|
1. Qui sermonem Dei nostri non solum libenter, sed etiam diligenter
auditis, promissionis nostrae procul dubio meministis. Ipsa quippe
lectio evangelica et hodie lecta est, quae lecta fuerat proximo
dominico die: propterea quoniam in quibusdam necessitatibus immorati,
non potuimus omnia discutere quae vestris sensibus debebamus. Proinde
quae jam dicta atque tractata sunt, hodie non quaerimus; ne adhuc
eadem repetendo, ad illa quae nondum dicta sunt pervenire minime
permittamur. Nostis jam in nomine Domini qui sit bonus pastor, et
quemadmodum pastores boni membra sint ejus, et ideo pastor sit unus:
nostis qui sit mercenarius ferendus; quis lupus, et jures, et
latrones cavendi; quae sint oves, quod sit ostium quo et oves
ingrediuntur et pastor; quomodo sit intelligendus ostiarius: nostis
etiam quoniam quisquis non per ostium intraverit, fur est et latro,
nec venit nisi ut furetur, et occidat, et perdat. Haec omnia dicta,
sufficienter, quantum existimo, pertractata sum. Hodie debemus
dicere, quantum adjuvat Dominus (quoniam ipse Jesus Christus
salvator noster et pastorem se esse dixit, et ostium, et pastorem
bonum dixit intrare per ostium), quomodo ipse per seipsum intret. Si
enim nemo pastor bonus est, nisi qui per ostium intrat, et ipse est
praecipue pastor bonus, et ipse est ostium; intelligere non possum,
nisi et ipsum per seipsum ad oves suas intrare, et vocem suam illis
dare ut sequantur eum, easque intrantes et exeuntes pascua invenire,
quod est vita aeterna.
2. Cito ergo dico. Ego quaerens intrare ad vos, id est ad cor
vestrum, Christum praedico: si aliud praedicem, per aliam partem
conabor ascendere. Christus itaque mihi janua est ad vos; per
Christum intro, non ad parietes vestros, sed ad corda vestra. Per
Christum intro, Christum in me libenter audistis. Quare Christum
in me libenter audistis? Quia oves Christi estis, sanguine Christi
comparati estis. Agnoscitis pretium vestrum: quod non a me datur,
sed per me praedicatur. Ille quippe emit, qui pretiosum sanguinem
fudit: pretiosus sanguis est illius sine peccato. Fecit tamen ipse
etiam suorum sanguinem pretiosum, pro quibus dedit sanguinis pretium:
nam si suorum sanguinem non faceret pretiosum, non diceretur,
Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV,
15). Itaque etiam quod ait, Pastor bonus animam suam ponit pro
ovibus, non ipse unus hoc fecit: et tamen si illi qui fecerunt membra
ejus sunt, idem ipse unus hoc fecit. Ipse enim potuit facere sine
illis; ipsi sine illo unde potuerunt, cum ipse dixerit, Sine me
nihil potestis facere (Joan. XV, 5)? Hinc autem ostendimus
quod et alii fecerint, quia ipse apostolus Joannes, qui hoc quod
audistis Evangelium praedicavit, in Epistola sua dixit: Sicut
Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro
fratribus ponere (I Joan. III, 16). Debemus, dixit;
debitores nos fecit qui primus exhibuit. Ideo quodam loco scriptum
est: Si sederis coenare ad mensam potentis, sapienter intellige quae
apponuntur tibi: et mitte manum tuam, sciens quia talia te oportet
praeparare (Prov. XXIII, 1, 2, sec. LXX). Mensa
potentis quae sit, nostis; ibi est corpus et sanguis Christi: qui
accedit ad talem mensam, praeparet talia. Et quid est, praeparet
talia? Quomodo ipse pro nobis animam suam posuit, sic et nos
debemus, ad aedificandam plebem et asserendam fidem , animas pro
fratribus ponere. Ideo Petro quem facere volebat pastorem bonum, non
in ipso Petro, sed in corpore suo ait: Petre, amas me? pasce oves
meas. Hoc semel, hoc iterum, hoc tertio usque ad ejus tristitiam.
