TRACTATUS L. Ab eo loco, Proximum erat Pascha Judaeorum; usque ad id, Multi propter illum abibant, et credebant in Jesum. Cap. XI, V\ V\. 55, 56, et cap. XII, V\. 1-11.

1. Hesternam lectionem sancti Evangelii, de qua locuti sumus quod Dominus dedit, hodierna sequitur, de qua locuturi sumus quod Dominus dabit. Quaedam in Scripturis tam manifesta sunt, ut potius auditorem quam expositorem desiderent: in eis nos immorari non oportet, ut necessariis in quibus immorandum est, tempus sufficiat.

2. Proximum ergo erat Pascha Judaeorum. Illum diem festum Judaei cruentum habere Domini sanguine voluerunt. Illo die festo occisus est Agnus, qui nobis eumdem diem festum suo sanguine consecravit. Consilium erat inter Judaeos de occidendo Jesu: ille qui de coelo venerat pati, propinquare voluit loco passionis, quia imminebat hora passionis. Ascenderunt ergo multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. Hoc faciebant Judaei secundum praeceptum Domini, per sanctum Moysen in Lege mandatum, ut die festo quod Pascha erat, omnes undique convenirent, et illius diei celebratione sanctificarentur. Sed illa celebratio umbra erat futuri. Quia est, umbra futuri? Prophetia Christi venturi, prophetia pro nobis illo die passuri: ut transiret umbra, et lux veniret; ut transiret significatio, et veritas teneretur. Habebant ergo Judaei Pascha in umbra, nos in luce. Quid enim opus erat ut eis Dominus praeciperet per ipsum festum diem ovem occidere, nisi quia ille erat de quo prophetatum est, Sicut ovis ad immolandum ductus est (Isai. LIII, 7). Sanguine occisi pecoris Judaeorum postes signati sunt; sanguine Christi frontes nostrae signantur. Et illa signatio, quia erat significatio, dicta est a domibus signatis exterminatorem prohibere (Exod. XII, 22, 23): signum Christi a nobis repellit exterminatorem, si cor nostrum recipiat Salvatorem. Quare hoc dixi? Quia multi postes habent signatos, et intus non manet habitator: facile habent in fronte signum Christi, et corde non recipiunt verbum Christi. Ideo dixi, fratres, quod repeto, signum Christi a nobis repellit exterminatorem, si cor nostrum habeat Christum habitatorem. Haec dixi, ne quis forte cogitaret quid sibi vellent ista festa Judaeorum. Venit ergo Dominus tanquam ad victimam, ut verum Pascha nos haberemus, cum ejus passionem tanquam ovis immolationem celebraremus.

3. Quaerebant ergo Jesum: sed male. Beati enim qui quaerunt Jesum, sed bene. Illi quaerebant Jesum, ut nec ipsi haberent eum, nec nos: sed ab ipsis abscedentem suscepimus nos. Reprehenduntur qui quaerunt, laudantur qui quaerunt: animus enim quaerentis aut laudem invenit, aut damnationem. Habes enim et in Psalmis, Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam (Psal. XXXIX, 15): isti sunt qui male quaerebant. Alio autem loco dicit: Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam (Psal. CXLI, 5). Culpantur qui quaerebant, culpantur qui non quaerebant. Ergo quaeramus Christum ut habeamus; quaeramus ut teneamus, sed non ut occidamus: nam et illi ideo quaerebant ut tenerent, sed ut cito non haberent. Quaerebant ergo, et loquebantur inter se: Quid putatis, quia non venit ad diem festum?

4. Dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. Nos indicemus modo Judaeis, ubi sit Christus. Utinam velint audire et apprehendere quicumque sunt ex semine illorum, qui dederant mandatum ut indicaretur eis ubi esset Christus. Veniant ad Ecclesiam, audiant ubi sit Christus, et apprehendant eum. A nobis audiant, ex Evangelio audiant. Occisus est a parentibus eorum, sepultus est, resurrexit, a discipulis agnitus, ante oculos eorum ascendit in coelum, ibi sedet ad dexteram Patris; qui judicatus est, venturus est judex: audiant, et teneant. Respondent: Quomodo tenebo absentem ; quomodo in coelum manum mittam, ut ibi sedentem teneam? Fidem mitte, et tenuisti. Parentes tui tenuerunt carne, tu tene corde: quoniam Christus absens etiam praesens est. Nisi praesens esset, a nobis ipsis teneri non posset. Sed quoniam verum est, quod ait, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20); et abiit, et hic est; et rediit, et nos non deserit: corpus enim suum intulit coelo, majestatem non abstulit mundo.

5. Jesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit Jesus. Fecerunt autem ei ibi coenam, et Martha ministrabat: Lazarus vero unus erat ex discumbentibus. Ne putarent homines phantasma esse factum, quia mortuus resurrexit, unus erat ex recumbentibus; vivebat, loquebatur, epulabatur: veritas ostendebatur, infidelitas Judaeorum confundebatur. Discumbebat ergo Dominus cum Lazaro et caeteris, ministrabat Martha una ex sororibus Lazari.

6. Maria vero, altera soror Lazari, accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, unxit pedes Jesu, et extersit capillis suis pedes ejus, et domus impleta est ex odore unguenti. Factum audivimus, mysterium requiramus. Quaecumque anima fidelis vis esse, cum Maria unge pedes Domini pretioso unguento. Unguentum illud justitia fuit, ideo libra fuit: erat autem unguentum nardi pistici pretiosi. Quod ait, pistici, locum aliquem credere debemus, unde hoc erat unguentum pretiosum: nec tamen hoc vacat, et sacramento optime consonat. PISTIS graece, fides dicitur. Quaerebas operari justitiam: justus ex fide vivit (Rom. I, 17). Unge pedes Jesu: bene vivendo dominica sectare vestigia. Capillis terge: si habes superflua, da pauperibus, et Domini pedes tersisti; capilli enim superflua corporis videntur. Habes quod agas de superfluis tuis: tibi superflua sunt, sed Domini pedibus necessaria. Forte in terra Domini pedes indigent. De quibus enim nisi de membris suis in fine dicturus est, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40)? Superflua vestra impendistis, sed pedibus meis obsecuti estis.

7. Domus autem impleta est odore; mundus impletus est fama bona: nam odor bonus, fama bona est. Qui male vivunt et christiani vocantur, injuriam Christo faciunt: de qualibus dictum est quod per eos nomen Domini blasphematur (Rom. II, 24). Si per tales nomen Dei blasphematur, per bonos nomen Domini laudatur. Audi Apostolum: Christi bonus odor sumus, inquit, in omni loco. Dicitur et in Canticis canticorum. Unguentum effusum nomen tuum (Cant. I, 2). Ad Apostolum revoca intentionem: Christi, inquit, bonus odor sumus in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt; aliis sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem: et ad haec quis idoneus (II Cor. II, 14-16)? Occasionem nobis praebet praesens lectio sancti Evangelii de odore isto ita loqui, ut et a nobis sufficienter dicatur, et a vobis diligenter audiatur, Apostolo ipso ita dicente, Et ad haec quis idoneus? Ergo ut inde nos conemur loqui, numquid idonei sumus, aut vos audire haec idonei estis? Nos quidem idonei non sumus; sed idoneus est ille qui per nos dignetur dicere quod vobis prosit audire. Ecce Apostolus bonus odor est, sicut dicit ipse: sed ipse bonus odor aliis est odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem; tamen bonus odor. Numquid enim ait, Aliis sumus bonus odor ad vitam, aliis malus odor ad mortem? Bonum odorem se dixit, non malum; et eumdem bonum odorem aliis ad vitam dixit, aliis ad mortem. Felices qui bono odore vivunt: quid autem infelicius illis qui bono odore moriuntur?

8. Et quis est, ait aliquis, quem bonus odor occilit? Hoc est quod ait Apostolus, Et ad haec quis idoneus? Quomodo ea facit Deus miris modis, ut bono odore et boni vivant, et mali moriantur; quomodo sit, quantum Dominus inspirare dignatur (nam fortasse ibi lateat altior intellectus, qui a me non potest penetrari); tamen quo usque penetrare potui, vobis non debet denegari. Paulum apostolum bene agentem, bene viventem, justitiam verbo praedicantem, opere demonstrantem, doctorem mirabilem, fidelem dispensatorem, fama usquequaque disseminabat: quidam diligebant, quidam invidebant. Nam ipse quodam loco ait de quibusdam, quod non caste, sed per invidiam Christum annuntiarent; existimantes, inquit, tribulationem suscitare vinculis meis. Sed quid ait? Sive occasione, sive veritate Christus annuntietur (Philipp. I, 17, 18). Annuntiant qui me amant, annuntiant qui mihi invident; illi bono odore vivunt, et illi bono odore moriuntur: tamen utrisque praedicantibus nomen Christi annuntietur, odore optimo mundus impleatur. Amasti bene agentem, vixisti bono odore: invidisti bene agenti, mortuus es bono odore. Numquid quia mori voluisti, ideo odorem illum malum esse fecisti? Noli invidere, et non te occidet bonus odor.

