|
1. Postquam Dominus Jesus Christus verbis lectionis hesternae
ministros suos ut seipsum sequerentur hortatus est, cum ita
praedixisset passionem suam, quod nisi granum frumenti cadens in terram
mortuum fuerit, solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum
affert: ubi excitavit eos, qui eum ad regnum coelorum sequi vellent,
ut animam suam odissent in hoc mundo, si eam in vitam aeternam
custodire cogitarent: ad nostram rursus infirmitatem suum temperavit
affectum, et ait, unde lectio coepit hodierna, Nunc anima mea
turbata est. Unde turbata est, Domine, anima tua? Nempe paulo
ante dixisti, Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam
custodit eam. Ergo anima tua in hoc mundo amatur, ideo turbatur
veniente hora qua ex hoc mundo egrediatur? Quis hoc de anima Domini
audeat affirmare? Sed nos in se transtulit, nos in se suscepit caput
nostrum, membrorum suorum suscepit affectum: et ideo non est ab aliquo
turbatum; sed sicut de illo dictum est, cum Lazarum suscitaret,
turbavit semetipsum (Joan. XI, 33). Oportebat enim ut unus
mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, sicut nos excitavit ad
summa, ita nobiscum pateretur et infima .
2. Audio superius dicentem, Venit hora ut glorificetur Filius
hominis: si mortificatum fuerit granum, multum fructum affert.
Audio, Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit
eam. Nec permittor tantummodo mirari, sed jubeor imitari. Deinde
sequentibus verbis, Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi sum
ego, ibi et minister meus erit; mundum contemnere accendor, et in
conspectu meo nihil est vitae hujus totus, quantumlibet fuerit
prolixus, vapor; prae amore aeternorum temporalia mihi cuncta
vilescunt: et rursus ipsum Dominum meum, qui me illis verbis ab
infirmitate mea rapuit ad firmitatem suam, audio dicentem, Nunc anima
mea turbata est. Quid est hoc? Quomodo sequi jubes animam meam, si
turbari video animam tuam? quomodo sufferam quod grave tanta firmitas
sentit? quale fundamentum quaeram, si petra succumbit? Sed videor
mihi audire in cogitatione mea respondentem mihi Dominum, et
quodammodo dicentem: Magis sequeris, quia sic me interpono ut
sufferas: audisti ad te vocem fortitudinis meae, audi in me vocem
infirmitatis tuae: vires suggero ut curras, nec reprimo quod
acceleras; sed transfero in me quod trepidas, et substerno qua
transeas. O Domine mediator, Deus supra nos, homo propter nos,
agnosco misericordiam tuam! nam quod tu tantus tuae charitatis
voluntate turbaris, multos in corpore tuo qui suae infirmitatis
necessitate turbantur, ne desperando pereant consolaris.
3. Denique homo qui sequi vult, audiat qua sequatur. Accessit
forte hora terribilis, proponitur optio aut faciendae iniquitatis, aut
subeundae passionis; turbatur anima infirma, propter quam sponte
turbata est anima invicta: praepone tuae voluntati voluntatem Dei.
Attende enim quid deinde subjungat creator tuus et magister tuus, qui
te fecit, et ut te doceret factus est et ipse quod fecit: homo enim
factus est qui hominem fecit; sed Deus incommutabilis mansit, et
hominem in melius commutavit. Audi ergo quid inde subjungat, cum
dixisset, Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam, inquit?
Pater, salvifica me ex hac hora: sed propterea veni in hanc horam.
Pater, clarifica nomen tuum. Docuit te quid cogites, docuit quid
dicas, quem invoces, in quo speres, cujus voluntatem certam atque
divinam tuae voluntati humanae infirmaeque praeponas. Non ideo tibi
videatur ex alto deficere, quia te vult ab imo proficere. Nam et
tentari dignatus est a diabolo, a quo utique si nollet non tentaretur,
quemadmodum si nollet non pateretur: et ea respondit diabolo, quae tu
in tentationibus debeas respondere (Matth. IV, 1-10). Et
ille quidem tentatus est, sed non periclitatus; ut doceret te in
tentatione periclitantem tentatori respondere, et post tentatorem non
ire, sed de periculo tentationis exire. Sicut autem hic dixit, Nunc
anima mea turbata est, ita etiam ubi dicit, Tristis est anima mea
usque ad mortem; et, Pater, si fieri potest, transeat a me calix
iste: hominis suscepit infirmitatem , ut doceat sic contristatum et
conturbatum quod sequitur dicere, Verumtamen non quod ego volo, sed
quod tu vis, Pater (Id. XXVI, 38 et 39). Sic enim homo
ab humanis in divina dirigitur, cum voluntati humanae voluntas divina
praeponitur. Quid est autem, Clarifica tuum nomen; nisi, in sua
passione et resurrectione? Quid est ergo aliud, nisi ut Pater
clarificet Filium, qui clarificat suum nomen etiam in similibus
passionibus servorum suorum? Unde scriptum est de Petro, quod ideo
de illo dixerit, Alter te cinget, et feret quo tu non vis; quia
significare voluit, qua morte glorificaturus erat Deum (Joan.
