|
1. Gratiam et veritatem Dei, qua plenus sanctis apparuit unigenitus
Filius Dominus et Salvator noster Jesus Christus, distinguendam a
Veteri Testamento, quoniam res est Novi Testamenti, suscepimus in
nomine Domini, et vestrae Charitati promisimus. Adestote ergo
intenti, ut et quantum capio, donet Deus, et quantum capitis,
audiatis. Reliquum enim erit, ut si semen quod spargitur in cordibus
vestris, non abstulerint aves, nec spinae praefocaverint, nec aestus
exusserit, accedente pluvia cohortationum quotidianarum, et
cogitationibus vestris bonis quibus hoc agitur in corde, quod agitur in
agro rastris, ut gleba frangatur, et semen operiatur et germinare
possit: ut afferatis fructum , ad quem gaudeat et laetetur agricola
(Matth. XIII, 3 23). Si autem pro semine bono et pro
pluvia bona, non fructum, sed spinas attulerimus; nec semen
accusabitur, nec pluvia erit in crimine, sed spinis ignis debitus
praeparatur.
2. Homines sumus, quod puto non diu esse suadendum Charitati
vestrae, christiani; et si christiani, utique ipso nomine ad
Christum pertinentes. Hujus signum in fronte gestamus: de quo non
erubescimus, si et in corde gestemus. Signum ejus est humilitas
ejus. Per stellam eum Magi cognoverunt (Id. II, 2); et erat
hoc signum de Domino datum, coeleste atque praeclarum: noluit stellam
esse in fronte fidelium signum suum, sed crucem suam. Unde
humiliatus, inde glorificatus: inde erexit humiles, quo humiliatus
ipse descendit. Pertinemus ergo ad Evangelium , pertinemus ad Novum
Testamentum. Lex per Moysen data est, Gratia autem et veritas per
Jesum Christum facta est. Interrogamus Apostolum, et dicit nobis
quoniam non sumus sub Lege, sed sub Gratia (Rom. VI, 14).
Misit ergo Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos
qui sub Lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus
(Galat. IV, 4, 5). Ecce ad hoc venit Christus, ut eos qui
sub Lege erant redimeret: ut jam non simus sub Lege, sed sub
Gratia. Quis ergo dedit Legem? Ille dedit Legem, qui dedit et
Gratiam: sed Legem per servum misit, cum Gratia ipse descendit.
Et unde facti erant homines sub Lege? Non implendo Legem. Qui
enim legem impiet, non est sub lege, sed cum lege: qui autem sub lege
est, non sublevatur, sed premitur lege. Omnes itaque homines sub
Lege constitutos, reos facit Lex; et ad hoc illis super caput est,
ut ostendat peccata, non tollat. Lex ergo jubet, dator legis
miseretur in eo quod jubet lex. Conantes homines implere viribus suis
quod a lege praeceptum est, ipsa sua temeraria et praecipiti
praesumptione ceciderunt; et non sunt cum lege, sed sub lege facti
sunt rei: et quoniam suis viribus implere non poterant legem, facti
rei sub lege, imploraverunt liberatoris auxilium; et reatus legis
fecit aegritudinem superbis. Aegritudo superborum, facta est
confessio humilium: jam confitentur aegroti quia aegrotant; veniat
medicus, et sanet aegrotos.
