|
1. Praenuntiata Dominus Christus passione sua, et morte fructuosa
in exaltatione crucis, ubi dixit se omnia tracturum esse post se, cum
intellexissent Judaei quod de sua morte dixisset, et proposuissent ei
quaestionem, quomodo diceret se esse moriturum, cum ex Lege audierint
quod Christus manet in aeternum; hortatus est eos, ut dum adhuc
modicum lumen in eis esset, quo Christum aeternum esse didicissent,
ambularent, ut totum discerent, ne comprehenderentur a tenebris. Et
cum haec esset locutus, abscondit se ab eis. Haec in superioribus
dominicis lectionibus verbisque didicistis.
2. Deinde intulit Evangelista unde hodiernum capitulum recitatum
est, et ait: Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant
in eum: ut sermo Isaiae prophetae impleretur quem dixit, Domine,
quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
Ubi satis ostendit brachium Domini ipsum Filium Dei nuncupatum; non
quod Deus Pater figura determinetur carnis humanae, eique Filius
tanquam membrum corporis haereat: sed quia omnia per ipsum facta sunt,
ideo brachium Domini dictum est. Sicut enim tuum brachium, per quod
operaris; sic Dei brachium dictum est ejus Verbum, quia per Verbum
operatus est mundum. Cur enim homo ut aliquid operetur, brachium
extendit, nisi quia non continuo fit quod dixerit? Si autem tanta
potestate praevaleret, ut sine ullo motu corporis sui quod diceret
fieret, brachium ejus verbum ejus esset . Sed Dominus Jesus
unigenitus Dei Patris Filius, sicut non est paterni corporis
membrum, ita non est cogitabile vel sonabile ac transitorium verbum;
quia cum omnia per ipsum facta sunt, Dei Verbum erat.
3. Cum ergo audimus brachium Dei Patris esse Dei Filium, non
nobis obstrepat consuetudo carnalis: sed quantum illo donante
possumus, Virtutem Dei et Sapientiam cogitemus, per quam facta sunt
omnia. Tale quippe brachium nec porrectum extenditur, nec collectum
contrahitur. Non est enim ipse qui Pater, sed unum sunt ipse et
Pater; et aequalis Patri ubique totus est sicut Pater: ne aliqua
pateat occasio detestabili errori eorum, qui dicunt solum esse
Patrem, sed pro diversitate causarum ipsum dici Filium, ipsum dici
Spiritum sanctum; et in his verbis audeant dicere, Ecce videtis quia
solus est Pater, si brachium ejus est Filius; non enim duae, sed
una persona est homo et brachium ejus. Non intelligentes neque
advertentes, quomodo verba de rebus aliis ad res alias transferantur,
propter aliquam similitudinem etiam in locutionibus quotidianis de
visibilibus et notissimis rebus; quanto magis ut nobis ineffabilia
qualitercumque dicantur, quae dici sicuti sunt, omnino non possunt?
Nam et homo alterum hominem per quem solet agere quidquid agit,
brachium suum appellat: et si ei auferatur, dolens dicit, Brachium
perdidi; et ei qui abstulerit, dicit Brachium meum mihi abstulisti.
Intelligant ergo quomodo dictus sit Filius Patris brachium, per quod
Pater operatus est omnia; ne hoc non intelligendo, et in sui erroris
tenebris permanendo, similes sint Judaeis ipsis, de quibus dictum
est, Et brachium Domini cui revelatum est?
4. Hic occurrit altera quaestio, de qua quidem ut competenter
aliquid disputetur, et omnes ejus latebrosissimi sinus perscrutentur et
excutiantur ut dignum est, nec mearum virium esse arbitror, nec
angustiarum temporis, nec vestrae capacitatis. Tamen quia transire ad
alia vestra expectatione non sinimur, nisi aliquid inde dicamus,
accipite quod potuerimus: et ubi vestrae exspectationi non
suffecerimus, ab illo incrementum poscite qui nos plantare posuit et
rigare; quia, sicut dicit Apostolus, Neque qui plantat est
aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor.
