|
1. Posteaquam Dominus quatriduanum mortuum suscitavit, stupentibus
Judaeis, et aliis eorum videndo credentibus, aliis invidendo
pereuntibus, propter odorem bonum, qui est aliis ad vitam, aliis ad
mortem (II Cor. II, 15); posteaquam discubuit in domo cum
recumbente Lazaro, qui fuerat mortuus suscitatus, post unguentum
effusum super pedes ejus, unde domus odore completa est; posteaquam
vanam saevitiam, et stultissimum et dementissimum scelus Judaei etiam
de occidendo Lazaro corde perdito conceperunt; de quibus omnibus ut
potuimus, quod Dominus dedit, superioribus sermonibus locuti sumus:
nunc intendat Charitas vestra, ante Domini passionem quantus fructus
apparuerit praedicationis ejus, et quantus grex ovium ex his quae
perierant domus Israel, vocem pastoris audierit.
2. Sic enim loquitur Evangelium, quod modo cum recitaretur,
audistis: In crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum,
cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam, acceperunt ramos
palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant, Hosanna,
benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel. Rami palmarum
laudes sunt, significantes victoriam; quia erat Dominus mortem
moriendo superaturus, et tropaeo crucis de diabolo mortis principe
triumphaturus. Vox autem obsecrantis est, Hosanna, sicut nonnulli
dicunt qui hebraeam linguam noverunt, magis affectum indicans, quam
rem aliquam significans: sicut sunt in lingua latina quas
interjectiones vocant, velut cum dolentes dicimus, Heu! vel cum
delectamur, Vah! dicimus; vel cum miramur, dicimus, O rem
magnam! tunc enim, O, nihil significat, nisi mirantis affectum.
Quod ideo credendum est ita esse, quia neque Graecus, neque Latinus
hoc interpretari potuit: sicut illud, Qui dixerit fratri suo, Racha
(Matth. V, 22). Nam et haec interjectio esse perhibetur,
affectum indignantis ostendens.
3. Benedictus autem qui venit in nomine Domini, rex Israel, sic
potius accipiendum est, ut in nomine Domini, in nomine Dei Patris
intelligatur: quamvis possit intelligi etiam in nomine suo, quia et
ipse Dominus est. Unde et alibi scriptum est, Pluit Dominus a
Domino (Gen. XIX, 24). Sed verba ejus melius nostrum
dirigunt intellectum, qui ait: Ego veni in nomine Patris mei, et
non suscepistis me: alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis
(Joan. V, 43). Humilitatis enim magister est Christus, qui
humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem
crucis (Philipp. II, 8). Non itaque amittit divinitatem,
quando nos docet humilitatem: in illa est Patri aequalis, in hac
nobis similis: per quod Patri est aequalis, nos ut essemus creavit;
per quod nobis est similis, ne periremus redemit.
4. Has ei laudes turba dicebat, Hosanna, benedictus qui venit in
nomine Domini, rex Israel. Quam crucem mentis invidentia principum
Judaeorum perpeti poterat, quando regem suum Christum tanta multitudo
clamabat? Sed quid fuit Domino regem esse Israel? Quid magnum fuit
regi saeculorum, regem fieri hominum? Non enim rex Israel Christus
ad exigendum tributum, vel exercitum ferro armandum, hostesque
visibiliter debellandos: sed rex Israel, quod mentes regat, quod in
aeternum consulat, quod in regnum coelorum credentes, sperantes,
amantesque perducat. Dei ergo Filius aequalis Patri, Verbum per
quod facta sunt omnia, quod rex esse voluit Israel, dignatio est,
non promotio; miserationis indicium est, non potestatis augmentum .
Qui enim appellatus est in terra rex Judaeorum, in coelis est
Dominus Angelorum.
5. Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum. Hic breviter
dictum est: nam quemadmodum sit factum, apud alios evangelistas
plenissime legitur (Matth. XXI, 1-16; Marc. XI,
1-11, et Luc. XIX, 29-48). Adhibetur autem huic facto
propheticum testimonium, ut appareret quod maligni principes Judaeorum
eum non intelligebant, in quo implebantur quae legebant. Invenit ergo
Jesus asellum, et sedit super eum: sicut scriptum est, Noli
timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae.
In illo ergo populo erat filia Sion: ipsa est Jerusalem quae Sion.
In illo, inquam, populo reprobo et caeco, erat tamen filia Sion,
cui diceretur, Noli timere: ecce rex tuus venit sedens super pullum
asinae. Haec filia Sion cui divinitus ista dicuntur, in illis erat
ovibus quae vocem pastoris audiebant; in illa erat multitudine quae
Dominum venientem tanta devotione laudabat, tanto agmine deducebat.
Ei dictum est, Noli timere: illum agnosce qui a te laudatur, et
noli trepidare cum patitur; quia ille sanguis funditur, per quem tuum
delictum deleatur, et vita reddatur. Sed pullum asinae in quo nemo
sederat (hoc enim apud alios evangelistas invenitur) intelligimus
populum Gentium, qui Legem Domini non acceperat. Asinam vero
(quia utrumque jumentum Domino adductum est) plebem ejus quae
veniebat ex populo Israel, non indomitam plane, sed quae praesepe
Domini agnovit.