3. Medicus quis? Dominus noster Jesus Christus. Quis Dominus
noster Jesus Christus? Ille qui visus est et ab eis a quibus
crucifixus est. Ille qui apprehensus, colaphizatus, flagellatus,
sputis illitus, spinis coronatus, in cruce suspensus, mortuus,
lancea vulneratus, de cruce depositus, in sepulcro positus. Ille
ipse Dominus noster Jesus Christus; ille ipse plane, et ipse est
totus medicus vulnerum nostrorum, crucifixus ille cui insultatum est,
quo pendente persecutores caput agitabant, et dicebant, Si filius
Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 39, 40):
ipse est totus medicus noster, ipse plane. Quare ergo non ostendit
insultantibus, quia ipse erat Filius Dei: ut si se permisit in
crucem levari, saltem cum illi dicerent, Si filius Dei est,
descendat de cruce; tunc descenderet, et ostenderet eis verum se esse
Filium Dei, quem illi ausi fuerant irridere? Noluit. Quare
noluit? numquid quia non potuit? Potuit plane. Quid est enim
amplius, de cruce descendere, an de sepulcro resurgere? Sed pertulit
insultantes: nam crux non ad potentiae documentum , sed ad exemplum
patientiae suscepta est. Ibi vulnera tua curavit, ubi sua diu
pertulit: ibi te a morte sempiterna sanavit, ubi temporaliter mori
dignatus est. Et mortuus est, an in illo mors mortua est? Qualis
mors, quae mortem occidit?
4. Ipse est tamen Dominus noster Jesus Christus totus, qui
videbatur, et tenebatur, et crucifigebatur? Num totus hoc ipse est?
Ipse est quidem, sed non totus illud quod viderunt Judaei; non hoc
est totus Christus. Et quid est? In principio erat Verbum. In
quo principio? Et Verbum erat apud Deum. Et quale Verbum? Et
Deus erat Verbum. Numquid forte a Deo factum est hoc Verbum?
Non. Hoc enim erat in principio apud Deum. Quid ergo? Alia quae
fecit Deus non similia sunt Verbo? Non: quia omnia per ipsum facta
sunt, et sine ipso factum est nihil. Quomodo per ipsum omnia sunt
facta? Quia quod factum est, in ipso vita erat: et antequam fieret,
vita erat. Quod factum est, non est vita: sed in arte, hoc est, in
Sapientia Dei, antequam fieret, vita erat. Quod factum est,
transiit: quod est in Sapientia, transire non potest. Vita ergo in
illo erat, quod factum est. Et qualis vita? Quia et anima corporis
vita est: corpus nostrum habet vitam suam; quam cum amiserit, mors
est corporis: talis ergo erat illa vita? Non: sed vita erat lux
hominum. Numquid lux pecorum? Nam ista lux et hominum et pecorum
est. Est quaedam lux hominum: unde distant homines a pecoribus
videamus, et tunc intelligemus quid sit lux hominum. Non distas a
pecore, nisi intellectu: noli aliunde gloriari. De viribus
praesumis? a bestiis vinceris: de velocitate praesumis? a muscis
vinceris: de pulchritudine praesumis? quanta pulchritudo est in pennis
pavonis? Unde ergo melior es? Ex imagine Dei. Ubi imago Dei?
In mente, in intellectu. Si ergo ideo melior pecore, quia habes
mentem qua intelligas quod non potest pecus intelligere; inde autem
homo, quia melior pecore; lux hominum est lux mentium. Lux mentium
supra mentes est, et excedit omnes mentes. Hoc erat vita illa per
quam facta sunt omnia.
5. Ubi erat? hic erat; an apud Patrem erat, et hic non erat? an
quod verius est, et apud Patrem erat, et hic erat? Si ergo hic
erat, quare non videbatur? Quia lux in tenebris lucet, et tenebrae
cam non comprehenderunt. O homines, nolite esse tenebrae, nolite
esse infideles, injusti, iniqui, rapaces, avari, amatores saeculi:
hae sunt enim tenebrae. Lux non est absens, sed vos absentes estis a
luce. Caecus in sole praesentem habet solem, sed absens est ipse
soli. Nolite ergo esse tenebrae. Haec est enim forte gratia, de qua
dicturus sum, ut jam non simus tenebrae, et dicat nobis Apostolus:
Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes.