Et cum tantum interrogasset Dominus, quantum interrogandum esse
judicavit, ut ter confiteretur qui ter negaverat, et ei suas oves
pascendas tertio commendasset; ait illi, Cum junior esses, cingebas
te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus
tuas, et alter te cinget, et ducet quo tu non vis. Et exposuit
Evangelista quid Dominus dixerit: Hoc autem inquit, dixit,
significans qua morte clarificaturus esset Deum (Joan. XXI,
15-19). Ad hoc ergo pertinet, Pasce oves meas: ut ponas
animam tuam pro ovibus meis.
3. Jam illud quod ait, Sicut novit me Pater, et ego agnosco
Patrem, quis nescit? Ipse enim agnoscit Patrem per se, nos per
illum. Quia ipse per se agnoscit, novimus: quia et nos per illum,
etiam hoc novimus; quia et hoc per illum novimus. Ipse enim dixit:
Deum nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu
Patris; ipse enarravit (Id. I, 18). Ergo et nos per ipsum,
quibus enarravit. Item alibi ait: Nemo novit Filium, nisi Pater;
neque Patrem quisquam novit, nis Filius, et cui voluerit Filius
revelare (Matth. XI, 27). Sicut ergo ipse per se novit
Patrem, nos autem per illum novimus Patrem; sic intrat in ovile per
semetipsum, et nos per ipsum. Ostium dicebamus per Christum nos
habere ad vos; quare? Quia Christum praedicamus. Nos Christum
praedicamus; et ideo per ostium intramus. Christus autem Christum
praedicat, quia seipsum praedicat; et ideo pastor per seipsum intrat.
Lumen cum alia monstrat quae videntur in lumine, numquid aliquo alio
indiget ut monstretur? Lumen ergo et alia demonstrat et seipsum.
Quaecumque intelligimus, intellectu intelligimus; et ipsum
intellectum unde, nisi intellectu, intelligimus? Numquid sic oculo
carnis et alia vides et ipsum? Quamvis enim videant homines oculis
suis, non tamen vident oculos suos. Oculus carnis alia videt, se non
potest: intellectus autem et alia intelligit, et seipsum. Quomodo
intellectus videt se, sic et Christus praedicat se. Si praedicat
se, et praedicando intrat ad te, per se intrat ad te. Et ad Patrem
ipse est ostium; quia non est qua veniatur ad Patrem, nisi per
ipsum. Unus enim Deus et unus mediator Dei et hominum, homo
Christus Jesus (I Tim. II, 5). Verbo multa dicuntur: haec
ipsa quae dixi, utique verbo dixi. Si velim dicere et ipsum verbum,
unde dico, nisi verbo? Ac per hoc per verbum et alia dicuntur, quae
non sunt quod verbum; et ipsum verbum dici non potest, nisi per
verbum. Adjuvante Domino exemplis abundavimus. Tenete ergo quomodo
Dominus Jesus Christus et ostium sit, et pastor: ostium pandendo
se, pastor intrando per se. Et quidem, fratres, quod pastor est,
dedit et membris suis: nam et Petrus pastor, et Paulus pastor, et
caeteri Apostoli pastores, et boni episcopi pastores. Ostium vero
nemo nostrum se dicit; hoc sibi ipse proprium tenuit, qua intrent
oves. Denique Paulus apostolus boni pastoris implebat officium,
quando Christum praedicabat, quia per ostium intrabat. At ubi oves
indisciplinatae coeperunt facere schismata, et alia ostia sibi ponere,
non qua intrarent ut congregarentur, sed qua errarent ut dividerentur,
dicentes, alii, Ego sum Pauli; alii, Ego sum Cephae; alii,
Ego Apollo; alii, Ego Christi: expavescens ad eos qui dixerunt,
Ego sum Pauli, tanquam clamans ad oves, Miserae, qua itis? non
sum ostium: Numquid Paulus, inquit, pro vobis crucifixus est? aut
in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 12, 13)? Qui
vero dicebant, Ego sum Christi, invenerant ostium.
