|
1. Quod jam commendavi Dilectioni vestrae, stabiliter meminisse
debetis, sanctum Joannem evangelistam nolle nos semper lacte nutriri,
sed solido cibo vesci. Quisquis autem ad sumendum solidum cibum verbi
Dei adhuc minus idoneus est, lacte fidei nutriatur, et verbum quod
intelligere non potest, credere non cunctetur. Fides enim meritum
est, intellectus praemium. In ipso labore intentionis desudat acies
mentis nostrae, ut ponat sordiculas nebulae humanae, et serenetur ad
Verbum Dei. Non ergo recusetur labor, si adest amor: nostis enim
quoniam qui amat non laborat. Omnis enim labor non amantibus gravis
est. Si tantos labores cum avaris portat cupiditas, nobiscum non
portat charitas?
2. Evangelium intendite: Facta sunt autem Encaenia in
Jerosolymis. Encaenia festivitas erat dedicationis templi. Graece
enim KAINON dicitur novum quandocumque novum aliquid fuerit
dedicatum, Encaenia vocantur . Jam et usus habet hoc verbum: si
quis nova tunica induatur, encaeniare dicitur. Illum enim diem quo
templum dedicatum est, Judaei solemniter celebrabant: ipse dies
festus agebatur, cum ea quae lecta sunt, locutus est Dominus.
3. Hiems erat. Et ambulabat Jesus in templo in porticu
Salomonis. Circumdederunt ergo eum Judaei, et dicebant ei:
Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis
palam. Non veritatem desiderabant, sed calumniam praeparabant.
Hiems erat, et frigidi erant: ad illum enim divinum ignem accedere
pigri erant. Sed accedere est credere: qui credit, accedit; qui
negat, recedit. Non movetur anima pedibus, sed affectibus.
Friguerant a diligendi charitate, et ardebant nocendi cupiditate.
Longe aberant, et ibi erant: non accedebant credendo, et premebant
persequendo. Quaerebant audire a Domino, Ego sum Christus: et
fortasse de Christo secundum hominem sapiebant. Praedicaverunt
Prophetae Christum: sed divinitatem Christi et in Prophetis et in
ipso Evangelio nec haeretici intelligunt; quanto minus Judaei,
quamdiu velamen est super cor eorum (II Cor. III, 15)?
Denique quodam loco sciens Dominus Jesus eos de Christo secundum
hominem sapere, non secundum Deum, secundum id quod homo erat, non
secundum id quod Deus etiam assumpto homine permanebat, ait illis:
Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Responderunt
secundum opinationem suam: David. Sic enim legerant, et hoc solum
tenebant: quia divinitatem ejus legebant, sed non intelligebant.
Dominus autem ut eos suspenderet ad quaerendam ejus divinitatem, cujus
contemnebant infirmitatem, respondit eis: Quomodo ergo David in
spiritu dicit eum Dominum, dicens, Dixit Dominus Domino meo,
Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Si
ergo David in spiritu dicit eum Dominum, quomodo filius ejus est
(Matth. XXII, 42-45)? Non negavit, sed interrogavit.
Ne quis hoc cum audierit, putet quod Dominus Jesus negaverit se
filium esse David. Filium David Dominus Christus si se negaret,
caecos sic eum invocantes non illuminaret. Transibat enim aliquando,
et duo caeci sedentes juxta viam clamaverunt: Miserere nostri, fili
David. Qua voce audita, misertus est; stetit, sanavit, lumen
dedit (Id. XX, 30-34); quia nomen agnovit. Dicit et
apostolus Paulus, Qui factus est ei ex semine David secundum carnem
(Rom. I, 3): et ad Timotheum, Memor esto Jesum Christum
resurrexisse a mortuis ex semine David secundum Evangelium meum (II
Tim. II, 8). Quia de semine David originem Maria virgo
ducebat, inde Dominus de semine David.