V, 8). Quia ergo non videbatur lux hominum, id est lux mentium,
opus erat ut homo diceret de luce testimonium, non quidem tenebrosus,
sed jam illuminatus. Nec tamen quia illuminatus, idco ipsa lux; sed
ut testimonium perhiberet de lumine. Nam non erat ille lux. Et quae
erat lux? Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in
hunc mundum. Et ubi erat ista? In hoc mundo erat. Et quomodo in
hoc mundo erat? numquid sicut ista lux solis, lunae, lucernarum, sic
et ista lux in mundo est? Non. Quia mundus per eum factus est, et
mundus eum non cognovit: hoc est, lux in tenebris lucet, et tenebrae
eam non comprehenderunt. Mundus enim tenebrae; quia dilectores
mundi, mundus. Num enim creatura non agnovit Creatorem suum?
Testimonium dedit coelum de stella (Matth. II, 2); testimonium
dedit mare, portavit ambulantem Dominum (Id. XIV, 26);
testimonium dederunt venti, ad ejus jussum quieverunt (Id.
VIII, 27); testimonium dedit terra, illo crucifixo contremuit
(Id. XXVII, 51): si omnia ista testimonium dederunt,
quomodo mundus eum non cognovit, nisi quia mundus dilectores mundi,
corde habitantes mundum? Et malus mundus, quia mali habitatores
mundi: sicut mala domus, non parietes, sed inhabitantes.
6. In propria venit, id est, in sua venit: et sui eum non
receperunt. Quae ergo spes est, nisi quia quotquot receperunt eum,
dedit eis potestatem filios Dei fieri? Si filii fiunt, nascuntur:
si nascuntur, quomodo nascuntur? Non ex carne, non ex sanguinibus,
non ex voluntate carnis, non ex voluntate viri; sed ex Deo nati
sunt. Gaudeant ergo, quia ex Deo nati sunt; praesumant se pertinere
ad Deum; accipiant documentum, quia ex Deo nati sunt: Et Verbum
caro factum est, et habitavit in nobis. Si Verbum non erubuit nasci
de homine, erubescunt homines nasci de Deo? Hoc autem quia fecit,
curavit: quia curavit, videmus. Hoc enim quod Verbum caro factum
est, et habitavit in nobis, medicamentum nobis factum est, ut quia
terra caecabamur, de terra sanaremur: et sanati quid videremus? Et
vidimus, inquit, gloriam ejus, gloriam tanquam Unigeniti a Patre,
plenum gratia et veritate (Joan. I, 1-14).
7. Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens, Hic
erat quem dixi, Qui post me venit, ante me factus est. Post me
venit, et praecessit me. Quid est, ante me factus est? Praecessit
me: non, factus est antequam factus essem ego; sed, antepositus est
mihi: hoc est, ante me factus est. Quare ante te factus est, cum
post te venerit? Quia prior me erat. Prior te, o Joannes? Quid
magnum, si prior te? Bene, quia tu illi perhibes testimonium:
audiamus ipsum dicentem, Et ante Abraham ego sum (Joan. VIII,
58). Sed et Abraham in medio genere humano ortus est; multi ante
illum, multi post illum: audi vocem Patris ad Filium, Ante
luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Qui ante luciferum genitus
est, omnes ipse illuminat. Dictus est enim quidam lucifer qui
cecidit: erat enim angelus, et factus est diabolus; et dixit de illo
Scriptura, Lucifer qui mane oriebatur, cecidit (Isai. XIV,
12). Unde lucifer? Quia illuminatus lucebat. Unde autem
tenebrosus factus? Quia in veritate non stetit (Joan. VIII,
44). Ergo ille ante luciferum, ante omnem illuminatum: siquidem
ante omnem illuminatum sit necesse est, a quo illuminantur omnes qui
illuminari possunt.