III, 7). Quidam ergo inter se mussitant, et ubi possunt
aliquando proclamant, et turbulenta disceptatione contendunt,
dicentes: Quid fecerunt Judaei, vel quae culpa eorum fuit, si
necesse erat ut sermo Isaiae prophetae impleretur quem dixit,
Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui
revelatum est? Quibus respondemus, Dominum praescium futurorum, per
Prophetam praedixisse infidelitatem Judaeorum; praedixisse tamen,
non fecisse. Non enim propterea quemquam Deus ad peccandum cogit,
quia futura hominum peccata jam novit. Ipsorum enim praescivit
peccata, non sua; non cujusquam alterius, sed ipsorum. Quapropter
si ea quae ille praescivit ipsorum, non sunt ipsorum; non vere ille
praescivit: sed quia illius praescientia falli non potest; sine dubio
non alius, sed ipsi peccant, quos Deus peccaturos esse praescivit.
Fecerunt ergo peccatum Judaei, quod eos non compulit facere, cui
peccatum non placet; sed facturos esse praedixit, quem nihil latet.
Et ideo si non malum, sed bonum facere voluissent, non
prohiberentur; et hoc facturi praeviderentur ab eo qui novit quid sit
quisque facturus, et quid ei sit pro ejus opere redditurus.
5. Sed et quae sequuntur Evangelii verba plus urgent, et
profundiorem faciunt quaestionem: adjungit enim, et dicit, Propterea
non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos
eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et intelligant
corde, et convertantur, et sanem illos. Dicitur enim nobis: Si non
potuerunt credere, quod peccatum est hominis non facientis quod non
potest facere? si autem non credendo peccaverunt, potuerunt ergo
credere, et non fecerunt. Si ergo potuerunt, quomodo dicit
Evangelium, Propterea non poterant credere, quia iterum dixit
Isaias, Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum; ut, quod
est gravius, ad Deum referatur causa qua non crediderunt,
quandoquidem ipse excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum?
Non enim saltem hoc de diabolo dicitur, sed de Deo, quod ipsa
prophetica Scriptura testatur. Nam si arbitremur hoc dictum de
diabolo, quod excaecavit oculos eorum, et cor induravit; laborandum
est quomodo illorum culpam, quia non crediderunt, possimus ostendere,
de quibus dicitur, non poterant credere. Deinde quid respondebimus de
alio prophetae ipsius testimonio, quod posuit Paulus apostolus
dicens: Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus; electio
autem consecuta est: caeteri vero excaecati sunt, sicut scriptum est,
Dedit illis Deus spiritum compunctionis; oculos, ut non videant, et
aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem (Rom. XI, 7,
Isai. VI, 10).
6. Audistis, fratres, propositam quaestionem, nempe quam profunda
sit cernitis: sed respondemus ut possumus. Non poterant credere,
quia hoc Isaias propheta praedixit: hoc autem Propheta praedixit,
quia Deus hoc futurum esse praescivit. Quare autem non poterant, si
a me quaeratur, cito respondeo, quia nolebant: malam quippe eorum
voluntatem praevidit Deus, et per Prophetam praenuntiavit ille cui
abscondi futura non possunt. Sed aliam causam, inquis, dicit
Propheta non voluntatis eorum. Quam causam dicit Propheta? Quia
dedit illis Deus spiritum compunctionis; oculos, ut non videant, et
aures, ut non audiant, et excaecavit oculos eorum, et induravit cor
eorum. Etiam hoc eorum voluntatem meruisse respondeo. Sic enim
excaecat, sic obdurat Deus, deserendo et non adjuvando: quod occulto
judicio facere postest, iniquo non potest. Hoc omnino pietas
religiosorum inconcussum debet inviolatumque servare; sicut
Apostolus, cum eamdem ipsam tractaret difficillimam quaestionem,
Quid ergo dicemus, inquit? numquid iniquitas apud Deum? Absit
(Rom. IX, 14). Si ergo absit ut sit iniquitas apud Deum;
sive quando adjuvat, misericorditer facit; sive quando non adjuvat,
juste facit: quia omnia non temeritate, sed judicio facit. Porro si
judicia sanctorum justa sunt, quanto magis sanctificantis et
justificantis Dei? Justa ergo sunt, sed occulta. Ideo cum
quaestiones hujusmodi in medium venerint, quare alius sic, alius autem
sic; quare ille Deo deserente excaecetur, ille Deo adjuvante
illuminetur: non nobis judicium de judicio tanti judicis usurpemus,
sed contremiscentes exclamemus cum Apostolo, O altitudo divitiarum
sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et
investigabiles viae ejus (Id. XI, 33)! Unde dictum est in
Psalmo, Judicia tua, sicut multa abyssus (Psal. XXXV, 7).