XXI, 18, 19). Ergo et in illo Deus clarificavit nomen
suum, quia sic etiam in membris suis clarificat Christum.
4. Venit ergo vox de coelo, Et clarificavi, et iterum
clarificabo. Et clarificavi, antequam facerem mundum: et iterum
clarificabo, cum resurget a mortuis, et ascendet in coelum. Et
aliter intelligi potest. Et clarificavi, cum de Virgine natus est,
cum virtutes operatus est, cum coelo indice per stellam a Magis
adoratus est, cum a sanctis Spiritu sancto plenis agnitus est, cum
descendente Spiritu in specie columbae declaratus, cum voce de coelo
sonante monstratus, cum in monte transfiguratus, cum miracula multa
fecit, cum multos sanavit atque mundavit, cum de paucissimis panibus
tantam multitudinem pavit, cum ventis et fluctibus imperavit, cum
mortuos suscitavit: et iterum clarificabo, cum resurget a mortuis,
cum mors ei ultra non dominabitur, cum exaltabitur super coelos Deus,
et super omnem terram gloria ejus.
5. Turba ergo quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum factum
esse: alii dicebant, Angelus ei locutus est. Respondit Jesus, et
dixit: Non propter me haec vox venit, sed propter vos. Hic ostendit
illa voce non sibi indicatum quod jam sciebat, sed eis quibus indicari
oportebat. Sicut autem illa vox non propter eum, sed propter alios
divinitate facta est; sic anima ejus, non propter eum, sed propter
alios voluntate turbata est.
6. Attende caetera. Nunc, inquit, judicium est mundi. Quid ergo
exspectandum est in fine saeculi? Sed in fine quod exspectatur
judicium, erit judicandorum vivorum et mortuorum, judicium erit
praemiorum poenarumque aeternarum. Quale ergo nunc judicium est? Jam
in superioribus lectionibus quantum potui, commonui Charitatem
vestram, dici etiam judicium non damnationis, sed discretionis: unde
scriptum est, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non
sancta (Psal. XLII, 1). Multa autem sunt judicia Dei: unde
dicitur in Psalmo, Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV,
7). Dicit etiam Apostolus, O altitudo divitiarum sapientiae et
scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus (Rom. XI,
33)! Ex quibus judiciis etiam hoc est quod hic ait Dominus, Nunc
judicium est mundi; servato illo judicio in fine, ubi novissime vivi
et mortui judicandi sunt. Possidebat ergo diabolus genus humanum, et
reos suppliciorum tenebat chirographo peccatorum; dominabatur in
cordibus infidelium, ad creaturam colendam, deserto Creatore,
deceptos captivosque pertrahebat: per Christi autem fidem, quae morte
ejus et resurrectione firmata est, per ejus sanguinem, qui in
remissionem fusus est peccatorum, millia credentium a dominatu
liberantur diaboli, Christi corpori copulantur, et sub tanto capite
uno ejus Spiritu fidelia membra vegetantur. Hoc vocabat judicium,
hanc discretionem, hanc a suis redemptis diaboli expulsionem.
7. Denique attende quid dicat. Quasi quaereremus quid esset quod
ait, Nunc judicium est mundi, secutus exposuit: ait enim, Nunc
princeps hujus mundi ejicietur foras. Audivimus quale dixerit esse
judicium. Non ergo illud quod in fine venturum est, ubi vivi et
mortui judicandi sunt, aliis ad dexteram, aliis ad sinistram
separatis; sed judicium quo princeps hujus mundi ejicietur foras.
Quomodo ergo intus erat, et quo eum ejiciendum dixit foras?
