|
1. Inter omnia miracula quae fecit Dominus noster Jesus Christus,
Lazari resurrectio praecipue praedicatur. Sed si attendamus quis
fecerit, delectari debemus potius quam mirari. Ille suscitavit
hominem, qui fecit hominem; ipse enim est Unicus Patris, per quem,
sicut nostis, facta sunt omnia. Si ergo per illum facta sunt omnia,
quid mirum est si resurrexit unus per illum, cum tot quotidie nascantur
per illum? Plus est homines creare quam resuscitare. Dignatus est
tamen et creare et resuscitare; creare omnes, resuscitare quosdam.
Nam cum multa fecisset Dominus Jesus, non omnia scripta sunt; sicut
idem ipse sanctus Joannes evangelista testatur multa Dominum Christum
et dixisse et fecisse quae scripta non sunt (Joan. XX, 30):
electa sunt autem quae scriberentur, quae saluti credentium sufficere
videbantur. Audisti enim quia Dominus Jesus mortuum suscitavit:
sufficit tibi ut scias quia si vellet, omnes mortuos suscitaret. Et
hoc quidem sibi ad finem saeculi reservavit. Nam quem audistis magno
miraculo quatriduanum mortuum suscitasse de sepulcro, veniet hora,
sicut ipse ait, quando omnes qui sunt in monumentis, audient vocem
ejus et procedent. Resuscitavit putentem, sed tamen in cadavere
putente adhuc erat forma membrorum; ille in novissimo die ad unam vocem
cineres est restituturus in carnem. Sed oportebat ut modo aliqua
faceret, quibus datis velut suae virtutis indiciis credamus in eum, et
ad illam resurrectionem praeparemur, quae erit ad vitam, non ad
judicium. Ita quippe ait: Veniet hora quando omnes qui in monumentis
sunt, audient vocem ejus: et procedent qui bene fecerunt, ad
resurrectionem vitae; qui male egerunt, ad resurrectionem judicii
(Joan. V, 28, 29).
2. Tres tamen mortuos a Domino resuscitatos in Evangelio legimus,
et forte non frustra. Domini quippe facta non sunt tantummodo facta,
sed signa. Si ergo signa sunt, praeter id quod mira sunt, aliquid
profecto significant: quorum factorum significationem invenire,
aliquanto est operosius, quam ea legere vel audire. Admirantes
audiebamus, tanquam magni miraculi spectaculo ante nostros oculos
constituto, cum Evangelium legeretur, quemadmodum revixerit
Lazarus. Si attendamus mirabiliora opera Christi, omnis qui
credit, resurgit : si attendamus omnes, et intelligamus
detestabiliores mortes, omnis qui peccat moritur. Sed mortem carnis
omnis homo timet, mortem animae pauci. Pro morte carnis quae sine
dubio quandoque ventura est, curant omnes ne veniat: inde est quod
laborant. Laborat ne moriatur homo moriturus, et non laborat ne
peccet homo in aeternum victurus. Et cum laborat ne moriatur, sine
causa laborat; id enim agit ut multum mors differatur, non ut
evadatur: si autem peccare nolit, non laborabit, et vivet in
aeternum. O si possemus excitare homines, et cum ipsis pariter
excitari, ut tales essemus amatores vitae permanentis, quales sunt
homines amatores vitae fugientis! Quid non facit homo sub mortis
periculo constitutus? Gladio impendente cervicibus, prodiderunt
homines quidquid sibi, unde viverent, reservabant. Quis non continuo
prodidit ne percuteretur? Et post proditionem fortasse percussus est.
Quis non, ut viveret, continuo perdere voluit unde viveret, eligens
vitam mendicantem quam celerem mortem? Cui dictum est, Naviga ne
moriaris; et distulit? Cui dictum est, Labora ne moriaris; et
piger fuit? Levia Deus jubet, ut in aeternum vivamus; et obedire
negligimus. Non tibi Deus dicit, Perde quidquid habes, ut vivas
exiguo tempore in labore sollicitus; sed, Da pauperi unde habes, ut
vivas semper sine labore securus. Accusant nos amatores vitae
temporalis, quam nec cum volunt, nec quamdiu volunt habent: et nos
invicem non accusamus, tam pigri, tam tepidi ad capessendam vitam
aeternam, quam si voluerimus habebimus, cum habuerimus non amittemus;
hanc autem mortem quam timemus, etiamsi noluerimus, habebimus.
3. Si ergo Dominus magna sua gratia, et magna sua misericordia
animas suscitat, ne moriamur in aeternum; bene intelligimus tres illos
mortuos quos in corporibus suscitavit, aliquid significare et figurare
de resurrectionibus animarum quae fiunt per fidem: resuscitavit filiam
archisynagogi adhuc in domo jacentem (Marc. V, 41, 42);
resuscitavit juvenem filium viduae extra portas civitatis elatum
(Luc. VII, 14, 15); resuscitavit Lazarum sepultum
quatriduanum. Intueatur quisque animam suam: si peccat, moritur;
peccatum, mors est animae. Sed aliquando in cogitatione peccatur.