9. Denique audi et hic ex unguento isto, quomodo aliis erat odor bonus in vitam, aliis odor bonus in mortem. Posteaquam hoc fecit religiosa Maria ad Domini obsequium, continuo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui eum erat traditurus, dixit: Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? Vae tibi, miser! bonus odor occidit te. Quare enim hoc dixerit, Evangelista sanctus aperuit. Putaremus autem et nos, si mens ipsius nobis per Evangelium non proderetur, pauperum cura hoc illum dicere potuisse. Non ita est. Sed quid? Audi testem veracem: Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad illum; sed quia fur erat, et loculos habens, et ea quae mittebantur portabat. Portabat, an exportabat? Sed ministerio portabat, furto exportabat .

10. Ecce audite quia Judas iste non tunc perversus factus est, quando a Judaeis corruptus Dominum tradidit. Plerique enim incuriosi Evangelii, existimant tunc periisse Judam, quando accepit a Judaeis pecuniam ut Dominum traderet. Non tunc periit, jam fur erat, et Dominum perditus sequebatur; quia non corde, sed corpore sequebatur. Duodenarium numerum Apostolorum implebat, apostolicam beatitudinem non habebat, ad imaginem fuerat duodecimus: quo decedente, et alio succedente, et suppleta est apostolica veritas, et numeri permansit integritas (Act. I, 26). Quid ergo voluit Dominus noster Jesus Christus, fratres mei, admonere Ecclesiam suam, quando unum perditum inter duodecim habere voluit, nisi ut malos toleremus, nec corpus Christi dividamus? Ecce inter sanctos est Judas, ecce fur est Judas, et, ne contemnas, fur et sacrilegus, non qualiscumque fur: fur loculorum, sed dominicorum; loculorum, sed sacrorum. Si crimina discernuntur in foro, qualiscumque furti et peculatus; peculatus enim dicitur furtum de re publica; et non sic judicatur furtum rei privatae quomodo publicae: quanto vehementius judicandus est fur sacrilegus, qui ausus fuerit non undecumque tollere, sed de Ecclesia tollere? Qui aliquid de Ecclesia furatur, Judae perdito comparatur. Talis erat iste Judas, et tamen cum sanctis discipulis undecim intrabat et exibat. Ad ipsam dominicam coenam pariter accessit: conversari cum eis potuit, eos inquinare non potuit. De uno pane et Petrus et Judas accepit, et tamen quae pars fideli cum infideli? Petrus enim accepit ad vitam, Judas ad mortem. Quomodo enim ille odor bonus, sic ille cibus bonus. Sicut ergo odor bonus, ita et cibus bonus, bonos vivificat, malos mortificat. Qui enim manducaverit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29): judicium sibi, non tibi. Si judicium sibi, non tibi; tolera malum bonus, ut venias ad praemia bonorum, ne mittaris in poenam malorum.

11. Exemplum Domini accipite conversantis in terra. Quare habuit loculos cui Angeli ministraverunt, nisi quia Ecclesia ipsius loculos suos habitura erat? Quare furem admisit, nisi ut ejus Ecclesia fures patienter toleret? Sed ille qui consueverat de loculis pecuniam tollere, non dubitavit accepta pecunia ipsum Dominum vendere. Videamus quid ad ista Dominus respondeat. Videte, fratres: non illi ait, Propter furta tua dicis ista. Furem noverat, nec prodebat; sed potius tolerabat, et ad perferendos malos in Ecclesia nobis exemplum patientiae demonstrabat. Dixit ergo ei Jesus: Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud. Moriturum se denuntiavit.

