oportet humiliet se, ut sano
capite possit intrare. Qui autem se non humiliat, sed extollit, per
maceriam vult ascendere: qui autem per maceriam ascendit, ideo
exaltatur ut cadat.
6. Tecte tamen adhuc loquitur Dominus Jesus, nondum intelligitur:
nominat ostium, nominat ovile, nominat oves; commendat haec omnia,
sed nondum exponit. Legamus ergo, quia venturus est ad ea verba in
quibus nobis aliqua quae dixit dignetur exponere: ex quorum expositione
dabit nobis fortasse etiam illa quae non exposuit, intelligere.
Pascit enim manifestis, exercet obscuris. Qui non intrat per ostium
in ovile ovium, sed ascendit aliunde. Vae misero, quia casurus est!
Sit ergo humilis, per ostium intret: plano pede veniat, et non
offendet. Ille, inquit, fur est et latro. Oves suas vult dicere
oves alienas: ad hoc suas, id est, furto ablatas, non ut salvet,
sed ut occidat. Ergo fur est, quia quod alienum est, suum dicit:
latro, quia et quod est furatus, occidit. Qui autem intrat per
ostium, pastor est ovium: huic ostiarius aperit. De ostiario isto
tunc quaeramus, quando ab ipso Domino audierimus quod sit ostium, et
qui sit pastor. Et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat
nominatim. Habet enim nomina earum scripta in libro vitae. Proprias
oves vocat nominatim. Hinc dicit Apostolus: Novit Dominus qui sunt
ejus (II Tim. II, 19). Et educit eas. Et cum proprias
oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt
vocem ejus. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo; quia non
noverunt vocem alienorum. Tecta sunt haec, plena quaestionibus,
gravida sacramentis. Sequamur ergo et audiamus magistrum ex his
obscuris aliquid aperientem; et per id quod aperit, nos forte intrare
facientem.
7. Hoc proverbium dixit illis Jesus; illi autem non cognoverunt
quid loqueretur eis. Forte nec nos. Quid ergo interest inter illos
et nos, antequam ista verba agnoscamus et nos? Quia nos pulsamus ut
aperiatur nobis; illi autem Christum negando nolebant intrare
servandi, sed foris remanere perdendi. Quod ergo nos audimus haec
pie, quod antequam illa intelligamus, credimus vera esse atque
divina, magna ab istis diversitate distamus. Cum enim duo audiunt
verba Evangelii, unus impius, alter pius, et alia sunt ut forte ambo
non intelligant, unus dicit, Nihil dixit; alius dicit, Verum
dixit, et bonum est quod dixit, sed nos non intelligimus: iste quia
credit jam pulsat, et dignus est cui aperiatur, si pulsare persistat;
ille vero adhuc audit, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai.
VII, 9, sec. LXX). Quare ista commendo? Quia etiam cum
verba haec obscura, sicut possum, exposuero, aut quia valde sunt
abdita, vel ego eorum non apprehendero intelligentiam, vel explicandi
quod intelligo non habuero facultatem, vel tam fuerit quisque tardus,
ut etiam exponentem non sequatur; non de se desperet: maneat in fide,
ambulet in via, audiat Apostolum dicentem, Et si quid aliter
sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit: verumtamen in quod
pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 15).
8. Incipiamus ergo audire exponentem, quem audivimus proponentem.
Dixit ergo iterum eis Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum
ostium ovium. Ecce ipsum ostium quod clausum posuerat, aperuit.
Ipse est ostium. Agnovimus, intremus, aut nos intrasse gaudeamus.
Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones. Quid est hoc,
Domine, Omnes quotquot venerunt? Quid enim? tu non venisti? Sed
intellige: Omnes quotquot venerunt dixi, utique praeter me.
Recolamus ergo. Ante adventum ipsius venerunt Prophetae; numquid
fures et latrones fuerunt? Absit. Non praeter illum venerunt, quia
cum illo venerunt. Venturus praecones mittebat, sed eorum corda quos
miserat, possidebat. Vultis nosse quia cum illo venerunt, qui est
ipse semper? Carnem quippe accepit ex tempore. Quid est ergo
semper? In principio erat Verbum (Joan. I, 1). Cum illo ergo
venerunt, qui cum verbo Dei venerunt. Ego sum, inquit, via et
veritas et vita (Id. XIX, 6). Si ipse est veritas, cum illo
venerunt qui veraces fuerunt. Quotquot ergo praeter illum, fures et
latrones; id est, ad furandum et occidendum.