Delectavit quod malum est, consensisti, peccasti; consensio illa
occidit te: sed intus est mors, quia cogitatum malum nondum processit
in factum. Talem animam resuscitare se significans Dominus,
resuscitavit illam puellam quae nondum erat foras elata, sed in domo
mortua jacebat, quasi peccatum latebat. Si autem non solum malae
delectationi consensisti, sed etiam ipsum malum fecisti; quasi mortuum
extra portam extulisti: jam foris es, et mortuus elatus es. Tamen et
ipsum Dominus resuscitavit, et reddidit viduae matri suae. Si
peccasti, poeniteat te: et resuscitat te Dominus, et reddet
Ecclesiae matri tuae. Tertius mortuus est Lazarus. Est genus
mortis immane, mala consuetudo appellatur. Aliud est enim peccare,
aliud peccandi consuetudinem facere. Qui peccat et continuo
corrigitur, cito reviviscit: quia nondum est implicatus consuetudine,
non est sepultus. Qui autem peccare consuevit, sepultus est, et bene
de illo dicitur, fetet: incipit enim habere pessimam famam, tanquam
odorem teterrimum. Tales sunt omnes assueti sceleribus, perditi
moribus. Dicis ei, Noli facere. Quando te audit quem terra sic
premit, et tabe corrumpitur, et mole consuetudinis praegravatur? Nec
ad ipsum tamen resuscitandum minor fuit virtus Christi. Novimus,
vidimus, quotidie videmus homines, pessima consuetudine permutata
vivere melius, quam vivunt qui reprehendebant. Detestabaris hominem:
ecce ipsa soror Lazari (si tamen ipsa est quae pedes Domini unxit
unguento, et tersit capillis suis quos laverat lacrymis) melius
suscitata est quam frater ejus: de magna malae consuetudinis mole est
liberata. Erat enim famosa peccatrix: et de illa dictum est,
Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc.
37-47). Videmus multos, novimus multos: nemo desperet, nemo
de se praesumat. Et desperare malum est, et de se praesumere. Sic
noli desperare, ut eligas de quo debeas praesumere.
4. Ergo et Lazarum Dominus suscitavit. Audistis qualem, id est,
quid significet Lazari resurrectio. Legamus itaque jam; et quoniam
multa in hac lectione manifesta sunt, expositionem in singulis non
quaeramus, ut necessaria pertractemus. Erat autem quidam languens,
Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororum ejus .
In superiore lectione meministis quod Dominus exiit de manibus eorum
qui lapidare illum voluerant, et discessit trans Jordanem ubi Joannes
baptizabat (Joan. X, 39, 40). Ibi ergo Domino constituto,
infirmabatur in Bethania Lazarus, quod castellum erat proximum
Jerosolymis.
5. Maria autem erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes
ejus capillis suis, cujus frater Lazarus infirmabatur. Miserunt ergo
sorores ejus ad eum, dicentes. Jam intelligimus quo miserunt, ubi
erat Dominus: quoniam absens erat, trans Jordanem scilicet.
Miserunt ad Dominum, nuntiantes quod aegrotaret frater earum: ut si
dignaretur veniret, et eum ab aegritudine liberaret. Ille distulit
sanare, ut posset resuscitare. Quid ergo renuntiaverunt sorores
ejus? Domine, ecce quem amas infirmatur. Non dixerunt, Veni:
amanti enim tantummodo nuntiandum fuit. Non ausae sunt dicere,
Veni, et sana: non ausae sunt dicere, Ibi jube, et hic fiet. Cur
enim non et istae, si fides illius Centurionis inde laudatur? Ait
enim: Non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic
verbo, et sanabitur puer meus (Matth. VIII, 8, 10).
Nihil horum istae, sed tantummodo, Domine, ecce quem amas
infirmatur. Sufficit ut noveris; non enim amas, et deseris. Dicit
aliquis: Quomodo per Lazarum peccator significabatur, et a Domino
sic amabatur? Audiat eum dicentem, Non veni vocare justos, sed
peccatores (Id. IX, 13). Si enim peccatores Deus non
amaret, de coelo ad terras non descenderet.
6. Audiens autem Jesus, dixit eis: Infirmitas haec non est ad
mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei. Talis
glorificatio ipsius non ipsum auxit, sed nobis profuit. Hoc ergo
ait, non est ad mortem, quia et ipsa mors non erat ad mortem; sed
potius ad miraculum, quo facto crederent homines in Christum, et
vitarent veram mortem. Sane videte quemadmodum tanquam ex obliquo
Dominus Deum se dixit, propter quosdam qui negant Filium Deum
esse. Nam sunt haeretici qui hoc negant, quod Filius Dei sit
Deus. Ecce audiant: Infirmitas haec, inquit, non est ad mortem,
sed pro gloria Dei. Qua gloria? cujus Dei? Audi quod sequitur:
Ut glorificetur Filius Dei. Infirmitas ergo haec, inquit, non est
ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
Per quam? Per illam infirmitatem.
7. Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et
Lazarum. Ille languens, illae tristes, omnes dilecti: sed
diligebat eos et languentium salvator, imo etiam mortuorum suscitator,
et tristium consolator. Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc
quidem mansit in eodem loco duobus diebus. Nuntiaverunt ergo illi;
mansit illic ille: tamdiu tempus ductum est, quousque quatriduum
compleretur. Non frustra, nisi quia forte, imo quia certe et ipse
numerus dierum intimat aliquod sacramentum. Deinde post haec dicit
iterum discipulis suis, Eamus in Judaeam: ubi pene fuerat
lapidatus, qui propterea inde discessisse videbatur, ne lapidaretur.
Discessit enim ut homo; sed in redeundo quasi oblitus infirmitatem,
ostendit potestatem. Eamus, inquit, in Judaeam.
8. Deinde hoc dicto, videte quemadmodum discipuli territi fuerint.
Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Judaei lapidare, et
iterum vadis illuc? Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horae
diei? Quid sibi vult ista responsio? Illi dixerunt, Modo te
lapidare volebant Judaei, et iterum illuc vadis, ut te lapident? Et
Dominus, Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in
die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt: si autem ambulaverit
in nocte, offendit, quia lux non est in eo. De die quidem locutus
est, sed in nostra intelligentia quasi adhuc nox est. Invocemus
diem, ut expellat noctem, et cor lumine illustret. Quid enim
Dominus dicere voluit? Quantum mihi videtur, quantum sublucet
altitudo profunditasque sententiae, redarguere voluit illorum
dubitationem et infidelitatem. Voluerunt enim consilium dare Domino
ne moreretur, qui venerat mori, ne ipsi morerentur. Sic etiam quodam
alio loco Petrus sanctus diligens Dominum, sed adhuc non plene
intelligens cur venisset, timuit ne moreretur, et vitae displicuit,
id est, ipsi Domino: nam cum indicaret discipulis quod esset
Jerosolymis passurus a Judaeis , respondit Petrus inter caeteros,
et ait, Absit a te, Domine, propitius tibi esto, non fiet istud.
Et continuo Dominus, Redi post me, satanas, non enim sapis quae
Dei sunt, sed quae hominum. Et paulo ante confitens Filium Dei
laudem meruerat: audierat enim, Beatus es, Simon Bar Jona, quia
non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est
(Matth. XVI, 16-23). Cui dixerat, Beatus es; illi
dicit, Redi retro, satanas: quia beatus a se non erat, Sed unde?
Quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis
est. Ecce unde beatus, non de tuo, sed de meo. Non quia Pater
ego, sed quia omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI,
15). Si beatus de ipsius Domini; satanas de cujus? Ibi dicit:
rationem quippe reddidit beatitudinis, ut diceret, Non caro et
sanguis tibi revelavit hoc, sed Pater meus qui in coelis est: haec
est causa beatitudinis tuae. Quod vero dixi, Redi post me,
satanas, audi etiam hujus rei causam: Non enim sapis quae Dei sunt,
sed quae sunt hominis. Nemo ergo se palpet; de suo satanas est, de
Dei beatus est. Quid est enim de suo, nisi de peccato suo? Tolle
peccatum, quod est tuum? Justitia, inquit, de meo est . Quid enim
habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Cum ergo vellent
dare consilium homines Deo, discipuli magistro, servi Domino,
aegroti medico; corripuit eos, et ait, Nonne duodecim horae sunt
diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit. Me sequimini, si
non vultis offendere: nolite mihi consilium dare, quos a me consilium
oportet accipere. Quo ergo pertinet, Nonne duodecim horae sunt
diei? Quia ut diem se esse ostenderet, duodecim discipulos elegit.
Si ego sum, inquit, dies, et vos horae, numquid horae diei
consilium dant? Horae diem sequuntur, non dies horas. Si ergo illi
horae, quid ibi Judas? Et ipse inter duodecim horas? Si hora
erat, lucebat; si lucebat, quomodo diem ad mortem tradebat? Sed
Dominus in hoc verbo non ipsum Judam, sed successorem ipsius
praevidebat. Juda enim cadente successit Matthias, et duodenarius
numerus mansit (Act. I, 26). Non ergo frustra duodecim
discipulos elegit Dominus, nisi quia ipse spiritualis est dies.