4. De uno autem ovili et uno pastore, jam quidem assidue soletis
audire: multum enim commendavimus unum ovile, praedicantes unitatem,
ut per Christum omnes oves ingrederentur, et Donatum nulla
sequeretur. Verumtamen unde hoc proprie dixerit Dominus, satis
apparet. Loquebatur enim apud Judaeos, missus autem fuerat ad ipsos
Judaeos, non propter quosdam immani odio pertinaces et perseverantes
in tenebris, sed propter quosdam in ipsa gente quas dicit oves suas:
de quibus ait, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus
Israel (Matth. XV, 24). Noverat etiam eos in turba
furentium, et praevidebat in pace credentium. Quid est ergo, Non
sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel; nisi quia
praesentiam suam corporalem non exhibuit nisi populo Israel? Ad
Gentes non perrexit ipse, sed misit: ad populum vero Israel et
misit, et venit ipse; ut qui contemnebant, majus judicium sumerent,
quia et praesentia est illis exhibita. Ipse Dominus ibi fuit, ibi
matrem elegit; ibi concipi, ibi nasci, ibi sanguinem fundere voluit;
ibi sunt vestigia ejus, modo adorantur, ubi novissime stetit, unde
ascendit in coelum: ad Gentes autem misit.
5. Sed forte aliquis arbitratur, quoniam non ipse ad nos venit, sed
misit ad nos, non nos audisse vocem ipsius, sed vocem eorum quos
misit. Absit; pellatur ista cogitatio de cordibus vestris: et in his
quos misit ipse erat. Ipsum Paulum audi quem misit; ad Gentes enim
praecipue Paulum misit apostolum: et ait ipse Paulus terrens non de
se, sed de illo, An vultis accipere experimentum ejus qui in me
loquitur Christi (II Cor. XIII, 3)? Audite et ipsum
Dominum. Et alias oves habeo, id est, in Gentibus: quae non sunt
de hoc ovili, id est de populo Israel: oportet me et illas adducere.
Ergo et per suos non alter adducit. Adhuc audi: Vocem meam
audient. Ecce et per suos ipse loquitur, et per eos quos mittit vox
ejus auditur. Ut sit unum ovile et unus pastor. Duobus istis
gregibus tanquam duobus parietibus, factus est lapis angularis
(Ephes. II, 11-22). Ergo et ostium est, et lapis
angularis: omnia per similitudinem, nihil horum proprie.
6. Jam enim dixi, et commendavi vehementer, et qui capiunt
sapiunt, imo qui sapiunt capiunt; et qui nondum intellectu sapiunt,
fide teneant quod intelligere nondum possunt. Per similitudinem
Christus multa est quae per proprietatem non est. Per similitudinem
et Petra est Christus, et ostium est Christus, et lapis angularis
est Christus, et pastor est Christus, et agnus est Christus, et
leo est Christus. Quam multa per similitudines, et alia, quae
commemorare longum est! Si autem proprietates discutias rerum quas
videre consuesti; nec petra est, quia durus et sine sensu non est;
nec ostium est, quia faber eum non fecit; nec lapis angularis est,
quia non est ab structore compositus; nec pastor est, quia custos
ovium quadrupedum non est; nec leo est, quia fera non est; nec agnus
est, quia pecus non est. Omnia ergo ista per similitudinem. Quid
ergo proprie? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum. Quid de homine qui apparuit? Et Verbum caro
factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14).