9. Sed non audierunt eos oves. Major haec quaestio est, non
audierunt eos oves. Ante adventum Domini nostri Jesu Christi, quo
humilis venit in carne, praecesserunt justi, sic in eum credentes
venturum, quomodo nos credimus in eum qui venit. Tempora variata
sunt, non fides. Quia et ipsa verba pro tempore variantur, cum varie
declinantur: alium sonum habet, Venturus est; alium sonum habet,
Venit: mutatus est sonus, venturus est, et venit: eadem tamen fides
utrosque conjungit, et eos qui venturum esse, et eos qui eum venisse
crediderunt. Diversis quidem temporibus, sed utrosque per unum fidei
ostium, hoc est per Christum, videmus ingressos. Nos credimus
Dominum Jesum Christum natum ex Virgine, venisse in carne, passum
esse, resurrexisse, in coelum ascendisse: totum hoc, sicut verba
auditis praeteriti temporis, impletum esse jam credimus. In ejus sunt
fidei societate nobiscum et illi patres, qui crediderunt de Virgine
nasciturum, passurum, resurrecturum, in coelum ascensurum: illos
enim ostendit Apostolus ubi ait, Habentes autem eumdem spiritum
fidei, sicut scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum; et
nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13).
Propheta dixit, Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV,
10): Apostolus dicit, Et nos credimus, propter quod et
loquimur. Ut scias autem quod una sit fides, audi dicentem,
Habentes eumdem spiritum fidei, et nos credimus. Sic et alio loco,
Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube
fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati
sunt, in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritualem
manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Mare
Rubrum significat Baptismum; Moyses ductor per mare Rubrum
significat Christum; populus transiens significat fideles; mors
Aegyptiorum significat abolitionem peccatorum. In signis diversis
eadem fides: sic in signis diversis, quomodo in verbis diversis; quia
verba sonos mutant per tempora, et utique nihil aliud sunt verba quam
signa. Significando enim verba sunt: tolle significationem verbo,
strepitus inanis est. Significata ergo sunt omnia. Numquid non eadem
credebant, per quos haec signa ministrabantur, per quos eadem quae
credimus, prophetata praenuntiabantur? Utique credebant: sed illi
ventura esse, nos autem venisse. Ideo et sic ait, Eumdem potum
spiritualem biberunt. Spiritualem eumdem, nam corporalem non eumdem.
Quid enim illi bibebant? Bibebant enim de spirituali sequente petra:
petra autem erat Christus (I Cor. X, 1-4). Videte ergo,
fide manente, signa variata. Ibi petra Christus, nobis Christus
quod in altari Dei ponitur. Et illi pro magno sacramento ejusdem
Christi biberunt aquam profluentem de petra; nos quid bibamus norunt
fideles. Si speciem visibilem intendas, aliud est: si intelligibilem
significationem, eumdem potum spiritualem biberunt. Quotquot ergo
illo tempore crediderunt vel Abrahae, vel Isaac, vel Jacob, vel
Moysi, vel aliis Patriarchis, aliisque Prophetis Christum
praenuntiantibus, oves erant, et Christum audierunt: non alienam
vocem, sed ipsius audierunt. Judex fuerat in praecone. Quia et
quando judex loquitur per praeconem, exceptor non facit, Praeco
dixit; sed, Judex dixit. Alii sunt ergo quos non audierunt oves,
in quibus non erat vox Christi, errantes, falsa dicentes, inania
garrientes, vana fingentes, miseros seducentes.