Sequantur ergo horae diem, praedicent horae diem, horae illustrentur
a die, horae illuminentur a die, et per horarum praedicationem credat
mundus in diem. Hoc ergo ait de compendio, Me sequimini, si non
vultis offendere.
9. Et post hoc dicit eis: Lazarus amicus noster dormit; sed vado,
ut a somno excitem eum. Verum dixit. Sororibus mortuus erat,
Domino dormiebat. Hominibus mortuus erat, qui eum suscitare non
poterant: nam Dominus tanta eum facilitate excitabat de sepulcro,
quanta tu non excitas dormientem de lecto. Ergo secundum potentiam
suam dixit dormientem: quia et alii mortui dicti sunt in Scripturis
saepe dormientes, sicut Apostolus dicit, De dormientibus autem nolo
vos ignorare, fratres, ut non contristemini, sicut et caeteri qui
spem non habent (I Thess. IV, 12). Ideo et ipse dormientes
appellavit, quia resurrecturos praenuntiavit. Dormit ergo omnis
mortuus, et bonus et malus. Sed quomodo interest in ipsis qui
quotidie dormiunt et exsurgunt, quid quisque videat in somnis: alii
sentiunt laeta somnia, alii torquentia, ita ut evigilans dormire
timeat, ne ad ipsa iterum redeat: sic unusquisque hominum cum causa
sua dormit, cum causa sua surgit. Et interest quali custodia quisque
recipiatur, ad judicem postea producendus. Nam et receptiones in
custodia pro meritis causarum adhibentur: alios jubentur custodire
lictores, humanum et mite officium atque civile; alii traduntur
optionibus ; alii mittuntur in carcerem: et in ipso carcere non
omnes, sed pro meritis graviorum causarum in ima carceris
contruduntur. Sicut ergo diversae custodiae agentium in officio; sic
diversae custodiae mortuorum, et diversa merita resurgentium.
Receptus est pauper, receptus est dives: sed ille in sinum Abrahae;
ille ubi sitiret, et guttam non inveniret (Luc. XVI,
22-24).
10. Habent ergo omnes animae, ut ex hac occasione instruam
Charitatem vestram, habent omnes animae, cum de saeculo exierint,
diversas receptiones suas. Habent gaudium bonae, malae tormenta.
Sed cum facta fuerit resurrectio, et bonorum gaudium amplius erit, et
malorum tormenta graviora; quando cum corpore torquebuntur. Recepti
sunt in pace sancti Patriarchae, Prophetae, Apostoli, Martyres,
boni fideles; omnes tamen adhuc in fine accepturi sunt quod promisit
Deus: promissa enim est resurrectio etiam carnis, mortis consumptio,
vita aeterna cum Angelis. Hoc omnes simul accepturi sumus: nam
requiem quae continuo post mortem datur, si ea dignus est, tunc
accipit quisque cum moritur. Priores acceperunt Patriarchae: videte
ex quo requiescunt: posteriores Prophetae, recentius Apostoli,
multo recentiores sancti Martyres, quotidie boni fideles. Et alii in
ista requie jam diu sunt , alii non tam diu, alii paucioribus annis,
alii nec recenti tempore. Cum vero ab hoc somno evigilabunt. Simul
omnes quod promissum est accepturi sunt.
11. Lazarus amicus noster dormit; sed vado, ut a somno excitem
eum. Dixerunt ergo discipuli: quomodo intellexerunt, sic
responderunt: Domine, si dormit, salvus erit. Solet enim esse
somnus aegrotantium salutis indicium. Dixerat autem Jesus de morte
ejus; illi autem putaverunt quod de dormitione somni diceret. Tunc
ergo dixit eis Jesus manifeste. Subobscure enim dixerat, dormit:
ait ergo manifeste, Lazarus mortuus est: et gaudeo propter vos, ut
credatis; quia non eram ibi. Et scio quia mortuus est, et non ibi
eram: aeger enim, non mortuus, fuerat nuntiatus. Sed quid lateret
eum qui creaverat, et ad cujus manus anima morientis exierat? Hoc est
quod ait, Gaudeo propter vos, ut credatis; quia non ibi eram: ut
jam inciperent admirari, quia Dominus potuit dicere mortuum, quod nec
viderat nec audierat. Ubi sane meminisse debemus quod adhuc etiam
ipsorum discipulorum qui in eum jam crediderant, miraculis
aedificabatur fides: non ut ea quae non erat, esse inciperet, sed ut
ea quae jam esse coeperat, cresceret; quamvis tali verbo usus sit,
quasi tunc credere inciperent. Non enim ait, Gaudeo propter vos, ut
fides vestra augeatur, sive firmetur; sed ait, ut credatis: quod
intelligendum est, ut amplius robustiusque credatis.