7. Audi et caetera. Propterea me Pater diligit, inquit; quia ego
pono animam meam, ut iterum sumam eam. Quid ait? Propterea me
Pater diligit: quia morior ut resurgam . Cum magno enim pondere
dictum est, ego: Quia ego pono, inquit, pono animam meam, ego
pono. Quid est, ego pono? Ego illam pono: non glorientur Judaei;
saevire potuerunt, potestatem habere non potuerunt: saeviant quantum
possunt; si ego noluero animam meam ponere, quid saeviendo facturi
sunt? Una responsione prostrati sunt: quando eis dictum est, Quem
quaeritis? dixerunt, Jesum; et ait eis, Ego sum: redierunt
retro, et ceciderunt (Id. XVIII, 4-6). Qui ceciderunt ad
unam vocem Christi morituri, quid facient sub voce judicaturi? Ego,
ego, inquam, pono animam meam, ut iterum sumam eam. Non glorientur
Judaei, quasi praevaluerint; ipse posuit animam suam. Ego dormivi,
dicit. Nostis Psalmum: Ego dormivi, et somnum cepi; et
exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me (Psal. III, 6).
Modo Psalmus ipse lectus est, modo audivimus: Ego dormivi, et
somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me. Quid est,
Ego dormivi? Quia volui, dormivi. Quid est, dormivi? Mortuus
sum. Nonne dormivit, qui quando voluit, de sepulcro tanquam de lecto
surrexit? Sed amat dare gloriam Patri, ut nos aedificet gloriam dare
Creatori. Nam quod addidit, exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet
me; putatis hic quasi virtutem ejus defecisse, ut per potestatem suam
mori potuerit, per potestatem suam resurgere non potuerit? Sic enim
videntur sonare verba non intentius intellecta, Ego dormivi; id est,
quia volui, dormivi. Et exsurrexi: quare? Quia Dominus suscipiet
me. Quid enim, tu a teipso resurgere non valeres? Si non valeres,
non diceres, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem
habeo iterum sumendi eam. Audi alio loco in Evangelio, quia non
solum Pater suscitavit Filium, sed etiam Filius seipsum. Solvite,
inquit, templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Et Evangelista:
Hoc autem, inquit, dicebat de templo corporis sui (Joan. II,
19, 21). Hoc enim suscitabatur quod moriebatur. Nam Verbum
non est mortuum, anima illa non est mortua. Si nec tua moritur,
Domini moreretur?
8. Unde scio, inquis, si mea non moritur? A te non occidatur, et
non moritur. Quomodo, inquis, ego possum occidere animam meam? Ut
alia peccata interim taceam, Os quod mentitur, occidit animam
(Sap. I, 11). Quomodo, inquis, securus sum, quia non
moritur? Ipsum Dominum audi dantem servo securitatem: Nolite timere
eos qui occidunt corpus, et postea non habent quid faciant. Sed plane
quid ait? Eum timete qui habet potestatem et corpus et animam occidere
in gehenna (Matth. X, 28, et Luc. XII, 4, 5). Ecce
quia moritur, ecce quia non moritur. Quid est mori ipsius? quid est
mori carni tuae? Mori carni tuae, est amittere vitam suam: mori
animae tuae, est amittere vitam suam. Vita carnis tuae, anima tua:
vita animae tuae, Deus tuus. Quomodo moritur caro amissa anima,
quae vita est ejus; sic moritur anima amisso Deo, qui vita est ejus.
Certe ergo immortalis est anima. Plane immortalis, quia vivit et
mortua. Quod enim de vidua deliciosa dixit Apostolus, etiam de
anima, si Deum suum amiserit, dici potest, Vivens mortua est (I
Tim. V, 6).
9. Quomodo ergo ponit animam suam Dominus? Fratres, quaeramus hoc
paulo attentius. Non nos arctat hora quae solet die dominico : vacat
nobis, hoc lucrentur qui ad verbum Dei etiam die hodierna conveniunt.