4. Hoc pro magno Judaei a Christo quaerebant, ut si diceret, Ego
sum Christus, secundum quod illi solum sapiebant de semine David,
calumniarentur quod sibi arrogaret regiam potestatem. Plus est quod
eis respondit: illi de filio David volebant calumniari, ille Filium
Dei se esse respondit. Et quomodo? Audite: Respondit eis Jesus:
Loquor vobis, et non creditis; opera quae ego facio in nomine Patris
mei, haec testimonium perhibent de me: sed vos non creditis, quia non
estis ex ovibus meis. Jam supra (in Tract. 45) didicistis quae
sint oves: estote oves. Oves credendo sunt, oves pastorem sequendo
sunt, oves redemptorem non contemnendo sunt, oves per ostium intrando
sunt, oves exeundo et pascua inveniendo sunt, oves vita aeterna
perfruendo sunt. Quomodo ergo istis dixit, Non estis ex ovibus
meis? Quia videbat eos ad sempiternum interitum praedestinatos, non
ad vitam aeternam sui sanguinis pretio comparatos.
5. Oves meae vocem meam audiunt, et cognosco eas, et sequuntur me:
et ego vitam aeternam do eis. Ecce sunt pascua. Si recolitis,
superius dixerat, Et ingredietur, et egredietur, et pascua
inveniet. Ingressi sumus credendo, egredimur moriendo. Sed quomodo
per ostium fidei ingressi sumus, sic fideles de corpore exeamus: sic
enim per ipsum ostium egredimur, ut pascua invenire possimus. Bona
pascua, vita aeterna dicitur: ibi nulla herba arescit, totum viret,
totum viget. Solet quaedam herba dici semper viva : ibi solum vivere
invenitur. Vitam aeternam, inquit, dabo eis, ovibus meis. Vos
calumnias propterea quaeritis, quia de vita praesenti cogitatis.
6. Et non peribunt in aeternum: subaudis, tanquam eis dixerit,
Vos peribitis in aeternum, quia non estis ex ovibus meis. Non rapiet
eas quisquam de manu mea. Intentius accipite: Pater meus quod dedit
mihi, majus est omnibus. Quid potest lupus? quid potest fur et
latro? Non perdunt nisi ad interitum praedestinatos. De illis autem
ovibus, de quibus dicit Apostolus, Novit Dominus qui sunt ejus
(II Tim. II, 19); et, Quos praescivit, ipsos et
praedestinavit; quos autem praedestinavit, ipsos et vocavit; quos
autem vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos
et glorificavit (Rom. VIII, 29, 30): de ovibus istis nec
lupus rapit, nec fur tollit, nec latro interficit. Securus est de
numero earum, qui pro eis novit quod dedit. Et hoc est quod ait,
Non rapiet eas quisquam de manu mea: et item ad Patrem, Pater meus
quod dedit mihi, majus est omnibus. Quid dedit Filio Pater majus
omnibus? Ut ipse illi esset unigenitus Filius. Quid est ergo,
dedit? jam erat cui daret, an gignendo dedit? Nam si erat cui daret
ut Filius esset, aliquando erat, et Filius non erat: Absit ut
aliquando Dominus Christus fuerit, et Filius non fuerit. De nobis
hoc dici potest: aliquando filii hominum eramus, filii Dei non
eramus. Nos enim filios Dei gratia fecit, illum natura, quia ita
natus est. Et non est ut dicas, Non erat antequam natus erat:
nunquam enim non natus erat, qui Patri coaeternus erat. Qui sapit
capiat; qui non capit credat , nutriatur, et capiet. Verbum Dei
semper cum Patre, et semper Verbum: et quia Verbum, ideo Filius.
Semper ergo Filius, et semper aequalis. Non enim crescendo, sed
nascendo aequalis est, qui semper natus est de Patre Filius, de Deo
Deus, de aeterno coaeternus. Pater autem non de Filio Deus:
Filius de Patre Deus; ideo Pater Filio gignendo dedit ut Deus
esset, gignendo dedit ut sibi coaeternus esset, gignendo dedit ut
aequalis esset. Hoc est quod majus est omnibus. Quomodo vita
Filius, et habens vitam Filius? Quod habet hoc est: tu aliud es,
aliud habes. Verbi gratia, habes sapientiam; numquid tu es ipsa
sapientia? Denique quia non es tu ipse quod habes, si amiseris quod
habes, redis ut non habeas: et aliquando resumis, aliquando amittis.