12. Sed eamus ad eum. Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus,
ad condiscipulos: Eamus et nos, et moriamur cum illo. Venit itaque
Jesus, et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. De
quatuor diebus multa quidem dici possunt, sicut se habent obscura
Scripturarum, quae pro diversitate intelligentium, multos sensus
pariunt. Dicamus et nos quid nobis videatur significare mortuus
quatriduanus. Quomodo enim in illo caeco intelligimus quodammodo
humanum genus, sic forte et in isto mortuo multos intellecturi sumus:
diversis enim modis una res significari potest. Homo quando nascitur,
jam cum morte nascitur; quia de Adam peccatum trahit. Unde dicit
Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per
peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes
peccaverunt (Rom. V, 12). Ecce habes unum diem mortis, quod
homo trahit de mortis propagine. Deinde crescit, incipit accedere ad
rationales annos, ut legem sapiat naturalem, quam omnes habent in
corde fixam: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Numquid hoc
de paginis discitur , et non in natura ipsa quodammodo legitur?
Furtum vis pati? Utique non vis. Ecce lex in corde tuo: Quod non
vis pati, facere noli. Et hanc legem transgrediuntur homines: ecce
alter dies mortis. Data est Lex etiam divinitus per famulum Dei
Moysen: dictum est illic, Non occides; Non moechaberis; Non
falsum testimonium dices; Honora patrem et matrem; Non concupisces
rem proximi tui; Non concupisces uxorem proximi tui (Exod. XX,
12 17). Ecce Lex scripta est, et ipsa contemnitur: ecce
tertius dies mortis. Quid restat? Venit et Evangelium, praedicatur
regnum coelorum, diffamatur ubique Christus, minatur gehennam, vitam
promittit aeternam, et ipsa contemnitur. Transgrediuntur homines
Evangelium: ecce quartus dies mortis. Merito jam putet. Numquid et
talibus est neganda misericordia? Absit: etiam ad tales Dominus
excitandos non dedignatur accedere.
13. Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham et Mariam, ut
consolarentur eas de fratre suo. Martha ergo ut audivit quia Jesus
venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. Dixit ergo Martha
ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus;
sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
Non dixit, Sed et modo rogo te ut resuscites fratrem meum. Unde
enim sciebat, si fratri ejus resurgere utile fuerit? Hoc tantum
dixit, Scio quia potes, si vis facis: utrum enim facias, judicii
tui est, non praesumptionis meae. Sed et nunc scio quia quaecumque
poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
14. Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus. Hoc ambiguum fuit.
Non enim ait, Modo resuscito fratrem tuum; sed, Resurget frater
tuus. Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione, in
novissima die. De illa resurrectione secura sum, de hac incerta sum.
Dicit ei Jesus: Ego sum resurrectio. Dicis, Resurget frater meus
in novissima die: verum est; sed per quem tunc resurget, potest et
modo, quia Ego sum, inquit, resurrectio et vita. Audite,
fratres, audite quid dicat. Certe tota exspectatio erat
circumstantium ut revivisceret Lazarus, unus mortuus quatriduanus:
audiamus, et resurgamus. Quam multi sunt in hoc populo, quos premit
consuetudinis moles! Forte audiunt me quidam, quibus dicitur,
Nolite inebriari vino in quo est luxuria (Ephes. V, 18):
dicunt, Non possumus. Forte audiunt me aliqui immundi, lasciviis et
flagitiis inquinati, quibus dicitur, Nolite hoc facere, ne
pereatis: et respondent, Non possumus tolli a consuetudine nostra.
O Domine, istos resuscita. Ego sum, inquit, resurrectio et vita.
Ideo resurrectio, quia vita.
15. Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet: et omnis qui
vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Quid est hoc? Qui
credit in me, etiamsi mortuus fuerit, sicut Lazarus mortuus est,
vivet; quia non est Deus mortuorum, sed vivorum. De olim mortuis
patribus, hoc est de Abraham, et Isaac, et Jacob, tale responsum
Judaeis dedit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus
Jacob, non est Deus mortuorum, sed vivorum: omnes enim illi vivunt
(Matth. XXII, 32, et Luc. XX, 37, 38). Crede
ergo; et si mortuus fueris, vives: si autem non credis; et cum
vivis, mortuus es. Probemus et hoc, quia si non credis, etsi
vivis, mortuus es. Cuidam Dominus differenti sequi eum, et
dicenti, Eam prius sepelire patrem meum: Sine, inquit, mortuos
sepelire mortuos suos; tu veni, sequere me (Matth. VIII,
21, 22). Erat ibi mortuus sepeliendus, erant ibi et mortui
mortuum sepulturi: ille mortuus in carne, illi in anima. Unde mors
in anima? Quia non est fides. Unde mors in corpore? Quia non est
ibi anima. Ergo animae tuae anima fides est. Qui credit in me,
inquit, etiamsi mortuus fuerit in carne, vivet in anima; donec
resurgat et caro nunquam postea moritura. Hoc est, Qui credit in
me, licet moriatur, vivet. Et omnis qui vivit in carne et credit in
me, etsi morietur ad tempus propter mortem carnis, non morietur in
aeternum propter vitam spiritus, et immortalitatem resurrectionis.