Pono, inquit, animam meam. Quis ponit? quam ponit ? Quid est
Christus? Verbum et homo. Nec sic homo ut sola caro: sed quia
homo, constat ex carne et anima, totus autem homo in Christo. Non
enim partem deteriorem suscepisset, et partem meliorem deseruisset:
pars quippe hominis melior est anima quam corpus. Quia ergo totus homo
in Christo, quid est Christus? Verbum, inquam, et homo. Quid
est Verbum et homo? Verbum, anima et caro. Tenete hoc, quia non
defuerunt haeretici et in ista sententia, pulsi quidem jam olim a
veritate catholica: sed tamen ut fures et latrones non intrantes per
ostium, insidiari ovili non desinunt. Apollinaristae haeretici dicti
sunt, qui ausi sunt dogmatizare quod Christus non sit nisi Verbum et
caro: animam humanam non eum assumpsisse contendunt. Nam et aliqui
eorum fuisse in Christo animam, negare non potuerunt. Videte
absurditatem et insaniam non ferendam. Animam irrationalem cum habere
voluerunt, rationalem negaverunt: dederunt ei animam pecoris,
subtraxerunt hominis. Sed illi abstulerunt Christo rationem, non
tenendo rationem. Absit hoc a nobis, in fide catholica nutritis atque
fundatis. Ex hac ergo occasione admonuerim Charitatem vestram, ut
quomodo superioribus lectionibus satis vos instruximus adversus
Sabellianos et Arianos; Sabellianos qui dicunt, Ipse est Pater
qui Filius; Arianos qui dicunt, Aliud est Pater, aliud est
Filius, quasi non sint ejusdem substantiae Pater et Filius:
instruximus etiam, quantum meministis, et meminisse debetis, contra
haereticos Photinianos, qui solum hominem Christum sine Deo esse
dixerunt ; contra Manichaeos, qui solum sine homine Deum: ex hac
occasione de anima instruamus vos et contra Apollinaristas, qui dicunt
Dominum nostrum Jesum Christum non habuisse animam humanam, id est
animam rationalem, animam intelligentem, animam, inquam, in qua
distamus a pecore, quod homines sumus.
10. Quomodo ergo hic dixit Dominus, Potestatem habeo ponendi
animam meam? Quis ponit animam, et iterum sumit eam? Christus ex eo
quod Verbum est, ponit animam, et sumit eam iterum? An ex eo quod
anima humana est, ipsa se ponit, et iterum ipsa se sumit? An ex eo
quod caro est, caro animam ponit, et iterum sumit? Tria proposui,
omnia pertractemus, et hoc eligamus quod conveniat regulae veritatis.
Si enim dixerimus, quia Verbum Dei posuit animam suam, et iterum
sumpsit eam; metuendum est ne subintret prava cogitatio, et dicatur
nobis: Ergo aliquando anima illa separata est a Verbo, et aliquando
Verbum illud, ex quo suscepit animam illam, fuit sine anima. Video
enim fuisse sine anima humana Verbum, sed cum in principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ex quo
enim Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis (Joan. I, 1,
14), et susceptus est a Verbo homo, id est totus homo, anima et
caro; quid fecit passio, quid fecit mors, nisi corpus ab anima
separavit? Animam vero a Verbo non separavit. Si enim mortuus est
Dominus, imo quia mortuus est Dominus; mortuus est enim pro nobis in
cruce; sine dubio caro ipsius exspiravit animam: ad tempus exiguum
anima deseruit carnem, sed redeunte anima resurrecturam. A Verbo
autem animam separatam esse non dico. Latronis animae dixit: Hodie
mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Fidelem latronis
animam non deserebat, et deserebat suam? Absit: sed illius ut
Dominus custodivit, suam vero inseparabiliter habuit. Si autem
dixerimus quia ipsa se anima posuit, et iterum ipsa se sumpsit,
absurdissimus sensus est: non enim quae a Verbo non erat separata, a
seipsa poterat separari.