8. Ideo hoc sequitur: Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus.
Quid accepistis? Et gratiam pro gratia. Sic enim habent verba
evangelica, collata cum exemplaribus graecis. Non ait, Et de
plenitudine ejus nos omnes accepimus, gratiam pro gratia; sed sic
ait, Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro
gratia, id est, accepimus: ut nescio quid nos voluerit intelligere de
plenitudine ejus accepisse; et insuper gratiam pro gratia. Accepimus
enim de plenitudine ejus, primo gratiam; et rursum accepimus gratiam,
gratiam pro gratia. Quam gratiam primo accepimus? Fidem. In fide
ambulantes, in gratia ambulamus. Unde enim hoc meruimus? quibus
nostris praecedentibus meritis? Non se quisque compalpet , redeat in
conscientiam suam, quaerat latebras cogitationum suarum, redeat ad
seriem factorum suorum: non attendat quid sit, si jam aliquid est;
sed quid fuerit, ut esset aliquid; inveniet non se dignum fuisse nisi
supplicio. Si ergo supplicio dignus fuisti, et venit ille qui non
peccata puniret, sed peccata donaret; gratia tibi data est, non
merces reddita. Unde vocatur gratia? Quia gratis datur. Non enim
praecedentibus meritis emisti quod accepisti. Hanc ergo accepit
gratiam primam peccator, ut ejus peccata dimitterentur. Quid meruit?
Interroget justitiam; invenit poenam: interroget misericordiam;
invenit gratiam. Sed hoc et promiserat Deus per Prophetas: itaque
cum venit dare quod promiserat; non solum gratiam dedit, sed et
veritatem. Quomodo exhibita est veritas? Quia factum est quod
promissum est.
9. Quid est ergo, gratiam pro gratia? Fide promeremur Deum; et
qui digni non eramus quibus peccata dimitterentur, ex eo quia tantum
donum indigni accepimus, gratia vocatur. Quid est gratia? gratis
data. Quid est gratis data? Donata, non reddita. Si debebatur,
merces reddita est, non gratia donata; si autem vere debebatur, bonus
fuisti: si autem , ut verum est, malus fuisti, credidisti autem in
eum qui justificat impium (Rom. IV, 5) (Quid est, qui
justificat impium? Ex impio facit pium); cogita quid per legem tibi
imminere debebat, et quid per gratiam consecutus sis. Consecutus
autem istam gratiam fidei, eris justus ex fide (Justus enim ex fide
vivit) (Habac. II, 4; Rom. I, 17); et promereberis
Deum vivendo ex fide: cum promerueris Deum vivendo ex fide, accipies
praemium immortalitatem, et vitam aeternam. Et illa gratia est. Nam
pro quo merito accipis vitam aeternam? Pro gratia. Si enim fides
gratia est, et vita aeterna quasi merces est fidei: videtur quidem
Deus vitam aeternam tanquam debitam reddere (Cui debitam? Fideli,
quia promeruit illam per fidem); sed quia ipsa fides gratia est, et
vita aeterna gratia est pro gratia.
10. Audi Paulum apostolum confitentem gratiam, et postea debitum
expetentem. Confessio gratiae quae est in Paulo? Qui prius fui
blasphemus, et persecutor, et injuriosus: sed misericordiam,
inquit, consecutus sum (I Tim I, 13). Indignum se dixit qui
consequeretur: consecutum tamen non per merita sua, sed per
misericordiam Dei. Audi illum jam flagitantem debitum, qui primo
indebitam susceperat gratiam: Ego enim, inquit, jam immolor, et
tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum
consummavi, fidem servavi: de caetero reposita est mihi corona
justitiae. Jam debitum flagitat, jam debitum exigit. Nam vide verba
sequentia: Quam mihi reddet Dominus in illa die, justus judex (II
Tim. IV, 6-8). Ut ante susciperet gratiam, misericordem
patrem opus habebat: ut praemium gratiae, judicem justum. Qui non
damnavit impium, damnabit fidelem? Et tamen si bene cogites, ipse
dedit fidem primo, qua eum promeruisti: non enim de tuo promeruisti ut
tibi aliquid deberetur. Quod ergo praemium immortalitatis postea
tribuit, dona sua coronat, non merita tua. Ergo, fratres, omnes de
plenitudine ejus accepimus: de plenitudine misericordiae ejus, de
abundantia bonitatis ejus accepimus. Quid? Remissionem peccatorum,
ut justificaremur ex fide. Et insuper quid? Et gratiam pro gratia;
id est, pro hac gratia in qua ex fide vivimus, recepturi sumus aliam:
quid tamen nisi gratiam? Nam si dixero quia et hoc debetur, aliquid
mihi assigno, quasi cui debeatur. Coronat autem in nobis Deus dona
misericordiae suae: sed si in ea gratia quam primam accepimus,
perseveranter ambulemus.