7. Non ergo me, fratres, ad hanc penetrandam altitudinem, ad hanc
abyssum discutiendam, ad inscrutabilia perscrutanda, expectatio
vestrae Charitatis impingat. Agnosco modulum meum, sentire mihi
videor etiam modulum vestrum. Altius est hoc incrementis meis, et
fortius viribus meis; puto quia et vestris. Simul ergo audiamus
admonentem Scripturam atque dicentem, Altiora te ne quaesieris, et
fortiora te ne scrutatus fueris (Eccli. III, 22). Non quia
ista negata sunt nobis, cum Deus magister dicat, Nihil est occultum
quod non revelabitur (Matth. X, 26): sed si in quod
pervenimus, in eo ambulemus, sicut dicit Apostolus, non solum quod
nescimus et scire debemus, sed etiam si quid aliter sapimus, id quoque
nobis Deus revelabit (Philipp. III, 15 et 16). Pervenimus
autem in viam fidei, hanc perseverantissime teneamus: ipsa perducet ad
cubiculum regis, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae
absconditi (Coloss. II, 3). Non enim ipse Dominus Jesus
Christus suis illis magnis et praecipue electis discipulis invidebat,
quando dicebat, Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa
portare modo (Joan. XVI, 12). Ambulandum est, proficiendum
est, crescendum est, ut sint corda nostra capacia earum rerum quas
capere modo non possumus. Quod si nos ultimus dies proficientes
invenerit, ibi discemus quod hic non potuimus.
8. Si quis autem istam quaestionem liquidius et melius novit se posse
et confidit exponere, absit ut non sim paratior discere quam docere.
Tantum ne audeat quisquam liberum arbitrium sic defendere, ut nobis
orationem qua dicimus, Ne nos inferas in tentationem, conetur
auferre: rursus, ne quisquam neget voluntatis arbitrium, et audeat
excusare peccatum. Sed audiamus Dominum, et praecipientem, et
opitulantem; et jubentem quid facere debeamus, et adjuvantem ut
implere possimus. Nam et quosdam nimia suae voluntatis fiducia extulit
in superbiam; et quosdam nimia suae voluntatis diffidentia dejecit in
negligentiam. Illi dicunt: Utquid rogamus Deum ne vincamur
tentatione, quod in nostra est potestate? Isti dicunt: Utquid
conamur bene vivere, quod in Dei est potestate? O Domine, o Pater
qui es in coelis, ne nos inferas in quamlibet istarum tentationum, sed
libera nos a malo (Matth. VI, 13)! Audiamus Dominum
dicentem, Rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua (Luc.
XXII, 32); ne sic existimemus fidem nostram esse in libero
arbitrio, ut divino non egeat adjutorio. Audiamus et Evangelistam
dicentem, Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I,
12); ne omnino existimemus in nostra potestate non esse quod
credimus: verumtamen in utroque illius beneficia cognoscamus. Nam et
agendae sunt gratiae, quia data est potestas; et orandum, ne
succumbat infirmitas (Galat. V, 6). Ipsa est fides quae per
dilectionem operatur, sicut ejus mensuram Dominus cuique partitus est
(Rom. XII, 3); ut qui gloriatur, non in seipso, sed in
Domino glorietur (I Cor. I, 31).
9. Non itaque mirum est quia non poterant credere, quorum voluntas
sic superba erat, ut ignorantes Dei justitiam, suam vellent
constituere: sicut dicit de illis Apostolus, Justitiae Dei non sunt
subjecti (Rom. X, 3). Quia enim non ex fide, sed tanquam ex
operibus tumuerunt; ipso suo tumore caecati, offenderunt in lapidem
offensionis. Sic autem dictum est non poterant, ubi intelligendum est
quod nolebant; quemadmodum dictum est de Domino Deo nostro, Si non
credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest (II
Tim. II, 13). De omnipotente dictum est, non potest. Sicut
ergo quod Dominus negare seipsum non potest, laus est voluntatis
divinae; ita quod illi non poterant credere, culpa est voluntatis
humanae.
10. Ecce dico et ego, quod qui tam superbe sapiunt, ut suae
voluntatis viribus tantum existiment esse tribuendum, ut negent sibi
esse necessarium divinum adjutorium ad bene vivendum, non possunt
credere in Christum. Non enim aliquid prosunt syllabae nominis
Christi, et Sacramenta Christi, ubi resistitur fidei Christi.