11. Dicamus ergo et quod verum est, et quod facile intelligi
potest. Ecce homo quilibet non constans ex Verbo et anima et carne,
sed ex anima et carne: de isto homine interrogemus quomodo ponat animam
suam quicumque homo. An forte nullus homo poni, animam suam? Potes
mihi dicere: Nullus homo habet potestatem ponere animam suam, et
iterum sumere eam. Ponere animam suam nisi posset homo, non diceret
Joannes apostolus, Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic
et nos debemus animas pro fratribus ponere (I Joan. III,
16). Ergo et nobis licet (si et nos impleamur virtute ipsius,
quia sine illo nihil facere possumus) ponere pro fratribus animas
nostras. Quando martyr quilibet sanctus posuit pro fratribus animam
suam, quis posuit, et quam posuit? Hoc si intellexerimus, ibi
videbimus quemadmodum a Christo dictum sit, Potestatem habeo ponendi
animam meam. O homo, paratus es pro Christo mori? Paratus,
inquit. Dicam hoc aliis verbis. Paratus es pro Christo animam tuam
ponere? Et ad ista verba sic mihi respondet, Paratus sum; quomodo
mihi responderat cum dicerem, Paratus es mori. Hoc ergo est ponere
animam, quod est mori. Sed pro quo ibi est certamen? Omnes enim
homines quando moriuntur, ponunt animam; sed non omnes pro Christo
ponunt. Et nemo habet potestatem sumere quod posuerit: Christus
autem et pro nobis posuit, et quando voluit, posuit; et quando
voluit, sumpsit. Ponere ergo animam, mori est. Sic et apostolus
Petrus Domino dixit, Animam meam pro te ponam (Joan. XIII,
37): id est, pro te moriar. Carni hoc tribue: caro ponit animam
suam, et caro iterum sumit eam; non tamen sua potestate caro, sed
potestate inhabitantis carnem: caro ergo ponit animam suam exspirando.
Vide ipsum Dominum in cruce; Sitio dixit: illi qui aderant
tinxerunt spongiam in aceto, alligaverunt arundini, et apposuerunt ori
ejus; quod cum accepisset, ait, Perfectum est: quid est,
Perfectum est? Impleta sunt omnia quae ante mortem futura de me
fuerant prophetata. Et quia potestatem habebat quando vellet ponendi
animam suam; posteaquam dixit, Perfectum est, quid ait
Evangelista? Et inclinato capite tradidit Spiritum (Id. XIX,
28-30). Hoc est ponere animam. Modo hic attendat Charitas
vestra. Inclinato capite tradidit spiritum. Quis tradidit? quem
tradidit? Spiritum tradidit, caro illum tradidit. Quid est, caro
illum tradidit? Caro illum emisit, caro illum exspiravit. Ideo enim
dicitur exspirare, extra spiritum fieri. Quomodo est exsulare, extra
solum fieri; exorbitare, extra orbitam fieri: sic exspirare, extra
spiritum fieri; qui spiritus anima est. Cum ergo exit anima a carne,
et remanet caro sine anima, tunc homo ponere animam dicitur. Quando
Christus animam posuit? Quando Verbum voluit. Principatus enim in
Verbo erat; ibi potestas erat quando poneret caro animam, et quando
sumeret.
12. Si ergo caro animam posuit, quomodo Christus animam posuit?
Non enim caro Christus? Ita plane, et caro Christus, et anima
Christus, et Verbum Christus: nec tamen tria haec tres Christi,
sed unus Christus. Hominem interroga, et, de teipso fac gradum ad
ea quae supra te sunt, et si nondum intelligenda, saltem credenda.
Quomodo est enim unus homo anima et corpus; sic unus Christus Verbum
et homo. Videte quid dixerim, et intelligite. Anima et corpus duae
res sunt, sed unus homo: Verbum et homo duae res sunt, sed unus
Christus. Ergo de homine quaere. Ubi est Paulus apostolus modo?
Si quis respondeat, In requie cum Christo; verum dicit. Item si
quis respondeat, Romae in sepulcro; et ipse verum dicit. Illud mihi
de anima, hoc de ejus carne respondet. Nec tamen ideo duos dicimus
apostolos Paulos; unum qui requiescit in Christo, alium qui positus
est in sepulcro: quamvis apostolum Paulum dicamus vivere in Christo,
eumdemque apostolum Paulum dicamus mortuum jacere in sepulcro.