11. Lex enim per Moysen data est: quae reos tenebat. Quid enim
ait Apostolus? Lex subintravit, ut abundaret delictum (Rom. V,
20). Hoc proderat superbis, ut abundaret delictum: multum enim
sibi dabant, et quasi viribus suis multum assignabant; et non poterant
implere justitiam, nisi adjuvaret ille qui jusserat. Superbiam
illorum volens domare Deus, dedit Legem, tanquam dicens: Ecce
implete, ne putetis deesse jubentem. Non deest qui jubeat, sed deest
qui impleat.
12. Si ergo deest qui impleat, unde non implet? Quia natus cum
traduce peccati et mortis. De Adam natus, traxit secum quod ibi
conceptum est. Cecidit primus homo; et omnes qui de illo nati sunt,
de illo traxerunt concupiscentiam carnis. Oportebat ut nasceretur
alius homo qui nullam traxit concupiscentiam. Homo, et homo: homo ad
mortem, et homo ad vitam. Sic dicit Apostolus: Quoniam quidem per
hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Per quem hominem
mors, et per quem hominem resurrectio mortuorum? Noli festinare:
sequitur, et dicit: Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in
Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22). Qui
pertinent ad Adam? Omnes qui nati sunt de Adam. Qui ad Christum?
Omnes qui nati sunt per Christum. Quare omnes in peccato? Quia
nemo natus est praeter Adam. Ut autem nascerentur ex Adam,
necessitatis fuit ex damnatione: nasci per Christum, voluntatis est
et gratiae. Non coguntur homines nasci per Christum: non quia
voluerunt, nati sunt ex Adam. Omnes tamen qui ex Adam, cum peccato
peccatores: omnes qui per Christum, justificati et justi, non in
se, sed in illo. Nam in se si interroges, Adam sunt: in illo si
interroges, Christi sunt . Quare? Quia ille caput Dominus noster
Jesus Christus, non cum traduce peccati venit: sed tamen venit cum
carne mortali.
13. Mors peccatorum poena erat : in Domino munus misericordiae
erat, non poena peccati. Non enim aliquid habebat Dominus quare
juste moreretur. Ipse ait, Ecce venit princeps hujus mundi, et in
me nihil invenit. Quare ergo moreris? Sed ut sciant omnes quia
voluntatem Paris mei facio, surgite, eamus hinc (Joan. XIV,
30 et 31). Non habebat ille quare moreretur, et mortuus est: tu
habes quare, et mori dedignaris? Dignare aequo animo pati per meritum
tuum, quod ille pati dignatus est, ut te a sempiterna morte
liberaret. Homo, et homo: sed ille, nonnisi homo; iste, Deus
homo . Ille homo peccati, iste justitiae. Mortuus es in Adam,
resurge in Christo: nam utrumque debetur tibi. Jam credidisti in
Christum, reddes tamen quod debes de Adam. Sed non te in aeternum
tenebit vinculum peccati; quia mortem tuam aeternam occidit mors
temporalis Domini tui. Ipsa est gratia, fratres mei, ipsa est et
veritas, quia promissa et exhibita.