Numquidnam in mundo erat, et extra mundum missus est foras? Si enim
de illo judicio diceret, quod in fine venturum est, posset aliquis
opinari ignem aeternum, quo mittendus est diabolus cum angelis suis,
et omnibus qui sunt ex parte ejus; non natura, sed vitio; non quia
creavit aut genuit, sed quia persuasit et tenuit: posset ergo aliquis
opinari illum ignem aeternum extra mundum esse, et hoc esse dictum,
ejicietur foras. Quia vero ait, Nunc judicium est mundi; et
exponens quid dixerit, Nunc, inquit, princeps hujus mundi ejicietur
foras: hoc intelligendum est quod nunc fit, non quod tanto post
futurum est in novissimo die. Praedicebat ergo Dominus quod sciebat,
post passionem et glorificationem suam per universum mundum multos
populos credituros, in quorum cordibus diabolus intus erat; cui quando
ex fide renuntiant, ejicitur foras.
8. Sed dicit aliquis: Numquid de cordibus Patriarcharum et
Prophetarum, veterumque justorum non ejectus est foras? Ejectus est
plane. Quomodo ergo dictum est, nunc ejicietur foras? Quomodo
putamus, nisi quia tunc quod in hominibus paucissimis factum est, nunc
in multis magnisque populis jam mox futurum esse praedictum est? Sic
et illud quod dictum est, Spiritus autem nondum erat datus, quia
Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII, 39), potest
similem habere quaestionem, et similem solutionem. Non enim sine
Spiritu sancto futura praenuntiaverunt Prophetae; aut non etiam
Dominum infantem in Spiritu sancto Simeon senex et Anna vidua
cognoverunt (Luc. II, 25-38); et Zacharias et Elizabeth,
qui de illo nondum nato, sed jam concepto, tanta per Spiritum sanctum
praedixerunt (Id. I, 41-45, 67-79). Sed Spiritus
nondum erat datus; id est, illa abundantia gratiae spiritualis, qua
congregati linguis omnium loquerentur (Act. II, 4-6), ac sic
in linguis omnium gentium futura praenuntiaretur Ecclesia: qua gratia
spirituali populi congregarentur, qua longe lateque peccata
dimitterentur, et millia millium Deo reconciliarentur.
9. Quid ergo, ait quispiam, quia diabolus de credentium cordibus
ejicietur foras, jam fidelium neminem tentat? Imo vero tentare non
cessat. Sed aliud est intrinsecus regnare, aliud forinsecus
oppugnare: nam et munitissimam civitatem aliquando hostis oppugnat,
nec expugnat. Et si aliqua tela ejus missa perveniunt, admonet
Apostolus unde non laedant; commemorat loricam et scutum fidei (I
Thess. V, 8). Et si aliquando vulnerat, adest qui sanat. Quia
sicut pugnantibus dictum est, Haec scribo vobis, ut non peccetis:
ita qui vulnerantur, quod sequitur audiunt, Et si quis peccaverit,
advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum; ipse est
propitiatio peccatorum nostrorum (I Joan. II, 1, 2). Quid
enim oramus cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, nisi ut vulnera
nostra sanentur? Et quid aliud petimus cum dicimus, Ne nos inferas
in tentationem (Matth. VI, 12, 13), nisi ut ille qui
insidiatur, vel certat extrinsecus, nulla irrumpat ex parte, nulla
nos fraude, nulla nos possit virtute superare? Quantaslibet tamen
adversum nos erigat machinas, quando non tenet locum cordis ubi fides
habitat, ejectus est foras. Sed nisi Dominus custodierit civitatem,
in vanum vigilabit qui custodit (Psal. CXXVI, 1). Nolite
ergo de vobis ipsis praesumere, si non vultis foras ejectum diabolum
intro iterum revocare.
10. Absit autem ut diabolum mundi principem ita dictum existimemus,
ut eum coelo et terrae dominari posse credamus. Sed mundus appellatur
in malis hominibus, qui toto orbe terrarum diffusi sunt: sicut
appellatur domus in his a quibus habitatur, secundum quod dicimus,
Bona domus est, vel, mala domus est, non quando reprehendimus sive
laudamus aedificium parietum atque tectorum, sed quando mores vel
bonorum hominum vel malorum. Sic ergo dictum est, Princeps hujus
mundi: id est, princeps malorum omnium qui habitant in mundo.
Appellatur etiam mundus in bonis, qui similiter toto terrarum orbe
diffusi sunt: inde dicit Apostolus, Deus erat in Christo, mundum
reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Hi sunt ex quorum
cordibus princeps hujus mundi ejicitur foras.
11. Cum ergo dixisset, Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras;
Et ego, inquit, si exaltatus fuero a terra, omnia traham post me.