10. Quid est ergo quod dixi, Major haec est quaestio? Quid habet
obscurum et ad intelligendum difficile? Audite, obsecro. Ecce
Dominus ipse Jesus Christus venit, praedicavit: utique multo magis
vox pastoris erat, expressa ipso ore pastoris. Si enim per Prophetas
vox pastoris erat, quanto magis vocem pastoris proferebat lingua ipsa
pastoris? Non omnes audierunt. Sed quid putamus? qui audierunt,
oves erant? Ecce audivit Judas, et lupus erat: sequebatur, sed
pelle ovina tectus pastori insidiabatur. Aliqui vero eorum qui
Christum crucifixerunt, non audiebant, et oves erant: ipsos enim
videbat in turba, quando dicebat, Cum exaltaveritis Filium hominis,
tunc cognoscetis quia ego sum (Joan. VIII, 28). Quomodo
enim ista solvitur quaestio? Audiunt non oves, et non audiunt oves;
sequuntur vocem pastoris quidam lupi, et ei quaedam contradicunt oves;
postremo pastorem occidunt oves. Solvitur quaestio: respondet enim
aliquis, et dicit, Sed quando non audiebant, oves nondum erant,
tunc lupi erant; vox audita eos mutavit, et ex lupis oves fecit:
quando ergo factae sunt oves, audierunt, et pastorem invenerunt,
pastoremque secutae sunt; pastoris promissa speraverunt, quia jussa
fecerunt.
11. Soluta est utcumque ista quaestio, et cuiquam forte sufficiat.
Me autem adhuc movet, et quid me moveat communico vobiscum, ut
quodammodo quaerens vobiscum, revelante illo vobiscum merear invenire.
Quid ergo me moveat, accipite. Per Ezechielem prophetam Dominus
objurgat pastores, et dicit inter caetera de ovibus, Errantem ovem
non revocastis (Ezech. XXXIV, 4). Et errantem dicit, et
ovem appellat. Si quando errabat ovis erat, cujus vocem ut erraret
audiebat? Procul dubio enim non erraret, si vocem pastoris audiret:
sed ideo erravit, quia vocem audivit alieni; vocem furis et latronis
audivit. Certe latronum vocem non audiunt oves: Qui venerunt,
inquit, et intelligimus, Praeter me; id est, Qui venerunt praeter
me, fures sunt et latrones, et non audierunt eos oves. Domine, si
non audierunt eos oves, quomodo errant oves? Si oves non audiunt nisi
te; tu autem veritas es: quisquis veritatem audit, non utique errat.
Illi autem errant, et oves appellantur. Nam si in errore ipso oves
non appellarentur, non diceretur per Ezechielem, Errantem ovem non
revocastis. Quomodo et errat, et ovis est? Vocem alieni audivit?
Certe non audierunt eos oves. Deinde modo multi colliguntur ad ovile
Christi, et ex haereticis fiunt catholici; a furibus tolluntur,
pastori redduntur: et aliquando murmurant, taedium patiuntur ad
revocantem, et non intelligunt jugulantem; verumtamen etiam cum
renitentes venerint quae oves sunt, agnoscunt vocem pastoris, et se
venisse laetantur, et errasse erubescunt. Quando ergo in illo errore
tanquam in veritate gloriabantur, et utique non audiebant vocem
pastoris, et alienum ideo sequebantur, oves erant an non erant? Si
oves erant, quomodo alienos oves non audiunt? si oves non erant,
quare objurgantur illi quibus dicitur, Errantem ovem non revocastis?
In ipsis etiam jam factis catholicis Christianis, bonae spei
fidelibus, aliquando mala contingunt; seducuntur in errorem, et post
errorem revocantur: quando seducti sunt in errorem, et rebaptizati
sunt, aut post ovilis dominici societatem rursus in errorem pristinum
revoluti sunt, oves erant an non erant? Utique catholici erant. Si
catholici fideles erant, oves erant. Si oves erant, quomodo vocem
alieni audire potuerunt, cum Dominus dicat, non audierunt eos oves?
12. Audistis, fratres, altitudinem quaestionis. Dico ergo:
Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Novit
praescitos, novit praedestinatos: de illo quippe dicitur,
|
“Quos
autem praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii
sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem
praedestinavit, ipsos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et
justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit. Si
Deus pro nobis, quis contra nos? Adde adhuc: Qui proprio Filio
suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et
cum illo omnia nobis donavit?”
|
|
Sed quibus nobis? Praescitis,
praedestinatis, justificatis, glorificatis: de quibus sequitur,
Quis accusabit adversus electos Dei (Rom. VIII, 29-33)?