Hoc est quod ait, Et omnis qui vivit et credit in me, non morietur
in aeternum. Credis hoc? Ait illi: Utique, Domine, ego
credidi, quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti.
Quando hoc credidi, credidi quia tu es resurrectio, credidi quia tu
es vita; credidi quia qui credit in te, etsi moriatur, vivet; et qui
vivit et credit in te, non morietur in aeternum.
16. Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam
silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. Advertendum est
quemadmodum suppressam vocem silentium nuncupavit. Nam quomodo
siluit, quae dixit, Magister adest, et vocat te? Advertendum etiam
quemadmodum Evangelista non dixerit ubi vel quando vel quomodo Mariam
Dominus vocaverit, ut hoc in verbis Marthae potius intelligeretur,
narrationis brevitate servata.
17. Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum. Nondum enim
venerat Jesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat
ei Martha. Judaei igitur qui erant cum illa in domo, et
consolabantur eam, cum vidissent Mariam, quia cito surrexit et
exiit, secuti sunt eam dicentes: quia vadit ad monumentum, ut ploret
ibi. Quare pertinuit hoc ad Evangelistam narrare? Ut videamus quae
occasio fecerit ut plures ibi essent quando Lazarus resuscitatus est.
Putantes enim Judaei propterea illam festinare, ut doloris sui
solatium lacrymis quaereret, secuti sunt eam; ut tam grande miraculum
quatriduani mortui resurgentis, testes plurimos inveniret.
18. Maria autem cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit
ad pedes ejus, et dixit ei: Domine, si fuisses hic, frater meus non
esset mortuus. Jesus ergo ut vidit eam plorantem, et Judaeos qui cum
illa erant plorantes, fremuit spiritu, et turbavit semetipsum, et
dixit: Ubi posuistis eum? Nescio quid nobis insinuavit fremendo
spiritu, et turbando seipsum. Quis enim eum posset, nisi se ipse,
turbare? Itaque, fratres mei, primo hic attendite potestatem, et
sic inquirite significationem. Turbaris tu nolens; turbatus est
Christus, quia voluit. Esurivit Jesus, verum est, sed quia
voluit; dormivit Jesus, verum est, sed quia voluit; contristatus
est Jesus, verum est, sed quia voluit; mortuus est Jesus, verum
est, sed quia voluit: in illius potestate erat sic vel sic affici,
vel non affici. Verbum enim animam suscepit et carnem, totius hominis
sibi coaptans in personae unitate naturam. Nam et anima Apostoli
Verbo illustrata est, anima Petri Verbo illustrata est, anima
Pauli, aliorum Apostolorum, sanctorum Prophetarum Verbo
illustratae sunt animae: sed de nulla dictum est, Verbum caro factum
est (Joan. I, 14); de nulla dictum est, Ego et Pater unum
sumus (Id. X, 30). Anima et caro Christi cum Verbo Dei una
persona est, unus Christus est. Ac per hoc ubi summa potestas est,
secundum voluntatis nutum tractatur infirmitas : hoc est, turbavit
semetipsum.
19. Dixi potestatem, attendite significationem. Magnus reus est,
quem mortis quatriduum et illa significat sepultura. Quid est ergo
quod turbat semetipsum Christus, nisi ut significet tibi quomodo
turbari tu debeas, cum tanta mole peccati gravaris et premeris?
Attendisti enim te, vidisti te reum, computasti tibi: Illud feci,
et pepercit mihi Deus; illud commisi, et distulit me; Evangelium
audivi, et contempsi; baptizatus sum, et iterum ad eadem revolutus
sum: quid facio? quo eo? unde evado? Quando ista dicis, jam fremit
Christus; quia fides fremit. In voce frementis apparet spes
resurgentis. Si ipsa fides intus, ibi est Christus fremens: si
fides in nobis, Christus in nobis. Quid enim aliud ait Apostolus:
Habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III,
17)? Ergo fides tua de Christo, Christus est in corde tuo.
Hinc est illud quod dormiebat in navi: et cum periclitarentur
discipuli, jam imminente naufragio accesserunt ad eum, et excitaverunt
eum: surrexit Christus, imperavit ventis et fluctibus, et facta est
tranquillitas magna (Matth. VIII, 24-26). Sic et tu:
intrant venti cor tuum, utique ubi navigas, ubi hanc vitam tanquam
procellosum et periculosum pelagus transis; intrant venti, movent
fluctus, turbant navim. Qui sunt venti? Audisti convicium,
irasceris; convicium ventus est, iracundia fluctus est:
periclitaris, disponis respondere, disponis maledictum maledicto
reddere, jam navis propinquat naufragio; excita Christum dormientem.