6. Haec non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando
glorificatus est Jesus, id est, quando virtutem suae resurrectionis
ostendit: tunc recordati sunt quia haec scripta erant de eo, et haec
fecerunt ei, id est, non alia fecerunt ei, quam illa quae erant
scripta de eo. Recolentes quippe secundum Scripturam, quae ante
passionem Domini, vel in passione Domini completa sunt, ibi et hoc
invenerunt quod secundum eloquia Prophetarum in pullo asinae sederit.
7. Testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum
vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. Propterea et
obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum.
Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil
proficimus? ecce mundus totus post eum abiit. Turba turbavit turbam.
Quid autem invides, caeca turba, quia post eum abit mundus, per quem
factus est mundus?
8.
|
“Erant autem Gentiles quidam, ex iis qui ascenderant ut
adorarent in die festo. Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a
Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus
Jesum videre. Venit Philippus, et dicit Andreae: Andreas rursum
et Philippus dicunt Jesu.”
|
|
Audiamus quid Dominus ad ista
responderit. Ecce volunt eum Judaei occidere, Gentiles videre: sed
etiam illi ex Judaeis erant qui clamabant, Benedictus qui venit in
nomine Domini, rex Israel. Ecce illi ex circumcisione, illi ex
praeputio, velut parietes duo de diverso venientes, et in unam fidem
Christi pacis osculo concurrentes: audiamus ergo vocem lapidis
angularis. Jesus autem, inquit, respondit eis dicens: Venit hora
ut glorificetur Filius hominis. Hic quisquam forsitan putat ideo se
dixisse glorificatum, quia Gentiles eum volebant videre. Non ita
est. Sed videbat ipsos Gentiles post passionem et resurrectionem suam
in omnibus gentibus credituros: quia, sicut dicit Apostolus,
Caecitas ex parte in Israel facta est donec plenitudo Gentium
intraret (Rom. XI, 25). Ex occasione igitur istorum
Gentilium qui eum videre cupiebant, annuntiat futuram plenitudinem
Gentium; et promittit jam jamque adesse horam glorificationis suae,
qua facta in coelis, Gentes fuerant crediturae. Unde praedictum
est, Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua
(Psal. CVII, 6). Haec est Gentium plenitudo, de qua dicit
Apostolus, Caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo
Gentium intraret.
9. Sed altitudinem glorificationis oportuit ut praecederet humilitas
passionis: ideo secutus adjunxit, Amen, amen dico vobis, nisi
granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet;
si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Se autem dicebat.
Ipsum erat granum mortificandum et multiplicandum: mortificandum
infidelitate Judaeorum, multiplicandum fide populorum.
10. Jamvero exhortans ad passionis suae sectanda vestigia: Qui
amat, inquit, animam suam, perdet eam. Quod duobus modis intelligi
potest: Qui amat, perdet, id est, Si amas, perde; si cupis vitam
tenere in Christo, noli mortem timere pro Christo. Item alio modo:
Qui amat animam suam, perdet eam. Noli amare, ne perdas; noli
amare in hac vita, ne perdas in aeterna vita. Hoc autem quod
posterius dixi, magis habere videtur evangelicus sensus: sequitur
enim, Et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam
custodiet eam. Ergo quod supra dictum est, Qui amat,
subintelligitur, in hoc mundo; ipse utique perdet: qui autem odit,
utique in hoc mundo; in vitam aeternam ipse custodiet. Magna et mira
sententia, quemadmodum sit hominis in animam suam amor ut pereat,
odium ne pereat! Si male amaveris, tunc odisti: si bene oderis,
tunc amasti. Felices qui oderunt custodiendo, ne perdant amando.
Sed vide ne tibi subrepat ut teipsum velis interimere, sic
intelligendo quod debes odisse in hoc mundo animam tuam. Hinc enim
quidam maligni atque perversi, et in seipsis crudeliores et
sceleratiores homicidae, flammis se donant, aquis praefocant,
praecipitio collidunt, et pereunt. Hoc Christus non docuit, imo
etiam diabolo praecipitium suggerenti respondit: Redi retro,
satanas; scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum (Matth.
IV, 7). Petro autem dixit, significans qua morte glorificaturus
erat Deum: Cum esses junior, cingebas te, et ibas quo volebas; cum
autem senueris, alter te cinget, et feret quo tu non vis (Joan.
XXI, 18, 19). Ubi satis expressit, non a seipso, sed ab
alio debere occidi, qui vestigia sequitur Christi. Cum ergo causae
articulus venerit, ut haec conditio proponatur, aut faciendum esse
contra Dei praeceptum, aut ex hac vita emigrandum, quorum duorum homo
cogatur alterum eligere, comminante mortem persecutore; ibi eligat
Deo dilecto emori, quam offenso vivere: ibi oderit in hoc mundo
animam suam, ut in vitam aeternam custodiat eam.