Fides autem Christi est, credere in eum qui justificat impium
(Rom. IV, 5); credere in Mediatorem, sine quo interposito non
reconciliamur Deo; credere in Salvatorem, qui venit quod perierat
quaerere atque salvare (Luc. XIX, 10); credere in eum qui
dixit, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Quia
ergo ignorans Dei justitiam qua justificatur impius, suam vult
constituere qua convincatur superbus, in hunc non potest credere.
Hinc et illi non poterant credere: non quia mutari in melius homines
non possunt; sed quamdiu talia sapiunt, non possunt credere. Hinc
excaecantur, et indurantur; quia negando divinum adjutorium, non
adjuvantur. Hoc de Judaeis qui excaecati et indurati sunt, Deus
praescivit, atque in ejus Spiritu Propheta praedixit.
11. Quod vero addidit, Et convertantur et sanem eos: utrum
subaudiendum sit, non, id est, non convertantur, connexa desuper
sententia, ubi dictum est, ut non videant oculis et intelligant
corde; quia et hic utique dictum est , ut non intelligant? et ipsa
enim conversio de illius gratia est, cui dicitur, Deus virtutum,
converte nos (Psal. LXXIX, 8). An forte et hoc de supernae
medicinae misericordia factum intelligendum est, ut quoniam superbae et
perversae voluntatis erant, et suam justitiam constituere volebant, ad
hoc desererentur, ut excaecarentur; ad hoc excaecarentur, ut
offenderent in lapidem offensionis, et impleretur facies eorum
ignominia; atque ita humiliati quaererent nomen Domini, et non suam
qua inflatur superbus, sed justitiam Dei qua justificatur impius?
Hoc enim multis eorum profecit in bonum, qui de suo scelere
compuncti, in Christum postea crediderunt: pro quibus et ipse
oraverat dicens, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt
(Luc. XXIII, 34). De qua eorum ignorantia et Apostolus
dicit, Testimonium illis perhibeo quia zelum Dei habent, sed non
secundum scientiam: tunc enim et hoc subjunxit, atque ait,
Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere,
justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 2, 3).
12. Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est
de eo. Quid viderit Isaias, et hoc quomodo ad Dominum Christum
pertineat, in libro ejus legendum et intelligendum est. Vidit enim
non sicuti est, sed modo quodam significativo, sicut Prophetae visio
fuerat informanda. Nam vidit et Moyses, et tamen ei quem videbat
dicebat, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum,
manifeste ut videam te (Exod. XXXIII, 13); quia non
videbat sicuti est. Quando autem nobis hoc futurum sit, idem iste
sanctus Joannes evangelista in Epistola sua dicit: Dilectissimi,
Filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum
apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I
Joan. III, 2). Poterat dicere, quoniam videbimus eum, et non
addere, sicuti est: sed quia sciebat a quibusdam patribus et prophetis
visum, sed non sicuti est; ideo cum dixisset, videbimus eum,
addidit, sicuti est. Nemo enim vos fallat, fratres, eorum qui
dicunt invisibilem Patrem, et visibilem Filium. Hi enim hoc
asserunt qui putant eum esse creaturam; nec intelligunt secundum quid
dictum sit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Prorsus
in forma Dei in qua aequalis est Patri, etiam Filius invisibilis
est: ut autem ab hominibus videretur, formam servi accepit, et in
similitudine hominum factus (Philipp. II, 7), visibilis factus
est. Ostendit ergo se etiam, antequam susciperet carnem, oculis
hominum, sicut voluit in subjecta sibi creatura, non sicuti est.
Mundemus corda per fidem, ut illi ineffabili, et, ut ita dicam,
invisibili visioni praeparemur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi
Deum videbunt (Matth. V, 8).
13. Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum; sed
propter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non ejicerentur:
dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Videte
quemadmodum notaverit Evangelista et improbaverit quosdam, quos tamen
in eum credidisse dixit: qui in hoc ingressu fidei si proficerent,
amorem quoque humanae gloriae proficiendo superarent, quem superaverat
Apostolus, dicens, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini
nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego
mundo (Galat. VI, 14). Ad hoc enim et ipse Dominus crucem
suam, ubi eum dementia superbae impietatis irrisit, in eorum qui in
illum crederent frontibus fixit, ubi est quodammodo sedes verecundiae,
ut de nomine ejus fides non erubescat, et magis Dei gloriam quam
hominum diligat.
|
|