Quomodo oculus noster non in seipso habet inseparabiliter lucem;
aperitur et capit, clauditur et amittit. Non sic est Deus Dei
Filius, non sic est Verbum Patris; non sic est Verbum quod non
sonando transit, sed nascendo manet. Sic habet sapientiam, ut ipse
sit sapientia, faciatque sapientes; sic habet vitam, ut sit ipse
vita, faciatque viventes. Hoc est quod majus est omnibus. Attendit
Joannes ipse evangelista coelum et terram, volens dicere de Filio
Dei; attendit, et transcendit. Cogitavit supra coelum millia
exercitus Angelorum, cogitavit et transcendit universam, sicut aquila
nubes, sic sua mente creaturam: transcendit magna omnia, pervenit ad
illud quod majus est omnibus; et dixit, In principio erat Verbum
(Joan. I, 1). Sed quia ille cujus est Verbum non est de
Verbo, Verbum autem de illo est cujus est Verbum; ideo ait, Quod
dedit mihi Pater, id est, ut sim Verbum ejus, ut sim unigenitus
Filius ejus, ut sim splendor lucis ejus, majus est omnibus. Ideo,
Nemo rapit, inquit, oves meas de manu mea. Nemo potest rapere de
manu Patris mei.
7. De manu mea, et de manu Patris mei: quid est hoc, Nemo rapit
de manu mea, et, Nemo rapit de manu Patris mei? Utrum una manus
est Patris et Filii, an forte ipse Filius manus est Patris sui?
Si manum intelligamus potestatem, una est Patris et Filii potestas;
quia una est divinitas: si autem manum intelligamus, sicut dictum est
per prophetam, Et brachium Domini cui revelatum est (Isa.
LIII, 1)? manus Patris ipse est Filius. Quod non ita dictum
est, tanquam Deus habeat humanam formam, et quasi corporis membra;
sed quod per ipsum facta sunt omnia. Nam solent et homines dicere
manus suas esse alios homines, per quos faciunt quod volunt.
Aliquando et ipsum opus hominis, manus hominis dicitur quod fit per
manum: sicut dicitur quisque agnoscere manum suam, cum id quod
scripsit agnoscit. Cum ergo multis modis etiam hominis dicatur manus,
qui proprie manum habet in sui corporis membris; quanto magis non uno
modo intelligendum est cum legitur manus Dei, cui forma corporis nulla
est? Ac per hoc melius hoc loco manum Patris et Filii intelligimus
potestatem Patris et Filii; ne forte cum hic manum Patris ipsum
Filium dictum acceperimus, incipiat carnalis cogitatio etiam ipsius
Filii quaerere Filium, quem similiter credat Christi manum. Ergo,
Nemo rapit de manu Patris mei; hoc est, Nemo rapit mihi.
8. Sed ne forte adhuc titubes, audi quid sequitur: Ego et Pater
unum sumus. Huc usque Judaei tolerare potuerunt: audierunt, Ego et
Pater unum sumus, et non pertulerunt; et more suo duri, ad lapides
cucurrerunt. Tulerunt lapides, ut lapidarent eum. Dominus quia non
patiebatur quod nolebat pati, et non est passus nisi quod voluit pati,
adhuc eos lapidare cupientes alloquitur.
|
“Sustulerunt lapides
Judaei, ut lapidarent illum. Respondit eis Jesus: Multa bona
opera ostendi vobis ex Patre meo, propter quod eorum opus me
lapidatis? Et illi responderunt: De bono opere non lapidamus te,
sed de blasphemia, et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.”
|
|
Ad illud hoc responderunt quod dixerat, Ego et Pater unum sumus.
Ecce Judaei intellexerunt quod non intelligunt Ariani. Ideo enim
irati sunt, quoniam senserunt non posse dici, Ego et Pater unum
sumus, nisi ubi aequalitas est Patris et Filii.