Ideo enim fluctuas, et mala pro malis reddere praeparas, quia
Christus dormit in navi. In corde enim tuo somnus Christi, oblivio
fidei. Nam si excites Christum, id est recolas fidem, quid tibi
dicit tanquam vigilans Christus in corde tuo? Ego audivi, Daemonium
habes (Joan. VII, 20), et pro eis oravi: audit Dominus, et
patitur; audit servus, et indignatur! Sed vindicari vis. Quid
enim? ego jam sum vindicatus? Cum tibi haec loquitur fides tua,
quasi imperatur ventis et fluctibus, et fit tranquillitas magna.
Quomodo ergo hoc est excitare Christum in navi, excitare fidem; sic
in corde hominis quem premit magna moles et consuetudo peccati, in
corde hominis transgressoris etiam sancti Evangelii, contemptoris
poenarum aeternarum, fremat Christus, increpet se homo. Audi
adhuc: flevit Christus, fleat se homo. Quare enim flevit
Christus, nisi quia flere hominem docuit? Quare fremuit et turbavit
semetipsum, nisi quia fides hominis sibi merito displicentis fremere
quodammodo debet in accusatione malorum operum, ut violentiae
poenitendi cedat consuetudo peccandi?
20. Et dixit: Ubi posuistis eum? Scisti quia mortuus sit, et
ubi sit sepultus ignoras? Et ista significatio est, quia sic perditum
hominem quasi nescit Deus. Non ausus sum dicere, Nescit: quid enim
ille nescit? Sed quasi nescit. Unde hoc probamus? Dominum audi
dicturum in judicio, Non novi vos; discedite a me (Matth. VII,
23). Quid est, Non novi vos? Non vos video in luce mea, non
vos video in illa justitia quam novi. Sic et hic tanquam nesciens
talem peccatorem, dixit, Ubi posuistis eum? Talis est vox Dei in
paradiso posteaquam homo peccavit, Adam, ubi es (Gen. III,
9)? Dicunt ei: Domine, veni, et vide. Quid est, vide?
Miserere. Videt enim Dominus, quando miseretur. Unde illi
dicitur, Vide humilitatem meam, et laborem meum, et dimitte omnia
peccata mea (Psal. XXIV 18).
21. Lacrymatus est Jesus. Dixerunt ergo Judaei: Ecce quomodo
amabat eum. Quid est, amabat eum? Non veni vocare justos, sed
peccatores in poenitentiam (Matth. IX, 13). Quidam autem ex
ipsis dixerunt: Non poterat hic qui aperuit oculos caeci, facere ut
et hic non moreretur? Qui noluit facere ut non moreretur, plus est
quod facturus est, ut mortuus suscitetur.
22. Jesus ergo rursus fremens in semetipso, venit ad monumentum.
Fremat et in te, si disponis reviviscere. Omni homini dicitur, qui
premitur pessima consuetudine: Venit ad monumentum. Erat autem
spelunca, et lapis superpositus erat ei. Mortuus sub lapide, reus
sub lege. Scitis enim quia Lex quae data est Judaeis, in lapide
scripta est (Exod. XXXI, 18). Omnes autem rei sub lege
sunt: bene viventes cum lege sunt. Justo lex posita non est (I
Tim. I, 9). Quid est ergo, Lapidem removete? Gratiam
praedicate. Apostolus enim Paulus ministrum se dicit Novi
Testamenti, non litterae, sed spiritus : nam littera, inquit,
occidit, spiritus vivificat (II Cor. III, 6). Littera
occidens, quasi lapis est premens. Removete, inquit, lapidem.
Removete Legis pondus; gratiam praedicate. Si enim data esset lex,
quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Sed conclusit
omnia Scriptura sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi
daretur credentibus (Galat. III, 21 et 22). Ergo removete
lapidem.
23. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam
fetet; quatriduanus enim est. Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi
quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? Quid est, videbis
gloriam Dei? Quia et putentem et quatriduanum resuscitat. Omnes
enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23): et,
Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Id. V, 20).
24. Tulerunt ergo lapidem. Jesus autem elevatis sursum oculis,
dixit: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me: ego autem
sciebam quia semper me audis; sed propter populum qui circumstat,
dixi, ut credant quia tu me misisti. Haec cum dixisset, magna voce
clamavit. Fremuit, lacrymavit, voce magna clamavit. Quam difficile
surgit, quem moles malae consuetudinis premit! Sed tamen surgit:
occulta gratia intus vivificatur; surgit post vocem magnam. Quid est
factum? Voce magna clamavit: Lazare, veni foras. Et statim
prodiit qui fuerat mortuus, ligatus manus et pedes institis ; et
facies illius sudario erat ligata. Quomodo processit ligatis pedibus
miraris, et non miraris quia surrexit quatriduanus? In utroque
potentia Domini erat, non vires mortui. Processit, et adhuc ligatus
est: adhuc involutus, tamen jam foras processit. Quid significat?