12. Sed quid est quod sequitur? Pauperes enim semper habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis. Intelligimus quidem, Pauperes semper habebitis: quod dixit, verum est. Quando Ecclesia sine pauperibus? Me autem non semper habebitis, quid sibi vult? Quomodo intelligendum est, Me autem non semper habebitis? Nolite expavescere; Judae dictum est. Quare ergo non dixit, habebis; sed, habebitis? Quia non unus est Judas. Unus malus corpus malorum significat; quomodo Petrus corpus bonorum, imo corpus Ecclesiae, sed in bonis . Nam si in Petro non esset Ecclesiae sacramentum, non ei diceret Dominus, Tibi dabo claves regni coelorum: quaecumque solveris in terra, soluta erunt et in coelo; et quaecumque ligaveris in terra, ligata erunt et in coelo (Matth. XVI, 19). Si hoc Petro tantum dictum est, non facit hoc Ecclesia. Si autem et in Ecclesia fit, ut quae in terra ligantur, in coelo ligentur, et quae solvuntur in terra, solvantur in coelo: quia cum excommunicat Ecclesia, in coelo ligatur excommunicatus; cum reconciliatur ab Ecclesia, in coelo solvitur reconciliatus: si hoc ergo in Ecclesia fit, Petrus quando claves accepit, Ecclesiam sanctam significavit. Si in Petri persona significati sunt in Ecclesia boni, in Judae persona significati sunt in Ecclesia mali; ipsis dictum est, Me autem non semper habebitis. Quid est enim, non semper? Et quid est, semper? Si bonus es, si ad corpus pertines, quod significat Petrus; habes Christum et in praesenti et in futuro: in praesenti per fidem, in praesenti per signum, in praesenti per Baptismatis sacramentum, in praesenti per altaris cibum et potum. Habes Christum in praesenti, sed habebis semper; quia cum hinc exieris, ad illum venies qui dixit latroni, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Si autem male versaris, videris habere in praesenti Christum, quia intras Ecclesiam, signas te signo Christi, baptizaris baptismo Christi, misces te membris Christi, accedis ad altare Christi: in praesenti habes Christum, sed male vivendo non semper habebis.

13. Potest et sic intelligi: Pauperes semper habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis. Accipiant hoc et boni, sed non sint solliciti: loquebatur enim de praesentia corporis sui. Nam secundum majestatem suam, secundum providentiam, secundum ineffabilem et invisibilem gratiam, impletur quod ab eo dictum est, Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Secundum carnem vero quam Verbum assumpsit, secundum id quod de Virgine natus est, secundum id quod a Judaeis prehensus est, quod ligno confixus, quod de cruce depositus, quod linteis involutus, quod in sepulcro conditus, quod in resurrectione manifestatus, non semper habebitis vobiscum. Quare? Quoniam conversatus est secundum corporis praesentiam quadraginta diebus cum discipulis suis, et eis deducentibus videndo non sequendo, ascendit in coelum (Act. I, 3, 9, 10), et non est hic. Ibi est enim, sedet ad dexteram Patris: et hic est, non enim recessit praesentia majestatis. Aliter: secundum praesentiam majestatis semper habemus Christum; secundum praesentiam carnis, recte dictum est discipulis, Me autem non semper habebitis. Habuit enim illum Ecclesia secundum praesentiam carnis paucis diebus: modo fide tenet, oculis non videt. Ergo sive ita dictum est, Me autem non semper habebitis, quaestio sicut arbitror jam nulla est, quae duobus modis soluta est.

14. Caetera quae pauca remanent, audiamus: Cognovit ergo turba multa ex Judaeis quia illic est: et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit Jesus a mortuis. Curiositas eos adduxit, non charitas: venerunt, et viderunt. Audite mirabile consilium vanitatis. Viso Lazaro resuscitato, quia tantum miraculum Domini tanta erat evidentia diffamatum, tanta manifestatione declaratum, ut non possent vel occultare quod factum est, vel negare, quid invenerunt videte. Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent; quia multi propter illum abibant ex Judaeis, et credebant in Jesum. O stulta cogitatio, et caeca saevitia! Dominus Christus qui suscitare potuit mortuum, non posset occisum? Quando Lazaro inferebatis necem, numquid auferebatis Domino potestatem? Si aliud vobis videtur mortuus, aliud occisus; ecce Dominus utrumque fecit, et Lazarum mortuum, et seipsum suscitavit occisum.