14. Non erat ista in Veteri Testamento, quia Lex minabatur, non
opitulabatur; jubebat, non sanabat; languorem ostendebat, non
auferebat: sed illi praeparabat medico venturo cum gratia et veritate;
tanquam ad aliquem quem curare vult medicus, mittat primo servum suum,
ut ligatum illum inveniat. Sanus non erat, sanari nolebat, et ne
sanaretur, sanum se esse jactabat: missa Lex est, ligavit cum;
invenit se reum, jam clamat de ligatura. Venit Dominus, curat
amaris aliquantum et acribus medicamentis: dicit enim aegroto,
Ferto; dicit, Tolera; dicit, Noli diligere mundum, habeto
patientiam, curet te ignis continentiae, ferrum persecutionum tolerent
vulnera tua. Expavescebas quamvis ligatus: liber ille et non ligatus
bibit quod tibi dabat; prior passus est ut te consolaretur, tanquam
dicens, Quod times pati pro te, prior patior pro te. Haec est
gratia, et magna gratia. Quis illam digne collaudat?
15. De humilitate Christi loquor, fratres mei. Majestatem
Christi et divinitatem Christi quis loquitur? In explicando et
dicendo ut quoquomodo humilitatem Christi loqueremur, non sufficimus,
imo deficimus: totum cogitantibus committimus, non audientibus
adimplemus. Cogitate humilitatem Christi. Sed quis nobis, inquis,
eam explicat, nisi tu dicas? Ille intus dicat. Melius illud dicit
qui intus habitat, quam qui foris clamat. Ipse vobis ostendat gratiam
humilitatis suae, qui coepit habitare in cordibus vestris. Jamvero si
in ejus humilitate explicanda et eroganda deficimus, majestatem ejus
quis loquatur? Si Verbum caro factum conturbat nos, In principio
erat Verbum quis explicabit? Tenete ergo, fratres, soliditatem
istam.
16. Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum
Christum facta est. Per servum Lex data est; reos fecit: per
Imperatorem indulgentia data est; reos liberavit. Lex per Moysen
data est. Non sibi aliquid amplius servus assignet, quam quod per
illum factum est. Electus ad magnum ministerium tanquam fidelis in
domo, sed tamen servus, agere secundum Legem potest, solvere a reatu
Legis non potest. Lex ergo per Moysen data est, Gratia et veritas
per Jesum Christum facta est.
17. Et ne forte aliquis dicat, Et Gratia et veritas non est facta
per Moysen, qui vidit Deum? statim subjecit, Deum nemo vidit
unquam. Et unde innotuit Moysi Deus? Quia revelavit servo suo
Dominus. Quis Dominus? Ipse Christus, qui praemisit Legem per
servum, ut veniret ipse cum Gratia et veritate. Deum enim nemo vidit
unquam. Et unde illi servo quantum capere posset apparuit? Sed
unigenitus, inquit, Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
Quid est, in sinu Patris? In secreto Patris. Non enim Deus
habet sinum, sicut nos habemus in vestibus, aut cogitandus est sic
sedere quomodo nos, aut forte cinctus est ut sinum haberet: sed quia
sinus noster intus est, secretum Patris sinus Patris vocatur. In
secreto Patris, qui Patrem novit, ipse enarravit. Nam Deum nemo
vidit unquam. Ipse ergo venit, et narravit quidquid vidit. Quid
vidit Moyses? Moyses vidit nubem, vidit angelum, vidit ignem:
omnis illa creatura est; typum Domini sui gerebat, non ipsius Domini
praesentiam exhibebat. Namque aperte habes in Lege, Et loquebatur
Moyses cum Domino, contra in contra sicut amicus cum amico suo.
Sequeris ipsam Scripturam, et invenis Moysen dicentem, Si inveni
gratiam in conspectu tuo, ostende mihi teipsum manifeste, ut videam
te. Et parum est quia dixit: responsum accepit, Non potes videre
faciem meam (Exod. XXXIII, 11, 13, 20). Loquebatur
ergo, fratres mei, cum Moyse angelus, portans typum Domini: et
illa omnia quae ibi per angelum facta sunt, futuram istam gratiam et
veritatem promittebant. Qui bene scrutantur Legem, noverunt: et cum
opportunum est, ut et nos aliquid inde dicamus, quantum Dominus
revelat, non tacemus Charitati vestrae.