11. Si quis mihi ministrat, me sequatur. Quid est, me sequatur;
nisi, me imitetur? Christus enim pro nobis passus est, ait apostolus
Petrus, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I
Petr. II, 21). Ecce quod dictum est, Si quis mihi
ministrat, me sequatur. Quo fructu? qua mercede? quo praemio? Et
ubi sum, inquit, ego, illic et minister meus erit. Gratis ametur,
ut operis quo ministratur illi, pretium sit esse cum illo. Ubi enim
bene erit sine illo, aut quando esse male poterit cum illo? Audi
evidentius. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater
meus. Quo honore, nisi ut sit cum Filio ejus? Quod enim superius
ait, Ubi ego sum, illic et minister meus erit; hoc intelligitur
exposuisse cum dicit, honorificabit eum Pater meus. Nam quem majorem
honorem accipere poterit adoptatus, quam ut sit ubi est Unicus; non
aequalis factus divinitati, sed consociatus aeternitati?
12. Quid sit autem ministrare Christo, cui operi merces tanta
proponitur, hoc potius debemus inquirere. Si enim hoc putaverimus
esse Christo ministrare, ea quae sunt corpori necessaria praeparare,
aut coenanti cibum coquere vel apponere, vel poculum dare potumque
miscere; fecerunt hoc illi qui potuerunt eum in corpore habere
praesentem, sicut Martha et Maria, quando et Lazarus unus erat ex
recumbentibus. Sed eo modo Christo etiam Judas perditus
ministravit; nam et loculos ipse habebat: et quamvis ex eis quae
mittebantur sceleratissime furaretur, per illum tamen etiam necessaria
parabantur (Joan. XII, 2, 6). Hinc est illud quod cum ei
diceret Dominus, Quod facis, fac celeriter; arbitrati sunt quidam,
quod eum jusserit propter diem festum necessaria praeparare, vel
indigentibus aliquid dare (Id. XIII, 27, 29). Nullo modo
igitur de hujuscemodi ministris diceret Dominus, Ubi sum ego, ibi
erit et minister meus; et, Si quis mihi ministraverit, honorificabit
eum Pater meus: quoniam Judam talia ministrantem, reprobatum potius
quam honoratum videmus. Utquid ergo alibi quaerimus quid sit
ministrare Christo, et non potius in istis ipsis verbis agnoscimus?
Cum enim dixit, Si quis mihi ministrat, me sequatur; hoc intelligi
voluit, ac si diceret, Si quis me non sequitur, non mihi ministrat.
Ministrant ergo Jesu Christo, qui non sua quaerunt, sed quae Jesu
Christi (Philipp. II, 21). Hoc est enim, me sequatur, vias
ambulet meas, non suas: sicut alibi scriptum est, Qui se dicit in
Christo manere, debet sicut ambulavit ille, et ipse ambulare (I
Joan. II, 6). Debet etiam, si porrigit esurienti panem, de
misericordia facere, non de jactantia; non aliud ibi quaerere quam
opus bonum, nesciente sinistra quid faciat dextera (Matth. VI,
3), id est, ut alienetur intentio cupiditatis ab opere charitatis.
Qui sic ministrat, Christo ministrat; recteque illi dicetur, Cum
uni ex minimis meis fecisti, mihi fecisti (Id. XXV, 40).
Nec tantum ea quae ad misericordiam pertinent corporalem, sed omnia
bona opera propter Christum faciens (tunc erunt enim bona, quoniam
finis Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4),
minister est Christi usque ad illud opus magnae charitatis, quod est
animam suam pro fratribus ponere: hoc est enim et pro Christo ponere.
Quia et hoc propter sua membra dicturus est: Cum pro istis fecisti,
pro me fecisti. De tali quippe opere etiam se ministrum facere et
appellare dignatus est, ubi ait: Sicut Filius hominis non venit
ministrari, sed ministrare, et animam suam ponere pro multis
(Matth. XX, 28). Hinc est ergo unusquisque minister
Christi, unde est minister et Christus. Sic ministrantem Christo
honorificabit Pater ejus, honore illo magno, ut sit cum Filio ejus,
nec unquam deficiat felicitas ejus.
13. Cum ergo auditis, fratres, Dominum dicentem, Ubi ego sum,
illic et minister meus erit; nolite tantummodo bonos episcopos et
clericos cogitare. Etiam vos pro modo vestro ministrate Christo,
bene vivendo, eleemosynas faciendo, nomen doctrinamque ejus quibus
potueritis praedicando; ut unusquisque etiam paterfamilias hoc nomine
agnoscat paternum affectum suae familiae se debere. Pro Christo et
pro vita aeterna, suos omnes admoneat, doceat, hortetur, corripiat;
impendat benevolentiam, exerceat disciplinam: ita in domo sua
ecclesiasticum et quodammodo episcopale implebit officium, ministrans
Christo ut in aeternum sit cum ipso. Nam et illam maximam passionis
ministrationem multi ex vestro numero ministrarunt: multi non episcopi
neque clerici, juvenes et virgines, seniores cum junioribus, multi
conjugati et conjugatae, multi patres matresque familias Christo
ministrantes, etiam animas suas in ejus martyrio posuerunt, et
honorificante Patre coronas gloriosissimas receperunt.
|
|