Moritur aliquis, dicimus, Bonus homo, fidelis homo, in pace est
cum Domino: et continuo, Eamus ad exsequias ipsius, et sepeliamus
illum. Eum sepulturus es quem jam dixeras in pace esse cum Deo: cum
aliud sit anima quae immortaliter viget, aliud corpus quod
corruptibiliter jacet. Sed ex quo consortium carnis et animae hominis
nomen accepit, jam et singulum atque separatum, utrumlibet eorum nomen
hominis tenuit.
13. Nemo ergo titubet, quando audit Dominum dixisse, Pono animam
meam, et iterum sumo eam. Ponit eam caro, sed ex potestate Verbi:
sumit eam caro, sed ex potestate Verbi. Et ipse Dominus Christus
dictus est sola caro. Quomodo, inquit, probas? Audeo dicere, et
sola caro Christi dictus est Christus. Credimus certe non in solum
Deum Patrem, sed et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum
nostrum: modo totum dixi, in Jesum Christum Filium ejus unicum
Dominum nostrum. Totum ibi intellige, et Verbum, et animam, et
carnem. Sed utique confiteris etiam illud quod habet eadem fides, in
eum Christum te credere qui crucifixus est et sepultus. Ergo etiam
sepultum Christum esse non negas: et tamen sola caro sepulta est. Si
enim erat ibi anima, non erat mortuus: si autem vera mors erat, ut
ejus vera sit resurrectio, sine anima fuerat in sepulcro; et tamen
sepultus est Christus. Ergo Christus erat etiam sine anima caro,
quia non est sepulta nisi caro. Disce hoc etiam in apostolicis
verbis. Hoc sentite, inquit, in vobis, quod et in Christo Jesu:
qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis
Deo. Quis, nisi Christus Jesus, quantum attinet ad id quod est
Verbum, Deus apud Deum? Vide autem quod sequitur: Sed semetipsum
exinanivit formam servi accipiens; in similitudine hominum factus, et
habitu inventus ut homo. Et hoc quis, nisi idem ipse Christus
Jesus? Sed hic jam omnia sunt, et Verbum in forma Dei, quae
accepit formam servi; et anima et caro in forma servi, quae accepta
est a forma Dei. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad
mortem (Philipp. II, 6-8). Jam in morte sola caro est a
Judaeis occisa. Si enim discipulis dixit, Nolite timere eos qui
occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X,
28); numquid in ipso potuerunt plus quam corpus occidere? Et tamen
carne occisa Christus occisus est. Ita cum caro animam posuit,
Christus animam posuit; et cum caro, ut resurgeret, animam sumpsit,
Christus animam sumpsit. Nec tamen potestate carnis hoc factum est;
sed ejus qui et animam et carnem, ubi haec adimplerentur, assumpsit.
14. Hoc, inquit, mandatum accepi a Patre meo. Verbum non verbo
accepit mandatum, sed in Verbo unigenito Patris est omne mandatum.
Cum autem dicitur Filius a Patre accipere quod substantialiter
habet, quomodo dictum est, Sicut habet Pater vitam in semetipso,
sic dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. V, 26), cum
Filius ipse sit vita; non potestas minuitur, sed generatio ejus
ostenditur. Quoniam Pater non quasi ei filio qui imperfectus est
natus, aliquid addidit; sed ei quem perfectum genuit, omnia gignendo
dedit. Ita illi dedit suam aequalitatem, quem non genuit inaequalem.
Sed haec loquente Domino, quoniam lux lucebat in tenebris, et
tenebrae eam non comprehendebant (Joan. I, 5), Dissensio iterum
facta est inter Judaeos propter sermones hos. Dicebant autem multi ex
ipsis: Daemonium habet, et insanit; quid eum auditis? Istae
fuerunt densissimae tenebrae. Alii dicebant: Haec verba non sunt
daemonium habentis; numquid daemonium potest caecorum oculos aperire?
Jam istorum oculi coeperant aperiri.
|
|