9. Dominus autem videte quid responderit tardis. Vidit eos non
ferre splendorem veritatis, et eum temperavit in verbis. Nonne
scriptum est in Lege vestra, id est, vobis data, quia ego dixi,
Dii estis? Deus dicit per Prophetam in Psalmo hominibus: Ego
dixi, Dii estis (Psal. LXXXI, 6). Et Legem appellavit
Dominus generaliter omnes illas Scripturas: quamvis alibi specialiter
dicat Legem, a Prophetis eam distinguens; sicuti est, Lex et
Prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16); et, In his
duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII,
40). Aliquando autem in tria distribuit easdem Scripturas, ubi
ait: Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et
Prophetis, et Psalmis de me (Luc. XXIV, 44). Nunc vero
Psalmos etiam Legis nomine nuncupavit, ubi scriptum est: Ego dixi,
Dii estis. Si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, et non
potest solvi Scriptura: quem Pater sanctificavit et misit in mundum,
vos dicitis, Quia blasphemas; quia dixi, Filius Dei sum? Si
sermo Dei factus est ad homines ut dicerentur dii, ipsum Verbum Dei
quod est apud Deum, quomodo non est Deus? Si per sermonem Dei
fiunt homines dii, si participando fiunt dii, unde participant non est
Deus? Si lumina illuminata dii sunt, lumen quod illuminat non est
Deus? Si calefacti quodammodo igne salutari dii efficiuntur, unde
calefiunt non est Deus? Accedis ad lumen et illuminaris, et inter
filios Dei numeraris; si recedis a lumine, obscuraris, et in
tenebris computaris: illud tamen lumen nec accedit ad se, quia non
recedit a se. Si ergo vos deos facit sermo Dei, quomodo non est
Deus Verbum Dei? Pater ergo sanctificavit Filium suum, et misit
in mundum. Forte aliquis dicat: Si Pater eum sanctificavit, ergo
aliquando non erat sanctus? Sic sanctificavit, quomodo genuit. Ut
enim sanctus esset, gignendo ei dedit, quia sanctum eum genuit. Nam
si quod sanctificatur, ante non erat sanctum; quomodo dicimus Deo
Patri, Sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9).
10. Si non facio opera Patris mei, nolite mihi credere: si autem
facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut
cognoscatis et credatis quia in me est Pater, et ego in illo. Non
sic dicit Filius, in me est Pater, et ego in illo, quomodo possunt
homines dicere. Si enim bene cogitemus, in Deo sumus; et si bene
vivamus, Deus in nobis est: fideles participantes ejus gratiam,
illuminati ab ipso, in illo sumus, et ipse in nobis. Sed non sic
unigenitus Filius: ille in Patre, et Pater in illo, tanquam
aequalis in eo cui est aequalis. Denique nos aliquando possumus
dicere, In Deo sumus, et Deus in nobis: Ego et Deus unum sumus,
numquid possumus dicere? In Deo es, quia Deus te continet; Deus
est in te, quia templum Dei factus es: sed numquid quia in Deo es,
et Deus est in te, potes dicere, Qui me videt, Deum videt:
quomodo Unigenitus dixit, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan.
XIV, 9); et, Ego et Pater unum sumus? Agnosce proprium
Domini, et munus servi. Proprium Domini, est aequalitas Patris:
munus servi, est participatio Salvatoris.
11. Quaerebant ergo eum apprehendere. Utinam apprehenderent, sed
credendo et intelligendo, non saeviendo et occidendo. Nam modo,
fratres mei, quando talia loquor, infirmus fortia, parvus magna,
fragilis solida, et vos tanquam ex eadem massa unde sum et ego, et ego
ipse qui vobis loquor, simul omnes apprehendere volumus Christum.
Quid est apprehendere? Intellexisti, apprehendisti. Sed non sic
Judaei: tu apprehendisti ut habeas, illi apprehendere volebant ut non
haberent. Et quia sic volebant apprehendere, quid eis fecit? Exiit
de manibus eorum. Non eum apprehenderunt, quia manus fidei non
habuerunt. Verbum caro factum est: sed non erat Verbo magnum,
ejicere carnem suam de manibus carnis. Mente Verbum apprehendere,
hoc est Christum recte apprehendere.
12. Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi Joannes
baptizans primum, et mansit ibi. Et multi venerunt ad eum, et
dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum. Meministis vobis
dictum de Joanne, quia lucerna erat, et diei testimonium perhibebat
(Joan. V, 35, 33). Quid ergo isti apud se dixerunt,
Joannes signum fecit nullum? Nullum, inquiunt, miraculum ostendit
Joannes: non daemonia fugavit, non expulit febrem, non caecos
illuminavit, non mortuos suscitavit, non tot millia hominum de quinque
vel septem panibus pavit, non supra mare ambulavit, non ventis et
fluctibus imperavit; nihil horum fecit Joannes: et totum quidquid
dicebat, huic testimonium perhibebat. Per lucernam veniamus ad diem.
Joannes nullum signum fecit. Omnia autem quaecumque dixit Joannes de
hoc, vera erant. Ecce qui apprehenderunt, non quomodo Judaei.
Judaei volebant apprehendere discedentem, apprehenderunt isti
permanentem. Denique quid sequitur? Et multi crediderunt in eum.
|
|