18. Illud autem sciatis, quia omnia quae corporaliter visa sunt,
non erant illa substantia Dei. Illa enim oculis carnis videmus: Dei
substantia unde videtur? Evangelium interroga: Beati mundo corde;
quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Fuerunt homines qui
dicerent vanitate sui cordis decepti, Pater invisibilis est, Filius
autem visibilis est. Unde visibilis? Si propter carnem, quia
suscepit carnem; manifestum est. Illi enim qui carnem Christi
viderunt, aliqui crediderunt, aliqui crucifixerunt: et qui
crediderunt, illo crucifixo nutaverunt; et nisi ipsam post
resurrectionem palparent, fides ad eos non revocaretur. Si ergo
propter carnem visibilis Filius; et nos concedimus, et est catholica
fides: si autem ante carnem sicut ipsi dicunt, id est, antequam
incarnaretur; multum delirant, et multum errant. Facta enim sunt
illa visibilia corporaliter per creaturam, in quibus typus
ostenderetur: non utique substantia ipsa demonstrabatur et
manifestabatur. Et hoc attendat Charitas vestra lene documentum .
Sapientia Dei videri oculis non potest. Fratres, si Christus
Sapientia Dei, et Virtus Dei (I Cor. I, 24); si Christus
Verbum Dei; verbum hominis oculis non videtur, Verbum Dei videri
sic potest?
19. Expellite ergo de cordibus vestris carnales cogitationes, ut
vere sitis sub gratia, ut ad Novum Testamentum pertineatis. Ideo
vita aeterna promittitur in Novo Testamento. Legite Vetus
Testamentum, et videte quia carnali adhuc populo ea quidem
praecipiebantur quae nobis. Nam unum Deum colere, et nobis
praecipitur. Non accipies in vanum nomen Domini Dei tui, et nobis
praecipitur: quod est secundum praeceptum. Observa diem sabbati,
magis nobis praecipitur: quia spiritualiter observandum praecipitur.
Judaei enim serviliter observant diem sabbati, ad luxuriam, ad
ebrietatem. Quanto melius feminae eorum lanam facerent, quam illo die
in maenianis saltarent? Absit, fratres, ut illos dicamus observare
sabbatum. Spiritualiter observat sabbatum christianus, abstinens se
ab opere servili. Quid est enim ab opere servili? A peccato. Et
unde probamus? Dominum interroga: Omnis qui facit peccatum, servus
est peccati (Joan. VIII, 34). Ergo et nobis praecipitur
spiritualiter observatio sabbati. Jam illa omnia praecepta nobis magis
praecipiuntur, et observanda sunt: Non occides, Non moechaberis,
Non furaberis, Non falsum testimonium dices, Honora patrem et
matrem, Non concupisces rem proximi tui, Non concupisces uxorem
proximi tui (Exod. XX, 3-17). Nonne ista omnia et nobis
praecipiuntur? Sed quaere mercedem, et invenies ibi dici: Ut
expellantur hostes a facie tua, et accipiatis terram quam promisit
Deus patribus vestris (Levit. XXVI, 1-13). Quia non
poterant capere invisibilia, per visibilia tenebantur. Quare
tenebantur? Ne penitus interirent, et ad idola laberentur. Nam
fecerunt hoc, fratres mei, sicut legitur, obliti tanta miracula quae
fecit Deus coram oculis eorum. Mare discissum est; via facta est in
mediis fluctibus; sequentes hostes eorum eisdem aquis operti sunt, per
quas illi transierunt (Exod. XIV, 21-31): et cum Moyses
homo Dei recessisset ab oculis eorum, idolum petierunt, et dixerunt:
Fac nobis deos qui nos praeeant, quia ille homo dimisit nos. Tota
spes eorum in homine posita erat, non in Deo. Ecce mortuus est
homo: numquid mortuus est Deus qui eruerat eos de terra Aegypti? Et
cum fecissent sibi imaginem vituli, adoraverunt, et dixerunt, Hi
sunt dii tui, Israel, qui te liberaverunt de terra Aegypti (Id.