Quae omnia, nisi ex quibus ille ejicitur foras? Non autem dixit,
omnes, sed, omnia: non enim omnium est fides (II Thess. III,
2). Non itaque hoc ad universitatem hominum retulit, sed ad
creaturae integritatem; id est, spiritum, et animam, et corpus; et
illud quo intelligimus, et illud quo vivimus, et illud quo visibiles
et contrectabiles sumus. Qui enim dixit, Capillus capitis vestri non
peribit (Luc. XXI, 18), omnia trahit post se. Aut si omnia
ipsi homines intelligendi sunt, omnia praedestinata ad salutem possumus
dicere: ex quibus omnibus ait nihil esse periturum, cum supra de suis
ovibus loqueretur (Joan. X, 28). Aut certe omnia hominum
genera, sive in linguis omnibus, sive in aetatibus omnibus, sive in
gradibus honorum omnibus, sive in diversitatibus ingeniorum omnibus,
sive in artium licitarum et utilium professionibus omnibus, et quidquid
aliud dici potest secundum innumerabiles differentias quibus inter se
praeter sola peccata homines distant, ab excelsissimis usque ad
humillimos, a rege usque ad mendicum; omnia, inquit, traham post
me: ut sit caput eorum, et illi membra ejus. Sed si exaltatus,
inquit, fuero a terra; hoc est, cum exaltatus fuero: non enim
dubitat futurum esse quod venit implere. Hoc refertur ad illud quod
superius ait, Si autem mortuum fuerit granum, multum fructum affert.
Nam exaltationem suam quid aliud dixit quam in cruce passionem? Quod
et ipse Evangelista non tacuit: subjunxit enim, et ait, Hoc autem
dicebat, significans qua morte esset moriturus?
12. Respondit ei turba: Nos audicimus ex Lege quia Christus
manet in aeternum; et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium
hominis? Et quis est iste Filius hominis? Memoriter tenuerunt quod
Dominus dicebat assidue se esse Filium hominis. Nam hoc loco non
ait, Si exaltatus fuerit a terra Filius hominis: sed superius
dixerat, quod hesterno die lectum atque tractatum est, quando nuntiati
sunt Gentiles illi, qui eum videre cupiebant. Venit hora ut
glorificetur Filius hominis (Joan. XII, 25, 23). Hoc
itaque isti animo retinentes, et quod nunc ait, Cum exaltatus fuero a
terra, mortem crucis intelligentes, quaesierunt ab illo, et
dixerunt: Nos audivimus ex Lege quia Christus manet in aeternum; et
quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Quis est enim
iste Filius hominis? Si enim Christus est, inquiunt, manet in
aeternum: si manet in aeternum, quomodo exaltabitur a terra: id est,
quomodo crucis passione morietur? Hoc enim eum dixisse intelligebant,
quod facere cogitabant. Non ergo eis verborum istorum obscuritatem
aperuit infusa sapientia, sed stimulata conscientia.
13. Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum lumen in vobis est.
Hinc est quod intelligitis quia Christus manet in aeternum. Ergo
ambulate dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant.
Ambulate, accedite, totum intelligite, et moriturum Christum, et
victurum in aeternum, et sanguinem fusurum quo redimat, et ascensurum
in sublimia quo perducat. Tenebrae autem vos comprehendent, si eo
modo credideritis Christi aeternitatem, ut negetis in eo mortis
humilitatem. Et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. Sic
potest offendere in lapidem offensionis, et petram scandali, quod fuit
Dominus caecis Judaeis: sicut credentibus lapis quem reprobaverunt
aedificantes, factus est in caput anguli (I Petr. II, 6-8).
Hinc dedignati sunt credere in Christum, quia eorum impietas
contempsit mortuum, risit occisum: et ipsa erat mors grani
multiplicandi, et exaltatio trahentis post se omnia, Dum lucem,
inquit, habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Cum
aliquid veri auditum habetis, credite in veritatem, ut renascamini in
veritate.
14. Haec locutus est Jesus, et abiit, et abscondit se ab eis.
Non ab eis qui credere et diligere coeperant, non ab eis qui cum ramis
palmarum et laudibus obviam venerant: sed ab eis qui videbant et
invidebant; quia nec videbant, sed in lapidem illum caecitate
offendebant. Cum autem abscondit se Jesus ab eis qui eum occidere
cupiebant (quod saepe propter oblivionem commonendi estis), nostrae
infirmitati consuluit, non suae potestati derogavit.
|
|