Novit ergo Dominus qui sunt ejus; ipsae sunt oves. Aliquando se
ipsae nesciunt, sed pastor novit eas, secundum istam
praedestinationem, secundum istam Dei praescientiam, secundum
electionem ovium, ante constitutionem mundi: nam et hoc dicit
Apostolus, Sicut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi
(Ephes. I, 4). Secundum istam ergo praescientiam Dei et
praedestinationem, quam multae oves foris, quam multi lupi intus; et
quam multae oves intus, et quam multi lupi foris! Quid est quod
dixi, quam multae oves foris? Quam multi modo luxuriantur, casti
futuri; quam multi blasphemant Christum, credituri in Christum;
quam multi se inebriant, futuri sobrii; quam multi rapiunt res
alienas, donaturi suas! verumtamen modo vocem alienam audiunt,
alienos sequuntur. Item quam multi intus laudant, blasphematuri;
casti sunt, fornicaturi; sobrii sunt, se vino postea sepulturi;
stant, casuri! non sunt oves. (De praedestinatis enim loquimur; de
his loquimur quos novit Dominus, qui sunt ejus.) Et tamen ipsi
quamdiu recte sapiunt, Christi vocem audiunt. Ecce audiunt ipsi,
non audiunt illi: et tamen secundum praedestinationem non oves isti,
oves illi.
13. Adhuc manet quaestio, quae mihi interim nunc videtur ita posse
dissolvi. Est aliqua vox, est, inquam, vox aliqua pastoris, in qua
oves non audiunt alienos, in qua non oves non audiunt Christum. Quae
est ista vox! Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit
(Matth. X, 22). Hanc vocem non negligit proprius, non audit
alienus: nam et ille hoc ei praedicat, ut perseveret apud ipsum usque
in finem, sed non apud eum perseverando non audit hanc vocem. Venit
ad Christum, audivit alia et alia verba, illa et illa, omnia vera,
sana omnia: inter quae omnia est et illa vox, Qui perseveraverit
usque in finem, hic salvus erit. Istam qui audierit, ovis est. Sed
audiebat illam nescio quis, et desipuit, refriguit, audivit alienam:
si praedestinatus est, ad tempus erravit, in aeternum non periit;
redit ut audiat quod neglexit, faciat quod audivit. Si enim de his
est qui praedestinati sunt, et errorem ipsius Deus praescivit, et
conversionem futuram; si aberravit, redit ut audiat illam vocem
pastoris, et sequatur dicentem, Qui perseveraverit usque in finem,
hic salvus erit. Bona vox, fratres, vera, pastoralis, ipsa est vox
salutis in tabernaculis justorum (Psal. CXVII, 15). Nam
facile est audire Christum, facile est laudare Evangelium, facile
acclamare disputatori: perseverare usque in finem, hoc est ovium vocem
pastoris audientium. Tentatio accidit, persevera usque in finem:
quia tentatio non perseverat usque in finem . Usque in quem finem
perseverabis? Quousque finias viam. Quamdiu enim non audis
Christum, adversarius tuus est in ista via, hoc est in ista mortali
vita. Sed quid dicit? Concorda cum adversario tuo cito, dum es cum
eo in via (Matth. V, 25). Audisti, credidisti, concordasti.
Si adversabaris, concorda. Si tibi praestitum est concordare, noli
ulterius litigare. Quando enim finiatur via nescis, sed tamen scit
ille. Si ovis es, et si perseveraveris usque in finem, salvus eris:
ac per hoc istam vocem non contemnunt sui, non audiunt alieni. Ut
potui, ut ipse donavit, profundam multum quaestionem aut exposui
vobis, aut tractavi vobiscum. Si qui minus intellexerunt, maneat
pietas, et revelabitur veritas: qui autem intellexerunt, non se
extollant quasi celeriores super tardiores, ne extollendo se
exorbitent, et facilius perveniant tardiores. Omnes autem perducat
cui dicimus: Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate
tua (Psal. LXXXV, 11).
14. Per hoc ergo quod exposuit Dominus, quia ipse est ostium,
intremus ad ea quae proposuit, nec exposuit. Et pastor quidem quisnam
sit, quamvis non dixerit in ista lectione quae hodie recitata est,
tamen in ea quae sequitur apertissime dicit: Ego sum pastor bonus.
Quod etsi non diceret, quem alium praeter ipsum intelligere deberemus
in eis verbis, ubi ait:
|
“Qui intrat per ostium, pastor est ovium.