XXXII, 1-4). Quam cito obliti tam manifestam gratiam!
Quibus ergo modis teneretur populus talis, nisi promissis carnalibus?
20. Ea ibi jubentur in decalogo Legis quae et nobis; sed non ea
promittuntur quae nobis. Nobis quid promittitur? Vita aeterna.
Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et
quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Cognitio Dei
promittitur: ipsa est gratia pro gratia. Fratres, modo credimus,
non videmus: pro ista fide praemium erit, videre quod credimus.
Noverant hoc Prophetae, sed occultum erat antequam veniret. Nam
quidam suspirans amator in Psalmis ait: Unam petii a Domino, hanc
requiram. Et quaeris quid petat? Forte enim terram petit fluentem
lacte et melle carnaliter, quamvis spiritualiter ista quaerenda sit et
petenda: aut forte subjectionem hostium suorum, aut mortem
inimicorum, aut imperia et facultates hujus saeculi. Ardet enim
amore, et multum suspirat, et aestuat, et anhelat. Videamus quid
petat, Unam petii a Domino, hanc requiram. Quid est hoc quod
requirit? Ut inhabitem, inquit, in domo Domini, per omnes dies
vitae meae. Et puta quia habitas in domo Domini, unde ibi erit
gaudium tuum? Ut contempler, inquit, delectationem Domini (Psal.
XXVI, 4).
21. Fratres mei, unde clamatis, unde exsultatis, unde amatis,
nisi quia ibi est scintilla hujus charitatis? Quid desideratis, rogo
vos? Videri potest oculis? tangi potest? pulchritudo aliqua est quae
oculos delectat? Nonne martyres amati sunt vehementer; et quando eos
commemoramus, inardescimus amore? Quid in illis amamus, fratres?
Membra laniata a feris? Quid foedius, si oculos carnis interroges?
quid pulchrius, si oculos cordis interroges? Quid tibi videtur
adolescens pulcherrimus fur? Quomodo horrent oculi tui? Numquid
oculi carnis horrent? Si ipsos interroges, nihil illo corpore
compositius, nihil ordinatius ; et parilitas membrorum, et coloris
delectatio illicit oculos: et tamen cum audis quia fur est, fugis
hominem animo. Vides ex alia parte senem curvum, baculo innitentem,
vix se moventem, rugis undique exaratum: quid vides quod oculos
delectet? Audis quia justus est; amas, amplecteris. Talia nobis
praemia promissa sunt, fratres mei: tale aliquid amate, tali regno
suspirate, talem patriam desiderate; si vultis pervenire ad id cum quo
venit Dominus noster, id est, ad gratiam et veritatem. Si autem
corporalia praemia concupieris a Deo, adhuc sub Lege es, et ideo
ipsam Legem non implebis. Quando enim videris abundare ista
temporalia in eis qui Deum offendunt, nutant gressus tui, et dicis
tibi: Ecce ego colo Deum, quotidie ad ecclesiam curro, genua mihi
trita sunt in orationibus; et assidue aegroto: homicidia faciunt
homines, rapinas faciunt; exsultant et abundant, bene est illis.
Talia ergo quaerebas a Deo? Certe ad gratiam pertinebas . Si
gratiam ideo tibi dedit Deus, quia gratis dedit, gratis ama. Noli
ad praemium diligere Deum; ipse sit praemium tuum. Dicat anima tua,
Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per
omnes dies vitae meae, ut contempler delectationem Domini. Noli
timere ne fastidio deficias: talis erit illa delectatio
pulchritudinis, ut semper tibi praesens sit, et nunquam satieris; imo
semper satieris, et nunquam satieris. Si enim dixero quia non
satiaberis, fames erit; si dixero quia satiaberis, fastidium timeo:
ubi nec fastidium erit, nec fames, quid dicam nescio; sed Deus habet
quod exhibeat non invenientibus quomodo dicant, et credentibus quod
accipiant.
|
|