Quando contemnis, mortuus jaces; et si tanta quanta dixi contemnis,
sepultus jaces: quando confiteris, procedis. Quid est enim
procedere, nisi ab occultis velut exeundo manifestari? Sed ut
confitearis, Deus facit magna voce clamando, id est, magna gratia
vocando. Ideo cum processisset mortuus adhuc ligatus, confitens et
adhuc reus; ut solverentur peccata ejus, ministris hoc dixit
Dominus: Solvite illum, et sinite abire. Quid est, Solvite, et
sinite abire? Quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo
(Matth. XVI, 19).
25. Multi ergo ex Judaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae
fecit Jesus, crediderunt in eum: quidam autem ex ipsis abierunt ad
Pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Jesus. Non omnes ex Judaeis
qui convenerant ad Mariam, crediderunt, sed tamen multi. Quidam
vero ex eis, sive ex Judaeis qui convenerant, sive ex eis qui
crediderant, abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit
Jesus: sive annuntiando, ut et ipsi crederent; sive potius
prodendo, ut saevirent. Sed quomodolibet et a quibuslibet, ad
Pharisaeos ista perlata sunt.
26. Collegerunt pontifices et Pharisaei concilium, et dicebant:
Quid facimus? Nec tamen dicebant, Credamus. Plus enim perditi
homines cogitabant quomodo nocerent ut perderent, quam quomodo sibi
consule rent ne perirent: et tamen timebant, et quasi consulebant.
Dicebant enim: Quid facimus? Quia hic homo multa signa facit: si
dimittimus eum sic, omnes credent in eum; et venient Romani, et
tollent nostrum locum et gentem. Temporalia perdere timuerunt, et
vitam aeternam non cogitaverunt; ac sic utrumque amiserunt. Nam et
Romani post Domini passionem et glorificationem, tulerunt eis et
locum et gentem, expugnando et transferendo: et illud eos sequitur
quod alibi dictum est, Filii autem regni hujus ibunt in tenebras
exteriores (Id. VIII, 12). Hoc autem timuerunt, ne si
omnes in Christum crederent, nemo remaneret qui adversus Romanos
civitatem Dei templumque defenderet; quoniam contra ipsum templum, et
contra suas paternas leges doctrinam Christi esse sentiebant.
27. Unus autem ex ipsis Caiphas, cum esset pontifex anni illius,
dixit eis: Vos nescitis quidquam, nec cogitatis quia expedit nobis ut
unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Hoc autem a
semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit.
Hic docemur etiam per homines malos prophetiae Spiritum futura
praedicere: quod tamen Evangelista divino tribuit sacramento, quia
pontifex fuit, id est, summus sacerdos. Potest autem movere quomodo
dicatur pontifex anni illius, cum Deus unum constituerit summum
sacerdotem, cui mortuo unus succederet. Sed intelligendum est, per
ambitiones et contentiones inter Judaeos postea constitutum ut plures
essent, et per annos singulos vicibus ministrarent. Nam et de
Zacharia hoc dicitur: Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in
ordine vicis suae ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii, sorte
exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini (Luc. I,
8, 9). Hinc apparet plures eos fuisse, et vices suas habuisse:
nam incensum non licebat ponere nisi summo sacerdoti (Exod. XXX,
7). Et forte etiam unum annum plures administrabant, quibus alio
anno alii succedebant, ex quibus sorte exibat quis, ut incensum
poneret. Quid est ergo quod prophetavit Caiphas? Quia Jesus
moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei
qui erant dispersi, congregaret in unum. Hoc Evangelista addidit:
nam Caiphas de sola gente Judaeorum prophetavit, in qua erant oves de
quibus ait ipse Dominus, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt
domus Israel (Matth. XV, 24). Sed noverat Evangelista esse
alias oves, quae non erant de hoc ovili, quas oportebat adduci, ut
esset unum ovile et unus pastor (Joan. X, 16). Haec autem
secundum praedestinationem dicta sunt: nam neque oves ejus, nec filii
Dei adhuc erant, qui nondum crediderant.
28. Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. Jesus ergo
jam non palam ambulabat apud Judaeos, sed abiit in regionem juxta
desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum
discipulis suis. Non quia potentia ejus defecerat, in qua utique si
vellet, et palam Judaeis conversaretur, et nihil ei facerent; sed in
hominis infirmitate vivendi exemplum discipulis demonstrabat, in quo
appareret non esse peccatum, si fideles ejus qui sunt membra ejus,
oculis persequentium se subtraherent, et furorem sceleratorum latendo
potius devitarent, quam se offerendo magis accenderent.
|
|