Huic ostiarius aperit: et oves vocem ejus audiunt; et proprias oves
vocat nominatim, et educit eas. Et cum proprias oves emiserit, ante
eas vadit: et oves eum sequuntur, quia sciunt vocem ejus?”
|
|
Quis
enim alius oves proprias vocat nominatim, et educit eas hinc ad vitam
aeternam, nisi qui novit nomina praedestinatorum? Unde ait discipulis
suis, Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X,
20): hinc enim vocat eas nominatim. Et quis alius eas emittit,
nisi qui earum peccata dimittit, ut eum sequi duris liberatae vinculis
possint! Et quis eas praecessit quo eum sequantur, nisi qui surgens a
mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom.
VI, 9): et cum hic conspicuus esset in carne ait,
|
“Pater, quos
dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum”
|
|
(Joan
XVII, 24)? Unde illud est quod ait:
|
“Ego sum ostium: per
me si quis introierit, salvabitur; et ingredietur, et egredietur; et
pascua inveniet.”
|
|
In hoc evidenter ostendit, non solum pastorem,
sed etiam oves intrare per ostium.
15. Sed quid est, ingredietur, et egredietur, et pascua
inveniet! Ingredi quippe in Ecclesiam per ostium Christum, valde
bonum est: exire autem de Ecclesia, sicut ait iste ipse Joannes
evangelista in Epistola sua, Ex nobis exierunt, sed non erant ex
nobis (Joan. II, 19); non est utique bonum. Talis ergo
egressus non posset a bono pastore laudari; ut diceret, et
ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Est ergo aliquis non
solum ingressus, verum etiam egressus bonus per ostium bonum, quod est
Christus. Sed quis est iste laudabilis et beatus egressus! Possem
quidem dicere ingredi nos, quando interius aliquid cogitamus; egredi
autem, quando exterius aliquid operamur: et quoniam, sicut dicit
Apostolus, per fidem habitat Christus in cordibus nostris (Ephes.
III, 17), ingredi per Christum esse secundum ipsam fidem
cogitare; egredi autem per Christum, secundum ipsam fidem etiam
foris, id est, coram hominibus operari. Unde et in Psalmo legitur,
Exiet homo ad opus suum (Psal. CIII, 23): et ipse Dominus
dicit, Luceant opera vestra coram hominibus (Matth. V, 16).
Sed plus me delectat quod ipsa veritas tanquam pastor bonus, et ideo
bonus doctor, quodammodo nos admonuit, quemadmodum intelligere
debeamus quod ait,
|
“ingredietur, et egredietur, et pascua
inveniet;”
|
|
cum secutus adjunxit,
|
“Fur non venit nisi ut furetur,
et mactet, et perdat: ego veni ut vitam habeant, et abundantius
habeant.”
|
|
Videtur enim mihi dixisse, Ut vitam habeant
ingredientes, et abundantius habeant egredientes. Non autem potest
quisque per ostium, id est per Christum, egredi ad vitam aeternam,
quae erit in specie, nisi per ipsum ostium, hoc est per eumdem
Christum in Ecclesiam ejus, quod est ovile ejus, intraverit ad vitam
temporalem, quae est in fide. Ideo ait, Ego veni, ut vitam
habeant, hoc est fidem, quae per dilectionem operatur (Galat. V,
6); per quam fidem in ovile ingrediuntur ut vivant, quia justus ex
fide vivit (Rom. I, 17): et abundantius habeant, qui
perseverando usque in finem, per illud ostium, id est, per fidem
Christi egrediuntur, quoniam veri fideles moriuntur; et abundantius
habebunt vitam, veniendo quo pastor ille praecessit, ubi nunquam
deinde moriantur. Quamvis ergo et hic in ipso ovili non desunt
pascua, quoniam ad utrumque possumus intelligere quod dictum est, et
pascua inveniet, id est, et ad ingressum et ad egressum: tamen tunc
vera pascua invenient, ubi saturentur qui esuriunt et sitiunt justitiam
(Matth. V, 6); qualia pascua invenit cui dictum est, Hodie
mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Quomodo autem
ipse sit ostium, ipse pastor, ut per seipsum quodammodo etiam ipse
ingredi et egredi intelligatur, et quisnam sit ostiarius, longum est
hodie quaerere, et disserendo sicut ipse donaverit explicare.
|
|